R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

581쪽

tum istud. Hoc Romae non fit,ergo non debet fieri ini Hispaniatiram si valeret,etiam valeret uc. Hoc Romae non iit,ergo no debet fieri Parisiis, licui tamen fit ibidem a ducentis annis, tamen Ecclesia non reprobat fieri Parisis mec reprobat fieri in Hispania,cum sit eadem omnino ratio de Gallia,atque de Hispania. Et ad maiorem istius argumenti probationem,debuerat Author meminisse sancitum esse ab Ecclesia, ut consuetudines particularium Ecclesiarum observentur rae permaneant si bonae sunt, nec Ecclesiae Decretis epugnantes etiamsi tales consuetudines Romae non teruentur. Habetur hoc in tota dist. I 2. in Decreto,maxi inein cap it Romana ubi ex duobus Pontificibus in Rubrica positis, sic liabetur: Nihil obsint saluti credentium Huers pro loco , ct tempore consi eludines si illis canonica non obstet authoritas. Idem habetur ibidem cap. Nouit. ubi Gregorius I. ad Augustinum Angelorum Episcopum sic scribiti Placet,visiue in Romana,siue in Galliam,

siue in qualibet Ecclesia aliquid inuensi, quod plus omnipotenti Deo possit placere sollicite eligas, c. Ex quibus

dii obus capitibus clare colligitur,permittere Summos Pontifices,ut Ecclesiae particulares retineant suas consuetudines, quando sunt Deo placitae, nec , Romana Ecclesia reprobatae etiamsi praedictae conssietudines seruentur extra Romanam urbem, in illa non extent. His adde quod in materia sacramentorum,id est, in caeremoniis cum quibus illa ministrantur, tolerantur alibi consuetudinea, quae non vigent Romae con stat clare ex cap. de trina,de consecrat.dist. . ubi Gregor.

Papa dicit Romae in baptizando infante fieri trinam mersionem,alibi vero fieri, nam tantum, utrumque elle licitum,& tolerandum. Ad quod alludens D.Thomas eqrr. ito. 66 art. 8 dicit seruandam esse consuetudinem

582쪽

tudinem particularium Ecclesiarum. Quibus positis.

Cum exhibere nostrum iuramentum, sit conluetudo

laudabilis, pia, non prohibita a Praelatis, neque a Summo Pontifice haec vigeat Parisiis ab annis di centis, salentiae, Malibi per annos susticientes ad introducendam consaetudinem validam,& laudabilem, sequitur quod liciteseadem cosuetudo possit continuari ,licet Romae non obseruetur. Mulia enim sunt Romae consuetudines in cultu diuino, quae in Hispania, vel Gallia non obseruantur, neque Papa vult ad consuetudines particulares Romae fideles obligare, cum videat id non eis necessarium ad salutem. i Qu9d vero asserit Author in eadem quarta propositione, quod exhibentes, vel suadentes hoc iuramentum , suo facto volunt, ut fides ex Hispania vadat Romam, si intelligit per hoc, velle praedictos, ut fides Hispaniae Romae recipiatur, vel quod Roma conformet se in fide cum Hispania, perperam, fere temerEcolligit nunquam enim superiores, vel hi tale iuramentum petentes, vel suadentes somniarunt. Primo enim petentes , vel suadentes hoc iuramentum, non

hoc stabiliunt,ut dogma fidei neque suadentit iuretur Dei param caruisse originali, sed iurant se defensuros opinionem Scoti intra terminos suae probabilitatis, idque sub correctione Ecclesiae, a qua sola protestantur saltem virtualiter, se expectare definitionem fidei sollicitante illam definitionem Rege Catholico, dc aliis Principibus: proinde volunt quod fides circa hanc materiam de Roma veniat in Hispaniam, non E contra.Neque enim hoc iuramentum in Hispania,S Gallia seruatu obligat Papam ut hoc definiat. Et confirmatur, quia cum hDc iuraIDentum Parisiis ducentis

abhinc annis serueruo, nemo dixit velle per hoc Parisienses

583쪽

senses ut fides ex Pati sensibus vadat Romam. Si vero Author pei hoc intelligit velle nos desiderare, ut fides de Hispania Romam vadat, id est, ex Hispania fiant postulationes, Minstantiae cum informationibuserearium Pontificem, quibus ille motus rem de fide definiat, si hoc velit, improprie loquitur: nos enim licite facimus id postolando a Domino Papa ut amplius patebit ex dicendis in respons ad decimam,in qua Author carpit Catholicum Regem eo quod istius rei definitionem a Sede Apostolica procuret.

