R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

691쪽

ginem deflorauit: ex hoc enim capite in rigore nihil illi debet restitutionis quia illa sponte consensit suaevi,dolo,vel precibus importunis scienti vero, consentienti non sit in thria, ut est communisqui istarum sententia. Secundo, quia hoc debitum deflorationis non annullat professionem nam Iicet Sixtus V. in sua Bulla particulari annullauerit professionem illius qui professionem emitteret habes debita civilia. Clemens VIII postea hanc Bullam reduxit ad terminos iuris communis;& per ius commune professio habentis debita non est inualida, ut ego probaui in meo primo tomo

Duliorum Regulariverb miti qualitates ninn. 9.& tradit Sanchezib. . Decalogi cap. I9 ὶ m. a. maxime m. I9. Secundo principaliter,ista professio non desinet elle valida ob matrimonium ratum, ut supra probatum manet num. r. huius casus. At de fide est quod professio emissi post matrimonium ratum non consummatum est valida, ut definiuit Concilium Tridentinum sess. 26. canone 6.

Circa proxime dicta potest oriri nouum dubium, quod credo circa hunc casum contigille. Videlicet an si iste qui sic contraxit matrimonium ratum ingrediatur Religionem approbatam quidem, sed sit talis Religio, in qua post vota solemnia Religiosi possunt exire ab Ordine, per talem professionem dirimatur illus

matrimonium praecedens ratum , ita quod taliter professus exiens ab Ordine non teneatur ad illud matrimonium redite sit exemplum. Congregatio Sancti Ioannis Euangelistae in Portugallia, vulgo de Sancto Eloi en Lyboa, vel alia similis , est ordo approbatus ab Ecclesia, a quo tamen pro se si possunt sine peccato exire absque ullo vinculo Religionis postea manent C.

Q ieris inquam an si aliquis Religiosus ex praedictis

692쪽

qui post matrimonitam solii in ratum in aliqua Religione ex praedictis modo praedicto proselliis est, epostea a dicta Religione exivit, vel expulsus cst, cerit professionem validam, per quam disset utum sit

praeteritum matrimonium ratum,ita ut exiens ad illud redire mini myteneaturi Respondeo, quod attinet ad professe dicta Congregationis S. Ioannis in Pori

gallia, illos in illa Religione vere professos per talem

professionem ita dissoluere praeteritum matrimonium ratum,ut exeuntes postea ab Ordine,non teneantur ad illud redire. Probatur ex cap.vnico, de voto,ubi ad dirimendum matrimonium duae requir tu conditiones, prima quod fiat votum in Religione approbata. Secunda quod sit pro sessio vere constituens hominem Religiosum. At constat,quod dicta professio in Congregatione Sancti Ioannis Euangeli stet est facta in Ordine approbato ab Ecclesia, & multis priuilegiis Pontificiis munito in proinde constituit professes illius in vero statu Religiose: ergo professio facta in illo dirimit omnino matrimonium ratum praeteritum, etiam

si taliter matrimonio rato copulatus postea a Religione exeat. Et quod taliter a Religione exies postea non teneatur ad praeteritum ratum matrimonium redire, probatur clare,quia obligatio semel extincta non conualescit, ut habetur l.qui res, Aream,st de sol ut in Regulis iuris ini & Nauarrus consit. Si de Regulari lite- .ergo si per professionem istius Religionis matrimonium ratum praeteritum solutum fuit quoad vinculum matrimonis, tale vinculum iam extinctum per professionem, non reuiuiscet per exitum a praedicta

Religione vel ab alia simili a qua licitum sit post professionem exire. Et sic audiui iudicatum fuisse in isto Regno circa unum Relisiosum istius Regni.

