R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

571쪽

Dum, vel malum moraliter: neque in illis exequendis

ex se fit aliquod obsequium Sanctis,dixi ex se non esse

bona, vel mala, quia ex circumstantia apposita bona, poterit effici actus meritorius, vel demeritorius s. g. votum non ingrediendi domum istam, quia in illa da tur occasio vel peccandi,vel scandali: vel fiet econtra, votum malum , videlicet ne ibi exequar opus charitatis. Secundo aduerto,non idem esse in genere boni,&mali, quod opus sit indifferens, quod opus sit opinabile, seu positum sub opinione: nam opus esse in- disterens est, quod neque illius executio, neque illius omissio sint aliquid bonum,uel malum. At quod opus aliquod sit opinabile, reducatur ad praxim, licetina pars illius sit probabilior,& bona: altera opposita non

desinet esse bona, quia est etiam probabilis. Exemplum sit Datur casus,in quo opiniones sunt,an ego tenear ad restitutionem, aliis affirmatibus aliis negantibus in hoc casu,ille qui eligit partem astirmantem,&restituit, cum a parte rei non sit vera pars ista, nihilominus meretur cum faciat opus quod putat esse achum iustitiae: ac proinde nimis disterunt inter se opus indiffersis, Mopus morale positum sub opinione, seu clarius. Nimis differunt partes opposita operis in- disterentis, ut filare, ion filare in Sabbato, partes oppositae unius operis positi in opinione: nam neutra pars operis indifferentis poterit laudabiliter eligi, leta meritorie,cum non sint ex se bonae, vel malaenaaterialiter: a partes opinionis probabilis moralis

possunt eligi prudenter, laudabiliter,in meritorie, si sint de re bona niorali polita sub opinione. Intelligo hic,& in praecedentibus,si in Sabbato non abstinet ab aliis seruilibus. Hinc patet solutio ad argumetum initio posituita.

Dicen

572쪽

Dicendum est enim, quod licet immunitas Dei parce a peccato sit opus positum sub opinione assirmativa, negativa, istraque pars eligi possit, electio tamen illius partis quae illam liberat peccato non est opus indifferens,sed actus plus,religiosus,& honestus,quod non habet pars operis indifferentis, ut filare, vel non flare, quae non est actus plus,religiosus,&c. troilla de licet quae uis pars circa Dei param possit eligi,tamen illa de illius praeseruatione tuenda habet in se bonitatem ut eligatur, fundamentum laudabile, religiosum,ut electio voluntatis licite, & laudabiliter feratur ad illud, uale fundamentum laudabile, itumii 5 inuenit in quavis parte operis indifferetis:& proinde ratione huius laudabilis fundamenti potest esset e

pars materia voti, iuram eriti. Ad confirmationem

eiusdem argumenti dicendum est, etiam si aliquando Ecclesia determinaret de fide Dei param habui jIe originale quod nullus Catholicus sperat Ecclesiam fa- sturam ob multas causis Ladhuc hodie defendentes

Dei param ab originali poterunt mereri defendentes opinionem per te falsamynon perdent meritum,cum modo habeant tot motiva. rationes ad illam defendendam. Et quod homo possit mereri nixus opinionea parte rei falsa,sed putata vera,ostendimus supr n. s. de dante eleemosynam putato pauperi, cum sit diues. Nunc adduco aliud exemplum clarum Ecclesia permultos annos ante emendationem reuiari factam nuper a Clemente VIII in alio Breuiario recitabant osticium Inuentionis sanistae Crucis, in quo referebatur quomodo Helena S. Crucem inuenerit, adigendo Iudaeos sub poena ignis ut ostenderent locum Crucis,&c praeterea in die sancta Petronilla dicebatur propria lectio qua dicebatur illam esse filiam D. Petri, Mis

573쪽

postulatam a Comite Flaquo in uxore: Clemens VIII. abrasi a Breuiario has ambas historias, quia sicut dicunt constitit illas continere falsitatem : quaero ergo, nunquid recitantes antea officium illud Crucis fundatum in opinione salsa, *d putatam eram, toleratum ab Ecclesia, nunquid peccabant recitantes: nonne meritum habebant recitando, etiam siniteretur in falsa historia ignorata,& ab Ecclesia tolerates Eodem ergo modo licet opinio Scoti stet sub opinione, cli-eet Ecclesia illius oppositum aliquando determinaret, quod non speramus, adhuc hodie meritorium erit defendere Deiparam ab originali cum sit opinio ab Ecclesia tolerata, imo dot Bullis, Tauoribus roborata: tot ac tam piis rationibus communita. Neque cum his fundamentis iurans iurabit salsum, tum quia ille non putat se iurare falsum: tum quia ille non iurgi Dei param caruisse originali, hoc enim iurari non potest, cum stet sub opinione sed solum iurat se defensurum id quod iudicat valde probabile ob tot rationes praedictas: iurans vero id quod credit verum, habet motiua ad sic credendum non est periurus, ut Dodiores dicunt in materia de iuramento.

