R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

Solutio argumentorum , quae posita suo:

in principio. i primum igitur argumentum in opposi-

tum quatenus ait statutum generale ego-uiense citatum, dare Commissariis curiae particularibus, lationalibus praecedentiam illam, de qua agit praedictum statutum , negandum est hoc illis ibidem concedi, ut satis clare , bcssicaciter probatum manet in praecedentibus sed solum illa praecedentia conceditur Commissario curiae Regiae, in qua residet perso- Regis. Quatenus vero secunda pars argu naenti ait sic declaraste R. P. Generalem intelligendum esse praedictum statutum. Respondeo per sequentes solutiones. Prima est, quod illa sua declaratio non fuit authentica,ut faciat legem iuxta di ista nivn. ia Nam declaratio quae debet habere Vir. legis, debet fieri ab ipso conditore legis,ut ibi dixi nitis: a solus P. Generalis non fuit conditor illius statuti, sed totu Capitulum generale cum ipso P. Generali, solus enim P. Generalis non potest condere statutum,sed poterit facete mandarum suo tantum tempore duraturlura oportuit ergo si praedicta declaratio habitura esset vim legis, ut fieret a Capitulo generali cu ipso Patre Gene-li,quia ex Capitulo generali cum ipso Patre Gener ii conflatur unus legislator, qui possat condere legem,

de illam declarare ait thentice. Secunda solutio est, quod quando praedictus R. P. Generalis declarauit pr.edictum flatu tum dans praecedentiam allegatam a Commissario curiae,R. P. Generalis nesciebat quod in prouincia ellet contraria consuetudo , sicut de facto fuisse osteditur per testificationem tantorum Patrum Piouincialium,ac diffinitor uni prouinciae, de quo su

pra.

362쪽

pra. Quam consiletudineia si R. P. sciret,omnino talem praecedentiam non concederet, ut credendum est de sua rectitudine, de integritate, maxime cum idem R. P. Generalis, ante, vel postea scripserit ad Prouincialem de eadem materia consulentem, ut in hoc prouinciae consuetudo seruaretur, ut supra dictum fuit. Tertia solutio est,quod quando R. P. Generalis locum illum concessit dicto Committario curiae, id fecit ore tenus ii suo cubiculo, Sc poterat non aduertere quod

statutum generale Segoviae titulo de praecedentia supra citato assignat locum lectori primario Theologiae statim post lectores iubilatos ii enim hoc aduert

ret, non daret talem locum Commissario curiae, cum

idem numero locus dari non possit duobus: neque credendum sit voluisse P. Generalem locurn auferre le- chori primario, eidem per generale statutum assignatum, nisi illud vellet facere de potentia absoluta,quod non fecit, neque expressitat ex o sequenti secundum statutum, quod lector primarius sedeat mox post lectores iubilatos, manet in suo vigore, Millae sum. Et quod potueri R. P. Generalis id non aduertere, non est culpa, vel defectus in illo, nam in cap. prGerea,dis. 23. iuncta ibi glossa,dicitur quod Papa Nicolaus dixit, non se recordari,quod aliquis Papa antecessis aliquid decreuerit super certa re , de qua ibi: tamen glossa ibidem verbo, Fallat, dicit quod Papa Leo illius antecessis illud decreuerat de non aduertit Pap. Nicol in lege facta. Et multo minus mirandum est quod R. P. Generalis non aduerterit in statuto secundo facto,de

quo agimus; nam si aduerteret,non concederet. Qitarta solutio est, quod si R. P. Generalis sciret de conetudine prouinciae supra citata, per quam lector primarius praecedit Commissariun curiae,non faceret talem a

363쪽

concessionem , vel declarationem contra consuetudiis

nem praescripta, Min praeiudicium lectoris primarij. Nam ut dixi in praecedentibus neque princeps concedit priuilegiu cum praeiudicio tertij,qui ius iam quaesitum habebat: neque lex uniuersalis promulgata tollit consuetudines, lica P. Generalis,neque pro mulgauit legem dando pro tunc locu illum Commisi sario, neque expressit se velle derogare consuetudini. in Ad secundum argumentum negandum est quod

pro Commissario curiae in hac materia sit consuetudo fauorabilis, imo est consuetudo in contrarium,ut patet ex illo testimonio prouincialium ac dissinitorum prouinciae, cui potius standima est,quam uni, vel alteri particulari testimonio priuatorum Praeterea vide quae supra diximus num. 13. quo debeant concurrere

