R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

551쪽

pitulum concedere votum octo, vel decem fratribus. durite eligeret Prouincialem quem vellet, saepius cum detrimento Prouinciae. Et ex his etiam conuincitur, quod nec Praelatus Generalis, vel Prouincialis cum

dissi nitorio solo potest dare votum alicui Religioso: quia Praelatus cum diffinitorio non es capitulum Et licet disii nitorium cum Praelato eligant Praelatos locales, qui habet votum in Capitulo; illud non est dare votum, de quo agimus , sed est instituere Praelatos lo- Cales,quibus annexum est dare votum in Capitulo, idque de compromissione Capituli; quod tamen Capitulum lion compromittit ut dissinitorium det otum alicui Religioso non Praelato. Si alitem dissinitorium cum Praelato concederet alicui Religioso aliquod priuilegium, quod non esset votum, credo quod non derogabitur per istam Bullam, ob proxime dicta nuntia. quia scilicet hoc priuilegium non conceditur a solo superiore, sed iam conceditur a multis,& cellat in hoc praesumptio posita in num. i. dummodo non sit ex quatuor hic expresse prohibitis,de quibus m. 2.9 3. nec sit in prcaeiudicium Regularis ψbseruantiae, quana Papa vult conseruari, reformari. I Hinc etiam sequitur non auferri per hanc Bullam priuilegium in aliquibus Religionibus datum Lectoribus iubilatis, ut habeant votum in Capitulo,&c. quia hoc priuilegium est datum in Capitulo per statutum. Neque item aufertur licentia quam in Ordine Patris Francisci habent soli illi patres qui fuerunt

Generales , vel Commiisari generales , ut exeant IConuentu cum socio sibi placito non petita licentia

Goarcstahi haec enini ficentia data est illic capitulo

generali, non vero ab ullo superiore particulari. Neque item prohibet haec Bulla quin Patres graues habeant

552쪽

beant socium sibi pi icitiam pro subletiandis stiis necessitatibus corporalibus, hoc enim & lex naturalis postulat,4 statuta aliquarum Religionum concedunt. Solum prohibet Bulla ne praedicti Patres a Conuentu exeant absque ex picis liccntia Praelati localis. Imo addo , quod non poterit Praelatus localis dicere alicui

Patri graui, ut toto tempore suae Praelationis exeat ad

populum non sibi petita licentia,quia iam in hoc Bullam violat, quae expresse vult ut omnes subditi petant expresse talem licentiam hoc ipsum tenere videtur Nanar citato loco commentarii 4 ubi loquens dedi centiis generalibus, quas apte hanc Bullam habebant Religiosi exeundi a Conuentu, ponit haec verba Laudabilius, ct melioris exempli obedientia, Admissionisque anim esset, ut specialis licentia ad exitum quemcumque specialem peteretur, ct fieret, quo memoria statuti intra claustra manens,in dies, h in renouareturus frequentia exeundi, oner acultatis petenda minueretur. Sic pius ille, magnus Doctor optime ad intentum quod Nauar a fortiori diceret visa hac Bulla, ut scilicet licentia exeundi petenda sit toties quoties exeundum si,& non pos

si eam Praelatus localis concedere perpetuam pro toto tempore sua Praelationis.13 libitatur praeterea i an post istam Bullam, de praedicta priuilegia reuocata possint postea Nuncij collectores concedere aliquod priuilegium ex illis

hic reuocatis alicui Religioso; vel etiam an Praelati superiores id possint concedere. Et videtur quod sciNam in Bulla quando Papa illa reuocat,ponit hςc verba Hac vice duxntaxat reuocamus, ct derogamus specialia ter Grexpresse. Quae verba innuunt solum derogare Papam praeterita,non futura confidit pnim,quod de caetero neque uncti, neque superiores talia concedent. Nihilo