Restonsiones particulares ad singulae proposis

tiones Doctoris. Od primam. 8 N prima propositione asserit Author se non μ' Itelligere modum quo Beata Virgo potuerit in

574쪽

Quibus verbis sic videtur argumentari. Ego non capio quomodo id fieri non potuerit ergo factum non fuit Argumentatio sane tanto digna Authore,vel saltem magna indevotio erga Dei param, nolle scilicet assensum dare, nisi illis quae clare caperet proprius intellectus, vel suum intellectum proponere omnibus tanquam formam iudicandi de rebus. Non intendo

per haec quae dicam quod Dei parat praeseruatio ab originali sit credenda assensu fidei, sed solo assensu opinatiuo: hoc supposito arguo sic contra istum Doctorem Capis modum quo Christi D.humanitas est sub

Eucharistia consecrata in modum quom essentia est in tribus personis vi modum quo humanitas est unita Verbo diuino Teneris dicere,quod non capis in tamen credis: ergo poteris assentiri assensu opinatiuo illi rei quam non capis, videlicet praeseruationi Deiparae ab originali. Secundo, si es vere discipulus Diui Thomae, ut profiteris, recordare illius doctrinae, qui circa Dei parae Conceptionem non dicit se non posse capere, neque negat potuisse fieri, sed solum dicit non fuisses istum, tamen concedit potuisse fieri. Lege Augustinum citatu a Flores Dochorum,veryiris Et G. ubi de difficultate credendi mysterium Trinitatis scin quit suomodo creditur Trinitas redi homo interrogas imo ideo bene creditur, quia cito non capit , nam si cito caperetur, non esset opus ut crederetur. Haec ille Satius , ac modestius faceret Author, si Galenum imitaretur, de quo fertur, quod cum non intelligeret quemdam textum Hippocratis,neque audens textum impugnare,sic

dixit Melius est dicere nos non intelligere istam sententiam Hippocratis', quam ipsum refutare. Vide modestiam Gentilis erga textum Gentilis quem non capiebat Iterum leo per haec nolle me dicere qhiod

575쪽

praeseruatio Deipara sit credenda assensu fidei. Sed ar- suo a simili. At sane quod potuerit Deus praeseruare Dei param ab origin ii 4 modum quo id fieret, intellexit

turba Doct0rum hac opinionem defendentium, quos esset infinitum citare.Nam in eodem instanti quo anima Dei para fuit infusa corpori, in illo posteriori naturae eiusdem instantis quo peccatum originale debuit resultare, potuit Deus gratiam statim illi infundere, per quam peccati resultatio impedita suit, cum gratia peccatum simul esse non possint. In hoc autem nulla est impossibilitas,ut Suare,asserit tom. 2.de Incamat. disp. 3.sent. . . declaras modum istius praeseruationis,non enim impossibile est apud Deum omne verbum Maximescum Doctores oppositi concedant Angelos in primo instanti fuisse creatos in gratia, S iii illorum creatione Deum simul condidisse naturam, infudisse gratiam dicunt praeterea primos parcntes

creatos fuisse in gratia cur ergo non potuitic creare

animam Virginis statim in gratia λ

ii Niecuda propositione asserit Author,quod prae-Idicantes Conceptionem Dei parae alio modo ab illo quo ipse praedicat, deesse obedientia circa Decretum Ecclesiae, neque habere respectum ad Sanctos. Vbi vides quod in i propositione possi it se ut formam

credendi, in hac a proponit se ut formam praedi- calidi.Non explicat Author cui Decreto Ecclesiae con-rradicat praedicans Conceptionem diuerso modo ab eo quo ipse praedicat, propterea metem illius Oportet inquirere. Et quidem imprimis non debet praedica

