R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

701쪽

facto examine suffragentur pro digniori,eidemque onficium lectoris conferatur. Publicato edicto Petru cum aliis se opposuit , S: facto examine, per suffragia electorum fuit electus ad ossicium lectoris: antequam electio publicaretur, Petrus rei ignarus,dixit Praelato se renunciare, ac desistere a praetentione talis ossici j. Praelatus non acceptauit renunciationem,seu desistentiam, imo illi dixit quod erat electus ad officium per suffragia examinatorum: proIter quod Petrus Praelat qgratias egit,manum ipsius osculatus. Hoc non obstante postea Praelatus illud officium lectoris no dediti tro, sed alteri, qui per examen non se opposuit, nepfuit examinatus iuxta ordinis statutum,led tame iam in Ordine fuerat lector Philosophiae per tres annos. Quaeritur utrum Petro excluso ab hoc officio te'ctoris facta fuerit iniuria, iroinde possit a Praelato appellare, & petere restitutionem & an potuerit ossicium licite dari illi antiquo lectori, qui per examen

non concurrit cum aliis 3

Ad haec omnia respodeo per dicta sequentia. Quod iniustitia facta est Petro excluso ab officio: proinde currit obligatio illud eidem restituendi , ex consequenti non potuit illud conferri antiquo lectori non

examinato. Haec conclusio est D.Thom. Alberti Magn. Scoli, Ricard. Palud.& aliorum multorum, quos citat,

xsequitur Rabello de obligsust.toma ib. 3.q. DLI J. qui omnes dicunt, quod publicato edicto, ut qui voluerit se opponat officio, vel beneficio per examen, Praelatus, vel praeses oppositionis tenetur de iustitia illud conferre digniori ex illis qui se opposuerunt ,

fuerunt examinati.In cuius probationem adducit multas rationes: praecipua illarum est,qui proposito edicto ut quis se opponat, 'uicumque volucrit exami

net urs

702쪽

netur, ex tali edicto resultat contractus iustitiae commutatiuae inter iudicem praesidem, oppositores,per quem Praelatus ex contractu iustitiae obligatur stare promissas:& vocat Rabello hunc contractum,.Facio vides,id est,oppositor legit in publico, subiitque examen ut ob haec illi daretur ossicium, si dignus inueniretur: at contractus iustitiae commutatiuae in re graui ut est iste non solum obligat in conscientia ut impleatur,sed etiam obligat ad restitutionem si non impleatur, ut

Communis Doctorum sententia tenet in materia de restitutione.Si vero respondeas,quod inter Praelatum,& subditum non cadit obligatio iustitiae, eo quod subditus non habet velle, aut nolle, nec habet dominium alicuius rei ratione, cuius possit obligare Praelatum de iustitia aespondeo duo.Primum est,quod licet ob di- istam causam Praelatus non possit obligari de iustitia proprie loquendi, obligari tamen potest subdito naturaliter in conscientia ad seruandum pactum initum cum subdito: ad eum modum quo Dominus, licet de iustitia non possit obligari seruo, potest tamen illi obligari naturaliter in foro conscientis ad seruandum pactum cum seruo initum in re graui & quod Praelatus p. ssit obligari subdito in foro conscientiae ciuili

do dico, quod ad maiorem huius rei obligationem in hoc casu facit, quod iste Praelatus vltra obligationem in foro conscientiae ob proxime dicha,obligatur etiam ex statuto Ordinis allegato, quod iubet ossicium dari dignior opposito, Mexaminato:Praelatus autem inferior non potest dispensare in statuto generali ordinis, ut suppono. Secundo,ex dictis sequitur,non potuisse huc prae- V a

703쪽

Iatum hoc officium lectoris dare illi alteri, qui non se opposuit per examen dicet alias esset dignior Petro,&licet esset susscietior ad lecturam, eo quod iam fuerat Iector Philosophiae Probo,quia iste qui se non opposuit per exameia,non habet ius ad hoc ossicium, nequς inter illii ira, Praelatum interuenit contractus supradictus natus ex oppositione,& examine, sic ut interuenit inter Petrum, de Praelatum hoc vero ossicium non est conserendum ob maiorem sussicientiam cuiuscum-

ciue, sed ob maiorem sussicientiam illius qui se oppo-Hiit virtute edicti publicati,quia cum hoc solo initum est pactu,& non cum illo sussicientiori,qui non subiit

examen. Et confirmatur ex praxi Academiarum. Si

enim vacante Cathedracon imbricae,3 post edicto, duo vel tres tantuna se opp0nant Cathedrae,& post lecturam, examen veniat alius sussicientior quidem

