R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

constat. Non impleta vero conditione,& intentione testatoris, legatarius non assequit hir legatum, ut patet cxa in condition si condit fidemonstrat. Et cap. cum

esses, detestam. Secundo probatur, quia iste professiis nunquam habuit pollieisionem istius legati, cum esset filiusfamilias:ergo non poterat dare per testamentum illud quod non possederat. Et confirmatur, quia hoc legatum huic puero factum est peculium aduentilium ut patet: at filiusfamilias non potest testari de peculio

aduentitio, ut Doctores communiter docent, Sylvest. ver peculium 1.quas. 3. 6c Lessius tom.de Iust.lib. 2.Qq. dubio 3 m . II probatur tertiδ,quod non potuerit de

illo testari: nam testatrix Mater spiritualis substituit illi sororem suam tanquam legatariam, Ut legatum caperet in casu, quod ille Clericus non esset, rideo cum ille Clericus non fuerit,nec esse possit non potest

priuare sororem substitutam in testamento contra expressam voluntatem testatricis. Quarto probatur,quia dato quod esset verus Clericus saecularis non poterat

donare, vel alienare praedictum legatum sibi relictum

pro dote in patrimonio ad ordines recipiendos, prohibente hoc expresse Concit Tridentin .set . I. cap. 2. de reform.

His non obstantibus credo praedictum Bartholomaeum per ingressum,& professionem Religionis non amisisse legatum praediistum,ac proinde de illo potuisse disponere per testamentum. Pro cuius confirmatione, suppono huiusmodi legatum factum huic puero Bartholomaro,non fuisse conditionale pure loquendo, nec relictum sub conditione:quia in illo testatrix non suit via verbo sonante conditionem , quale esset si diceret in legato relinquo sub conditione,vel relinquo dummodo sit Clericus, similia: sed suit legatum mo-dale:

292쪽

dale relictum sub hoc verbo, υt, videlicet ut sit Clericus, velit ordines recipiat. Et hoc modo explicant omnes Doctores legatum cotiditionale, vel modale: maxime Sylvest.2 ei .conditio quaest. 2. Et Reginald.ima. 2s a Sum.lib. a. S. num. 3s. 36. iuxta Sylvest. Reginaldum citatis locis, modus adiectus contractui non suspendit contractum , etiamsi modus non impleatur: sed statim res donata tu modo debetur,statimque peti potest. Idem tenet Vega Minimus in Sum Morali maioris impressionu, exb Mandas,ca1 s. pro quo citatibi unam legem iuris ciuilis med inam, Armillam, Sylvestr. Tabienam,& dicit esse communem Docto rum. Quod non habet legatum conditionale,quia non acquiritur si conditio non impletur. Sed pro hoc videamplius in casu a, .sequenti num. Dctseq.3 Secundo suppono esse communem opinionem Iuristarum utriusque iuris, quod legatum relictum certa personae sub c5duione si nupserit, si liberos susceperit,in similibus, quae te non compatiuntur cum ingressu Religionis, habentur pro non adiectis, illis conditionibus non obstantibus, legatarius ingrediens,& profitens Religionem acquirit tale legatum , sicut dii ponit textus expressus in Authent.de sancti s Episcopis,col. 9. vltra alios textus,qui conditi sunt quoad hoc, in fauore Religionis. Videat ad hoc qui voluerit,inter

cum multis ibi citatis, audovicum de Beja in Re- θρο saralaeas afol. 34. dc casu 66.afo I Olag. a. seqq. Quod adeo verum est, ut licet testator in suo testamento dixerit lego Ioanni mille aureos dummodo Religionem ullam non ingrediatur tali conditione non obstanteJoannes intrans Religionem acquirit legatum quia iuxta citatam Authenticam talis con-

293쪽

ditio reiicitur in fauorem Religionis, eo quod impediat homines a prosequendo maiori bono. Tractathoe punctum δε probat late Comitolus ins G, Reston

num, qui sunt praecipui Doctores utriusque iuris, de

naultos alios. 1

Tertio suppono vi certum,quod Nouitius etiamsi habeat patrem , possit condere testamentum de bonis castrensibus , vel quasi castrensibus, vel de legitima patris desuncti, vel matris defunctae, sicut experientia quotidiana docet in Religionibus ubi professi etiam

vivente patre, vel matre condunt validum testamentum de proxime dictis bonis,vel de similibus modo iii sequentibus explicando. Hoc posito probatur concluso supraposta, quod seilicet iste professum legatum non amiserit, 'uod

