R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

631쪽

filisse in sacculo. Nam sicut colligitur ex informatione proposita, Episcopus moriens non numerauit pecuniam sacculi coram ipso depositario, sed sol uni dixit in tali capsula manere in sacculo i oo scuta reddenda Petro. Vnde neque ipse depositarius tenetur rostituete ACO quae desunt, neque ipse Petrus legatarius habet ius ad illa petenda,cuna culpa huius rei ad solum testa- 'toren reduci debeat, qui vel fuit obli tus, vel pecuniam non numerauit coram depositarios proinde mulio magis excusatur,restitutione Episcopus successer,qui neque est haeres, nec vidit pecuniam, neque

illam iussit deponi , nec ad illud debitum soluendum

alli qua via se obsitinxit. Et ccfirinalii adhuc,quoniam iste Petrus litidie petens ista oo. quae dicit defuisse in sacculo,non ostendit aliquod testimonium, vel instrumentum publicum fide dignum, per quod constet defuisse in sicculo illa oc. scuta sed solo suo dicto id nititur confirmare. Cuius didium,cum sit pars habens interesse in causa propria,nihil potest probate. Oportuit enim pro cautela recipere, is umerare pecuniam sacculi coram Notario publico, vel testibus, qui possent probare defectum talis pecuniae. Argumentum in contrarium initio positum arrimanet solutum ex dictis negandum est enim Episcopum successorem fuisse haeredem Episcopi defuncti; ut claresostendimus ex Panorm Maliis rationibus adduistis. Negandunt est etiam Episcopum successorem per acceptationem illorum Oo ducatorum de spoliis defuncti, se sectile haeredem , vel accepta is haeredit,tem. Probauimus en in illos OG. ducatos non accepisse titulo haeredis, neque de manu Episcopi defuncti, sed de manu Papae , vel consuetudine permissa a Paria: M sic accipiens illos ut donatos a Papa, non se obliga uit

632쪽

uit ad soluenda debit Episcopi defuncti,ina imo cuiri ostenderimus ex iure communi non teneri succcub rem ad debita defuncti Episcopi, nisi cum probat una fuerit illa fuisse contracta pro Ecclesia necessitate Liblevanda. Et cadem responsio danda cst ad secundum argumentum, vel confirmationem primi.

De quodam .itrimonio praetense ab nafemina. Vardam foemina pauper,non praecςd ni fraude, ae promissione, nec precibus importunis sui coiporis copiam fecit cuidam adolescetiti diuiti,&c ma illius amicitia longum tempus cotinuauit ei dena foeminae dans ordinaria alimenta etiam quoad vestes, ita ut donata ab illo aestimari possent pictio quingen

H)riana aurcorum Durante hac conuersatione propter

remedia , alimenta, quae foemina sibi, matri pauperi recipiebat, cum ille eidem nec verbo, nec scripto matrimonium promiserit,illa ceto tra iuueni scriptum dedit a se subscriptum,quo fatebatur se neque illi ellic nuptam , nec illum ibi aliquid debere, nec sibi matri-imonium promisisse, Mideo libere pollia illum cui vellet nuber neque illa i ab illo aliquid expectare S hoc idem dixit illa coram multis aliis personis subeadem forma verbor una transacto aliquo tempore foemina peperit ex ill , liliam, quam ille latim sub sua cura recipiens, iussit filiam alibi educari: post haec om- xij citat iuuenem coram ordinario, petens ut se du

633쪽

cat in uxorem, eo quod ab illo deflorata fuerit, de ille sub titulo sponsae de suturo domum suam frequentu uerit Adolescens asserit se cum primum ad illam accessit virginem non inuenille, nec domum suam intrauit cum animo, vel titulo sponsae, vel uxoris, sed tanquam ad domum sceminae communis. Quaeritur an praedictus dolescens cogendus sit illam ducere in uxorem,vel in foro interno,vel externo Prima conclusio, in soro interno praedictus iuuenis non tenetur illam ducere in uxorem, neque eidem aliquam restitutionem facere vltra iam factam. Haec est communis Doctorum, in particulari eam tradit

munis do istrina, tum in probationem adduco Regulam illam iuris citatam a Nauarro,videlicet,Scienti,&consentienti no fit iniuria:& haec mulier sciuit, 3 consensit non fraude, non vi,nec precibus importunis er go illi no est facta iniuria:& proinde prima pars conclusionis manet probata,videlicet non teneri ad illam ducendam in uxorem s& etiam si quoad copulam fuerit rogata leuiter, id non obstat,qui hoc non est facere preces importunas, quae inducat restitutionem matrimoni j. Secunda pars conclusionis,quod scilicet neque aliam restitutionem facere teneatur, probatur ex multis. Primo,quia iam illi,ac matri dedit in alimentis aestimationen scio aureorum, quae solutio sufficientissima fuit ut restitueretur defloratio foeminae pauperis, et iasi per preces importutias Vere fuerit deflorata.

