R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

22 PRIMA PAR s. Asus XXVIII.

tur, esset iterum recepturus omnes orditae sacros, quos constat non conferri homini non baptizato,cum baptismus sit ianua Sacramentoruma Secundum dubium est an illius professio in Religione valida fuerit,

an vero ratificanda DTertium, an Religio teneatur ad supplendas Millas dictas ab illo non vero Sacerdote. Quartum, quid dicendum sit de confessionibus sacramentalibus, quas audiuit intra factus confessor in

Ante responsione tanti dubiisuppono primo cum

Suare tom. 3. de Sacramento Baptismi, dii'. 22. sest. 2.f. Est autem, quod in collatione istius Sacramenti Baptismi potest concurrere duplex dubium, alterum iuris,alterum facti. Dubium iuris erit, quando in collatione sacramenti applicata est forma dubia, vel non consorinis formae a Christo D. institutae:velisi applicata vera materia a Christo D instituta sed applicata est serma, vel materia dubia. Dubium facti tunc erit,

quando est incertum, aut dubium , an re uera Baptistmus fuerit collatus, quia non constat de certo virum a

parte rei Baptismus fuerit collatus: vel aliquis baptizauerit. Et hoc dubium facti potest esse duplex;aliud Omnino negativum,quando scilicet nulla sunt indicia ad credendum quod homo sit baptizatus Aliud est, dubium facti quasi positidum , quando videlicet sunt aliqua indicia dati Baptismi, sed non ita iusticientia, quia dantur etiam alia indicia probabilia ad credendum non suus collatum,ut si infans exponatur in platea, cum chartula dicente quod est baptizatus. Illa enim chartula non obstante, potest credi, quod secta fuerit ab haeretico, vel pagano in odium istius Sacramenti, vel quod baptizauerit oemina ignorans sormam Baptismi. Constat ergo, supponitur ut verum , quod Baptismus,

242쪽

PRIMA PAR s. Asus XXVIII. 12 3

ptismus,de quo agimus datus ab hoc Clerico,datus est cum vera forma, o vera materia a Chrillo D uisti tutis; de quod vere , de rite sermam protulit , erat enim Theologus, eo quod elset Christianus nouus, Millam proferens in Ecclesia coram multis astantibus debuit expeditius pronunciare, propter suspicionem de se vitandam ac proinde no interuenit hic dubium iuris: neque item est dubium facti, quia constat a parte rei Sacramentum Baptismi in re suille collatum.

Totum dubium est, an Baptismus fuerit nullus ex desectu intentionis baptizandi in baptizante Clerico ob tot indicia probabilia, ex quibus potest colligi iulum fuisse haereticum, cinimictim nominis Chiilii, & Sacramentorum Ecclesiae, ut saepe iam constitit ex consessione publica Clericorum illius sanguinis, Mnationis.Secundo, id potest colligi non dedisse ei licet Baptismum cum ualentione . ex fuga, qua fugit videns eoia sanguineos carceratos in carcere S. Oisc ij fortε enim timuit, suas culpas fore iam delatas ad praedictum tribunal Tettio colligi potest ex confiscatio ne bonorum ipsius Clerici:talis enim confitcatio cum

batis culpis Hoc posito st

Prima conclusio. NTO peecaret Religiosus,qui stante tali dubio,

S urgente magno crupulo se faceret rebaps-zari ad cautelam. Et hoc probant ut minimum ratione tactae proxime in numero tertio Quamuis enim in re Baptismus collatus sit cum vera forma, & materia, praesumptio tamen vehemens est ad credendum

clericum sic suspectum non habuisse intentionem baptizan

243쪽

224 PRIMA PAR s. Asus XXVIII

baptizandi propter dicta in num. 3. quae praesumptio parit dubiuni sufficiens ad rebaptizandum ad caii te lam. Si tamen ille fuerit sic rebaptizatus lub conditione, manebit obligatus ad supplenda illa, de quibus dicetur in tertia conclusione.

Secunda conclusio is , Alis Religiosus de quo est quaestio, non tenectut rebaptizari sub conditione, sed poterit else securus de salute animae, abstinendo a secundo Baptismo cum securitate animae, euadet multas, gra ues dissicultates de quibus in tertia conclusione. Haec conclusio probatur multis,claris,ac validis rationibus Primo, ex cap. a quodam Iudaeo, de consecrat. dist. . ubi Papa Nicolaus ad consulta Bulgarorum, sic respondet quaestioni a Bulgaris sibi propositae. . A q, am Iuctaeo, nesitis virum Christiano, an Pagano,multos in patria νη