de illo testari potuerit: nam legatum istud suit modale, ut supra ostendimus, fatim ut mater spiritualis est mortua, debebatur puero, illiusque statim dominium acquisiuit, cumque illius haberet dominium, iroprietatem tempore pro sessionis potuit de illo testati de licentia patris, ut clarilis dicam in solutione secundi argumenti: nec amisit legatum eo quod actus sit Monachus, ut patet ex dictis in num clarius n- stabit ex solutione primi argumenti. Et quoniam principalis probatio conclusionis pendet ex dicendis in propositis argumentis soluendis,ideo propositam conclusionem non amplius confirmo. Ad primum igitur argumentum espondeo primo, concesso antecedente, negando coniequentiam: id est conceao, vel suppono , quod professus faciens professionem, contradixit voluntati testatricis, vel illam

294쪽

lam non impleui ridico quod hoc non obstante acquisiuit legatu iri, quia licet teitatrix illud illi reliquis et cum clara conditione ut esset Clericus quod non secit , sed fu modo ut diximus num. a. yprofitens Religionem , legatula non ainilli quia quamuis voluntas testatoris implenda sit non tamen est implenda quando legi contradicit, ita per legem debet regulari, ut patet in praxi quotidiani; quia lex potcst in certis casibus coarctare, S assi are modum testandi. Cum igitur illa lex Authenticae citatae, Maliae leges disponant quod legat una relictum certae personae acquiratur ab illa etiamsi Religionem ingrediatur,4 etiamsi legatum non te compatiatur cum statu Religioso, sequitur, quod licet voluntas testatricis alia sueries sed non fuit ut dicam adhuc iste professus legatum acquiret ex madato,& dispositione legis: Sc quod possitilax, seu legislator hoc facere, arctare scilicet, vel limitare voluntatem testatoris pro bono communi, patet e praxi in mille exemplis legum , disponentium , quod

testamentum taliter, vel taliter factum, non valeat, idque pro bono communi,ut diximus. In hoc vero caluid cernitur: nam dicta lex decernens ut legatum repugnans Religioso statui,non perdatur per ingressum Religionis,attendit ad bonum commune,videlicet ne homines deterreantur, reuocentur a vita Religiosa quod est maius bonum, quam vita saecularis: siproin

de illa voluntas testatricis,si illam haberet, no est implenda, cum contrarietur praedictae legi. Sic soluunt hoc argumentum Rodriguer, Comitolus, Beja lociscitatis. Addit Rod rigue , quod licet in hoc voluntas testatoris non impleatur, non fit illi iniuria, quia bonum commune praeponderat bono particulari fauor autem Religionis quem dicta lex intendit, praeponde-

295쪽

rat voluntati particulari illius testatricis, ut esset Clericus saecularis,cum melius sit essesClericum Religios vita, quam esse Clericum saecularem. Obiicis tam ei contra hanc primam solutionem hoc modo. Illa lex facta est in fauorem Religionum, vi videlicet Religiones polsent habere haereditates,&legata,&,t hqc bona no amitterent propter testamen ta dilponentia contrariu ,seu per modum quo homines

deterrentur ab ingressu Religionis sed iste professus

fuit in Ordine Fratrum Minorum, qui est incapax cuiuscumque haereditatis, ut patet:ergo in istius ingrelsu seu professione, non habet locum Authentica citata. Ad hanc obiectionem respondeo, praedictam legem Authenticae non fuisse factam ad illum fauorem, ut Religiones non amitterent bona ingredientiunt, seu ut ReIigiones possent habere haereditates , de legata,

slui finis terrestris est,in tam pia lege indignus Finis ergo praedictae legis altior fuit, ad bonum spirituale

directus, ut videlicet homines non impedirentur aprosequendo statu anima persectiori, qualis est Reli igiosus status unde directe est fauor personarum ingredi volentium Religionem pro saluatione animarum, ne onerentur per legatum conditionale impediens talem ingressum.Timor enim amittendi tale legatum habens conditionem impeditiuam Religionis intrandae, deterreret legatarium a tali ingressu: S proinde lex illa ad bonum commune volentium intrare Religionem annuliauit omnes coditiones similes appositas,&impeditiuas. Sic soluunt argumentum supra citati Doistores, maxime Comitolus cit quasi num.T.

