R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

441쪽

cuiusdana Abbatissae, cum quaeda in esset electa per suffragia susticientia, noluisse eam confirmare , sed processisse ad alia, Malia scrutinia, sperans quod aliquae electrices mutarent propositum, suffragia darent alteri Moniali, quam praeses intendebat eligere: de minatus est se allatii rum Abbatili am de foris extra Conuetum:propter quae fatigatae sunt Moniales,&4lla quae plura laabuerat suffragia, renuciauit iuri quod habebat acquisitum. In quo casu primo ait Nauar.

praesidem peccalle mortaliter non confirmando electam habentem maiorem partem suffragio tum Secundo dicit,quod Praelatus, secunda electa post renunciatione in prioris,quae habuerat suffragia, non deberent esset uti,nec securi in conscientia de validitate secunda electionis: hoc non obstante, quod prior

electa renuncia uit,quia renunciauit in vita. tia omnia naaiorem locum habent in isto casu, in quo iste Petrus exclusus habebat iratoreii partem sustragiorum, praeterea non renunciauit iuri quod iam habebat acquisitum, quod dicitur ius ad rem Secundo prob tur,quia Petriis, qui iam habebat sus ragia, suit exclusus, tarsus fuit notabiliter in re notabili ad quam ius habebat,in proinde interuenit peccatum mortale Eum onere restituendi, ut inter alios docet Rabellotoui de obligat iust. Iib. 3 qiust a Tertio praedi 2 cs praeses clare violauit ius coni une, maxime in cap. Luia propter de lectione ubi iubet Papa , ut facto , examinato scrutinio publicentur vota in subdit hiare verba loquens de scrutatoribus, siue examinatoribus scrutinij. i. ic florula dat emer exqui ant, ct in scriptis redaEla o publicent τι is contione habita eligatur, in quem omnes, vel niuior din, caphuli consentit. I thesau-

em praeses noluit publicare scrutinium, nec publica

442쪽

illlim in quem maior pars Capit tili consenserat. Et ne idelis repetam vide omnino circa hoc alias impl-tas, claras probationes huius rei in alio casu simili

baui cum Rodrig. non polli Praelatum,etiam si habeat Commissionem Papalem, excludere aliquem ab electione passiua, nisi prius illum citauerit,& audierit,&culpas obiiciat ob quas illum excludat,& talis citatus se purget,& defendat: quod cum isto Petro electo ob seruatum non est cum nulla ipsius culpa fuerit publicata Neque obstat si dicatur in illa Religione vivere consuetudinem , ut praeses in electionibus habeat exclusi iam liberam , vel potestatem excludendi ab ele- stione passiua illum quem voluerit; dicendo, nolo quod stillanus eligatur in hac electione non obstat quia talis consuetudo corruptela est, contra ius naturale essetque potius potestas infamandi homines,& priuandi illos iure quod habent in voce passiua, idque illis non citatis, nec de culpis conuictis ob multa quae ad haec congerit Rodrig. supra a me citatus in illo .casu.

Hinc patet responsio ad secundum quaesitum Vicendum est enim non posse praesidem Capituli dicere ante electionem, ne dentur staffragia certo fuliano, uia non debet illum confirmare.Non inquam potest nisi prius dictum stillanum citet, vocet, de culpis auditum, illum excliadat, iuxta illa quae cum Rodrig. dixi citato casu . 3 Ad tertium dubium dico,non posse praesidem clectionem arctare dicendo ne dent sustragia, nisi uni ex tribus per ipsum designatis. Tenet expresse Rodrig. tom r. qq. Regu q. s r. artat dicens, quod si electores ex illis tantum tribus designatis elegerunt, electio est

443쪽

nulla, qxii per talem aristationem impeditur libertas electorum. Et addit quod si ista electio sic coarctata contigerit in Ordine Minorum,praeses electionis manet priuatus ossicio, si electio fuerit Prouincialis Addit ibidem Rod rigue se vidisse propriis oculis in Or-

ne declarari, ut nulla s. repeti tres electiones Goardianorum, eo quod illorum electiones cparctatae fuerint ad tres, vel quatuor designatos quando nusquisique fuit electus. Et citat pro se,Cougr. Decium, Fortunium,4 Bariolum, Philipp. Hoc scio quod in nostra Religione Franciscana statuta generalia ego utensia titulo de ele t. . ni dici , quod nulla electio potest coarctari sine speciali licentia Papae. Et fundat Rodrigue rationem in iure canonico dicente,quod electio debet esse libera omnino,id vero quod ad tria coarctatur liberum omnino non est. Ad quartum dico, quod preces importuna maXime persona grauis in superioris causant metum ,

faciunt inuoluntarium, ut late probat Sancher M. .de natriνι, D. I .m m. χ cum multis ibi citatis. Et idem