Ad quintam.

a . Virita propositio ait Exhibere hoc iura amentum, vel facere votum de tuenda Dei- para ab origitiali tot scandala causare in aliis Nationibus,qtio causauit in urbe Valentia velle canonizare quemdam Clericum recens defunctum, cum opinione Sancti, idque reclamante Ecclesia. Ad hanc propositionem imprimis dico, mihi videri impossibile, quod alicubi causet scand tum talis iuramenti suasio,vel acceptatio, nisi forte apud aliquem,vel aliquos male a sectos erga opinionem Scoti, qualis noster Author

in his omnibus propositionibus esse conuincitur.Scio illud statutum Academiae Paris ensis ab omnibus laudari, fere cum gaudio citari,& approbari, Mneminem legi,qui illud scripto,aut voce reprobauerit. Neque credo in ciuitate Valentiae ubi idem statutum seruatur,aliquod scandalum inde exortum est. Et fortasse idem iuramentum solet exhiberi in aliis Academiis, ut refert Suare inno et de Incarnat di put. 3. Iect. 3. σβ-cundum simiamenti , quod clare indicat ex tali voto, seu iuramento tale scandalum non resultare. i SecunII

584쪽

I sectincto dic, quod quando cx forma praedicti iuramenti alicubi scandalum resultaret, de tali scandalo nihil esset curandum,cum sit scadalum fere pharisaicum,id est,sumptu de re qua est bona iuxta illud Matthaei Is dictum a Christo Domino de Pharisaeis, qui cum de quodam bono opere Christi Domini scandalum sumeret,dixit: Sinite illos,qui caeci sunt,4 duces caecorum. Quod autem hoc scadalum passivum de tali iuramento ortum sit pharisai cum in non iustum, neque scandalina fidelium, probatur, quia tale iuramentum, vel votum de opinione Scoti defendenda,est

actus pius, re ligiosus laudabilis, ut satis manet probatum in praecedentibus: ergo sca datum sumptum de isto actu pio, Dreligioso, est scandalum de re bona, proinde est pharisaicum, proinde de illo non

est curandum. Confirmatur etiam argumento ducto

ab opposito. Nam si adeo fideles scandalizantur audientes in disputationibus, concionibus Dei param contraxisse originale t ea de causa tumultus, rixas excitauerint, clare sequitur, quod audientes praedicare, asserere in iurare se defensuros esse opinionem Scoti , non scandalizabuntur, sed potius aedificabuntur. Probo illud antecedens,quod scilicet fideles scandalizantur audientes Dei param habuisse peccatum

originale. Testatur id imprimis Papa Paulus V. in illo suo ultimo motu proprio, ubi dicit se hoc nouum Decretum mandare de no publicando in publico opinionem Diui Thomae, Proptersandrati,iurgia, ct dissensiones ivd exortas cum magna offensa Dei. Testatur idem in particulari tota ciuitas Hispale sis, in qua ea de causa tumultus magnus fuit excitatus, etiam cum peric lo vita aliquo iii Testatur etiam Italia,in qua in multis urbibus eadem scandala sunt exorta in populo. propter

585쪽

pter disputantes,vel asserentes Dei param habuisse originale peccatum Testatur hoc Bernardinus de Busto maxime sermone 'A Conceptimete, π.i Atera C. ubi tofert verberatum fuisse a populo quemdam praedicatorem, eo quod dixisset in sermone Dei param habuisse originale. Secundo idipsum testatui eodemsermoNei. titera S.DL3s ubi asserit mulieres Mantuanas noluisse

lare eleemosynam panis quibusdam male affectis ad puritatem Conceptionis Dei parat nisi ipsi resipiscerent, cillam opinionem deponerent. Quod tandem Author adducit de populo Valentiae volente canonigare Clericum defunctum Papa in consulto,mihi imprimis non constat de circumstantiis historiae, videtur enim nimis durum id credere de po- .pulo Catholico, cum ibi sit Academia, Intiocho

res,Episcopus,&c.qui deberent aduertere id non polleseri fides historiar sit penes Authorum. Dato vero quod ita fuerit,debili argumeto conatur probare suum intentum, videlicet per errorem, furorem, populi in spientis, tumultuantis, quem nos etiam reprobamus velle condemnare populum deuotum,qui de asissensu Praelatorum , ac de concordia populi in tandem Matris Dei iurant se defensuros opinionem ex qua eidem laus magna resultat. Adde quod populus Valentiae errauit si volebat canonizare Sanctum, cum id facere non pollet inconsulto Papa in hoc autem nostro casu populus emittens hoc iuramentum ficit actum

licitum,& laudabilem,ut probauimus,ad quem actum Peragendum non indiget licentia speciali Papae. Cum ille actus iurandi sit in substantia colere festum Dei- Parae, quod sestum est iam canonizatum ab Ecclesia.

