R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

621쪽

TERTIA PARS

MORALI UM,

A, Episcopiusuccessor teneatur soluere ita 'se' sui antecesseris.

Vii AQEpiscopus ultrapaarinus, non Religiosus,sed Clericus,existens in morbo, antequam moreretur fecit testamentum non babens licentiam Papae ad illud faciendum. In testamento reliquit tria legata principalia Primum fuit,ut darentur Petro mille quadraginta scuta aurea quae illi promiserat vi

622쪽

uens eo quod duxerat in uxorem consobrinam quandam ipsius Episcopi. Hanc summam pecuniae deposuit testator coram depostario fideli a se electo, declarans quod illa maneret inclusa incerta capsula, certo sicculo seu iniunxit executori sui testamenti, ut praedictam summam pecuniae daret praedicto Petro legatario. Succedente Episcopo successore, notificatum est illi de testamento Episcopus successbr, respondit, se nolle intromittere se in materiam illius:& quod executor illud executioni mandaret. De Episcopi mortui spoliis nihil accepit nisi certas res mobiles, quae possent aestimari pretio trecentorum ducatorum. Aperta capsula testatoris non sunt inuenta nisi mille scuta,& defuerunt quadringenta Petrus recepit mille,& petiit ab Episcopo succestare, ut sibi restitueret quadringenta quae deerant, sibi fuerant promissa in dote ni ab Episcopo anteces re. Et non defuerunt viri docti, qui scripto dixerunt Episcopum succestarem illam pecuniam quae defuit, teneri dare Petro. Et declaratur, quod ille Petrus hanc pecuniam

non petiit ab Episcopo successbre nisi post transactos

decem, vel duodecim annos.

Et videtur quod Episcopus succcn teneatur ad

id iam pecuniam soluendam. Nam haeres tenetur ad tuenda debita illius cui succedit, ut communis opinio tenet,de quo praecipue Sylii ver reditas, .cr. 1 citans alios Dat Episcopus defunctus contraxit illud debitum licite,cum illud promiserit causa dotis, quae est causa pia, Episcopus successbr accepit,tanquam haeres illa spolia defuncti Oo ducatorum ergo tenetur

ad illud debitum defuncti: hoc maiorem habet locum, eo quod Episcopus successὀr non facto inuenta-xio acceptauit illas res mobiles defuncti Episcopi, per Pi

623쪽

hanc enim acceptationem publicauit se haeredem

latetes adiens haereditatem non facto inuentario tenetur ad debita defuncti, etiam ultra vires haereditatis iuxta cbmmunem Dochoi una sententiam quam tenet, citat Vega Militianus vel . Haerederos, as Α,

Antequata ad principale quaesiit tu respondeam, suppono primo hoc est an lentum Episcopi factum sine licentia Papa ,si fui factum de rebus acquisitis ex redditibus Ecclesia fuisse Mimnino inualidum, lullum, cum de iure communi particulari Pontificio, prohibitum sit Episcopis testari de rebus icquisitis ex

beneficio. Habetur expresse ex cap. i. de te m. Sc cap. relatum,eod.tu. cap. Quia Dan es 4.quaest. s. ubi Papa Gregorius praecipit Episcopo Rauenati, qui volcbat reuocare testamentum sui antecesso eis, in quo certa

bona legauerat cuidam Qua sterio, ad quod idona Papa Gregar concρllerat licentiam Episcopo, functo, ut illa, Ionastello posset don reicribit Gregor. viventi Episcopo, ne anationem reuocer nam ipse Papa

dieit se illam approbares, non quod Episcopus defunctus illius mentionem fecerit in testamen xo, sed quia inquit Papa hoc ei viventi promis musci crgo astud testamentum factum de redditibus Ecclesiasticis, ut supponu, fuit nullum in donatio facta Petro de qua meminit testament una, sui nulla, utpote acta sine licentia Papae 8 ut omittam alias citationes, Nauari

comment4ri de pol Clericorum,* fol. hi Is .col 4. sequenti octo 6 tom. I. um operi , citat tres Bullas trium Summorunt Pontificum, videlicet Pauli I V.

Iuli III. iij I V. qui omnes claris, ac disertis verbis prohibent Episcopis ne possint testari de bonis acquisitis ex redditibus Ecclcsiasticis S multa ibi auar. ς .uunilat ad intelRupa n axin ' tua . Terti rapto.