ut una consuetudo sit praescripta, despossit aliam consuetudinem tollere testimonium enim illud prouincialium, ac dissi nitorum testificatur de tempore an'tiquiore, lae semper quasi:& illa consuetudo,ut le-ehor primarius praesertur Commissario curia est magis rationabilis, quam opposita,ut probauimus, unde

consuetudo noua tam paucorum annorum , Minus

rationabilis pro Commissario curiae non potest derogare alteri antiquiori, magis rationabili pro lectore primario. Ad id quod allegatur eode4. argum . quod in prouincia antiquiore istius regni est consuetudo quod semper Commissarius praecessit lectorem primarium quoad locum. Respondeo,transeat; sed illud non concludit ita seruandum esse in ista, Min aliis prouinciis in quibus viget consuetudo contraria. Non enim est obligaxio, consuetudines particulares unius prouin' ciae seruentur in alia,quando de talibus consuetudinibus non datur lexin uersalis: de quo millς 0lliunx aseferri

364쪽

ferri exempla in variis prouinciis ordinis P.N. Francisci , quarum multae Particulares habent certas consuetudines quae non seruantur in aliis. Quod confirmatur exemplo Ecclesii Catholicae: na in diuersis regnis, prouinciis multae Ecclesiae particulares seruat suas consuetudines, quae tamen non obligant in aliis

Ecclesiis. Et Pater R. Generalis ut supra vidimus hac de re consultus respondit ut seruaretur consuetudo istius prouinciae.Et hoc confirmo ex capacis sancta,de cap. mit, M. ia ubi Papa iubet quod seruetur consuetudo cuiusque Ecclesiae,& quod non obligat ut consuetudo seru ta Romae obliget in aliis Ecclesiis. 6. Ad tertium argumentum, quidquid sit de ani

cedente,neganda est consequentia: non enim valet: habet votum in Capitulo: ergo praecedit in loco N5 valet,quia ut dicunt Iuristae, separatis no fit illatio: sunt autem valde separata, dare suffragium in Capitulo,, praecedere in loco probo euiderer duobus exemplis in

eodem ordine Minorum. Primum est,Patres qui fuerunt olim Prouinciales non habent hodie votum iii Capitulo, i tamen quoad locum praecedunt, ira: feruntur omnibus, etiam dissinitoribus prouinciae. Secundum exemplum; visitatores Prouinciarum missi a Praelatis generalibus, non habent votum in Capitulo Prouinciali,& tame quoad locum praeseruntur omnibus fratribus illin prouinciae. Sic ergo, licet lectos: primarius no habeat votum in Capitulo, tamen extra Capitulum poterit quoad locu praecedere Commissarium curiae habetem votum in Capitulo.Tertium adhuc exemplum sit: quando quis in ordine priuatur voce activa, passiua,mane priuatus, Oto, Vt patet, da tamen non priuatur praecedentia loci, Ut payet: ac proinde sunt valde separata habere votum in Capitulo in

365쪽

praecedere in loco, & proinde unum non bene inser- ur ex alio.

e quadam ouitio emus 'st annum cum dimissi, , o quod non puluerint feri, ii, aliis informationes.

QVidam iuuenis xx Portugallia luit in Brasiliam, ibit scepit habitum religiosum in uno Conventu P. N. Francisci. In anno nouitiatus non potuit illi Praelatus' facere infbrmationes praeceptas a Papa Sixtos ob desectum testium, qui possent in Brasilia testificari de nato in rcgione tam remota qualis est Portugallia. Hoc non obstante Praelatus Conuentus vota Religio rum Conuentus excepit in ordine ad professionem emittendatis suffragia illi dedit Conuentus Expleto anno nouitiatus,non accesserunt in forinationes ex Portu gallia,in qua iussae sunt fieri. Post annum nouitiatus expletum Pra latus Conventualis expedi auid adhuc post sex mense informationes, quae non sum allatae. Qu' viso custos Praelatus illius custodiae secum adduxit Nouitium in Portugalliam,sed vestitum habitu saeculari, habens tamen semper intentionem illum admittendi ad Ordinem factis informationibus, vel casus dubitatione consulta. Peruenit ad Regnum Portugallia: iaeritur an post factas in Portu gallia informationes, possit iste Nouitius admitti ad professionem non facto nouo anno