553쪽

Nihilominus dico, non posse Nuncios, vel superiores post hanc Bullain si illa publicata sit praedicta priuilegia hic prohibita concedere. Nam in Bulla ponitur aliud verbum clarius, id est, Perpetuo is quoi si Acraeroseu fragentuin Quae verba clarissima seni,cum aliis ibidem, cum dicit Papa Nec possint alicui concedi deca tera, absque licentia Papa, vel Sedis Apostolicae. Ibi enim per Sedem Apostolicam non potest intelligi Nuncius Apostolicus , sed alius Papa succetat istius praesentis, sic explicat hanc vocem Sanche de matrim lib.8 di p. 28. m.6I 2 61 ubi ait quod quando Papa concedit aliquid urens hoc verbo, vssu ad beneplacitum nostrum, vel Sedis Ap Zolica cibi Sede Apostolica significatalium Papam, quia est nomen proprium ossicii, dignitatis. Et citat ad hoc Ioan . Andr Dominic Lapum, Malios Canoni stas Praeterea ridicula elliat,3 nugatoria haec Bulla, reuocatio, si statim post illam Praelati,& Nuncij possent similia priuilegia concedere. At

Summi Pontifices non concedunt Bullas frustraneas, nugatorias. Adde quod Bulla reuocat etiam priuilesia data per Nuncios, imo ter Summos Pontifices antecessores: quomodo ergo credendum est praedictis Nunciis facultatem manere concedendi de caetero limi Ilia priuilegia suod autem lex non debeat esse frustranea in delusoria ultra lumen naturale id suadens,tenet glossa in Extrauag. ratrum. Dan. 22.ne Sede vacamis in versollatur occaso ubi citat textus pro intento isto Imoin ista priuilegia data post ista Bullam

ferent omnino in fraudem legis; fraus vero contra legem non debet admitti,ut omnes Doctores clamant.

ac Restat respondere ad illa verba posita, Hac vicensimtaxat Et dico illa non significare, quod Papa hac vice dumtaxat reuocet illa priuilegia a se prohibita,

554쪽

quia alias dicit se illa reuocare perpetuo. Sed volunt diceres, quod reuocat Papa aliqua priuilegia generalia ordini concessa, per quae Praelati pollent se tueri dicentes , quod per illa priuilegia communia ordinis concedebant illa priuilegia particularia priuilegia relaxatilia Religioni uia haec priuilegia, vel indulta Ordinis dicit Papa se reuocare pro hac vice dumtaxat: innuens, quod nolit Papa in totum dicta priuilegia ordinis derogare sed hac vice dumtaxat, id est, ad hoc solum intentum. Deducitur clare ista responsio ex ipsa

Bulla. Haec enim verba, Hac vice tantum, non ponuntur nisi post: reuocatoriam generalem,per quam reuo

cantur priuilegia ordinis, quoad hoc ait enim Papa, Non odi tantibus constitutionibus , consuetudinibus , priuiis-

Itys, e quibus omnibus hac vice dumtaxat dorogamus. Ecce quomodo verbum, hac vice, non refertur ad priuilegia particularia concessa particularibus hic reprobata: sed ad priuilegia ordini in communi concessa, quibus superiores velint se tueri ad illa concedenda:& his priuilegiis derogat pro hac vice tantum, id est,

ad hoc solum intentum,rs Pro maiori etiam huius rei notitia, noto cum Reginaldo, 3.n. 17. AZor ibi citato, quod lex Papa reuocativa priuilegiorum qualis est ista non habet vim donec denunci ta sit, non solum in curia Papae, sed etiam in propria Prouincia ubi degit priuilegiatus, vel sit illi iam nota decerto. Et citat Regina idus etiam Abbatem. Idem tenet Suareestomis

te lib. 8 cap. o n. 3. 2 seqq. Et dicit Reginaldus quod est opinio communis. Qito supposito,si ista Bulla fuit publicata valide in solemniter in ortu gallia per Nuncium, videtur quod obliget in conscientia; iam sui in ultra publicationem, scitur de illa de certo Excepto

555쪽

cepto si facta est supplicatio ad Papam , quae supplicatio si debite fiat, lex publice non recipiatur in principio, potest suspendere legem Papalem si concurrantilla quae tradit Suare tonet de legibus, lib. . cap. I 6 a M. 6.9sequentἰλιs. Si vero non fuit publicata in Por-

tugallia,non obligabit, quia deessentia legis est quod

promulgetur.

ADVERTENTI V.