stra baptizatos asseritis, i quid de gi sit agendum cotisulitis. Hi profecto si in nomine sancta Trinitatis, vel tantum Christi nomine baptiet itisunt,eonstat eos non esse denuo baptituandos.blaec ominiaturit verba textus:in quibus clare dicit baptizatum a Iud. eo, de quo ignotum erat axi esset Christianus,vel paganus, non debere rebaptizari, eo quod seruauerit, & protulerit formam Baptismi,&satis poterat vehementer praesumi de illo Iudaei de quo ibi quod non haberet intentionem baptizandi, cam Iudaeus esset Assa guine in nedum constaret anelset Christianus baptizatus. Et in nostro casu,constat quod iste Clericus sormam protulit Sacranacti Merat Christianus baptizatus ergo illius Baptismus,aon estiterandus, neque ego video quomodo pi aedictae verba Papae possint pro alia opinione exponi. Secudoii Obo

244쪽

ex capsi nuda,eadem dist. .de consecrat Papa Leo M.

dicit, quod si nullum ne iit signum , vel indicium iii vicinia vel inter parentes vel Clericos, quod aliquis homo fuerit baptizatus, in tali casu detur illi Baptitiamus abique conditione:verba textus sunt haec:Sintilia extant indicia interpropinquo.t, autfamiliares, nulla inter Clericos, aut vicinos, risib ιι hi de cytubiu quaeritur, baptia risui se doceantur, agendum est,υ reuocantur, c. Et alsignans Papa causam, cur in tali casu non sit timenda rebaptizatio,ait: mou non ostenditurgesum, tio nousimis it videatur iteratum. Hoc polito arguo a contrario sensu Papa dicit citato loco, ut repetatur Baptismus quando nullum est signum , vel indicium quod fuerit collatus ergo si constiterit illum datum elle, quemadmodum in isto casu constat, non poterit licite

conserri. Quantum vero valeat argumentum a contrario sensu, 3 quantum sit in usu, vide cap. ex eo I s.

qu i. cum glossa ibidem incis distin l. cap. qualis.

ω23 quaest. . cap. yti situm quae glosi cap. ex eo, citat alios textus, ait esse argumentum sortissimum factum a contrario sensu.

Tertio facit ad hoc intentum cap. si qui apud Euri,

ead.d . . de consecrat. Vbi dicitur quod Bapti linus datus per haereticos,qui in sanctae Trinitatis confessione baptigant, validum esse reputandum Dat Clericus de quo agitur, baptizauit in nomine sanctissimae Trinitatis,neque in foro saltem externo, contra illum probatum erat esse haereticum. Facit etiam cap. hi de qui-bin, ad.dis ubi consultus fuit Papa,quod,licet constaret aliquos homines suisse baptizatos,non tamen constabat cuius fidei suerint baptizatoresῖ Respondet Papa non elle rebaptizandos , quolibet modo Baptismi formam acceperii: Facit c can. 8. ii VI. Synodo e

245쪽

226 PRIMA PAR s. Asus XXVIII.

nerali, ubi dicitur rebaptizandos esse iterum lub conditioiae AP oties non inueniuntur simi ses,qui eos abseque si dubitatione baptieatos esse dicant. Ergo cum ii

hoc casu sint firmi testes qui dicunt suille baptizatum nec possint dari fit mi testes , qui absque dubitatione alserant Bapti imum suille nullum ob defectum intentionis occultae , sequitur quod non debuit imbvion potuit baptizari iste Religiosus fecundo Bapti LIno. Hactenus probaui conclusionem positam ab Ecclesiae authoritate in iure canonico contenta : nunc

ipsam probo ratione.

Prima ergo ratio sit, contra praesumptionem insurgentem contra hunc Clericum quod baptizauerit mae intentione, eo quod consanguine carcerati,&eombusti erant ob crimen fidei: non inquam ista praesumptio probat Clericum baptizalse sine intentione: nam imprimis, sicut extra informationem accepi, intercurrerunt anni triginta a die dati Baptismi,usque ad Carcerationem consanguineorum .potuit fieri ut rempore Baptismi Clericus neque esset haereticus,neque esset conscius de crimine consanguineorum. Secundo, quia iam saepius visum est, inter multos satres idololatras,& Gentiles alium ex illis eo vitio non esse

maculatum. Facit quod tradit lib. s.conplioram, Nauar-ructi ut de sintent excomm consilio . num. 2. Vbi ait

quod crimen commissum ab uno statre, non sequitur quod alius approbauerit, vel simul commiserit. Et facit etiam quod dicitur in cap. quamuis regul inter de sentem Ur re iudic ubi dicitur quod res iudicata inter duos, non nocet alteri de quo est iudicata. Quod autem fuga istius Clerici non arguat ipsum Hille culpa

tum de haeresi, probari potest ex iis quae Doctores tradunt circa fugam ret,in particulari Iulius Clarus .ar.