illis tribus oppositis , in examine transacto tempore edicti petat sibi Cathedram concedi eo quod sit clare sussicientior aliis, nunquid audietur, vel ius aliquod ad Cathedra habebit3Minime certe. Quod idem in isto casu locum habet. Hoc ipsum confirmat Ra-

bello clivia r. s. citans Nauarrum dicentem, esse inauditum in Ecclesia quod aliquis quantumuis dignior habeat ius iustitia ad ahqiiod beneficium nisi per orpositioinem, aliumve titulum, ut ei beneficium conferatur. Ille autem alius pater,qui iam lector fuerat Philosophiae propter illam lecturam solam praeteritam non habet titulum,uel ius vllum tibi conferatur *cundo hoc lectoris ossicium, cum id in nullo Ordinis statuto Decretum sit, ut antiquus lecto Philosophiae obtineat de nito ossicium vacas eiusdem Philosophiae. Et probatur amplius ex eo quψd ait Rabello cit. g. Qurto, ubi ait cum Soto, Nauar. acdelis quod schola

704쪽

Gholastici, qui vacante Cathedra,eligunt aliquem ex

tra oppo litores examinatos,peccant, uenentur resti

tuere praedictis oppositoribus digniori videlicet inter illos, sit Cathedram non obtinuit. Qu9d facit nimis ad istum casum; quia dantes suffragium in Cathedris sunt fere iudices partiales illius causae,& proinde peccant dando suffragium illi qui se non opposuit. 3 mine clare sequitur quod Petrus, de quo agitur, qui se opposuit, & pro quo maior pars electorum suffragata fuit, habet ius ut in iudicio postulet restitutio inem ossici denegati circa quod habet ius ad rem. Et probatur, quia habere ius ad rem est habere actionem ad petendum in iudicio , id quod est debitum ex contractu,vel ex aliqua lage Petrus vero iste qui se opposuit, & habet maiorem partem examinantium, seu susifragantium , habet actionem ad petendum hoc ossicium tum ex contractu nato exposito edicto, tum ex lege, seu statuto Religionis decernente ut sibi detur. . Neque obstat renunciatio, seu desistentia quam antea Petrus fecit cora Praelato circa id ossicium mam

Praelatus illam non acceptauit, lenunciatio non acceptata no sortitur effectum ullum ut praxis communis obseruat, de dato quod Praelatus acceptaret renunciationem factam antequam examinatores darent sus-

fragia, nihilominus postea consentiret ut suffragatores libere darent suffragia, ill que darent Petro eidem, iam Praelatus per hoc factum renunciauit acceptationem renunciationis ante acceptatae, Petrum

re habilitauit ad suffragia pro illo ferenda, ad ossicium obtinendum. Probo, quia Praelatus consentiens ut suffragia darentur pro illo, fecit actum contrarium illi , quem antea fecerat acceptando renunciationem,

705쪽

venunciationem praeteritam Probo,qtii facies actum contrarium in iudicio, Videtur renunciare,ut patet exl adflationem, C. de re iudic d cap. cum venissent, de te. o.de ipsellicitudinem,de appellat. tenent multi Doctores citati a Brunoro in syis locis commvn. ver Actiu m. 3. qui sunt Felin. Dec. Roman .Craueta, Ruin. alij. At Praelatus iste consentiens,ut suffragia darentur Petro, fecit actum contrarium praeteritae acceptationi renunciationis.Maxime cum constet,quod iam Petrus habebat pro se suffragia quando renunciauit, renunciatio no fuit acceptata: imo osculata manu Praelati acceptauit ossicium. Confirmatur exemplo Communis

opinio docet , quod si subditus habet irregularitatem, in qua Praelatus potest dispensare, sitque irregularitas nota Praelato. Et Praelatus dicat subdito ut vadat ad ordines recipiendos, non declarans quod dispensat in irregularitate nihilominus eo solo dicto, vel facto censetur dispensare cum subdito, quia non requiritur, quod dispensatio fiat verbis. Ita Suare tom de censum. di 'M. i. prope finem, citans unam glossam Sylvest. Nauar.Maiolum, Malios. Quod iacit ad istum casum: nam dato quod Petrus de quo agitur, renunciauerit ante data sibi suffragia, Iesmaneret inhabilis ad ODscium: cum tamen Praelatus id sciens consenserit ut suffragantes illi darent suffragia,per hoc suum factum

reliabilitauit illum,is renunciauit acceptationi renunciationis Petri antea factae, ions matur omnino ex cap. 2.de Renunciat ubi dicitur renunciantem suo