Si extendatur haec Bitati ad priuilegia

comasium. t 6 amuis Papa in hac ulla, nec ulluna ver bum faciat de Monialibus, quia tamen inter illas poterit dari eadem occasio, sinecessitas auferendi similia priuilegia relaxantia, quae vel Praelati, vesPraelatae illis contulerint, non ab re visum fuit brecii-ter hoc dubiuna proponere. Igitur quod etiam illae hic comprehendantur, probatur primo,quia Bulla loquitur verbis nimis generalibus,dicen. Uuorumcumque ordinum.Et praeterea ait: uarumcumque perfnarim Regularium, ut ipsa per naiuxta Regula lassorum, c. Quae verba satis generalia sunt,& utrique sexui aptabilia Secundo, quia in Monialibus currit eadem ratio, sipossunt inter illas dari exemptiones,& immunitates similes, ut non eundi ad chorum, vel eundi ad crates ad libitum, Malia similia priuilegia, quae poterunt inter Moniales causare scandala, relaxationem. Et confirmo ex dicto Nauarri, super caput , Haec autem verba, de paenitentia distine EOI I .n. 2.lom. I. ubi ait cum multis Doctoribus cita

556쪽

tis quod caput constitiuionem, de Regularib in s. loqtiens tantum de Dominicanis , minoribus, extenditur etiam ad Carmelitas,in alios Religioses, quia in illis militat eadem ratio. At in Monialibus militat omnino eadem ratio huius Bullae, ut patet ex proxime dictis, ne dctrimentum patiatur Religio ex priuilegiis illarum quae sunt relaxatiua illius. Si enim lex poenalis potest extendi de uno casu ad alium in quo est eadem omnino ratio, ut multis probat Sanche 3 ibi Icatrimonio, d p. 2.num. . a sortiori poterit haec Bulla extendi de Fratribus ad Moniales, in quibus militat eadem omnino ratio, cum ista Bulla non sit poenalis. quia nullam poenam imponit praeter priuilegiorum priuationem Vltimo, quia non est nouum, quod lex lata cum verbo masculino,comprehendat etiam foemininum, ut patet ex caps quissiadente II. quasi 4 ubi Papa excommunica perculiarem Clerici, utens verbo masculinosi quis, tamen Doctores, traxis illam legena extendunt etiam ad mulieres. Aliud exemplum pro hac re ponit Sylvest verbo Hospitale,qiust.1. vesQuartum,ex Clement. 2.de Relig.domibus,&4eneraliter, quod masculinum includat etiam foemininum tenent multi relati a Tisaques luderetrast confanguineor. g. I. gloss. 9 num. 12 I. Menoch de ad Mend. Fosse . dio s. m. 6 i. oeseqq. propter quae potest haec pars probabilis, utcumque videri. Quam tamen ut certam non conculco, cum Bulla sit odiosa,& nullum verbum faciat de Monatalibus ' sit opinio communis , quod in poenalibus , masculinum non comprehendi , foemininum teste Geminiano ad caput in generali, ino. casis, de electione d Anton Gabriel. lib. comm opinionum, tis de verb.Agni . concbs' .

num 1 T.

557쪽

De alijs ubi, circa hanc Susiam emergentibuου.

i Voniam Religiones serit multae, variae,& priuilegia quae illarum Praelati dare polliunt sunt multa, varia, nec sit possibile occurrere omnibus dubiis in omnibus Religionibus exortis: omnium dubiorum resolutio petenda est ex verbis generalibus in ista Bulla positis. Constat ergo ex promini illius, quod finis Papa est procurare quiete, Foelicem statum Religiosorum in conseruationem Regularis obseruantiae ix prooemio autem legis pendet explicatio totius legis,seu Bullae,teste Sanchezi b. 2.ii Matrimonis,di ut. 37. m. scin secunda ratione Privilegia vero quae Papa intendit reuocare, sunt illa per quae Religiosi eximuntur ab obedientia Pice latorum, intellige saltem in parte:& ex quibus nascuntur scandala. in- conuenientia in Conuentibus, maxime de non assistendo in choro, refectorio. Cum ergo iste sit finis legis, videtur quod nolit reuocare Papa alia priuilegia, si quae data sunt, quae scandalum non generant,iaec Religionem relaxant, nec a Praelatorum obedientia eximunt,quae unaquaeque Religio debet attendere. Et in particulari noto,circa priuilegia quae Papa dicit, de qitibus nasci tu scandala: quod si contingat alicui datum eis priuilegium in ratione, equitate fundatum ad arbitrium prudentis viri,& nihilominus aliqui pauci de illo scandalizantur, de tali scandalo curandum non est,cum illud fere sit Pharisaicum quae vero

possint eis huiusmodi priuilegia in ratione, aequitate tandata,& ex se non scandalizantia, dicam statim.1 Pro