nouitiatus λ

366쪽

Et quidem, quod oporteat noutura incipere Nouitiatuin,tria polliunt persuaderes primum est, quia st tutum ordinis Minor in Segoviens in Latini. t. de uitiis, ibi dicit quod annus nouitiatus sit cotinuus: ait quod si Nouitius ex aliqua causa exeat a Conuentu cum habitu, vel sine illo,no computetur ei tempus nouitiatus,sed illum postea denuo incipiat. Secundo, quia iste Nouitius dimittens habitum Religionis videtur renuciasse iuri quod hab ebat ad nouitiatum, professionem Fecit enim actum contrarium, teriolum factum potest aliquis renIuaciare, ' omnes I

ristae admittunt. Terrib,quia Cpncilium Trid fissas. capta 6 cis Regular praecipit, ut expleto anno nouitiatus,Nouiti aut admittatu ur ad professionem,si habiles inuenti fuerint, aut ex pessantur iste ve o pqst ea pletum annum cum dimidio quo stetit in probatione, non est inuentus habilis per tuformationes: ergo debuit expelli vero fit x expillsus,non potest admitti

ad professionem absque novo nouitiatu. Et quamuis Papa Clemens VIII teste varanta, in Do Bullario, ver Monasteri una ε' si sicluuiorum Clement. VIII. dispensavit quod existente causa, vel impedimento, pollent Praelati dilatare professionem Nouiti sex mense ultra annum tinuitiatus , usque dum cellaret impedimentum ciste Nouiti iis iam excessit sex menses ultra annum, iude' j derjψ non potest dispensare ii termino temporiat praefir o a Superiore. His noti obstantibus, lub censura dixi potuisse talem Nouitium statim in Portugallia emittere validassi

professione sine nouo anno nouitiatus. Et antequarta rationes pro ista conclusione adducam, do exemplum

vitium,quod de Acho in praesenti existit in hoc Regno in quodam Conuentu Monialium sanctae Clarae, in

367쪽

quo sunt duae, vel tres Novitiae habentes tres annos Novitiatus , ita ut unaquaeque sit Novitia tribus ab-hificannis, ob certu litigium ortum,super statu Conuentus an pertineat ad ordinarium, an ad Praelatos Minorum:& propter dictu litigium non sunt admisse professionem: nihilominus hoc non obstan re,anullo Superiore sunt expulsae, set ente una illarum licentiam a Collectore Apostolico ad profitendum,li .ceritiam denegauit .sed non dixit ut expelleretur: de omnes tres expectant resolutionem litigij,ut eo finito

profiteantur: nam in tali casu Nouitiae carent culpa,

5 per psis ron stat, quod idem currit in casu istius Noviiij. Quod si mihi dicas in Novitiis foeminis lis eligorem expelledi finito anno probationis,vel admittendi nimi currere, ob declarationem Cardinalium, 'uam citat Sanchez tom. a. Decal tib J. cap. . num. 2Laffero exemplum in Nouitio masculo, teste Rodrig. ut Hom. 2.Sum.cap. 8. m.3 sine refert, quod ex consilio aliquorum Doctorum Salmaticentium quidam Nouitius Ordinis Minoium expectatus fuit, ut professionem faceret usque ad Manum vigesimum aetatis suae, quia tali aetate iii ligebat , ut pollet disponere decertis bonis pro remedio mcitris suae,cui Sanche citato loco non contradicit, sed alia multa adducit fauentia ad hanc prolongationem anni Nouitiatus. L. Nunc in particulari te spondeo ad tres obiectiones positas num. I .ex responsione enim data circa illas probata manebit nostra concluso quod scilicet iste Nonitius no indigeat nouo anno probationis. Ad pri- unum igitur argumentum dico, non obstare statui tunt de nefas chatum nam ibi statutum solum intendit

quod annus Novitiatus si continuus sine interpella

dioiω:hic autem Nouitius non interpellauit Novitia

368쪽

tiam, imo illum continitum peregit,in sex menses vltra continuos. Vnde statutum specificat de Nouitio exeunte in anno Nouitiatus, iste autem non exiuit in anno Nouitiatus, sed post annum ac dimidium explerum, continuum, illum nolentem exuerunt habitu Religioso. Neque item obstant verba eiusdem statuti dicentia, quod Nouitius statim finito anno probationis,vel admittatur,vel expellatur : haec enim sunt verba Concilii Tridentini, iatiuntur suas declarationes,ut iam coepimus dicere trum. 2. de amplius dicemus in solutione ad tertium argumentum in contrarium.