Quod autem festum Conceptionis sit canonizatum

586쪽

clesiae, non solum fieri de Sanctis , sed etiam de festis

Sanctorum. Pro quo facit etiam Suareeston . . de Re-sig. m. a. cap. 3 dc explicat Didius, quod canonizare Sanctum , est Ecclesiam decernere personam illam fuisse sanctam, lanimam illius esse in gloria. At canoni rare festum,est quod Ecclesia definit veram illius mysteiij sanctitatem, eamque proponit fidelibus cςlebrandam. Neque vero sanctitas istius festi Conceptionis Dei parae consistit solurn ingratiis agendis Deo pro Oncepta persona Dei para in originali,eo quod Incarnatio Verbi Diuini iam habuerit principium in persona illa, seu Matre illa sic concepta: sed sanctitas istius festi consistit etiam in eo quod Dei para concepta sit sancta, & absque originali peccato ut enim Optime

'tas cum hoc festum etiam celebretur in honorem Dei parae, non esset Virgo honore digna propter suam Conceptionem, nisi talis Conceptio fuisset san- pura. Iurant ergo fideles, iovent se dcfensuros Dei param ab originali, &Festum de hoc mysterio canonizatum ab Ecclesia,in quo iurando, Jovouendo, qui poterit error intercederes Quis non licitc iuret illud in quod Mater Ecclesia sic propendeta ut enim alios fauores Ecclesia circa hoc estu fleam: pro Deiparae Conceptionis puritate sussciat Duo ille quem refert Pineda trali citato aduertent. o. ad priuilegium Ioan . primi Regis Aragoniae, fauor inquam sustus a Clemente VIII. in Bulla particulari,qua non solum approbauit, verum etiam praecepit obseruari in Italia pompendium illud puer orum doctrinae, recognitum, Mapprobatum a Congregatione reformationis do-βrinae Ecclesiasticae, in quo compendio docentur pueri

587쪽

pueri sic dicere in explicatione Aue Maria. Qtiod scilicet illa fuerit gratia plena, quia illa per gratiam nec originalem culpam unqua habuit, nec actualem mortalem,nec venialem. Ecce summus Ecclesiae Pastor hoc lacte doctrinae nutrit pueros. Nunquid Ecclesia hoc dictui postea revocabit cum nota tanti Pastoris 3 Ego nihil definio in eo quod Ecclesia postea faciet solum dico, quod si fecerit, quod non errabit,in quod in eo quod modo facit, termittit non errat, nec proinde errant iurantes se defensuros quod illa permittit.

Ad sextam.

at Exta propositio asserit, Sum Pontificem mo-otum in quasi obligatum propter scandala orta ex praedicatione praeseruationis Dei parae, iussisse ne ad populum praedicetur opinio D. Bernard. D. Bonau &D Thomae.

Si Author intelligit,ut videtur, Paulu V. publicasse suam Bullam ne in publico praedicetur,vel defendatur opinio D.Thom propter scandala orta ex praedicatione opinionis Scoti eandem comprobando rationibus, exemplis,errat omnino, nec videtur Bullam legisse, cum potius oppositum clare contigerit Clare enim Papa in illa exprimit se moueri ob scandala orta ex eo

quod pars affirmativa praedicatur ad populum, id est, Dei param habuisse originale Verba Bulla sunt haec. Ex occasione assertionis assimatiui, quod Beatissima Virgo fhit in originali concepta, oriuntur in populo Christiano v magna Dei ostens scandali, c. Qu9 modo ergo palpat in meridies x tam claram lucem non intuetur Cur non videt opinionem Scoti populo praedicatam, probatam, non scandalum, sed deuotionem excitam

588쪽

re Θαc contra quis non videt opinionem oppostam populo praedicatam scandalum parere sicut Papa tam claris verbis in Bulla testatur, de nos retulimus in rc- sponsione ad pr cedentem quintam propositionem ex Bernardino de Bustis. Hoc ipsum insuper ratione conuina, nam populus Christianus in Dei param ut plu- imum deuotissimus, eidemque multum obsequi desiderans, nunquam scandalizatur audiens quod illa caruerit peccato originali de actuali imo potius audiendo contrarium scandalum patitur. Facit etiam ultra iam dicta id quod refert noster Cord lib. I. quaestio η j, quoi de Concepi. fot 368. f. Noxerint, seqq. quod scilicet ex praedicatione, vel assertione cuiusdam praedicatoris impugnantis Dei par puritatem in Conceptione ortum fui graue scandalum in Gallia ad

oppidum eppe Rothom agi, talibi, propter quod

delatus fuit ad Rectorem , 5 consiliarios Academiae,&ab illis carceratus, mi ullius assertionem retractare. Idem refert P. Agidius G. 3 fol. 19s de alio qui ab Innoc VII anno i 43. iussus est Palinodiam recantare, circa id quod dixerat contra puritatem Conceptionis,