246쪽

PRIMA PAR s. Asus XXVIII. 11

in praxi crimin.& illius commentator eadem quaestio .

ne, qui dicunt aliquando fugam rei nullum facere in dicium de culpa illius; poterat enim fugere, vel timore dedecoris , vel timore salii teltimonis, vel coniurationis, similium: quod utplurimum fuga facit solum indicium mon autem decet ut in hoc casu propter solam fugam , quae potuit esse inculpata, ut proxime diximus, suspicemur tantum malum in credamus illum non habuisse intentionem baptizandi iii Baptismo collato ante annos triginta, in quo potuit non esse haereticus. Quod vero iam alij Clerici istius

sanguinis, lationis in actu publico sancti Omeij

conuichi fuerint de ministratione Sacram ctorum absiaque intentione hoc non est argumentum cssicax adprobandam rem tam magnam, qualis est rebaptizationem esse faciendam circa omnes baptizatos a Clericis istius nationis, dos anguinis. Neque item confisca.tio bonorum facta huic Clerico urget ad faciendam rebaptizationem:potest enim fiscus illam facere confiscationem, vel conluetudinem, vel per cautelam, securitatem bonorum, sicut sacere solet in carceratione cuiusuis Iudaei statim namque omnia illius bona fiscus in albo. vel indice conscribit ad cautelam mula totiesque contiligit sic carceratum publicari innocentem illique bona sua restituuntur. Et constat praeterea apud omnes quod haereticus ante sentcntiam publicam non priuatur bonis quae possidet. . Secunda ratio principalis sit circa praesumptio nem, quod ita e Clericus non baptizauerit cum intentione: nam bene praesumendum cst de proximo quamdiu non probatur elle malus, cap. Dudum,depraesumpt. v bi glosita in verb praesumatur, citat multos textus vitius' i iuris. Sed contiae istum baptizantem non-

247쪽

dum est probatum quod fuerit malus,ergo non potest de illo male praesumi. Secmido intentio baptizatuis est actus pur internus: at Ecclesia non iudicat de actulauerno, ite proinde quisquam potest de illo iudicare, cap.consili si a. 191L1 ubi ait Papa Stephanus quod occulta, cincognita illi sunt relinquenda, qui solus nouit corda filiorum liqminum quod pr. elu inendum sit bene de proximo, vide inter alios Abbam aertia ratio principalis it: nam admissa opinione quod iste sit rebaptizandus poterit oriri scrupulus, similis quaestio illic Catholicos illos qui fuerant baptizati ab aliquo Clerico istius. nationis, languinis. quorum ab illis baptigatorum non paruus est numexus:quod tamen dicere, erit multorum conturbatio, Miuquietatio. Quarto principalitc probo ex cap. te niens, de Presbytero κω bapti Cutio , in cuius fine ait Papa, esse violentam praesumptioncm ad probandum quod aliquis sit baptizatus, ii constet natum elle de parentibus Catholicis,in quod fuerit semper conuersatus cum Catholicis, licet de hoc nullus alius sit testis. Et in hoc casu,iste Religiosus est de paretibus Cathoaticis,& vixit inter Calliolicos,im , inter Religiosos,&constat de illius Baptismo exterito, qui fuit intcriptusio libro publico Baptismi in Maroelii seruato. Ex quibus verbis Papae dicentis eis e violentam praesum picio onem quod quis it baptizatus, natum elle de pace titibus Catholicis,& inter ilio Calletolicos conuertatumcise sermo tale argumentum Carceratio, combuastio consanguineorum illius Clerici, S: fuga inius,cet faciant vehementem praesumptionem , quod baptizauerit sine intentione; non tamen faciunt violen

x in praesumptionem ob nualia obstantia: reuulantia

248쪽

PRIMA PAR s. Αsus XXVIII. et '

quae diximus in ium. 7. est enim vehemens praesumptio multe minor quam violeta:at iuxta citatum pro .

xime cap. veniens, de isto Religioso, est violenta praesumptio quod fuerit baptizatus, cum natus sit de parentibus Catholicis, inter Catholicos conuersatus/inao datur euidentia quod fuerit baptizatus ex libro Baptismi ergo illa violenta praesumptio quod siti, ptizatus , praeualebit contra illam vehementem prae sumptionem,quod caruerit intentione Clericu illa in collatione Baptismi valet consequentia ex dictis in cap.li cras vestri,cumgi sibi. in ver. vehementem,ubi dicitur quod quando concurrunt duae praesumptiones illae, quae est praesumptio maior elidit, de excludit iulam suspicionena, quae est minor, S confirmatur ex eodem cap. literas vobi , me praxi tri Molis sancti