693쪽

Hoc tamen matrimonium non ditatuitur per vota simplicia emissa a Religiosis Societatis P so finito biennio nouitiatus,quia licet illa vota efficiant hominem vere Religiosum,iuxta Bullam Gregor. XIII. citatam a Sanche lib. . Decalogi, cap. I. tamen cum non sint vota solemnia, sed simplicia non habent vim ad

dissoluendum matrimonium ratum praecedens, ut tradit Henrique tom. r. Sum.lib. II .cap. 8.n.7. Sc idem tradit Sanche lib. 1.de matrimoni puta 8.num.6 licet ibi dicat num 8 probabilius esse quod per professionem solemnem inordine Militari S.Ioannis Baptistae dirimatur matrimonium ratum praecedens,de quo non est mens disputare. 1 Ad primum argumentum, initio positum in contrarium dicendum est talem ingressum Relligionis non satisfecisse promissioni matrimoni j ac deflorationi mullieris per solii matrimonium ratum, tale enim matrimonium non intelligitur, quando foeminae promittitur matrimonium, maxime quando promittitur in recompensam offensa deflorationis, ut latius manet probatum supra num. 2. ex ibi dichis patet solutio ad alia contenta in eodem secundo argumento; cumque per illud matrimonium promissioni non satisfecerit,sequitiir quod licite Relligionemo non potuerit ingredi stante tali debito. Secundum 'rgumentum nihil facit

contra nos , confirmat enim responsioncm ad secundum quaesitum.

694쪽

pulto in loco sacro.

DV adolescentes codicto inter se luello, fuerunt ad locum pugnae codictum, Meuaginatis gladiis

unus alterum lethali vulnere in pectore percussit, aufugit: percussus cadens in terram manus tetendit ad coelum,& Pectus percussit,signa contritionis ostendit, sed ex detectu confessoris non secit confessionem si-cramentalem: cita mortuus est Parochus accepta informatione illum sepeliuit in loco sacro Ecclesiae. Quueritur an Parochus errauerit illum sepeliens in loco sacro, virum pro illo possint Missae celebrari

Et quod pro illo Missa celebrari non possit probatur primo, quia iste moriens in publico duello mortuus est excom unicatus per quatuor,vel quinque ex communicationes positas a variis Summis Pontificibus,& relatas a Comi toto insiιmma Respons Moralium, lib. 6.q. 3. aliis. At orare non licet pro publico excommunicato oratione publica,qualis est Missa, iuxta communem sententiam Doctorum,maxime D. Thom,3 eam .79.an. 3. alios Secundo probatur,quia hic mortuus fuit in peccato, mortuus est enim in duello

prohibito lege naturali. Ecclesiastica pro illo autem qui moritur clare in peccato mortali orare non licet, ut habetur in cap. Fures,de funis. Et eadem argu menta similiter probare videntur non debuisse sepeliri in loco sacro. Et declaro, quod adolescens in illo articulo mortis petiuit consessionem.

695쪽

His non obstantibiis dico,& respondi potuisse prσanima illius Missis celebrari Antequam hoc probem

suppono, ut rem certam, nos non teneri euitare ex- Communicatum in communicatione rerum spiritualium, vel temporalium , nisi fuerit excommunicatus Ia ominatim declaratus, vel notorius Clerici percussor: sic definiuit Martinus V in Extrauagan. Ad euitanda. quam refert Nauarrus in Summa Latina, c. 27. num. s. ωhodie est recepta communiter in praxi Et ideo non tenemur euitare illum,qui publice quiderii incurrit in excommunicationem, sed non est declaratus nominatim ab Ecclesia,dummodo no sit notorius Clerici percussor: unde a Clerico scienter excommunicato pos sum valide recipere sacramenta,dummodo non sit ille excommunicatus nominatim , vel notorius Clerici percussor, ut Doctores comita uniter tradunt in mat ria excommuni c. licet ibid. dicant quod licet id non possim facere triarimum pro re scandalum , vel propter charitatem proximi constat vero quod ista mortuus in duello, de quo quaeritur, licet mortuus sit in excommunicatione,non tamen fuit nominatim per Ecclesiam declaratus excommunicatus, imo fuit a Parocho in loco sacro sepultus.

Hoc posito probo'argumento generali, quod pro illo possint Missae celebrari: nam licet publice incurrexit excommunicationem, non tamen fuit nominatim declaratus excommunieatus , vi patet, pro excommunicato non declarato pessumus orare,ut dicut Doctores mox citandi neque hunc excommunicatum, non denunciatum tenemur vitare in clammunicatione spiritualium, vel temporalium Secundo probo, quia hic non est mortuus clare in peccato mortali licet enim paulo ante mortem clare peccauerit mort liter