624쪽

Quod adeo verum est ut dicat, irobet Sarmient de reddit. Ecclespart. c. a. qviod neque possit restari Clericus de illis rebus, quas emite redditibus Ecclesiasticis, quia haec sic erupta sunt in rigore bona Ecclesiastica Imo ad hoc intutum dicit Panorm. s. i per primum cap. de testament ni . i. quod Ecclesia habet fundatans praesumptionem, vel intentionem de iure communi super omnibus bonis polles is a Praelato defuncto, unde omnia praesumuntur elle Ecclesiae, nisi probetur exaduerso eis e patrimonialia,vel acquisita ex propria industria Helis enim duobus vltimis poterit testari addit sarmi cnto 4. .reddit: Ecclescap. q. num. 6. quod cum

Episcopi in Hispania testari non possint , licet possint

donare in vita: tamen si sint morti proximi in infirmitate, ex qua decedunt, etiam si inter vivos nomen illi donationi irri ponatur,4 ad traditionem deueniatur, censetur dari per testamentum in proinde non valet

donatio Consonat id quod dicit Lessius lib. 1 istastis.

c. I9.dub. .n. 4. qtaod id quod Episcopus poterat donare inter vivos, non potest dare per testanaentum. Idem tenet AZor tom. 2 Lb. .toto cap. 6 praecipue in . Sexto praeritur. Denique Nauar. trans de reddit Ecclesq. 3.n. 6.

ait quod neque consiletudo in Hispania licentiam dat Episcopis testandi de rebus acquisitis ex redditibus Ecclesiasticis sine speciali licentia Papae. Suppono secundo, quod Epis opus successor non est haeres Episcopi antecessoris, quod si aliqua bona hi obilia Episcopi defuncti ad successorem deuemunt,

non deueniunt iure, seu tituta haereditatis, sed ex donatione Papae, qui cum sit dominus bonorum acquisitorum ex redditibus Ecclesiasticis illa bona per mortem Ecclesiastici, vel applicat Camerae Apostolicae, vel iuxta consuetudinem aliquarum Prouinciarum il-

625쪽

Iarelinquit Episcopo succestari. Declaratur exemplo

maioratus; nam is qui ingreditur maioratum, non illum accipit ab isto defuncto ploxime antecedente, sed primo fundatore maioratus. Probo insuper quod Episcopus successor non sit haeres sui antecessoris: nam non est haeres voluntarius,id est,uoluntarie institutus haeres ab Episcopo antecessore, ut suppono fieri communiter. Item non est haeres necessarius, id est, consanguineus de iure succedens defuncto etiam ab intestato, nunquam enim Episcopus succetar succedit iure consanguinitatis anteccsibri suo. Imo nec potest cuminim bona Episcopi defuncti sint bona Ecclesiastica, non possunt adiri per si,ccesssionem haereditatis, cum neque Episcopus moriens illa possit relinquere,vel donare titulo haereditatis. Denique hoc expresse affirmat Panormit ad caput I de solutionibus ubi expresse ait successerem alicuius in beneficio,non esse haerede illius cui succedit pro quo assignat inter alia, rationem illam quam proxime attigimus de maioratus successore, non accipiente illum de manu proximi antecestaris, sed de manu primi fundatoris, &alia ibi addit Panorm. ad intentum quae paulo post referemus.

Suppono tertio iuxta communem opinionem Doctorum in materia restitutionis, quod debitor debens aliquam pecuniam,v.g.Petro. Petrus mittit ad debitorem Nuncium , dicens, ut per illum Nuncium

mittat sibi pecuniam suam, si talis debitor pecuniam debitam tradit illi Nuncio, muncius fugiat, neque det pectiniam creditori,debitor liberatur a debito, nee tenetur amplius soluere , quia misit pecuniam et Nuncium destinatum a creditor qui sibi debet imputare infidelitate unci a se electi,4 liberari istum

debitorem in foro interno externo tenet Nauar. in

626쪽

Sumaeap. II. num. 67. Sylvest. Meclina, citati a Rebello 1 p.ri obligat. iustitura. 2. Past. 3.FEZ.3arum. I 3. idem dicendium est de re depositata si enim deponens elebit depositarium, per Nuncium ab illo petat depositum readatque Nuncio,& res ad deponetem non pertieniat,liberabitur depositarius,quia est utrobique ea