558쪽

18 Pro quo aduerto D.Paulum .ad Timoth. I. licere bene praesint resbyteri duplici honore habeantur. Et Pater nolter Franciscus rarissimum exemplum humilitatis,in suo testamento iubet ut Theologis honor veneratio exhibeatur,eo quod nobis ministrant spiritum, ' vitam. Bartoliis grauissimus Doctor citatus 1

Syhiestro verbo expensa, dici quod secunduli ius in

rectam rationem 'Abbas daebet melius vestiri quam Monachus , Magister in Theologia, quam abffratres Dodilor quam scholaris, sic etiam de cibarlys. Sic Sylvester Religiosus ex Bartolo. Adde quod Summa, mathematica aequalitas inter Religiosos, esset inaequalitas,

fere confusio. Probatur primo ex comparatione cor poris humani, in quo non omnia membra sunt aequalia, neque aeque nobilia, neque aequo tractantur in vestitu sed proportionate ad indigentiam cuiusque, ut docet experientia,quod idem seruandum est in corpore mystico Reipublica Religiosae. Debet seruari respeetus ad Iliteratos, qui laborant , laborarunt ad senes,qui Rebligioni in multis obsequiis inseruierunt,4 se de caeteris ossiciis sicut ratio, & lumen naturale di- stat. Facit quod leges ciuiles liberarat ab officiis onerosis septuagenarios,& iubent ne cogantur ad talia o sic latvltima,C.qui talem lib. I. sei Et in particulari dereliocatione priuilegi non cundi ad chorum, dico intelligendum esse de illis, qui non habent occupationem publicam pro bono communi,vt Lectores, & similes. Religio enim indiget Lectoribus,, Scriptoribus librortina, aliisque similibus ossicialibus, qui si bgerentur chorum frequentare, sicut frequentant alij, careret Religio muli is commodis in proinde non erit intentio Papa hos obligare, sed illos, qui nulla publica occupatione detinet Hur:

559쪽

Q uod conficinatur ex praxi Ecclesiae: licet enim Concilium Tridentinum tam rigoros obliget beneficiarios ad residendum in propriis Ecclesiis, concedit tamen multa priuilegia aliquibus non residendi,quando occupantur in aliquibus occupationibus necessariis pro bono communi, ut experientia, praxis obseruat. Quae omnia credere debemu D. Papam considerasse. Q iod probatur ex D Thom tu .dis. Is q-μ3. n. I. ubi agens quomodo violetur lex , seu mens legislatoris sic ait: Cuin probabiliter creta potest istaeislator adesset, cum obligare non vellet, talis nρn es reputandus legis transigressor aes Vltimo aduerto, quod Papa ultra illa quae hic

expresse reuocat, ponit haec verba quacumque elisi- modi Videlicet alia similia quae sunt scandalosa,&contra Religionis obseruantiarn. Qua verba licet a Sum Pontifice non ponerentur sinis, intentio Bullae, ad illa debebat extendi. Nam lex poenalis at principaliter in fauorem animarum,est fauorabilis, de

extendenda ex identitate rationis, ut tenet anchea lib. i.de Matrim.dissut. 39.n .s citans multos Doctore. Dixi lex poenalis , non quod ista Bulla continet aliquat poenam spiritualem,vel corporalem sed solam reuocationem,sian nullationem actus. Reuocatio autem priuilegi non est poena, cum possit id facere prin- ceps,quando sibi placuerit,&viderit expedire pro bo

no communi.

560쪽

Resonsiones contra certas propositiones Do-bioris cuiusdam circa Conceptionem Matris Deiparae. Quidam Docto Gaspar Ram in urbe Caesaraugustana regni Aragoniae, parum deuotus erga Deiparae Matris immaculatam Conceptionem , 1equentes propositiones euomuit non sine scandalo, piarum aurium offensione. Ad quas Praelatus noster tunc Commissarius Generalis paucis abhinc annis curauit responderi, iuxta zelum quem nostra Religio semper habuit in defendenda Dei para Matre a peccato originali Mihi ut omnium ministro illud onus respondendi iniunctum est. Et quia dicta in his responsis poterunt inseruire ad alia occurrentia, libuit illa hic ratac libere,ad aliquorum fortasse instructionem. Propostiones ergo illius fuerunt ast hoc modo.

SEARCH

MENU NAVIGATION