576쪽

re ad poplitum opinionein D. Thom dicendo Dei pa- tam contraxisse originales iam enim hodie sic praedicans incurret censuram Pauli V. Ponti LMaximi positam contra sic praedicantes. Secundo no videtur praedicare opinionem Scoti quam impugnat Tertio non videtur praedicare potuisse Deum Dei param prae se uare, hoc enim ipse fatetur se non intelligere, neque talis mens ex his propositionibus colligitum restat ergo ut solum intendat dicere rem esse sub opinione si autem hoc dicat,dico etiam quod praedicantes opinionem Scoti,in illam probantes, non dicunt illam esse de fide, sed esse opinionem, licet dicant esse opinionem probabiliorem Secundo dico, quod praedicantes clare opinionem Scoti, illamque probantes rationibus probabilibus,, aut horitatibus , non desunt obedientiae Ecclesiae, neque contradicunt alicui illius praecepto, ut videre licet in Concilio Tridentino, et ullis

Sixti IV. iij V. Saulis cumque in particulari Paulus, prohibeat praedicari ad populum opinionem D. Thomae clare concedit quod possit praedicari opinio Scoti iuxta illud commune dictum Iuristarum, exceptio firmat Regulam in praxis Ecclesiae idipsum confirmat, in qua opinio coli ad populum cum applausu praedicatur,& nullus Pra latus sic praedicantes condemnat. Sin minus prodat hic Author D cretum Ecclesiae cui contradicant praedicantes populo opinionem Scoti. Qito vero, addit Author, praedicantes opinionem Scoti, suas probationes adducere,ut

populo placeant , innuit se non sanum iudicium ferre de proximo suo, sinistre iudicando de illorum vana intentione. Dato autem quod aliqui id facerent ut secundario placerent populo, id per accidens est ad nostrum intentum, neque ex eo contradiceretur aliqui-

577쪽

bus Bullis Pontis iis, vel Decretis Matris Ecclesiae. . ii Quod attinet ad secundum dictum in eadem secunda propositione,videlicet, praedicantes opinionem Scoti more solito cum probationibus, non seruare decorem, vel respectum debitum Sanctis: si id intelligit, quia per hoc videtur fieri iniuria D. Thomae D. Bernardo, Maliis Sanctis, qui oppositum contra Scotum tenuerunt, gratis,& sine causa hoc asserit Author Quae enim iniuria fit Sanctis, qui olim aliquam opinionem tenuerui, si alij Sancti, vel Doctores posteriores discedant ab opinione priorum, ducti scilicet

nouis,& melioribus moti uis,&fundamentis quae longo tempore,&multo posteriorum studio sunt ad inuentari Nonne Ecclesia comparatur Aurorae, quae in dies crescit Nonne postesiores Doctores accurati unam rem considerantes, maiori studio pertractantes potuerunt aliquid assequi quod priores Sancti non fuerint assecuti monne scholastici Doctores, tali

Recentiores reprobant saepius dicta Patrum Hieron. Augustini, Chrysost kaliorum,quibus tamen repro batis per hoc iniuria non infertur in illi Patres anti l qui habuerunt assistentiam Spiritus sancti, ut in nullare possent errare sit unum exemplum Iudam Iscario tem communicasse, Tanctissimam Eucharistiam de manu Domini recepisse in Coena, & tradunt Augustinus, Hieronym. Chrysostom Bernardus,Leo Papa, D. Thomas, mali Patres citati a Barradas tomo Cou-corae lib. s.cap... Quibus non obstantibus alij multi Pa . tres, quos ibi citat,4 sequitur Barradas,tenent oppositum tanquam probabilius: idque tenent absque iniuria Patrum citatorum. Et multa alia exempla facile esset passim reperire. Concludat discursum unum di ictum D .Hieronymi tom. 7.ad illum locum Ual. 86.Dominus

578쪽

ininus narrabit in scripturis populorum, ubi se ait ad nostrum intentum. Quamuis ergo aliquis Sanctus se post Apostolos,quamuis disertus sit,non habet authoritatem intellige in fallibilem. Haec ille Soli ergo Apostoli, inultiores librorum Canonicorum irrefragabiliter sunt audiendi, illorumque dictis omnino standum est. 11 Vltimo perpende nostri Authoris ne dicam ia . stantiam, sed fiduciam. Se solum ponit ut Regulam, exemplar ad praedicandam Conceptionem, quasi quod aliter praedicantes censendi sint a rectitudinis tramite deviare. Ego nimis dubito, imo probabiliter assero, quod si ille luam opinionem hodie in Hispania praedicaret, praemium praedicationis forte reciperet, sicut Bernardinus de Bustis refert in suo Mariali recepisse in Gallia quemdam praedicatorem, qui cum praedicaret contra immaculatam Dei parae Conceptionem,

finito sermone in eadem Ecclesia a plebeis verberibus publice affectus est.