Ossicij, in quo ille qui lotum est suspectu de haeresi

suspicione vehementi, non absoluitur ab haei est, seu ab excommunicatione ad cautelam, sed solum ille qui est suspectus de violenta praesumptione, ut liter alios tenet Pentia in suo Dure tori Inquisit. Di mihi 86. sequentibus de Vmbert inprac . Inquisit. verbauspicio. Ergo a simili in hoc casu, in quo est vehemens praesumptio de isto Religioso quod non sit baptizatus ex defectu intentionis in baptizando praeualebit praesumptio vehemens, imaior quod ille sit baptizatus, nata ex eo quod constat ex libro Baptismi applicatam

csse sermam,i', 'materiam Sacramenti, de illum natum

esse ex parentibus Catholicis rac inter Catholicos

conuersatum.

x Quinto pririni paliter, non obstat cap. veniens, te Pres; 'ter non baptieturio citatum, in quo Papa

iussit baptizari Clericum,qui a Papa remedium post adauerat, ut, bliget ibi praeceptum in hoc casu nam

249쪽

23 PRIMA PAR s. Asus XXVIII

casus illius capitis nimis diuersus est ab isto. Nam in illo casu constitit Pontifici illum Clericum nunquam suille baptizatum ullo modo Mideo iussit illum baptizari absolute, absque conditione, ut patet ex verbis textus: in hoc casu constat ex libro Baptismi hunc Religiosum suilIe baptizatum vere Baptismo externo in sorma Ecclesiae. Si autem Papa sciret in illo casu collatum suille aliquo modo Baptismum,non sorte iuberet, quod iussit. ii Sexto facit multo ad sequendam hanc opini

nem,quod illam tenendo evaduntur multae, magnae difficultates emergentes ex rebaptizatione: de quibus mox dicemus. Et quod euasio maximarum disticultatum in quibus remedium est valde dissicile , sit causa

sufficiens, ut teneatur opinio etiam minus probabilis,lene Soto, Nauarrus, Sanchez illos citans, sequens lib. 2. de Matrim dist. 36 conclusa . n. 8 ubi citat Sotum dicentem haec verba nimis laudata a Nauarro. Licet quis habeat opinionem alicuim partis,er alterim formidine n non tenetur sequi opinionem si inde magni in immineat alicui periculam , formido alterim apparentem habeat probabilitatem quia periculumgrauefacit ut inmoralibin formia praeponderet opinioni. Sic illes Quamuis ergo probabilior esset opinio quod hic Religiosus foret rebaptizandus, cum tamen ex illa magnae emergant dissicultates, dessere pericula 'videlicet ordinum sacrorum iterum recipiendorum, Missarum dictarum,& consessionum quas audiuit supplendarum, talio . rum quae insta dicemus;euasio harum magnarum dinficultatum, seu periculorum sufficeret, ut ista opinio de non admittenda rebaptizatione esset tenenda:maxime quando ista opinio de rebaptizatione cauenda, tot textibus, ac rationibus munita, si multo probabi-

250쪽

lior quam opposita rebaptizationem uadens. ia Neque vero, si iste Religiolus non rebaptizetur, reponitur i, periculo saluationis aeternae: ut enim bene ac docte ait Comitolus lib. i.r pons uoralium,nsscin alio casu simili , dicens non elle rebaptizandum infantem expositum ad valvas Ecclesiae,cum chartula, dicente tantum, est baptizatus allerens illam chartu tam lolum sulficere ut non rebaptizetur Respondetis. que obiectioni, quod per hoc potia periclitari salus ta ..tis expositi dicit per hoc non poni aluationem illius in dubio: nam inuis nostra gratia , iustificatio quoad certitudinem actualem, personalem, pendet sub fide, nii dentia, opinione, des ut ita dicam inpia credulitates quis enim certo scit se est baptizatum, cum pendeat ab intentione baptizantis 3 Quis certo scit se elle verum Sacerdotem cum pendeat ab intentione ordinantis Quis certo scit se illa vere coi sellium, cum id pendeat ex contritionis valore.&Gacerdotis absoluentis intelione, vero ipsius characte rea vivimus enim sub hac pia probabilitate de tertia tudine personali nostrae gratiae: bc cum hoc itat,quod ista dubietas non facit nos esse in periculo saluationis, se ille optime ad nostrum intentum. Nam licet iste Religiosus abstineat a secudo Bapti lino stante opinione tot textibus,& rationibus firmata,quod non debeat rebaptizari, non exponitur periculo saluationis vivens in ista pia credulitate,quod sit veresbaptizatus Et clatius hoc definitur in cap. ad Apostolicam, de Pred ter non baptitruto, ubi papa expresse dicit, quod omi Lisio Bapti lini non nocet credenti probabiliter se e se baptizatum:idque probat ibi Papa Innoc. III. culti exemplis iste autem Religiosus satis probabiliter potest crodere se eis baptizatam,ob tot rationes,dc

SEARCH

MENU NAVIGATION