Secundo,quia ipse asserit illamio fuisse a se virginem

repertam,& sic eum illam non deflorauerit,multo minus illi debebat, imo cum soci illis aureis cum ex celsu illis satisfecit.Tertio,qui Sanchez lib. Aematrimonio, didulcioinuma citat. 9. Doctores graues dicen

634쪽

yes, quod neque quando praecedunt preces importunae, deflorator tenetur restituere aliquid foeminae se consentienti, licet ipse Sancti oppositum teneat cum communi. Si ergo toti octores, araues illud asserunt de vero defloratore, praecedentibus precibus importunisci iste de quo quaeritur,qui nec deflorauit, neque adhibuit preces importunas,& iam quingentos aureos dedit foeminae isti, a fortiori liberabitur ab ulteriori restitutione iacienda. Maius dubium est, an in soro externo cogendus sit iste ducere in uxorem praedictam mulierem Z Nauar. citato loco clare innuit coge dum esse in foro externo ad illam ducendam , licet illam iam defloratam inuenerit. Probat ex cap. I. &2. de adulter, , ubi dicitur quod in isto casu foemina dotanda est, vel in uxorem ducenda. As ignat Nauarrus hanc rationem.Nam licet haec mulier a parte rei non sit virgo, ius commune virginem illam praesumit in foro externo, sicut virgini facienda est illi restitutio,& non alio modo quam

ducendo illam in uxorem:&citat ad hoc Panormita- .num,Ioannem Andr. S. Antoninum,& ait esse opinio

nem communem.

Hoc non obstante credo, quod neque in soro externo cogendus est illam ducere Ante probationem respondeo ad illos duos textus citatos a Nauarro, ex

illis enim deducitur clare probatio istius secudae conclusionis,& dico illos non loqui de nostro casu. Nam caput primum incipit; si seduxerit quis virginem, dormieritque cum ea,&c. Secundum Capitulum dicit: Peruenit ad nos quod Felix quandam virginem stupro decepit,&c. Itaque unum Capitulum ait, seduxit,aliud dicit, quod decepit: quae duo verba significat fraudem, dolum quibus praecedentibus iubet Papa, duca

635쪽

etur in uxorem. Cum ergo in hoc casu iuuenis iste non sed lixerit, nec deceperit, nec promiserit Verbo, vel scripto, nec preces importunas adhibuerit clare constat , quod illam non tenetur ducere. Secundo probatur quia licet ex parte iuuenis aliqua obligatio daretur ducendi illam in uxorem , ipsa illum ab ista obliatione liberauit confitens scripto suo, S coram testi- us,quod ipse iuuenis nihil sibi promiserat,neque aliquid debebat:quod constat ex verbis positis in scripto

foeminae. Por me o ter obrigasao,nem ema elli,es poderat

fader desoque quideri In quibus verbis clare confitetur,quod iuuenis illi non est obligatus. Et infra dicit quod de illo nihil praetendit, quod illa posset remittere omnem obligationem, si extaret, constat ex communi opinione dicente quod sponsalia possim dissolui per consensum,ac remissionem viri utque sponsi, de quo Sanche lib., de matrim. duiut. si ubi citat ad hoc

multa.

Nec contra hoc obstat, quod illa dicitur allegare, quod dictum scriptum dedit cum illa adhuc esset constituta in minori aetalc,id est,non habens viginti quinque annos, quae aetas per leges regni dicitur aetas minor ad contractus ineundos in minori abcnte tuto- Iem , nam ad contractum matrimoni valide incula dum,nsi requiritur illa aetas viginti quinque annorum, nec licentia tutoris, scd satis est habere annos pubertatis,qui in foemina est annus duodecimus. In quo foemina potest contrahere valide matrimonium inuito patre, tutore, ut definit Concilium iidentinumsisset . cap. i. de matrimonio, tradit Sanche lib. . de matrimon. dissut 22 δ ego confirmo ex praxi: nam si omina in anno duodecimo per scriptum promittat sponsalia, tenent sponsalia, imo de matrimonium, si rer

636쪽

per procuratorem id contrahat ut praxis obseruat:ergo etiam per scriptum poterit remittere obligationem quam aliquis vir habebat ad contrahendum cum illa, est enim eadem omnino ratio in contrahendo

sponsalia, cin illa dissoluendo.

