R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

521쪽

Iato nes sit scientia errainens, requirit trrtamen scientia conueniens,id est proportionata ad finem ossici j I gubernationem animarum. Idem colligitur ex cap.

Illiteratos, 36. Mincit in quo ad ossicium Episcopi, vel quasi Episcopi,ia 5 solum requiritur scientia, sed etiam ad Sacerdotium. Idem habetur in cap. ignorantia 38. dist. dc denique ultra multos alios textus iuris canonici, Conciliorum, sufficiat Concilium Tridentinumsessa a cap. 2. de reform ubi decernit quod eligendus in Episcopum, si graduatus in sacra Theologia,vel in sacris Canonibus,vel habeat testimonium alicuius Vniuersitatis testimonium dantis de illius suffici cntia.Vel denique si sit Religiosus, quod illius superiores testimonium ferant de illius literatura. Cum ergo praedictus Abbas habeat curam animarum in Religiosis, in saecularibus sicut habet Episcopus, sequitur quod omnino est inhabilis ad dictum officium Religiosus de quo agitur, qui nec nouit linguam Latinam, imo nec bene scit legere: hoc multo magis locum habet

in his miseris temporibus, in quibus tot lites, tot casus intricatissimi quotidie emergunt, quorum resolutio pendet a iure canonico,& multarum Bullarum Papalium continuo studio. Probo insuper idipsum ex duabus glosis iuris ca-raon. Prima est in cap. Congregato,de eis t. ubi toti .ver. Lateran de verbo literatura, dicit quod desectus scientiae facit aliquem ineligibilem, praeterea quod deiicit iam promotum: citat ad hoc mulios textus. Secunda glossa cst cap. I.derenunciat.verbo insiι scientia

ubi idem dicit quod glosta prior proximescitata Eequo litiam inclectionibus Religiosorum sint eligendi ex obligatione Tridentini ses 24. cap. I. cr omI. ii ut eligetui digniores in moribus, de in scientia,tenet

Rabello

522쪽

Rabello tom. 1.de obligat se lib. 3. q. . sol L 3.3Xoncla vero ubi dicit praedictum Decretum Trideiuini etia in

obligare in electionibus Religiosoru Iino addit,quod magis obliget in Religionibus , quam in electionibus

aliorum Ecclesiasticorum. Deniqne confirmo ex ratione naturali nam conformiter ad ius naturale in Republica saeculari non permittuntur ossiciales nacchanici sutores, bri,S c ossicium exercere, nisi prius per annos artem didicerint,i prius de illa exami- nentur: quomodo ergo tolerandum est ut osticium

Ppiscopi, vel quasi Episcopi, de quo agitur cum Legi

mine animarum, quod iuxta D. Gregorium est ars a

tium committendum sit homini, qui nec bene legit linguam Latinam meque est quod respondeas, in alii quibus Religionibus aliquando cligi Praelatos Coni ventuales omnino illiteratos. Nam respondeo I mei nunquam ullum talem vidissὴ qui ignoraret linguam Latinam maxime in his temporibus, in quibus recipiendi ad habitum examinatur exacte de lingua Lati- na. Secundo dico esse diuersam rationem in illis Praei latis localibus, qui non 'isitant, non ferunt sententias in litibus contra sarcularet, non conferunt ordines, d csic de cari. quae omnia opus habet facere iste Abbas,3: sic maiori indigct literatura quam illi Praelati locales. 3 Quod attinet ad primam partem secundi quaesiti, an praeses illius electionis potuerit coarctare electior aem ad illos tres tantum,dico non potuisse in iam in , praecedentibus in alio casu simili hoc dixi, ex Rodrig. ed qui hoc casu aliqua circumstantia diuersa con- irrit, ex eo quod electio facta est de commisione Collectoris Apost. sunt hic repetenda aliqua iam dicta

in praecedentibus. Igitur Rodrig.toΠ3.2.qq. Renti. '. Sarai . O. II. Erra a dicit quod talis designatio triuirili

523쪽

est coarctare electionem quam ius canonicum clamat debere esse liberam: ridem nomen, electio, denotat libertatem:& in particulari illic Rodrig.ant. I. ponit haec verba.Teneo quod electio Prouincialis,aut cuius. cumque alterius Praelati restricta, non ad certum genus personarum, sed ad tres, vel quatuor persona particulares, minime canonica, valida debet reputari

Sic ille, quo nil clarius dici potest. Quod vero dicit

valere electionem si coarctatur ad certum genus per- senarum fit, quando viget statum ut de certis tantum nationibus eligatur, videlicet Italis, Gallis, Hispanis, Lusitanis: tunc inquam valet, quia non designantur certae per nae,ut Petrus, Ioannes, Franciscus, sed designatur genus personarum, sic non coarctatur libertas electorum. Et citat Rodrig. graues octores, dicens se vidisse retractari, Mannullari tres electiones Goardianorum, quia in electione cuiusque fuerunt designati tres ut ex illis tantum unus eligeretur; sic elegerunt: fuit illorum electio nulla. Quod vero Rex non posset praecipere ut unus ex tribus tantum designatis eligeretur, constat quia Rex non potest dispensare in iure canonico,vel naturali, quae requirunt

ut electio sit libera. Quod vero attinet ad dominum Collectorem Apostolicum, ipse viderit an habuerit commissionem Papalem ad dispensandum in iure canonico, sine qua in illo dispensare non potuit. Hoc unum scio, quod non potiti dispensare ut eligeretur omnino idiota,quoniam iste etiam in lumine naturali est inhabilis,4 in lumine naturali nec Papa potest dispensare quod etiam constat ex eo quod supra diximus ex Papa Honorio dicente,quod confirmatio idiotae istius esset contra Deum, id est,contra lumen naturale diuinum.

524쪽

Ex his patet responsio ad secundam partem secundi dubii, an scilicet iste idiota sic electus possit postea praesidere in Capitulo generali futuro dico enim imprimis illi obediendum esse in publico tanquam Praelato, quia habet titulum putatiuum collatum a superiore. Secudo,quia licet iura,& Doctores citati dicant electionem coarctatam esse nullam , dicant non posse eligi omnino idiotam, non tamen dicunt, quod electio istius sit ipse iure nulla sed innuunt quod po- terit annullari. Imo etiam si dicerent talem electio- nem esse ipso facto nullam , necessaria erat noua sen- tentia declaratoria nullitatis, ut omnes Doctores di- Cunt circa legem ponentem priuationem ossici ipse facto alicui delinqueti: nam etiam post delictum com- missum, priuetur, debet accedere sententia superio- ris declaratoria delicti, de quo Rodrig. tom. I. qq.q. I anci6. Meiariqueet tom. 2Lb. I 3.cap.16.3c proinde adi hunc sic electum contra iuris prohibitionem priuan- dum ab ossicio, necessaria erit sententia iudicis, quae si

non accedat tanquam Praelatus toleratus poterit Pae

debet praesidere in Capitulo .In hoc autem certus sum, quod iuxta citatos textus, glossas, Moctores poterit illi lis intentari ab electoribus, ut ab ossicio amoue tur propter duo impedimenta in illius electione con- currentia, videlicet illiteraturae totalis, coarctatio- nis facta in electione illius, sicut Rod rigueet supra ci- tatus dicit se vidisse fieri circa tres electiones Goardianorum sic electorum.Et praeterea quod adhuc post ele-istionem possit priuari ob dicta impedimenta, probatur clare ex glossa in cap. veniam, 3J. 7. 9 in Ver. perrumorem, ubi dicitur quod si aliquis propter falsum ru-naorena est electus qui credebatur peritus,postea cassatur eius electio,in citat ad hoc textus.

525쪽

quodam Prouinciali aegroto , nec valentessitare Prouinciam. IN quadam Religione est statutum, ut omnes Praelati ducant vitam communem in mensa, vestitu,&c

sin minus ait statutum, si infirmitatis causa id facere non possint, de infra quinque menses non fuςrit spes sanitatis assequendae, ut possint vitam conamunem ducere ab officio inniniarcpantur. Hoc pqsito in una Prouincia eiusdem Religionis, quidam Prouincialis per multos menses ita infirmus est ex variis, antiquis infirmitatibus sine ulla spe ia- aitatis obtinendae, ut Prouinciam visitare non possit nisi per alium, cum circumstantiis indebitis, cindecoris ad statum illius Prouinciae. Quaeritur an p*Ωsit ac debeat ab officio amoueri etiam inuitus. Respondeo casum nullam pati difficultatem mamst tutu ip, seu lex clarissime loquitur, comprehendi eclare praedictum Prouincialem de sanitate desperatum. Breuiter idem potest ostendi a similli, ex eo quod habetur in cap. unico, de Cksco agro ette ubi iubetur Episcopus assignare coadiutore Praelato inferi Wri in-firino, de de sanitate desperato , ne Ecclesia fraudetur debito seruitio Ministrorum. Addit textuis: uodsi ijscop is fieris senio, aut valetudine corporali grauatus, vel

adeo impeditus perpetuo, ut officium sui: nequeat exercere.

Tunc ilibet ut Capitulum cum Episcopo eligant duo. coadixit Oies, qui Episcopatum gubernent. Quod praesenti casui debet omnino applicari, cum sit ea lena

omni

526쪽

oninino ratio. Cum vero Praelato Regulari non debeant dari coadiutores, cum id sit praeter consuetudinem, Meligioni non congruum,sequitur quod talis Prouincialis tenetur renunciare ossicio,idque si sacere noluerit,ab eodem sit almouendus.Causa vero cur Episcopus, larochus impeditus regimine, non amoueantur ab ossici, sed illis demur coadiutores, inter alias est, quod cum habeant familiam sustentandam, no decuit illos priuari fructibus beneficiorum nocet-sariis ad se,& ad suos sustentandos: quod non currit in Praelato Regulari. Probatur hoc etiam vivo exemplo

Patris nostri Francisci,qui ubi primo se sensi languoribus, Linfirmitatibus praepeditum ad discurrendum per urbes, oppida pro regimine Fratrum, seipsum ipsemet ossicio Generalis abdicauit, creauit Vicarium Generalem ordinis Fratrem Petrum Cataneum lib. 2. Chron. cap. 3I. I. pari. Imo vero ipsemet Pater in

cap. 8. Regulae, innuit quod eadem de causa possit amoueri ab ossicio ipse Generalis Ordinis. Ait enim,quodsi Religio viderit Ministrum Generalem non esse sufficientem ad seruitium, communem utilitatem Fratrum , teneantur Ministri Prouinciales sub peccat, mortali alium Generalem eligere. Quis autem non videat quod Prouincialis impeditus omnino ad visitandam Prouinciam sit insufficiens,& inutilis ad communem utilitatem Fratrum cum enim non possit visitare, non implebit ossicium boni pastoris, qui iuxta Euangelium debet cognoscere oves proprias: ad quam cognitionem Concilium Tridentinum iniungit Episcopis, ut singulis annis visitent totam suam Dimce-sem. Quod idem P. N. Franciscus monet insua Regulis, P. I O. de Prouincialibus, dicens Qvtent, ct moneant

fratresseos. c. Denique quantum sit necessarium ad

527쪽

bonum regimen subditorum Regularium, quod illo. rum Praelatus vitam communem ducat in mensa, vestitu.& caeteris,sufficiat inter alia dictum D Gregorij Nazianzeni in sententiis sement. .ubi dicit,quod Pr latus qui docet,& non facit,una manu trahit subditos, alia impellit ad cadendum. At Praelatus Regularis impeditus omnino languoribus,licet posset manu linguae docere,& subditos ad Regulae obseruationem trahere: e contra cum manu operis, utendo videlicet cibis, ac vestibus delicatis, eosdem subditos ad relaxationem impellit,licet nolit.Vnde constat praedictum statutum istius ordinis esse fundatum in iure canonico, imo de naturali,4 Prouincialem istum comprehendere.

De quibusdam confessoribus scutirium certo

modo electis. IN Ordine Minorum statuto generali decernitur, ut

confestares saeculariu non fiant,nisi in Capitulo per Prouincialem cum diffinitoribus in diffinitorio Adduntur alia duo in eodem statuto; primum ut singuli Goardiani ad praedictum diffinitorium mittant examen Fratrum uiorum de moribus, xscientia,qui pos sunt eligi pro confestaribus, ex illis semissis, Goardianis examinatis, Prouincialis cum diffinitorio eligant digniores.Secundo addit idem statutum,quod Pio uilicialis extra diffinitorium non possit per se aliquem Religiosum instituere confessorem saecularium, quamuis diffinitorium id committat Prouinciali in

speciali.

528쪽

speciali. Hoc posito, inritiodam Capitulo non venerunt examina hach Goardianis circa eligendos pro confessoribus, sicut statutum decernit. Dissi nitorium forte videns necessarium esse creare confessbres saecularium pro bono animarum, commisit Prouinciali ut ipse Prouinciam visitans examinaret Religiosos pro confessionibus audiendis, de quos idoneos iudicaret, confestares institueret: nam ipsi dissinitores quoad hoc in ipsum Prouincialem compromittebant. Ex vi praedictae commissionis Prouincialis visitans Prouinciam instituit aliquos confestare saecularium, qui cum licentia Prouincialis Episcopo praesentati,& approbati, confessiones saecularium audierum. Nposto quaeruntur duo. Primum,an dicti confessore praedicto modo instituti a Prouinciali valide sint institutia Secundum , an dato etiam quod non fuerint valide instituti, conses.siones ab illis auditae validae fuerines Et videtur quod viruntque nullum fuerit: primum,quia cum statutum generale deneget dissinitoribus ut possint compromissionem facere in Prouincialem pro eligendis conses.soribus extra Capitulum, institutio talium confess)xum sic facta a Prouinciali,est facta sine iurisdictione, non seruata forma mandati statuti generalis, ut patet. At constat quod non seruata forma mandati, seu commissionis, actus est nullus imo in hoc casu, non solum no est seruata forma mandati, sed expresse contrauentum est formae mandati. Ex probatione istius primi probari videtur secundum, videlicet confessiones auditas ab hisco sibribus nulliter institutis, i sis nullas iam confessornuniter electus,caret iurisdictione, de carens iurisdictione facit actum nullum.

. Ante responsionem praemitto quod in Clementi-

529쪽

na Dudum,despuit Clemens V concessit, ac decreuit, qtio pro confultoribus audi ruris confessiones sarcularium assumendis ex ordine B. P. Dominici, de Francisci sussiceret Prouincialem utriusque praesent

re Episcopo nomina illorum Religiosorum, quos vellet,ac peteret eligi, seu approbari ab Episcopo in confestores saecularium inuibus praesentatis, Episcopus debeat illos approbare modo ibi assignato, ad quenim remitto. Qui modus praesentandi est de iure com-anuni, postus in corpore iuris. Neque in illo exigit Papa consensum dissinitorii pro institutione conscia forum , sed solum consensum Prouincialis. Neque Concilium Tridentinum Iess. 2 3. c. Is de reform agens de approbatione consessorum Rcgularium, aliquid requirit,vel specificat circanaodum quo confessor Regularis ex parte sui ordinis debeat praesentari Episcopo, pro confessionibus sarcularium audiendis.

Hoc posito respondi, me credere quidquid dissi-ilitores illi errauerint praedictos confessores a Prouinciali sic institutos, valide fuisse institutos in foro conscientiae, proinde confessiones ab illis auditas, fuiste validas Probo primum,fuisse scilicet valide institutos pro foro conscientiae. Probo primo,qui statutum Religionis non potest irritare actum subditi, qui

alias si co formiter ad ius canonicum,alias polliet Religio irritare ius canonicum a praesentatio istorum confessorum facta est iuxta ius canonicum dictae lement. quirentis ad praesentationem conlatarum , tum consensum Prouincialis,non vero diffinitor ij ergo dicta praesentatio valida fuit pro foro conscientiae. Minon 3 consequentia patent. Probo maiorem,quod scilicet stat litus eligionis non possit annulla re actum et uiri iuxta ius canonicum:Primo quia inferior riori

530쪽

potest tollere legem stiperioris, Clementini Ne Roma- statutum vero Religionis est inferius iure canonico. Et hoc ipsum tenet expresse Nauar.lib. 3.consilior iit. de Regular conss. dicens non valere statutum

ordinis annullantis professionem illius qui in professione negauit se est Christianu nouum , quia alias

pro sessio est facta iuxta ius canonicum, in quo no annullatur talis professio. Idem tenet Mirand .lom. I. a G-n . U. 22. an. Dad tertium, dicens non posse ordinem Franciscanum facere statutum annullans profes.sionem Nouiti j,qui in anno nouitiatus cum habitu,delicentia Praelati exiuit a Conuetu curandi morbi gratia, quia illa absentia sic Dista est conformis iuri communi quod maximξ inseruit ad nostrum intentum deprcsenti statuto eligendorum confessbrum modo praedicto licet enim diffinitores errauerint in facienda illa compromissione Prouinciali contra statutum Latiale statutum videtur quod non possit annullare institutionem praedicto modo factam a Prouinciali de his

confessoribus cum illam fecerit iuxta ius commune Cit Clementinae Dudunet,quae ad confessis rum praesentationem solum consensum Prouincialis requirit. Secundo principali: te probo, quia praedictum statutum licet prohibeat ne diffinitores compromittant in Prouincialem,ut instituat colas res extra Capitulum, tamen non annulla secus factum a Prouinciali:,ut patet: at multa fieri prohibentur, quae tamen facta valent,ut Patet multis exemplis quotidianis,& habetur expresse

cap. ad Apostolicam, de Regul ergo sola simplex prohibitio statuti non annullans, non reddit nullam institutionem praedictam factam 1 Prouinciali, maxime cum facta fuerit ex forma iuris canonici. Quod lateri fuse traditur a Sanchezib. 3. de I Irim dissut. J.π.2.4 4.

SEARCH

MENU NAVIGATION