696쪽

liter in actu duelli, tamen finito duello ingemuit, pectus percussit dans signa contritionis , per quam con tritionem mori potuit in gratia, iuxta illud, In quacumque hora ingemuerit peccator de iuxta illud Publicani pe- ius percutientis, ac dicentis , Deus propitius esto mihi peccatori, propter quod descendit iustificatus cum ergo hic sit mortuus cum his signis contritionis, clare sequitur quod mortuus non fuit initar peccato mortali, ac proinde poterit orari pro illo oratione publica. Ita sentit in terminis Nauar.in Sum. Lati cap. 27. mim. 6. vers secundum,sis dicens. Pro excommumcaro non denunciat, nec notorio potes oram pullis. ωibid. ait cum D Thoma,quod iste talis potest sepeliri in o. c'. sacro. Idem tenet ipse Nauar rom. a. furum operi cap. Is de orat conclusi dicens quod excommunicato

non denunciato potest applicari Missa Si Hiendissigna contritionis, aut si mortus es in θι ob qua credo illum mor

tuum esse extra peccatum mortale. Sic Nauar. Hic vero mortuus est cum signis morient sextra peccatum, Ut tenet Reginat d. om. 1. M Sum ib. 32.trarit. I.se t. a. m.

76 ubi ait, quod possunt celebrari djuina pso illis qui

cxcommunicati ex hac 'ita decesserunt una signi contritionis , ob quae merito credunt ui m*rtui extra peccatum .& citat Nauarrum.Idem tenet Henriqueaxom. 2. mib. 9.cap. S. num. 3. citans praedictam Extra Magantem Martini V de Nauar. dicit est opinio . nem aliorum Recentiorum , verba Henrique sunt

haec mosipublice denunciatus: φ quale' vi are iube Concilium Constantiensi posset pro illo sacerdos acceptas ae o siste Missam mus nihil clarius desiderari potest.

Et omnes hi tam graues Doctores fundantur in cap. an is i a.desentent.excomm. ubi Papa Innocent. III loquens de excpmmunicato nominatim declarato, qui

mortuus

697쪽

mortuus est in excommunicatione absque absoluti ne, sed cum signis contritionis, dicit Papa quod talis excommunicatus etiam post mortem potest absolui ab excommunicatione quoad effectum sepulturae sacrae, ut possint fideles orare pro ipso. Et quod ibi loquatur Papa de mormo excommunicato declarato constat ex textu in fine Capituli, ubi Papa dicit quod ut iste Clericus absoluatur seruetur forma Ecclasar cum Psalmo Poenitentiali, oratione Dominica,&aliis consuetis: quae forma absoluendi non adhibetur ab Ecclesia, qtsi in ab lutione excommunicati declarati si ergo Ecclesia utitur illa benignitate cum excommunicato declarato ut possit orari pro illo, quomodo non utetur cum isto non declarato cuius communicationem non prohibet in vita , mortuus est cum signis contritionis 3 Quod vero Parochus non errauerit dando illi sepulturam sacram, ultra quod id asseritur in terminis a

tur etiam ex iis quae tradit auar. lib.1.conss.lit.desem. comaeono . m. s. ubi dicit,quod si Praelatus posuerat excommunicationem in generali in quodam Capitulo Canonicorum , ligantem quemvis Canonicum qui certum crimen commiserit quae excommunicatio valet ait Nauarrus,quod si quidam Canonicus illius Capituli, qui tale crimen antea commiserat, mortuus sic fuit, potuit sepeliri in loco sacro, lationem reddit, quia non fuerat nominatim declaratus: χitat eandem Extrauag. Martinis quod clare inseruit ad casum praesentem. Nam licet hic excommunicatus de quo agimus, mortuus fuerit excommunicatus per excommunicationem generalem Ecclesiae positam contra acceiriantes duellum , non tamen fuit

ante

698쪽

ante declaratus per aliquem Praelatum Ecclesiae. Obiicis Concilium Tridentinum sessas, captae Aereforma labet ut moriens in duello non sepeliatur in loco sacro in poenam delicti: ergo licet iste non fuerit

declaratus excommunicatus, nihilominus debet car

re Ecclesiastica si pultura,iuxta praedictum Tridentini Decretum. Respondeo praedictam legem Tridentinicile poenalem, ut patet,in proinde stricte intelligendam prout verba sonant. Cum ergo dicat priuandum esse sepultura Ecclesiastica morientem in duello, videtur in illa non comprehendi hunc, de quo agimus, quia non est mortuus in duelles, sed finito duello, mortuus est cum signis contritionis. Et praeterea loqui videtur Tridentinum de illo qui moritur in duello cum claro peccato mortali sine signis contritionis, hic vero obiit cum signis contritionis. Ex his facile soluuntur omnia argumenta post iii principio pro parte contraria dicendum enim , quod