depositatam misit ad deponentem per Nuncium fidelem, & pro tali reputatum, facta debita diligentia super fidelitate requisita,ri res non peruenit ad depolientem, depositarius manet liber a restitutione in fo-ho conscientiae. Videatur Rebello a. p. de obligat.ἰμμ-ria lib. I 6.qn .vm ,3. Quintum dubiisn. L His positis sit conclusio. Iste Episcopus successerde quo agitur, non tenetur nec in foro interno, neque externo ad solutionem istorum quadringentorum lauetorum, quae Petrus dicit sibi deberi per testamentum Episcopi antecessoris Probo imprimis ab authoritate. Sic enim expresse tenet Panorm .super citato cap. i. desolation.ubi expressὸ dicit,quod succedens alicui in beneficio non tenetur nisi ad soluenda debita,quae ant*cesta contraxit pio necessitate Ecclesiae: Mostiens. super idem primum Capiaulum desolui.dicit quod succcesse Praelati tenetur de omnibus, de quibus tenebatur praelatus,in quantum Praelatus. Idem tenet Zerota olim Episcopus Italiae,inci pari. praxis Eccles ver Successor. 6. .An teneatur, citatque Nauar.& declarat Zer

la, quod licet Episcopus antecessor contrahat debita homine Ecclesae, si tamen non constet suisse facta pr6iaecessitate Ecclesiae, non tenetur succetar ad talia debita soluenda. At in casu praesenti constat quod pi-kbptis antecesta: hon contraxit illud debitiun Acb.

627쪽

sttuorum pro necessitate Ecclesiae, sed pro alia Rucarnali ad consangm neos in habetur hoc clare in textu cit .cap. I. desoliuion ubi succetiar in beneficio non cogitur soluere debita antecessis ris, nisi facta fuerint in viillitatem Ecclesiae. Videndus est etiana AZor rom. r. sis Si .lib. .toto cap. 6. max sine quae . 6. Denique probo conclusionem hac ratione princi- palli. Episcopus successor,de quo agitur,non tenetur ad hoc debitum solithiadum ratione testamenti conditia antecessore nec ratione alicuius haereditatis sibi delatae: nec ratione debit quo defunctus tenebatur

Petro legatario nec quia successor aliqua obligatione particulari se obligauerit ad soluedum illud debitum:

ergo ad illud non tenetur. Consequentia clara est. Probatur antecedens quoad singulas partes. Nam successor non tenetur id soluere ex vi testamenti facti probauimus enim clare supra praedictum testamentum factum sine licentia Papae fuisse nullum quod autena nullum est,seu quod nihil est,nihil potest operari. Imo etiamsi praedictum testamentum esset validum, non posset obligare Episcopum successerem, cum defunctus in illum iurisdictionem non haberet, neque successior esset haeres,vel consanguineus defuncti Episcopi,ut iam ostendo Secundo non tenetur successbH luere illud debitu ratione haereditatis sibi delatae. Nam Episcopus d cstinctus non instituit illum haeredem intestamento , neque Episcopus successor defuncto sue

cessit ratione consanguinitatis ut constat: ergo ratione haereditatis aditae non tenetur solitere. Si vero Episco

pus succelso destinisti ex ni obilibus accepit illo socio. ducatos, hos non accepit titulo haereditatis, sed accepit illos tanquam donatos a Papa, qui est dominus illorum spoliorum, seu bonorum Ecclesiasticorum, sucull

628쪽

sec dum consuetudinem istius Prouinciae Papa illa

spolia relinquit Episcopo succeiseri, qui illa recipit a

Papa, non vero a suo anteces ire Episcopo titulo haereditatis, ut tenet Panormit.cit cap. i. deserui. Tertio non tenetur successor illa oo scuta soluere, eo quod defunctus Episcopus illa debebat Petro legatario,nain ut probauimus ex textu cit.cap. I.de sum& exto Doctoribus,successsbr non tenetur soluere debita antecensoris , nisi facta fuerint pro necessitate Ecclesiae: ha cvero debita non sic contracta fuerunt, sed pro maritanda consobrina Episcopi .Qii arto denique non tene tur successor soluere hoc debitum ex obligatione aliqua, qua se specialiter, sponte obligauerit ad illud soluendum , ut suppono, nec talis obligatio, seu promissio soluendi ostendetur ergo nullo modo ad illud

soluendum obligatur. Et contarmatur per doctrinam Communiter traditam a Doctoribus, maxime a Vega Minimo 2.pan.ver. Vandas,casurio ubi tradit, succes se rem alicuius in maioratu,licet sit consanguineus,&alias haeres legitimus antecessoris proximi, si tamen renunciat haereditati illius, non tenetur soluere illius debita,pro quo citat multos recentiores Nyod confirmari videtur ex regni tam is in 6 dicente. Qui sentit commodum,sentire debeti onus, i contra. Id est, qui non sentit commodum non debet onus sentire. Cum ergo iste Episcopus successor, neque fuerit haeres, neque habuerit commodum haereditatis, non debet sentire onus soluendi debita Circa id vero quod

dixi illo socio ducatos de spoliis defuncti Episcopi

sumptos a successore, non fuisse ab eo sumptos ratione haereditatis,sed tanquam donatos a Papa,vel a iure communi addo, seu declaro de iure communi bona