beneficio cum iuramento posse illud iterum obtinere si eligat tir a maiori parte Capituli, quo nihil clarius desiderari potest. Ultimo dico quod a dicto praelatu potest clare Petrus appellare ad superiorem, cum probatum sit sibi

claram

706쪽

hiaram illatam esse iniuriam in gravamen in re notabili,quae est clara materia,& causa appellandi,ut colligitur ex iure in titulo de appessi Addo quod iste Praelatus dare non poterat hoc ossicium lectoris illi patri; qui quondam fuerat lector Philosophiae ante hoc edictum oppositionis publicatum , nam statutum Ordinis obstat,in quo decernitur, quod collatio istius lecturae fiat per oppositionem praecedente edicto.

1 e quodam Clerico caUante abortum femina. QVidam Clericus beneficium habens Ecclesiasticum, consilium dedit ut fieret abortus cuiusdam foeminae tempore quo foetus nondum erat animatus: sed culpa mandatari j, vel consilium petentis,factus est abortus foetu iam animato. Hoc posito, quaeruntur tria, vel quatuor. Primum,an iste clericus i acurrerit irregularitatem, eo quod abortus reuera factus est stet iam animator Secundum. An dato quod irregularitatem incurrit, possit retinere suum beneficium secura conscientia 3Tertium. Qujs possit dispensare cum illo suppostoquod incurrerit irregularitatem , ob homicidium voluntarium ΘQuartum. Quaeritur, si iste Clericus praeter abortum,ad susceptionem ordinum, vel ad beneficium acquirendum, pilus munera dedit illis qui pro illo ad haec duo intercederent, incurrit m Oniam, ac scenas

707쪽

impositas simoniacis Lan possit beneficium retinere, citisque fructus licite semere λ a'niam ex humana malitia,vel fragilitate casus

iste abortus non raro contingit,&circa tempus quo foetus animatur iri epsit vulgaris,sed non vera opinio, visum fuit ante responsionem dubiorum praemittere hanc breuem aduertentiam pro decisione milium casuum.Igitur vulgare dictum est quod anima mas uti insunditur quadragesima die post coitum:anima vero foeminae die oct uagesima,& ex hac Regula volunt deducere an fuerit animatus foetus pro euadeda irregularitate.Dico igitur hoc vulgare dictu esse salsum. Prima enim opinio est,quod anima masculi aliquado formatur diecio aliquando s. aliquando o. aliquando 41.3c anima foeminae inducitur aliquando die s. aliquando so. hoc secundum minus probabilem opinionem Levini cap. LI. verior autem opinio Medicorum est, quod corpus masculi formatur ut longissime die trigesima foeminae vero corpus ut longissime for-niatur die quadragesima secuda: sic expresse tenet Hypocrates Medicorum princeps. .de natu forem n. i

id probat ex purgatione mulieris, quae post partum masculi durat triginta diebus,& post partum foemina durat 1.diebus ut longissime.Cum Hippocrate

tenent Lessius lib. a. cap.9 dub. I O num. 61. Cornelius super Pentat ad cap. Ir Levitici, ad illa verba Sin t femina peperit. Et haec sententia Hippocratis tenenda est ideoque pro fabula reputandum est quod

animae foemina infundantur die So.& vltra rationem medicam Hippocratis ,ratio ipsa videtur id persuadere: cum enim corpus masculi, Foeminae sint eiusdem speciei,quae causa poterit intercedere ut anima foeminae in duplo tardius infundatur quam anima masculi r cum

708쪽

Cum ergo ad euadendam irregularitatem tutior pars si eligenda,ac facienda maior diligetia, quae fieri posis ut procurans abortum se credat liberum ab illa. los triginta dies a coitu debet numerare, quia in hoc trigesimo die anima masculi infunditur: quamuis vero anima foeminae infundatur die quadragesima secundavi longissime, iuxta Hippocratem,quia tamen procurans abortum nescit an foetus sit masculus,an foemina,

se debet reputare irregularem, si post dies triginta illud causauit delictum; nisi forte ex materiae eiectione

constaret clare foetum esse foemineum. Quamuis enim

in aliis irregularitatibus in dubio nemo se debeat rei utare irregularem,in materia tamen homicidis qua- is est abortus foetus formati tenetur in dubio quis se

reputare irregularem, ut probat Sanchez lib. I. Decar citans graues decem Doctores.