Ad secundum argumentum dico, hunc Nouitium per dimissionem habitus Religios factam modo pret dicho non renuncialse iuri quod habebat ad professionem : non enim habitum dimisit sponte, voluntarie, neque cum animo renunciandi, sed fecit inuitus

ex praecepto Praelati, ut patet , ut autem renunciatio

valida sit, requiritur omnino quod sit voluntaria,non coacta. Sufficiat unum capitulum iuris, Iuod est cap. figer hoc renunciat. ubi Papa iubet,quod ii inueniaturi quemdam,de quo ibi,renunciasse non sponte,restitua itur. Et addit Papa hanc rationem prudentissimam: quia scilicet disticile credi potest aliquem voluntarie ienunciare beneficio pingui, anxie acquisito; inde pendebat ipsius sustentatio. Quod in hoc Nouitio habet locum non enim de illo credendini est renunciasse voluntarie professioni propter tiam seruiuit iii

Nouitiatu integro anno cum dimidio,tolerando labores Novitiatus, unde pendebat remedium suae vitae spiritualis, corporalis. Vide gloss. supra citat. proximo cap. ubi multa dicit de renunciatione spontanea,verb. Resignationis Secundo probo exemplo ou nino

simili: nam quando Clericus per dimissionem habi-

369쪽

tius cleric lis, illii in spontanee dimittit,debent ad hoc duae conditiones concurrere prima, quod praecedat trina monitio Praelati,ne dimistat,& habitum clericalem resumat,' Clericus non resumit,ut habetur cap.

Secunda est , quod in eo casu, in quo Clericus amisit priuilegium cleticale ob dimissio item illius , postea si sponte sua habitum clericalem allumat,recuperat priuilegi una clericale sine noua dispensatione. Quae omnia licet in dissimili materia sui disposita,multum ta- me iuuant ad casuin isti v Nouitii, qui non sp0nte

habitum orditiis dimisit nec Phaelato monenti ut re- assumeret, repugnauit, imo in uijus sustinuit quando

habitu No ait ij spoliatus fuit-Vlti ino quod per illan

dimissionem habitus inuolutariaua,Nouitius iste non renunciauerit iuri quod habebat ad pro sessionem, faciunt quae tradit Sauchea lib. 8 d. strim di p. 32. n. S. 6. ubi ait duo praecipua Primum est,quod illi e qui primo dispensationem aliquam obtinuit di post dii pensatiotiis Pullam, seu literas lacerauit cum animo illis non ivtehai: ivin per hoc renunciauit valide dis pensationi;& hoc non obstante illa postea uti poterit, si volueric efcipit ibi materiam voti e iuramenti.)Secundo dicti Sanchez.quod si vir foemina consan.

guinei inter se,obtinuerunt dispensistionem ut matrimonium ad inuicem possient c5trahere,& postea quiuis illorum contraxerunt cum aliis n5 confinguineis non tentes concessa dispensatione;si postea cum ambo hi vida facti sunt, voluerint inter se contrahere, poterunt id facere utendo antiqua dispensatione,quia per matrimonium prius contractum non fecerunt validam renunciationein circa priorem dispensationem obten

370쪽

Obtentam. Sae etiam valde faciunt pro casu istius Novitii, ait probandum non renunciasse professioni per dimissionem habitus, maxime inuoluntariam. Nec videtur obstare ratio adducta in contrarium, quia scilicet iste nouitius post annum probationis excessit spatium sex mensium,quem terminum temporis

Clemens VIII dicitur assignaste, ut ultra illum noli posset professio dilatari nam imprimis iudex potest aliquando prolongare tempus praefixum a legerinaXi me quando nulla cena apponitu transgredienti prae

exemplo omnino simili. Nam licet cap. Expulico

conuersione contagat assignet duos metes,in quibus comitiges non obligentur consummare matrimoni tun, vim his duobus mensibus possint deliberare de ingres se Religionis,nihilominus ille terminus duoru mensium a Papa praefixus , potest prolougar iudice in feriori ex causa iusta illis tempus longius dare, ut

ergo modo, licet. Papa C lςmen', VJ Ii assignauerit solos sex menses ad dilatand ui professionem post

annum nouitiatus expletum hoc non obstante Praelatus inferior ex iusta causa, Miam ex clara Epicheia, qualis in hoc casu interuenit poterat hoc spatium sex mensium prolongare,quoad usque celset impcdimentum informationum in hoc casu deficientium,attento quod antea fieri non potuerunt, quod Nouitius an 'no integro cum dimidio laudabiliter ordini inseruiuit, semper aspirans ad professionem Seci indo probo quia ut dicunt Iuristae, tempus non currit ignoram. ti, vel impedito, lib. I .insue,C.de annali excep. de tenet

SEARCH

MENU NAVIGATION