licet hic mortuus fuerit excommunicatus, non tamensuit declaratus nominatim in praeterea mortuus cst

cum signis contritionis; pro tali vero sic moriente p*test illa celebrari, illique potest Ecclesiastica coit di sepultura, iuxta tres graues Doctores supracitatos, Extrauagantem Martinis. Facit adhuc pro isto cassu quod tradit Nauar con . desult ubi ait sepeliendam fuisse in loco sacro foeminam inhonestam, quae inuenta est mortua in domo sui amasi variis confecta vulneribus. Non enim constat quod illa mortua

fuerit in ipso aist inhonesto, sed credi potest quod amasius illam occidit extra illum actum ob aliam

causam diuersam: quod illa moriens potuerit nonae Iesu inuocare, ac de peccatis praeteritis doleret

adhuc pro isto casu, quomodo aliquis dicendus sit

699쪽

excoles municatus declaratus, videri potest Zerolaci p. praxis, verb. Excommunatio. 6 Tertium dubium ubi bona dicit ad intentum.

obiicis, ex dictis sequi posse aliquem in excommunicatione mortuum,4 ab illa non absolutum gloriam intrare,quod videtur inauditum.Probatur sequela, nam iste mortuus clare excommunicatus propter duellum, non fuit absolutus ab ista excommunicatione per consessionem sacramentalem, ut dictum est in informatione.Item contritio vera si illam habuit,non tollit excommunicationem,quia haec non tollitur nisi per absolutionem datam a potente absoluere, memopotest absoluere seipsum: nihilominus dicis offerri posse Missas pro ipso,quibus liberetur a poenis Purgatorii: ergo ab illis liberatus per Missas, .suffragia,poterit intrare gloriam ab excommunicatione non ab Iulus. Respondeo concedendo sequelam,posse videlicet aliquem intrare gloriam cum excommunicatione a qua non fuit absolutus , quia tamen alias existebat in gratia: quod non esse impossibile ostendo hoc exemplo probante, quod excommunicatus actuali possit esse in gratia. Nam si quis post incursam excommunicationem vera contritione poeniteat, proponat procurare absolutionem , statim manet in gratia,cum vera contritio statim peccatum aboleat, &4eponat in gratia,ut est de fides ubi vides gratiam simul esse posse cum excommunicatione; unde si talis tunc moriatur in gratia non habρns copiam conseisoris ad absoluendam excommunicationem , eo non obstante 1aluabitur. Addo aliud exemplum. Misi quis nuncium in Indiam,qui ibidem Clericum occideret Antequam nuncius ad Indiam perueniat, mandatum exequatur, mandans respuit, doluit,confitetur sacramentali-

700쪽

ter,reponitur in gratia de peccato praeterito,nec potest via humana mandatum reuocare post illum repositum in gratia, mandatarius in India occidit Clericum,& ex tunc mandans incurrit excommunicationem canonissiquissiadente. ut omnes concedunt,qui hanc non incurrit ante factam occisionem; unde constat posse excommunicatum esse in gratia, imoin posse

existentem in gratia incurrere excommunicationem ob peccatum praeteritum. Et datur ratio adhuc essicacior, clarior. Nam excommunicatio maior solumessicit, impedit ne excommunicato dentur Sacramenta, vel ne illa ministret, solumque tollit receptionem Sacramentorum,non Vero tollit gratiam directer effectus enim proprius excommunicationis non est tollere gratiam directe, sed Sacramenta. Si ergo quis existens in gratia per contritionem veram,&simul excommunicatus moriatur in gratia, saluabitur, quia moriens in gratia,non indiget Sacramentis quoad esse illa alias recipere non potest. Ergo non est inauditum, neque implicat contradictionem aliquem saluaria excommunicatione non ab lutum.

De quodam glicio lectoris prouiso a Presato contra sumam edicti propositi , ut oppositores

examinarentur.

I certa Religione est statutum,ut ossicium lectoris Philosophiae prouideatur per concursum oppositorum examinandorum per tres, vel quatuor Patres, qui V V

SEARCH

MENU NAVIGATION