tertiam.

et πN tertia propositione dicit contrariare ultimoaMotui proprio illos qui iuramentum aliquibus exhibent, per quod se obligent ad defendedam,ac per- hadedam Dei parae praeseruationem ab originali.Non exprimit Author cuius Papae sit iste ultimus Motus Proprius. Cum tamen vocet ultimum, conuincitur id intelligere de Motu proprio Domini Pauli V.promulgato ann O 617. die I a Septembris. Neque enim lo- qci potest de Bullis Sixti LV. Pii V.&c quae non sunt vltimae. Si ergo Motus proprius Pauli V.attente legatur, rihil omnino continet in fauorem Authoris; nisi Mis q

579쪽

forte illa verba per quae ibi Papa praecipit , ut via unqui 'ite possit liber ii secreto utramuis opinionem

defendere. Sic enim ait. Relinquasurumcuique liberasacultas tenenssi, afferendi utramque partem. Vnde poterit arguere Author hoc modo Papa decernit ut unicuique relinquatur libertas defendedi quamcumque partem maluerit. At qui iurauit,vel vovit defendere Sco-i opinionem, adimit sibi libertatem defendendi partem oppositam: ergo tale iuramentum est illicitum, utpote impediens hanc libertatem a Papa concessam: ac proinde non licet tale iuramentum a populo extorquere, cum per illud perdatur libertas defendendi utramuis partem sicut Papa concedit. I Haec etiam argumentatio nihil essicit,nec praedictum iuramentum, vel votum facit amittere liberta tem defendendi utramuis partem eo modo quo Papa intendit. Pono prius exemplum,per quod res clara,ri nota set Constat quod contrahere matrimonium estres omnino libera, ita ut omnino liberum cuique sit utramuis partem eligere, illud scilicet contrahere, vel non contraheres Qu9 non obstante, ego licite possum petere, a quolibet, imo persuadere, fationachus pro salute animae suae, cum per Monachatu ille impediatur a libertate contrahendi matrimonium: at neque ego peccaui consulens Monachatum , ipsumve Ivadens, quamuis peccarem si vi cogerent, ut ille Monachus feret,quae omnia sunt notissima. Applicando vero dictum exemplum ad intentum, dico, Praelatos hodie, superiores, exhibentes iuramentum, vel votum petentes de defendenda Dei para ab originali, vel illud suadentes sine vi, sine coactione licite facere, neque per hoc impedire libertatem concessam a D. Papa defendendi utramuis partem, ut clare deducitur

580쪽

ex proposito ex plo. Non enim exhibens iliramentum, vel petens votum,cogit, vel libertatem impedit: solum proponit ob laudem Virginis,& bonum iurantis, ut ipse si velit libere iuret,uel oueat,per quod libere renunciat libet tali quam posset habere ad utramuis partem defendendam, cui ipse libere renunciat per votum, vel iuramentum emissum. Eo modo quo vo-uens Religionem sua sponte renunciat libertati contrahendi matrimonium.

Cum ergo in praedicto ultimo Motu proprio Pauli, nulla alia verba faueant Authori, nisi proxime posita, explicata, sequitur quod gratis, inefundamento dicit, contradicere vltimo Decreto P pae illum qui petita populo, vel suadet, ut fiat iuramentum de tuenda Dei para ab origin .Imo contra Authorem dico, quod si hodie alicubi peteretur a populo iuramentum defendendi opinionem D. Thomae per tale iuramentum magis violaretur dictus Motus proprius Pauli, nam per tale iuramentum in communi praestitum sine distinctione, daretur occasio defendendi opinionem D. Thomae etiam in disputationibus publicis, quod praedictus Motus proprius claris verbis interdicit.

Ad quartam. i Varia propositio continet illicitum esse in Hispania tale exhibere iuramentum,eo quod Romae non sit in usu,& proinde Praelatos Hispania in

hoc mature non procedere, sed agere inconsiderate de quod per hoc volunt Praelati, ut fides ex Hispania deferatur ad urbem Romam. Et quod attinet ad primam partona propositionis, dico quod non valet argiunei

SEARCH

MENU NAVIGATION