De quadam donatione facti a Clerico ne i cui

dam filiae fratris sui

in idam Clericus rogatus a Petro per epistolam,

quid dare velle Francisco si duceret in matrimonium neptem quandam ipsius Clerici. Clericus per epistolam sic respondit. Dono illi quinque meas proprietates immobiles, quas omnes specificauit,explicas loca particularia ubi erant sitae. Et addidit quod donabat illi omnia bona quae haberet ipse Clericus in morte. Et insuper statim misit ad illum munus quoddam pretio ςO.aureorum aestimabile Virtute huius donationis per epistolam factae, celebratum est matrimonium inter Franciscum. neptem Clerici, ii uente Clerico acquisierunt possessionem rerum illarum immobilium promissarum , seu donatarum pro dote. Mortuus est Clerieus sine testamento. Aliisneptes Clerici volunt annuliare donationem praeteritam inter alia allegant,quod Clericus donauit duas proptietates ex illis quinque alteri nepti priori, nunc viventi iam donatas quae est in possessione illarum;cumque illas iam alteri donasset in vita, estectu secuto non potuit illas donare huic secundae nepti,d sic donatio iii

637쪽

vno clauaicans,claudicat in toto Addunt quod dona tio facta fuit per epistolam missiuam, insecretam quae non videtur sussiciens ad validandam tantam donatio nem Addunt per quandam legem istius Regni, ad hoc donatio facta pei epistolam absenti valida sit, opus est ut tres, vel quatuor testes intersint scriptioni epistolae, videant donatorem epistolam suo scripto firmare,ut dubitatio omnis tot altis circa fidem epistolae,3 donationis: quae solemnitas defuit in epistola huius

Clerici donantis. -

es Peritur an praedicta donatio alida fuerit in troque foro.

11 Redo quod valida fuit in utroque foro de iure communi,ciuili, Theologico, quod ali aemeptes illam non possunt annulla re. Et imprimis quod fuerit vera donati, patet, quia in epistola Clericus

utitur verbo, Dono,& do, per quae communiter fiunt donationes:& praeterea fuit donatio acceptata a dona- rario, cum statim vivente Clerico pollessionem ac liii

si uerit de proprietatibus donatis. Praeterea facta fusi causa dotis,quae donatio causa dotis est multum priuilegiat in iure. Quod vero donatio pura , simplex inacceptata sit est liue uiuos,qualis fuit ista quoad illas quinque proprietates statim firma iit, cffectum sortiatur, sine eo quod possit amplius reuocari,est expressa lex istius Regni lib. . Ordin. io Mest communis sententia omnium Iuristarum , Theologorum, ita ut ubi primum acceptatur, sortiatur est ectham, domini u rei donata statim transeat ad donatarium: tenet inter alios Rabello obligat iust lib. a. qu est ira. ubi citat text. Doctores idque adeo verum est, ut si dona

638쪽

donator moriarii rantequam donatarius acceptet, poterit donatarius post mortem donantis valide acceptare,ut tenet idem Rabello cit. lib. cyliaest. 3. m. 6. uenebuntur haeredes donantis rem donatam tradere donatario. Idem tenet Sancti lib. I. comatrim dii'. 6.num. F.

citans multos,sidicens hoc fore,prius,quando donator ante mortem misit epistolam , in qua diceret se donare, sicut misit iste Clericus dicens se donare nepti,

Milla, vivente Clerico acquisiuit possessionem rerum promissarum. od vero donatio fieri possit valide per epistolam mittam,tenet expresse Iulius Clarus lib.

q. f. Donatio, ius. a. num. I. dicens elle communem

opinionem,pro qua citat unam tollam, Capicium. Nec potest obiici contra hanc donationem, quod fuerit facta sine insinuatione,vel licentia Regis,cum alias

illa excedat quantitatem scio .aureorum mam lex pro

hibens fieri donationem talem summam excedentem absque insinuatione, non comprehendit donationena

quae fit causa dotis, qualis est ista; sic tenet expresidRabello cit.lib. I 8. q. 6. adfinem, dicens esse opinionem communem,maxime Gamae deci 63. 2I3. Si vero dicas, verba quibus iste Clericus usus est in epistola, dicens mo talem talem proprietatem,non fuerunt verba donationis, sed stipulationis,quae est veluti promissio dandi de futuro,quc e promissio est stipulatio facita praecedente petitione , seu percontatione aliorum, quod est requis tum ad stipulationem. Dico imprimis praedicta verba non fuisse promissionem de futuro, sed TeuCra donationem de praesenti: non enim dixit dabo: sed do Dico secundo, quod licet elliant verba de futuro, ac stipulatio adhuc obligarent in foro interno, externo, postquam stipulatio fuit acceptata, tolliesse si rerum promissarum acquisita. Sic tenent commu-