Sauche eodem lib. disp. .m .s6 9 sqq. addit quod

preces importuna una cum metu reuerentiali, si videlicet fiant a persona cui debetur reuerentia, tales preces incutiunt metum cadentem in virum constaritem, qui metus annulla electione, professionem,&c con . tractus: haec omnia videntur hic concurrille. Datae sunt enim piecos importunae, ut dicitur,4 metusa uerentialis Praelati promissiones, siverba aspera ob quae valde potest timeri quod interuenerit metus cadens in virum constantem, iuxta dicta a SancheZ, ac

proinde talis clectio facta ob illima metum fueri nulla. Et quod preces importhmae factae a viris grauibus

eatissent nactum cadentem in virum constantem , probat

444쪽

bat inter alia Sancheaci loco citato ex cap. cum inter Riseis ubi Papa Innocentius III dicit de Coelestino Papa suo praedecellore, quod precibus importunio compulsus sit certum quid concederes, sunt vero haec verba textus Caedistinus praericessor noster ad componendum coegit inuitum. Vbi Innocentius explicat dicens: Inuitum quia deuictum instantia precum Hic locunt habet quod dixit ille: Poeta in illo versu: Ese orare, Da- cum species violenta iubendά quod scilicet preces grandium sunt violentia. Nota tamen Sanchez, quod tyreces dicantur importunae, non satis est quod ii intbis, vel ter sed opus esse ut fiant pluries ,ri tandem addit quod probatio metus cadentis in virum constantern,probandus telinquitur arbitrio prudentis viri,qui debet considerare omnes circiam stantias occurrentes. Nam si alia via ultra preces, e contrario concurrunt minae carceris, Praelati iracundi qui solet minas exequi, non dubium est quin causent metum cadentem in virum constantem,& satis patet ex traditis 1 Sanc licet citato lib. .dit'. s. num. 9 ubi abunde loquitur de praesenti materia. Et egu addesquod carcer Religiosorum est poena maior, magisque timenda, quam carcer saecularium retum qui rigorosior sit carcer eligionis, ut experientia patet tum quia infamiam caulati quam non patitur carce Psaecularium.

QDd autem non solurn eius cadens in virum constati tem, sed etiam metiis minor annuli et electionem, probo ex duobus motiuis. Primum est ex cap. Eo iae, si ita elast .vbi glossi ver metuebant, ab omnibus recepta,dicit Solus rimor inferenda violanti licet i lata norat,violat lactionemIEt intentio Papae in illo Capitulo, id ipsum comprobat: nam cum certi electores

vocati essetit ad eligendum Episcopum in ciuitate

445쪽

Maguntiae, scientes illi luod in dicta ciuitate non es sent habituri libertatem ad eligendum, A quod ibidem vis illis infercnda fuisset, appellarunt ab electione in sui appellatio acceptata unde infert glossa, quod non solum violentia actu illata violat liberi, lem eligendi, sed citam solus timor probabilis talis violentia infercndae,& ibidem glossa parua marginalis citat ahos textus ad h0 intentum. Quae omnia possunt ad hoc intentum praesentis casus applicariSecundum quod dico ad hoc intentum est,quod libertas in clectione facile impeditur,ac violatur: facit ad hoc quod tradit Nauarrus citato consilio .deelerit restonsadi ubi alserit quod electio facta per solum metum reuerentialem est nulla. Et dico hoc ibi velle Naua rum,nam,ut ille probet fuisse nullam electione quandam de qua ibi agit: dicit quod si pro sessio an nullatur

per metum reuerentialam, etiam electio an nullabitur per eundem metum reuerentialem. Vbi videtur ar' graimentari a maiori ad minus quas dicar,s metus reuerentialis anuussa professionem quod est maius a sortior annullabit ei ς ionem quod est minus Ee quod solus metus reueretialis an nudet professionem jam in praecedetnibus dixi, facit qu0d pro hoc tradit Valebus Carlux anus in lib. de dissuent. utriusque fori ol. 193 psi I, cocis T 2 cum multis quos citat. D nique quod nactus, S defectus libertatis annuli et electionem,nihil validili afferri potest,& clarius,quam Capitulum et bipericulum de iactione in o. g. caeterum, ubi Papa Gregorius X in Concilio Lugdun. loquens de libertate requisita in electionibus scin quis Care-rt quia cum arbitriumve inordinarus captiuat sectus, Te a 4raim aliqilem obligMionis cui que necessitas ad