Hoc posito dico ad primum quaesitum , quod iste

Clericus incurrit irregularitatem propter causatum abortum thodo praedicto .Probo primo,nam licet consilium dederit ante animationem foetus,hoc illum non excusat: nam adhuc fuit causa illius homicidij saltem indirecte ob consilium datum, mulier enim ex ipsius consilio abortum fecit; licet quoad tempus dilatasset: emisit enim Clericus aduertere se minam illique esticaciter suadere ne post foetus animationem illum causaret Iino addo quod licet hanc aduertentiam obnixe faceret, nihilominus foemina excedens consilium abortum saceret post cetum animatum adhuc Cler, Qui s. diceretur causare homicidium, Messet irregularis. Prόbo ex cap.vlt.de homicid 4. bi Papa decernit esse irregularem illum qui mandauit seruo, vel amico ut flagellaret certum hominem,expresse cauens,&aduer tens ne illum occideret seruus autem excedens man

709쪽

datum illum homine interfecit. Ait Papa talitei maἡ- dantem incurrisse irregularitatem: quia ut ait in texturmandaro fuit in culpa, hoc euenire posse debuit cogitare. Q i9d proprie facit ad casum istum: nam Clericus iste nec monuit foeminam ut homicidium caueret,& licet admoneret, debuit cogitare, hoc potuisse euenire,cum foeminae imprudeli,& indiligenti negotium tale committeret. Probatur etiam ex cap. Sicut ex iterarum, is

homila ubi Papa declarat fuisse irregularem quemdam Religiosum, qui cuidam foeminae,quam ille grauidani effecerat per zonam arripuit quasi Lidens, cilla ex tali motione fecit abortum, si foetus erat animatus. Probatur etiam ex iis, quae tradit Suare tomo de censi-ris,disput.6s.sect.2.num. 6. f. Quoad hoc, ubi probat incurrere irregularitatem homicidi casualis non solum illum qui directe consulit homicidium , sed etiam illum, qui facit aliquam actionem iniuriosam,unde sequitur homicidium hic vero Clericus fecit actionem iniuriosaio dando consilium, ex quo secutum est homicidium. Et citat Suare textus,& Doctores Adde, quod iste dando tale coiislium,dedit operam rei illicitae,& occasio natae ad homicidium, ut patet qui verodat operam rei illicitae, ex qua sequitur homicidium,

est irregularis, licet non intendat homicidium, ut tenent communiter Doctores, maxime Reginald tom. Glib. 3O.trast.2.cap. I .num. LI3.2siqq. Probatur insuper

ex eo quod retulimus supra ex Sancti .num. I istius casu, quod ibi vide. Ad secundum quaesitum dico, hunc Clericum per tale homicidium, Mirregularitatem non amisisse beneficium iam acquisitum, nec fructus illius quia secundum probabiliorem Doctorum opinionem irre .gularitas contracta post obtentum beneficium 'notet priuat

710쪽

riuat beneficio,nec fructibus illius dei lum impe

it receptionem sacrorum ordinum, vel exercitium illorum. Sic tenet Nauar.in Summa Latina, V. 27 Suareestom.decensur.di fui. . est.2 m. , maximemm. 22. ubi citat text. gloss.& Doctores Sequitur Regi ld.lom. 2ib. O.tract.2.num. I . de iij multi. Huius

ratio est, quia irregularitas ex sua natura, Mintrinsece non priuat,nisi receptione sacrorum ordinum, , suillorum, ut patet ex definitione irregularitatis: at beneficium Ecclesiasticum, neque est ordo sacer, neque usus illorum: imo haberi potest a Clerico non habente Ordines sacros. Cum ergo irregularitas non priuet beneficio, poterit hic Clericus suum beneficium retinere, ac proinde licite illius fructus possidere, Min-

sumere, iuxta Suar. cit.num. 22.4 Sanchez citato loco.

Licet autem dictum beneficium S: fruetus possit retinere, bene tamen aduertit Suare cit is'. o num. I 6. haec sequentia Primum, quod sile ineficium est smplex cum sola obligatione recitandi horas canonicas, vel est beneficium quod habet simplex ministerium quod potest anini sicari per alium, talis beneficiarius existens irregularis, non tenetur dimittere beneficium, quia potest seruire dicto beneficio per se solum, dicendo horas canonicas, vel per alium non celebrando Missam, vel tendo Ordinibus sacris. Si vero beneficium habet curam animarum, vel requirit persenalem residentiam cuni usu Ordinum acrorum, tunc non potestretinere,nec inseruire dicto beneficio, quia irregularis existens non potest sacros Ordines exercere sed debet vel benelicium ili mittere, vel quanta poterit diligentia procurare dispensationem irregularitatis cum moderatione sequenti.

oderatio vero est,quod si talis irregulatis timet, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION