R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

531쪽

a Suareet lib.s de legibus, cap. 34 num. 3 ubi dicunt, quod hoc verbum, Aliter missat, vel, usfaciat, vel quid simile posita in lege, silex alias non annuliet actum,non irritare secus factum essed solum apponi ut actus debite uicite fiat. Et magis in speciali,id confirmo ex Miranda, qui tom. I. qq. Man- qi s. 7. H. ar dicit quod si aliquis Religiosus sine licentia sui Prouincialis fuit praesentatus Episcopo, ab illo approbatus ad audiendas confessiones saecularium, confessiones ab eo auditierunt validae,si in sua Religione Iron sit statutum annullans praedictas confessiones atlaoc citatum statutum licet prohibeat dissinitoribus

id compromittere in Prouincialem,non tamen annullat institutionem secus factam a Prouinciali, nec confessiones auditas a confestaribus ab illo sic institutis. Tertio principaliter probatur,quia unaquaeque res facile redit ad suum primum principium,& facile lex, res redit ad suam antiquam legem, ut 'robat, uarr. in lib.constit de paenitent. , F confici ' num . inde probans quod possit Monialis tempore Iubilari confiteri Clerico sarculari approbato, quia facile res redit ad anticiuam legem, Molim Moniales nondum exemptae, sed uibditae Episcopis confitebantur Clerico saeculari ergo etiam in hoc casu,tacilis erit reditus ad antiquam legem citatae Clementinae, ouod conses.sor Regularis instituatur sufficienter de solo consensa Prouincialis, non expectato consensu Capituli. Ex dictis patet responsio ad secundum quaestum, de dico confessiones auditas ab his consessoribus fuisse validas propter multa dicta num. I. a. de maxime quia sunt auditae confessore applobato de licentia Prouincialis iuxta formam Clement. Diui quia dictum statutum licet prohibeat , non tamen annullatinstitu

532쪽

institutionem confestarum aliter factam, nec conses siones ab illis auditas, tunc optime serula citatum dictum Miranda tom. I.Manse quaest. 7 ma 2. Hinc etiam patet selutio argumenti positi in contrarium. Primo enim respondetur, quod licet in his consessoribus instituendis non sit seruata forma mandati,vel statuti, quod praecipit contrarium,id non o starciqui licet prohibeat, non tamen annullat, ut diximus ante finem ni . 2 ex Sanchez, rauareet S cundo dicendum quod licet in institutione horum consenium non sit seruata forma statuti, seruata est tamen forma iuris communis assisnata in Clementina Dudum, citata, quae pro confessoribus ordinis nostri solius Prouincialis consensum requirit,non Capituli, qua forma praesentandi confessbres non potest annullari a statuto Ordinis ut probaui num. 2.Et proinde sufficienter sunt praedicti confessores praesentati, ex consequenti confessiones ab illis auditae validae fuerunt quidquid sit de errore diffinitorum in tali coimpromissione erga Prouincialem facta.

De absolutione unius excommunicationis impens

ab uno excommunicato. V Religiosi rixati sunt adinvicem manus vio- a lentas sibi inuicem iniicientes, sed in secreto. Transacto deli sto,poenitentes,unus petiit ab alio ut se

absolueret ab excommunicatione tantum, non a pec-

Cato, idque extra sacramentum confessionis Ille habens

533쪽

bciis alias iurisdictionem delegatam ut posset ab luere a praedicta excommunicatione percussoris Clerici, absoluit illiti ab illa censura extra confessione sacrametalem. Ex quo facto multa suborta sunt dubia. Primo quaeritur, an peccauerit iste sic petens absolutionem ab illo,quem sciebat esse excommunicatum, in peccato mortali. Secundo,an iste sic existens excommunicatus potuerit valide absoluere alium. Tertio, an potuerit illum absoluere a censura extra consessionem sacramentalem. Quarto, utrum ex eo quod

existens excommunicatus usus fuerit iurisdictione, absoluens a censura incurrerit aliquam irregulari

tatem.

Hunc casum ponit orbus Capucinus in Annot. ad compendium, ver absolutio ordinaria quoadfratres,s sed si ccederet. E dona casum in substantia ponit Ludoicus de Beja Sorbum secutus , licet differat in circumstantia casus, dicens accidisse inter duos Clericos publice se percuticiates tempore Iubile magni, monhabentes alios cofessarios quibus confiterentur. Ita r serta a p.re 'ons Moral casi . Sorbus supponit casum contigisse inter superiorem,& subditum Regularem Bejai Sorbus concordant quod in necessitate, non habita copia alterius conseisoris, possunt se ad inuicem absoluere a censura, & peccatis, quia necessitas non habet legem in multa permittit necessitas, quae non licent extra illam. Et Sorbus ibi referens casum inter Praelatum,&suum subditum clare innuit potui Di subditum sine peccato peterea suo superiore ab

lutionem censurae,etiam extra sacramentum. At calus

praesens est diuersus ab illo viroque: quia iste supponitur fuisse in secreto, inter duos Religiosos ut ditos

aequales.

Ante

534쪽

Alite responsionem igitii suppono duo clarissiai ma Primum est, quod per extrati agantem Martini V. ad euitanda , inon tenemur euitare excommunicarum

in temporalibus,& spiritualibus nisi sit vel declaratus, vel notorius Clerici percusib ut communis opinio,& praxis obseruata di proinde si excommunicatus non declaratus, nec notorius Clerici perculsor sacramenta ministrent, quidquid sit de peccato suo, cui Papa nullum fauorem particularem concedit , tamen factum tenet; sic enim ibi Papa disponit propter bonum commune animarum . Secundo suppono hos duos Religiosos de quibus quaeritur esse quidem ambos excom naunicatos, tercussores Clerici sed non esse noto- rios Clerici percustare ,quia in secreto fecerunt ut di- citur. Pro quo optime dicit Zerol. I lare praxis A. s. yerbo excommunisatis quod ut qui s. dicatur notorius Clerici percustar, laecessaria est euidentia facti,itavi percutiens altior videatur ab aliis quod non pos sit ulla teretiuersatione celari Et statim dubio 6.citans Nauarrum ait ad faciendum notorium requiri ad minus sex est e , qu m opinionem approbat Zerol. dicens ad faciendum percussorem Clericininorium, requiri sex test . Ex .eandem opinionem repetit Zerolain alari. praxis, ver.excommunicati 'dub. 9 quod adluic magis extendit Faran. tomae Inquisitione,q p. I. maxi- arae num. I 81. palia ubi dicit quod ad faciendum notorium requiruntur decem tes es,& pauciores nullo modo susticere.

Ad primum ergo quaesitum dico,quod ille quit

tiit absolutionem ab altero percussore, peccauit . conixa charitatem petondo ab illo ablolutionem, si h bebat alterum a quo peteret, neque habebat tam urgentem necessitatem absolutionis, neque is a quo petebat

535쪽

petebat erat proprius Praelatus obligatus ad absolutio.

nem impendendam. Est communis omnium Dossit rum:& probatur, quia ex charitate teneor vitare damnum proximi, quantum possum sed petendo absolutionem ab isto sic impedito, prohibito, sum causa sui damni spiritualis, ut patet,cum illam dare nequeat

sine peccato: ergo pro tunc non possi,m illam ab eo petere, nisi interueniat una necessitas ex praedictis,uel ille sit proprius Parochus Praeceptum enim charitatis obligat ut vitem damnum proximi,quantum potuero,

Ad secundum quaesitum, dico hunc sic excomm nicatum percussorem Clerici, si alias habebat facultatem delegatam ad absoluendum ab ista percussione, potuisse valide absoluere istum petentem a se percus sum , non obstante quod ipse absoluens esset sic excommunicatus. Probatur euidenter ex citata extrauag. Martini V dc communi Doctorum, quae extrauagans non priuat iuri dictione externa, vel interna nisi excommunicatum declaratum,vel notorium Clerici percustarem. At iste percustar absoluens licet si excommunicatus,non est declaratus Et licet sit Clerici percustar, non est notorius, ut patet ex proxime dictis num 3. ergo non est priuatus iurisdictione, sed facta per ipsum tenent, dum est toleratus ab Ecclesia. Maius est quod tradit Bela estato casu 6. . Nos amem arbitramur, dicens quod illi duo Sacerdotes ambo PDrochi, qui se in publico percusserunt potuisse se ad-

inuicem absoluere propter necessitatem, quia non habebant alios confessores necessitatis enim epicheia illis dabat iurisdictionem. Et tamen erant notorijClerici percussores,quibus ius adimit omnem iurisdictionem. Et Sorbus ait posse illos duos se absoluere adinvicem a peccatis, quod maius est, quam absol

uere

536쪽

uere a sola censura. Si ergo necessitas illis potuit tribuere ius ad absoluendum etiam a peccatis , a fortiori idem ius ad ab luendum valide ab ista censura habebit iste percusse Clerici occultus per citatam Extra-uag. Martinis quae non priuat iurisdictione excommunicatum nisi sit declaratus , vel notorius Clerici percusiar. Ad tertium quaesitum dico potuisse hunc talem percusserem Clerici occultum valide hanc absolutionem a sola censura dare extra sacramentum confessionis,non audita confessione peccatorum Regula enim communis est Theologorum, quod confessor potens absoluere ab aliqua censura, potest ab illa absoluere etiam non audita confessione sacramentali poenitentis.Sic docet in terminis RodrigueZ tom. I. 7q. φ.6 I. . . citans Victoriam, Pentiam, Medi nam,& Henriqueet, qui citat aliosa additque id posse facere conseGsores virtute priuilegiorum, etiamsi in illis concedatur facultas absoluendi poenitentes a censuris, auditis illorum consessionibus , ob causam ibi assignatam. Eandem doctrinam tradit Sanchez lib. 8.demuram.dis'. 3 . num. 29. ubi ait, quod concedente Papa per rescriptum alicui ut dispenset cum aliquo in aliquo impedimento matrimoni j,iniungendo illi poenitentiam salutarem, hac clausula non obstante poterit dispensare cum illo extra sacramen inna poenitentiae.Et citat multos Doctores,& alia dicit huc spectantia. Et probatur ex praxi quotidiana Praelatorum: nam inquisitores S. Omcisabsoluunt haereticos in publico,non absoluentes ibi nisi ab excommunicatione incursa propter haeresim, sed non absoluunt sacramentaliter a peccato haeresis Et Praelati Reculares absoluunt apostatas ab

excommunicatione extrΣ--sacramentum non audita

confessio

537쪽

sessione sacramentali apostatae. Non enim absolutio censuris pendet ab absolutione a peccatis: licet e contra absolutio a peccatis pendeat ab absolutione excommunicationis, eo quod excommunicato prohibita sit receptio Sacramentorum.

Ad quartum quaesitum dico hunc excommunicatum absoluentem solum a censura extra sacramen-xum, peccatse quidem mortaliter, sed non incurrisse irregularitatem. Prima pars, quod peccauerit mortaliter, constat quia violauit praeceptum Ecclesiae in re

graui, utendo iurisdictione sibi probibit in tali statu. Excipe, nisi petens absolutionem esset in graui necessitate illius tunc enim videtur non peccasse ob grauem petentis necessitatem. Si enim octores communiter dicunt excommunicatum celebrantem ob grauem necessitatem vitandae infamiae propriae, non incurrere irregularitatem videtur a paritate rationis quod excommunicatus utens iurisdi stione pro urgente necessitate proximi, non peccabit: propter generalem Regulam, quod necessitas non habet legem. Seculia pars illius conchisiosu', in qua totum dubium consistit, meo indicio asseritur a Suare tona. de censur di p. 14. serit. r. num. LI. ubi explican quo modo Episcopus incurrat irregularitate exercendo actum

iurisdictionis , explicat, quod si ille actus sit actus

ordinis sacri, incurrit irregularitatem, ut si sit actus consessionis sacramentalis. Si autem sit actus purae iurisdicti pia is dicit propter illum non incurri irregularitatem: quia ista irregularitas non est extendenda ultra id quod iura decernunt a iura non imponunt irregularitatem excommunicato , nisi quando ministrat sacramenta , vel actum iurisdictionis annexum ordini secro Absoluere autem solum ab excommuni

538쪽

municatione extra sacramentum, licet sit actus iurisia dictionis , non est annexus ordini sacro. Probo, quia

Vicarius Generalis Episcopi potest esse ille qui nullum habet ordinem sacrum, sed solam primam tonstram: tamen iste potest absoluere ab excommunicatione carens Ordine sacro: ac proinde absoluere ab excommunicatione, licet sit actus iurisdictionis, non tamen de se est annexus ordini sacro. Idem videriirasserere Ludoicus Bela citato cas. 6. f. Tiιm iamcommunicum. Et quod nihilominus iste utens iurisdictione etiam in actu non annexo Ordini sacro peccauerit m tenet expresse Suar eod.t .de censua .dissuta a se l. r. m. s. tuta autem Vicarius Generalis carens omni Ordine sacro, cum sola prima tonsura possit ab litere ab excommunicatione, inter alios tenet Henriqueκcitans alios tom. 2. Summ. lib. 3. cap. 27 3. F. in text. δίglossa sitera G.

CASUS XXXI.

Dommus Papa VHanus VII derogat priuilegijs particularibus Religiosorum a Prae tis

tantum conces P., ominus Papa Vrbanus VIII anno 626, 3 o. a Iuli j Bulla particulari in omnibus Religionibus an multauit priuilegia,4 exemptiones omnes,quas ali- qai Patres graues in Religionibus a Praelatis habebat, . et ipsi per abusum usurpauerant in praeiudicium Religiosorum:ex quibus aliquas specificat in Bulla. Hanc Bullam impetrauit ab ino Rex Hispaniae;qui Rex sit

539쪽

gulis Prouincialibus istius Regni propriam epistolani

misit cum eadem Bulla, monens unum quenaque Prae latum ut illam executioni mandaret. Et quamuis it nullam executionem,uel effectum habuerit, multaque dubia orta sint circa illam, non putaui in vanum me laboraturum, si aliquas aduertentias circa illam pon rem , quae licet in praesenti locum non sint habiturae: poterunt tamen forte pro futuro deseruire;iuxta illud

Poetae Ῥο . hac olim meminisse limabit.

ADVERTENTIA I.

Manto cum zelo, o funduamnio usi fuerit expediti, o impetrata.

Vod Summus Poti sex motiua multa habuerit expediendam praedictam ullam ex e-lo extii pandi Religionibus aliquos abusus contra Religionum puritatem, obseruantiam Regularum intrusos quodque Rex Catholicus eodem suo solito zelo ductus eandem cum magno fundamento impe-xrauerit,ostendo aliquibus rationibus,ante quas solum praemitto, notum esse quod ego potuerim seu in Ordine aliquibus exemptionibus in ista Bulla prohibitis:

quae tamen non curo, nec curaui, sciens quia amicus Plato, sed magis amica veritas.

Q iod igitur Bulla multo cum iu est,im, necessitate data fuerit. Probo primo exemplo a simili nam Papa Paulus V anno I 6c6. propria Bulla reuocauit omnes indulgentias concessas variis Reli onibus,exceptis paucis,quas ibi in dicta Bulla permisit: Min Bulla

540쪽

ia dici; iam Papam Clementem VIII intentasse easdem indulgentias reuocare, licet negotiis impeditum id ad finem tibi perduxisse: sicausam istius reuocationis ibi Papa assignans,ait elle Fropter fusus,or corruptelin, piae in usu di Zarum indulgentiarum fuerant ΠλDico ergo Si fuit necessarium reuocare indulgentias quae sic prosunt animae, propter multitudinem,& propter abusum, comaptelas circa indulgentias ortas:

maiori iure videtur quod erit necessarium reuocare

priuilegia particularia non concessa a Sede Apostolica, sed vel a Prael tisse iacessa particularibus Rel iosis, vel per abusum E corruptelam intrusa cum praeiudicio Religionum, imo taliquando cum dispendio animarum ipsorum sic priuilegiatorum ciam D. Ber- nardus hoc praesentiebat, imoi desiderabat quando lib. 3. de considerat ad Eugenium tribus folidis post initium, praedictum Papam monuit, ut parcus esset in dispen

sationibus concedendis, nisi cum adesset necessitas, vel utilitas boni communis,ait Sanctus. Cum nihil horum est, non dispensatio sed crudelis dissipati est. Constat

autem quod in his exemptionibus in ista Bulla prohibitis quae sunt utique dispensationes non interuenit necessitas,vel utilitas boni communis, sed illius dissipatio, ut Papa innuit in prooemio istius Bullae, & mox Ostendam. Secundo principaliter probo,quia ex priuilegiis in hac Bulla reuocatis nascitur ut plurimum inquietudo,dolor,& murmuratio in aliis bonis Religiosis,& occasio faciedi similia sine priuilegiis illis: quando vident alios adolescentiores qui non laborauerunt in Religione talibus priuilegiis munitos, sibi senioribus anteferri,qui in Religione portarunt pondus diei,

aestus. Facit ad intentum querela illa operariorum vineae, qui contra patremfamilias Matth. 2O murma-

SEARCH

MENU NAVIGATION