git,cesit electia dum liberras adimitur eligendi,) c. NQ-

tentur

446쪽

tentur haec verba, quia natillum inseriti uiri ad casum praesentem Duo enim dicit principaliaci num quo il dimitur libertas eligendi cum captiua in asseclusad certum aliquid alterum quod eade in dimitur, quando necessitas adigit ad aliquam obligationcm. Ad quintum dico', Praesidem illum cinni silli peccatum simoniae in illo pacto faciendo, si pactum impleuit,vi culpas elect0rum no punivit virtute praecedentis pacti. Probatur ratione clara. Nam, ut aς pacto data est res pieti aestimabilis pro rispirituali, quod est clara monia. Proboac declaro simul: ex parte praesidis data est remisito, S condonatio culpariam, Poenarum debitarum, quae condonati poenae est espretio uestimabilis, ut patet quotidio enim relegati ad Africam vel torentes pecunia emiuit a Rege libω rationem illius exilii, sue poenae,n proinde est res aestituabilis pecunia scita coiidonatio poenae.In hoc autem casti non solum condonata sunt poenae,sed etiam culpae. Deinde ista condonatio culpae, poenae praece

dente pacto data fuit pro re spirituali,id est pro susili

gio dando,&ossicio Eccletiastico obtinendoc: ac pro inde fuit clara simonia. Et 'nod istud pactum de remittenda poena pro obtinuda re spirituali sit simonia, tenet expresse Suare tomi de Relig. lib. . cap. 37. fol. 3 O. clyseq. . maxime m. I 6. Ἀ 9 δ citat pro se Victoriain Idem tenet Lessius tom de ii sitia ib. a.cap. 3 .dia. χΙ.m mra 9. est in Sotuna, Victoria. Et addit SuareZicitato nu .. i. quod licet poenae rei ait tendae essent iuste infligendar etiam tunc stet simonia lias remittere sub pacto iam sicut dictum est, datur res pretio a stimabilis pro assequenda Praelatura,quae est res spiritualis Secundo adluic potest probari ex alio capite, Pio hic merueneri; limonia nam ex parte praesciis Dd a

447쪽

petita est res spirituali A. pro re etiam quasi spiritualiὶ nam petiuit ut darent suffragia Petro, quod est spirituale idqtie pro eo quod illis praesos concessit vi mihi dictum est quod si Petro darent se stragia,permitteret ut electores in aliis electionibus libere elioerent in quo libertatem eligendi libere,quae est res spiritualis, dedit sus pretio b suifragia danda Petro cum teneretur ex dure permittere electoribus sine pacto G H in aliis vitutibus libere eligerent. Quod vero hoc siit Linonda vides 'cet vendet uctum virtutis , iustitiae, qui debet permitti gratis , ehet Nauar. m. 3.μοr

operum,commem.de datis, ct accepispro iustitia, Igratia Ohisendi ,hi princip.anum. . muli adducens,& praeci puum quod citat est cap. videnter i. . s. ubi Papa Gregor.ponit haec verba,loquens de simoiua mendemtes in templas iri, qui hoc quod quibusam iure competit,ad largimitur,4 caetera ibi ad intenturnia ellige--re libere competit de iure electoribus,ut patet: iste praeses concessit laό electoribus 4n praemiuia, de in pretium suffragiorum,quae erant Petro daturi, citat Nauar. etiam cap. non licet, eadem causa, ct quo dc ali mulia fuse,ac docte cogetit Nauar.cithio loco ok hoe intentum spectantia. Supposito vero quod ista electio facti fuerit per simoniam constat ex alio capite qisodosset uni,vel beneficium Ecclesiasticum obtentiamictsimoniam est ipso iure nullum, vesco stat ex Extrauag. Pauli Mili tit. De simonia inter communes Extra-uag. Me Bulla Pi V. publicata ad hoc intensiam,quas pro hoc casu citant communiter Doctores . maximis Istate est M. de Pelig. p. 7. rvm. 22. Reginal

naidus tom. r. Um.lib. 3.cap. Iasect. 2.& alij. Et praeterea is qui per limoniam beneficium obtinuit,mcurrit excommu nicationcm,suspensionem,S inhabilita

448쪽

tem ad ossicia, sicut citatae Bullae, Doctores tradunt Et ultra haec ille qui scit se per simoniam ad ossici urnsuisse promotum , etiamsi ille ad actum simoniacum

non concurrerit, ubi id sciuerit, tenetur ossicium renunciare,ut definitur in cap. Nobis.& cap.Sicut tuis,des mon. docent Doctores communiter in materia desimonia, maxime Nauar. lib. .consiliorum,cons. 61.tit.desimonia,num. 3., alij communiter.