Deipara .

a Neque vero est quod Author noster aliquid magnum , inuas insolitum ducat Dominum Papam

praecipere, quod opinio D. Bernar d. D. Bonavent. in D.Thom. in Ecclesia ad populum non praedicetur: per hoc enim imprimis nondum illos Doctores damnat, ut errantes in fidi, cum rem nondum de fide definiat, S illorum opinionem permittat in secreto Secundo illorum Doctorum authoritas non est authoritas de fide, vel Ecclesiae Tertio etiam si Papa lio die definiret Dei param caritasse originali, proinde consecuti iacdamnaretur illorum trium Doctorum opinio, nullam Nn

589쪽

inde illi infamiam incurrerent,quando enim illi viue bant, icopinabantur, nondum aliquid contra Ecclesiae definitionem asseruerunt. Et sic in Ecclesiasiccessive multa sim definita, quorum opposita multi Sancti Doctores antea tenuerant sine labe infamiae, vel haeresis,ut facile esset exemplis ostendere. Quartoi

quia magis poderat scandalum populi Christiani,illique magis deferri oportet, quam ponderct authoritas illorum trium Doctorum. Quinto,quia plures Doci res tenent opinione Scoti quam illorum trium Do et rum. Horum Doctorum turbam videre poteris apud Patrem AEgidium lib. 3 de Concepi. γε s. i. artic.vnico, a toto art. . da de causa Scotus, vel quiuis deuotus puritatis Conceptionis Dei parae, iure poterit dicere illud, quod dixit Eliseus famulo suo referenti de magno exercitu contrario circumdante, A. Reg. 6. Coli timere, plures enim nobiscumsum, quam cum Elis. Similiter dico. Quamuis exercitus quidam videatur circumdare ciuitatem Dei altissimi Maria scilicet in Conceptione, afferentium illam maculatam, plures sunt nobiscum Doctores quam pro illis plures pro iobis sunt rationes, congruentiae, fundamenta, mira cula, fauores Pontificum quam promotraria opinione. 13 Addo quod D. Beria ardus icci epistola 74 pri- io 'ntra Dei parae praeseruationem senserit, atramcnios eae sermone de Coena Dominici .post initii misiat. a. sermqne In Salae Regina, oppositui tenuit prout citat, probat Pater Egidius lib. 3 quaesi. . artic. a. fol. 2;8. col. 2. . vero Bonaventura his distin l. 3. dubie loquitur, neque resolute assii mat. Imo tom. 3. operum suorum sirm. 1 clare loquitur pro Dei para: r.eseruatione ab originali , sic dicens. Nouo sanctificationis genere edemptam Matrem a peccato originali non

590쪽

quod insuit, sed quod insui siet praeseruauit Deus. Sic ille ibi. io vero attinet ad D. Thomam ille prius in .dipiscit t. s. ad 3 Dei parae immunitatem asseruit,licet postea oppositum docuerit in parte. Si autem piae reuelationi fiden adhibere licet, citat Pater Agidius lib. . de Conceptione fol. 33 s. quod Beatus Thomas post mortem suam in Italia apparuit cividam Episcopo Fautino suo deuoto,cui dixit se non bene scripsisse,cum dixit, Dei param conceptam fuisse in peccato originali,quasi illum sui dicti poeniteret.Non ergo est quod Author noster tantum zelum ostendat pro his tribus Doctoribus , tum ob illa quae proxime

diximus num a et tum quia sussicienter ostenditur in hoc numero, illos dictum retractasse.

Ad septimam

a C Eptima propositio proseri nouum Decretumo Pauli V. ille magni scandali apud alias nationes, quae sciunt nos mouere Papam, illum obligare vi faciat quod non debet. Mira audacia, imo S error peior omnibus ab isto Doctore assertis, ut audeat asserere Papam in suis Bullis pro Ecclesiae regimine, Lanimarum salute editis,& pro illarum pace, quiete datis , sacere quod non deceat. Non solum autem Dominus Paulus V in citata Bulla scadalum non dedit exteris nationibus;verum etiam credere possumus, quod si a tali Decreto abstinerer,posset argui socordiae, somnolentiae in suo pastorali officio, si certus de tot scandalis, humultibus ortis in Hispania cum Dei offensa, suis ovibus non succurreret cum illo opportuno remedio Firmari potest cxemplo a simili nam minus inconueniens esset Nn

SEARCH

MENU NAVIGATION