Episcopi defuncti pertinere ad successerem Episco-

629쪽

ptam, sicut habetur cap. Haec hvim, Ιχ.q.χ. cap.de laἰ- s. cap. Istu earicausis quas licet de iure particulari Summi Polatifices aliud decernant, illa ut plurimum applicando Camerae Apostolicae, vel relinquendo Episcopo successori, ut audiui esse positu in more apud Episcopatus vltramarinos sed in hoc standum consuetudini Prouinciarum Diaeque vero Episcopus successor notificatus de testamento antecessoris, Hicens , seu permittens quod executioni daretur, per hoc dictum, vel permissionem se obligauit ad soluendum id quod deerat peculatae in capsula, vel sacculo. Nam approbare testamentum, vel permittere ut exescutioni mandetu , non est se obligare ad soluenda debita testatoris. Alias iudex, cui desertur testamentum post mortem testatoris 4 dicit quod executioni detur,per hanc iussionem,uel permissionem diceretur se

obligare ad soluendum id quod de bonis defuncti solui lion potest quod nemo unquam dixit. Nunc probo, quod dato non concessis quod Episcopus successor aliqua via esset obligatus ad soluendam hanc pecuniam,attentis tamen circumstantiis in informatione positis,adhuc tamen ab illi iis solutione deo bligaretur. Probo I. ex eo,quod diximus supra ex Nauarro in Sum. de debitore mittente pecuniam

creditori per famulu fidelem a praedicto creditore des inatum,qui debitor deobligatur ab ulteriori solutione: nam Episcopus defunctus elegit depositarium pro sua pecunia depositata,vi per ipsum depositarium,

testam et executorem iussa illam reddi Petro. Episcopus vero successor per eosdem depositarium, & executorem iussit pecuniani dari Petro: ergo licet tota pecunia ad Petrum non deuenerit, Hicet Eriscopus successor ad illius solutionem teneretur iani satisfacit

630쪽

suae obligationi mittendo pecuniam Petro per depositarium, & executores fideles Nucios ab ipso defuncto pro solutione destinatos Faciunt adhuc pro liberatione Episcopi successeris duo casus posti a Sylti in Suni. Ver uati , p.7 ibi ponit primum casum in hunc modum. Si testator in testamento dicat relinquo Petro tria millia scuta, quae sunt clausa in tali sacculo,&in illo non inueniantur nisi duo millia, hςc solum duo millia habebit Petrus,&non amplius. Cum ergo Episcopus defunctus iusserit dari Petroci co scuta designate contenta in tali sacculo,& in illo solum inuenta sunt mille, haec solum mille habebit Petrus, io amplius, maxime si depositarius non accepit pecuniam rati merando, sed illam in sacculo obsignato recepit: potuit enim deponens illam, decipi, vel obliuisci. Et eadem quaest.1. addit aliud exemplum, videlicet, si testator in testamento dixit Dentur Petro decem mensurae olei,quae sunt in tali vase: Min tali vase non sunt an uenta nisi sex hae sex solae illi debentur. Et aliud tertium exemplum ibi ponit seruiens ad intentum, &citat text.iuris ciuilis. Secundus casus ponitur ab eodem Sylu.verbo depositum videlicet si quis in una naui, vel in diuersorio reliquit sacculum pecunia obsignatum, non numerata pecunia coram navita, vel

hospite diuersorij,& postea deponens dicat in sacculo

mansisse, v. g. mille ducatos . sibi deesse ducentos: in tali casu neque nauta, neque dominus diuersorij tenentur ad soluendos illos a oo quamuis deponens iuret illos deesse,pro quo citat Cardinalem,Speculatorem, unam legem ciuilem:quae omnia nimis faciunt pro nostro casu, ad probandum, quod nedum Episcopus successer, neque item depositarius istius pecuniae tenentur reddere Petro oo illa scuta, quae dicit de ille

SEARCH

MENU NAVIGATION