Et ex resolutione data in responsione proxima ad quintum,ortus est scrupulus tachus in dubio 6 an scilicet ego quia scio certo Petrum electu esse per simori iam vel per aliud impedimentum clare annullans electionem,possim illi non obedires ad quod breuiter dico sequentia Primo quod in publico propter si andalum obediendum est, maxime cum iste talis habeat possessionem ossicij neque sit illo priuatus per sententiam,d praecipue quia habet titulum,putatum fallem,& publice collatum. Neque peccatum, litura veniale timeri potest in obedientia illi exhibita sed potius peccabitur si illi no obediant subditi propter scandalum. An vero facta ab illo, sic nulli ter electo, sint,abda in utroque foro ndent ab illa doctrina quam

Doctores communiter tradunt explicantes leg.Barbarius fiossic Praetor quorum resolutio est,quod si talis nullitet electus habet alias titulum putatiuum,ur habet iste de est error communis in populi, videlicet

quod omnes credunt nou fhiisse datum aliquem erro-

rei a in electione illius gesta per illum sunt valida in

utroque fores, etiamsi si Praelatus Ecclesiasticus. De quo multa Sanci et libis matrim i 8. 22. anum. J.λm aYime num. 3.Dico secundo,quod ille subditus qui certo sciret taliter eleelum fuisse electum nulli ter, electionem illius fuisse inualidam ob iit pedimentum

449쪽

canonicum,poterit in secreto illius madatis nonibe- dii si cesset scandalum. Haec dito iesippias ad ei λs Vc terno interno, siue de obediend in publico, delicentia non obediendi in secreto ponit Valero Car- lux anoab edisserent utriussuefori verb.nullitM,de ubi in num. 2. vi probet quod in hoc casu subditus in occulto possit non obedire Praelato,quem scit nulli ter eieci um,citat D. Antonin. Sylvest. Nauar.lociis An tonini estA .part.tit. I s.c. . f. 2. Sylvest id tenet, ver.beneficii ci. postprincip., citat ibi C t luxanus glolsam quandam dicentem,quod si Praelatus meus est occulte haereticus, non teneor in occulto abstinere a celebra-xione,licet, re comimunicauerit, nisi tantum in publico:&dicit eandem opinionem euere Felinum,Iu-

De quodam iure patronatus in Comuntumnialiam. QVidam homo nobilis litem mouit contra Gn- hientum Montalium , dicens sibi competere iis patronatus ipsius, ita ut neque ullam Nouitiam ipsi inconsulto deberent recipere. Praecipuum quod alle gauit fuit primo quod pater suus fuerit in possessione illius iuris patronatus, idque per scriptura publicam,qu. Moniales illum acceptarunt loco patroni Secun- do ostendebat epistolam cuiusdam Abbatissae ad se Missam, in qua ipsum vocat patronum Conuentus. Addebat quod pater ipsius aedificauerat murum totius

450쪽

.ausurae Conuentus:&quod Conuentus habebat terras , ac possessiones , quae fuerunt progenitorum

suorum a

N6n habebat Bullam aliquam Papae nec scripturam factam in principio aedificationis Conuentus au thoritate Episcopi,vel Prae lati firmatam .Et quod atti- liet ad murum Conuentus aedisi tum a patre, constitit quod id fecit pro dote duarum filiarum receptaruina Conuentu ut eustent Moniales possessioiκ vero alias,ac terras acquisiuit Conuentus per haereditatenivnius consanguineae patris ipsius, quae illic fuerat Monialis. Mota lite coram Colleia ore Apostolico: quaestum fuit, an dictus nobilis praesens haberet ius ad ius patronatus Conuentus, quod pater suus posse' derat per scripturam publicam,&c. Respondetur ius patronatus sibi nullo modo competere, idque ob rationes sequentes, claras inivrgentes. li Prima ratio sit, quia cum ius patronatus Ecclesiadi sit res Ecclesiastica, rius Ecclesiasticum, non potest saecularis persona illud acquirere, nisi sibi detur a su aperiore aliquo Ecclesiae, qualis non est Abbatissi, nec Ioniales, ut ex dicendis patebit Lic proinde oporter. vel detur a Papa per Bullam particularem, quam iste non ostendit . vel saltem detur ab Episcopo in prima

fundatione Conuentus, idque interuenientibus conditionibus de quibus statim, ut scilicet ipse patronus Diadauerit vel quid simile. Eiod vero ad hoc teqtii ἀrarii ut praecedat consensus Episcopi, si Moniales sunt subiectae Episcopo, vel Prouincialis Regularis, sirilius regimini subduntur, constat clare ex cap. MDis r uim patr- ubi Papa loquens de titulo iuris parronatus,quonaodo sit dandus,ah:Siquis Ecclesiam cum

SEARCH

MENU NAVIGATION