Adde quod ingressus iste in ordinem Minorum non obstat, licet ordo ipse sit incapax haereditatis adeundae: posset enim iste professus illa incapacitate non

obstante,

296쪽

obstante,facere testamentum, Millud legatum sibi relictum , per testamentum etiam relinquere pii Conuentu Fratrum Minorum per modum eleemosynae, cum talis eleemosynae non sit incapax, ut satis patet

Secundo soluitur idem primum argumentum, dicendo,quod per prosessionem Monasticam illius professi, non fuit frustrata, vel impugnata intentio testatricis,ut iste esset Clericus, pro ipsius anima diceret primam Missam: cum enim intentio testatricis fuerit, ut pro ipsius anima diceret primam Misissi, hanc intentionem potest implere iste prosellus in ista Religione in qua debet esse Sacerdos, in qua omnes Sacerdotes primam Missam dicunt pro quocumque voluerint, ut est res certissima: praeterea praedicta in primam Missam dicet pro testatrice, in meliori statu caeteris paribus,videlicet in statu Religioso, qui caeteris paribus est stat Us perfectior,quam status Sacerdotij

sarcularis. Et potest tunc fieri argumentum a contraiio

sensu. Est axioma commune, quod cellante fine legis cessat lex,ut habetur in l.adigere, fde iurepatr. Ergo a contrario sensu impleto fine legis impletur lex:at finis istius testatricis suit, ut Bartholomaeus cui reliquit legatum , primam illam pro ipsa celebraret: hanc intentionem, seu finem potest etiam hodie implere instat Religioso,ut patet: ergo per professionem Monasti eam non contradixit intentioni testatricis, nec proinde ipsius legatum amisit. Et confirmatur, quia existens Religiosus,in Sacerdos in rigore loquendo factus est Clericus, etiam in usu istius vocabuli Clericu , ex vi Reguli S. P. N. Francisci, qui . 3 hae Regula, Religiosos choro inseruientes , vocat Clericos absolute, dicens,Clerici faciant diuimam ossicium. Et in se te

297쪽

stamento P. N. Fiancticus loquens de suo socio fratre Sacerdote,ait tum pervolo habere Clericum,qui milii faciat officium. Et Concit. Tridentinum scis. 23.cap. 36. de Regul Patres Religionis Societatis Ieii vocat Clericos Societatis Iesu. Et adhuc confirmatur ex Pa Itorm super cap. I. re Clerici,vel fonachi m m. . ubi dicit,quod nomine Clerici intelliguntur etiam Mona. ubi in fauorabilibus, non vero in odiosis. Vide etiam se undem Panorm . in cap. de Montesibis , de se=rtem excomm. n. a.d, materia illius legati est Duor, ut patet: crgo per Clericum potest,ac debet intelligi etiam Religio ius Sacerdos. Confirmatur etiam quod mens testatricis volentis primam Millam pro se dici, non sit defraudata per professionem istius qui primam Mis- iam pro illa potest celebrare: confirmatur hoc inquam sex cap.intelligentia, e verbsigni is ubi dicitur:γμ iitelligentia diuortim ex cai sis si a sumenda dicendi, quia non sermon res,sed rei est sermos bIectati ic ibi. Vbi vides quod intolligentia cuiusque dicti est coniicienda,ex causis, ob quas illud fuit di istum:cum ergo istud legat una, vel, crba quibus relictum suit, fuerint dicta, pc apposita ob hanc causam,vi testatrix habet pro ani-ina tua primam Missam istius Sacerdotis, S haec causa posta hodie impleri, effectum sortiri, dicendum omnino videtur, quod mens testatricis per istam proseisionem sitit impleta, non vero fraudata. Videantur etiam ad hoc, quae dicit lolsa ad citatum cap. intellia

gentia, verb. ex causis.

9 Ad secundum argumentui dico quod licet iste professus nondum habetet actu dominium istius legari, Vel actualem professionem illius eo quod ellet filius famjlias, adhuc tamen poterat de illo testari, quia

298쪽

ωclarum, licet illius non habeat dominuim, ut praxis

quotidiata obieribat. Et tenetii et minis Lelsius tom. delusi. lib. 1. dubio a. num. i. ii axis obteruat: multi

enim testantur aia quam legatum relinquunt id quod Rex illis debet pro crvitiis Re gi factis mi aut gationibus, bellis, similibus obsequiis te illa quae Rex pro seruitiis daturus est , nondum habent in do minio, vel pollessione, sed solum habent ius ad illa ac de hoc iure testantur quotidie. Et filius moriens sita abet aetatem requisuam , potest testari de legitima sibi relicta a matre defuncta , cuius tamen legitimae non habebat dominium,vel possessionem, eo quod eiset fi lius familias. Et confirmatur exemplo in electionibus. Nam eleehu ς ad aliquod ossicium, vel beneficium, an . tequam confirmetur, non habet possessionem illius vepatet sed solum habet ius ad rem, ut possit confirma tionem petere, pro illo litigare. Et tamen potest renunciare iuri quod habet ad tale beneficium, quae re., nunciatio est quaedam donatio. Secundd respondetur ad idem fecitndum argumentum , negando quod istupro se illas non habuerit dominium istius legati aduenatiiij, imb dico quod statim a morte testatricis habuit dominium istius legati, licet pater haberet usum seu

ctum, eo quod ille esset filiusfamilias. Et quod filius- similias statim acquirat dominium legati aduentiti,

vivente patre, tenent Sylvester citato ver periculum, rast. 3. AZOcrom. a. lib. a. c. 22. in periculo col. 39