639쪽

ta iter Dot' ores loquentes de stipulatione acceptata, ut inter alios tenent Sylvest ver. pactim in principio, &ver. stipulatio adeo ut iuxta illum ver .stipulatio. stipulatio acceptata transear ad haeredes. Et idem tenet Azortom. 3 Sum Moralis ib. I inprincip. . Quintosipulatio. Cum ergo constet quod ista donatio fuit vera, is alida , per quam dominium rerum donatarum transuit ad doliatarium,non possunt hodie haeredes Clerici annullare illam. Quod adeo verum est, ut dicat Sanchen

citat. disp. sinum quod licet donator moreretur antequam donatarius acceptaret, haeres donantis non potest illam reuocare,quia facultas reuocandi non transit

ad haeredes, ut tenet ouar. 3 para.variaric Iq. num. IT.

& Iulius Clarus cit. lib. . . Donatio, qta 3 misinem. ali citati a Sanch. ibid. Contra istam donationem obiiciunt sicut extra information positam accepi quod iste Clericus in ista

donatione,inter proprietates, seu pollessiones huic nepti donatas, fecit mentionem,& donauit illi duas possessiones, quas antea iam donauerat alteri nepti nunc

viventi, cithis possidcini:& sic donas modo Clericus lauic secundae nepti pollessiones alteri nepti iam do iratas, cie facto possessas, donatio corruit,cum dederit id quod dare a non poterat: sicut quando scriptura est falsa in via ,est etiam falsa in alio. Et confirmatur,seu probatur illius nullitas a simili. Nam vendere,vel donare rem litigiosam est illicitum, imo in iure punitiar,& venditio, heu donatio an nullantur, ut habetiar lib.ε. Ordinat istius regni, P. ro. g. 3. 2 seqq. ergo a simili magis illicitum erit, cin iure nudum, donare rem clar Calienam , quales sunt hae hiae posscssiones, qua iste Clericus donauerat priori nepti, quae illas actu possi' det, sic mansit secunda liae donatio inualida δε

nulla,

640쪽

si illa , quia per illam donata est res aliena. Pro responsione istius obiectio ais,praemitto,quod etiam mihi dictum fuit, quod quando Clericus fecit donationem prior nepti illaru duar uti possessio tum, declarauit in donatione, quod si prior illa neptis filios non haberet, illa possessiones redire deberent ad alios Clerici consanguineos.Et hodie praedicta prior neptis caret filiis,&nec sperat illos habere. Praeterea mihi dictum fuit , quod prior neptis sciens dictum Clericum donasse huic secudae nepti suas duas possessiones, consensit, nec restituit, imo quod eas eidem statim vult dimittere. Hoc supposito ad obiectionem dico,donationem secundam factam nepti secundae, esse validam salte quoad illas possessiones,quas illi denuo donauit,& quas non donauerat antea prior nepti: quod donatio quoad has sal tem fuerit valida, probatur clardex Regu 37.de regiuris si quae dicit. Vtile per inuti te non debet vitiari id est, actus qui ex una parte est

bonus, Mutilis, non debet reddi nullus, inutilis ob aliam parte eiusdem actus. Et affert ibi glossa in principio exemplum satis ad propositum istius casus,quod est huiusmodi. Dicunt leges ciuiles & est lex expressa Portu galliae lib. .Or .lit. 6 3. quod si quis donauerit

alicui rem aliquam excedentem Valorem OO. aureorum absque licentia, insinuatione Regis,talis dona' tio sit nulla quatuin ad id quod excedit summam co.

aureorum: erit autem valida quoad 3oo illos aureos. Vbi vides polle, nam,in eandem donationem esse validam quoad unam partem, quam donare poterat, nullam quoad illam partem quam donare non poterat Quod in ista Clerici donatione locum habet:dato enim,quod fuerit nulla quoad illas possessiones priori nepti iam donatas de qua tamen statim dico fuit ta-

SEARCH

MENU NAVIGATION