& alij ab his citati, in est opinio communis. io es Ad confirmationem istius secundi argumentiqua dicitur filium familias noli posse testari de peculio aduentitio, quale hoc fuit, omissis aliis solutionibus Respondeo id intelligi, non polse de illo testati patre inuito,seu absque altis licentia: terit autem si patri

299쪽

licentiam coli cedat. At in hoc casu pater dedit licet: tiam, imo suasit filio ut sic testaretur in fauorem uxoris propriae, de matris ipsius profitentis. Potuit autem pater dare hanc licentiam h lio renuncians iuri quod habebat ad usum fructum, vel dominium talis legati. Vidi ego meis oculis huius rei exemplum in quadam Moniali meae Prouinei e , quae ante professionem carens patre matre, habensque multa bona temporalia de quibus pollet teitari, habebat tamen quandam Aulam in Germania, quae de iure sutura erat haeres Novitiae, scripsit Novitia ad Auiam petens licentiam libere testandi Auia misit illi renunciationem haereditatis,ac liberam licentiam testandi sigillo, Imperatoris munitam hestata est Novitia,& omnia bona tua monasterio suo reliquit. Secundo respondetur ad eandem confirmationem , quod filius non potest testari de peculio aduentitio, quandiu est sub potestate patris, ut ait Lessius citatus in eodem argumento lib. eodem e. Atibio 3. r. 9.c Io. at filius per ingreisum Religio-ilis,d per professionem liberatur a patria potestate,ut est communis Doctorum sententia , pro quo citat

multa, & multos Sanche 2Iom. Decaeli lib. F. cap. .

11 Ad tertium argumentum dico, potuiste hunc professum testari de isto legato,non obstante quod te statrix substituit illi sororem, ut legatum caperet in casu quod non esset Clericus. Ad clausulam enim Clerici iam respondimus,non esse causam amittendi legatum. Quod vero attinet in particulari ad substitutio. nem factam in sorore .dico talem substitutionem non impedire. Probo primo ex verbis ipsius testatricis,quae in testamento sic sororem substitui : Si Panholomaeus mortuus fieri antequam Misam dicat,capiet hoc legatum soror

300쪽

sur Erius. At costat quod iste Bartholomaeus nonduim est mortuus, d adhuc debet Milsam dicere:ergo illius soror non habet ius ad tale legatum Secundo dico, quod illa subiti tutio sororis euanuit, Sc extincta est per ingrestum Religionis in professionem Fratris sui Bartholomari. Est Auctor istius doctrinae Nauarrus lib. 3.consilior.titis testam .consil.9. Vbi ait,quod quidam tua uenis, quem quidam consanguineus haeredem instituit, ter illius mortem eidem substituit certas puerulas de praedictus iuuenis intrauit Religionem,& bona sua in professione tradidit Religioni: ait Nauatrus, quod per istam professionem in donationem exclusi e puellas substitutas Et licet iste proseuus hoc legatum non dςderit Religioni, dedit illud per testamentum validum, pro causa pia sicut enim ii daret Religio, ni excluderet sororem substitutam: ita videtur quod illam potuerit excludere dans illud propriae matri,quae est causa valde pia , maxime cum etiam in extimstione huius substitutionis per pro sessum in Religione interueniat etiam fauor Religionis. Facit etiam omnino ad hoc quod tradit Rodrigue tom. 2 qq. Reg. q. 77 art.q. in cuius articuli titulo inquirens an certa substitutio

evanescat per ingressum Religionis, respoliuet eodem

art. . g. aut non constat, dicens:quod si non constat de

exprellia mente testatoris , quod voluerit excluderemonasterium , tunc evanescit substitutio: ait cum partolo, quod leges videntur velle extinguere hane substitutionem in fauorem Religionis, id est in fauorem incrantium Reb iones, ne scilicet deterriti eo quod viderent eorum bona deuentura ad substitutum

s ipsi fierent Religiosi, desisteret ab ingressu Religi

nis,& impedirentur a vita contemplativa, quae est melior quam saeculatis activa. Id vero quod ait Rodrio

SEARCH

MENU NAVIGATION