R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

721쪽

spensationem negniit Episcopis, proinde eandem

negauit Pius V. Plaetatis Doniani canis Debent ergo Praelati Regulares in hac dispensatione uti non illa concessione Piis sed concessione citata Martini V. quae amplior est. Secundo noto quod cum Martinus V in citata concessione concedat posse Praelatos Regulares dispesare in homicidio voluntario, dummodolion sit notorium: ad cognoscendum quando crimen sitibtorium, conducit valde'ubd tradit Farinacius

cti V ubi ad notorium dicit requiri decem testes, non sussicetes macto es Faeit etiam quod tradit glossa in cap2Manifesta et q. t. in summario glossae, videlicet,

quod4llud ubisciunt quinque in secreto, adhuc dicitur occultum,vide ibi: quia saepius hiaec in praxi contingunt non solum in materia homicidij, sed etiam in aliis in quibus agitur de publico; vel motorio. . Ad secundum quaesitum dido, supposto,quod Pr ii incialis,& Praelatus Conventitatis polliunt in hoc abortu dispensare,possunt etiam illud cuiuis suo subdito comm riter ut cum alio suo subdito dispenset Probo ex traditis a Sanche lib. atae matrim disp. o.n. 3 ubi dicit, quod iurisdictio concessa alicui per priuilegium principis est ordinaria; quod intellige nisi princeps limiter,ut illa alteri non subdelegetur: ista aut horitas dispensandi in homicidio voluntario cocelsa Praelatis Regularibus a Martino V. est iurisdictio principis data per priuilegium,& Martin.V. non eam restrinxit,sicut Pius V. fecit in sua concessione facta Praelatis Domini- canis, dicens ut per se ipsos dispensarent, non per alios. Cum ergo haec concessio Martini V.sit concessio per priuilegium dato,erit concessio,seu iurisdictio ordinaria,S non restricta. At constat quod id quod quis haber

722쪽

habet ex iurisdictione ordinaria,potest alteri commitiarere, seu delegare, iuxta communem Doctorum opinionem, te qua late vide Sancti. in Iibiae matrimis p.

LI.num. I. citantem Do stores, ct textus.

Ad tertium quaesitum dico,quod si iste Religiosus fiost commilisum hoc delictum praesens fuit in Capituo, seu coetu aliquo, in quo superior dixit in generali, dispenso vobiscum in omni irregularitate 'alis Religiosus mansit sussicienter dispensatus in ista irregularitate,ita ut nulla amplius dispensatione indigeat: talis enim dispensatio absolute data fuit impensa a potente, iolente dare, iroinde debet sutura sortiri essectum. Ita in terminis docet Nauar .m Sum.Latina,c. 26.

ma 3.ubi loquens de dispensationibus,& absoluti nibus datis a Praelatis Regularibus in Capitulo, in generali, subdit haec verba. Quod Religiosi notare debent, qui in stationibus ab irregularitate, alidis censiris, ab

fluuntur a se perioribus, nam esto tunc non meminerint, Ela sublata censientur, neque tenentur aliam cyrarere absolutionem, sed sarisfaciunt confitendo peccata ob cluae illa incurrerint. Sic Nauar citans Angelunae, Sylvest.& ozele. Ad ultimum quaesitum dic, quod si iste Religiosus post absolutionem legitimam a peccato abortus,&ab excommunicatione illi annexa, neque haberas qui dispensaret in irregularitate, neque habens recursum ad Praelatum dispensantem , celebrauit, timens probabiliter notabilem infamiam ex omissione celebrationis, non peccauit sic celebrando, nec tenetur iterare illas consessiones, quas fecit illo tempore quo post peccatum rite confelsum, fecit, dum dispensationem non obtinuit,nec fuit in morosa negligetia illam procurandi nec celebrauit nisi quando diter vitare non potuit infamiam. Secus si celebrauit antequam rite a

723쪽

primo peccato abortus,4 illius censura absolueretur vel si celebrauit, sine periculo infamiae I pro quo vide Onanino quae diximus in proxime praecedente casis II. min. . quae applica ad hunc delinquentem.

D quadam dote facta Clerico titulo patrimoni ad Ordines. QVidam carens patrimonio suscepit Ordinem sacrum Subdiaconatus. Huius rei misertus quidam xi pius, dixit praedicto Clerico se illi donare trigintam eos singulis annis in pecunia, vel rebus aequivalentibus, qui redditus annuus computatur pro dote sussicienti ad Ordines suscipi edos:quam summam dixit se illi donare pro suscipiendis caeteris Ordinibus sacris: MClerico simul donauit domum contiguam sibi, in qua Clericus viveret. Et addidit donator haec verba. Sed manducabimus, conmuemus 3 Pe,vel simul Suscepit Clericus Ordines sacros sub hoc titulo, recepit illos triginta aureos modo exposito habitans iuxta donatorem cum porta domus utrique communi Post aliquot annos Clericus non bene vivens, ob indium conceptum aduersus donantem, ex domo donatori exiuit: donator noluit illi amplius donare 3 o. aureos promissos, nec illorum aestimationem. Qii aeritur, an praedictus donator potuerit reuocare hanc donationem,& negare Clerico hos 3 O. aureos

annuos 34 videtur quod sic: nam ista promissio,& donatio videtur quod fuerit coditionalis propter illa ver-

724쪽

ba apposita: Sed manducabimussimul id est, dummodo

manducemus, conuiuamus simul. Promissio vero, seu donatio conditionalis non obligat, non impleta conditione in Clericus non impleuit conditionem, quia noluit conuiuere,in manducare mystice curri donatore. Secundo probatur, quia actus activorum

non extenduntur vltra intentionem agentas,teste Aristotele: id est, mea promissio non extuditur ultra illum modum,vel intentionem,quam non intendi: sed iuxta modum quem intendi. At iste donator quado promisit illos o aureos solum intendit illos donare quamdiu Clericus conuiueret,& manducaret cum donanter ergo abeunte Clerico, non conuiuente cum donatore, nec cum illo manducante, non tenetur donator

ad promissionem implendam Tertio, quia promissio potest reuocari a donatore, velit omissore, si post promissionem res mutentur notabiliter, ut tradunt Doctores communiter : sicut votum factum Deo non obligat voventem, si post volunt res notabiliter mutentur: at post promissionem huius donatoris res do- biliter mutatae sunt, exiuit enim Clericus a domo donantis, in noluit cum illo conuiueres ergo ad pro missionem factam non tenetur praeterea quod res mutatae fueritu constat, quia Clericus postea male vixit, quae est mutatio notabilis. Ante responsionem praemitto primo praedictum Clericum licite potuisse sacros Ordines recipere virtute illius promissionis,seu patri thoni j, loco patrimo nij paterni, etiamsi alias nillil haberet unde viveret. Cardinales enim Concit. Trid .Roma declarant, quod Clericus carens patrimonio, vel beneficio poterat or

dinari virtute alicuius donationis sibi ab aliquo factae, si esset cogrua ad suam sustςntationem, S talis ab Epi-

725쪽

scbpo iudicata Citat hac declarationem Cardinalitiin AZO tom. 2. lib. 3.cap. .qa sed addiderunt Cardinales, dummodo donatio vera sit, non ficta, simulata. Et ista donatio fuit vera, sisecuto effectu Secundo praemitto in hoc casu, de quo quaeritur, non solum interuenitie promissionem acceptata a donatario, sed etialia donationem realem secuto effectu: nam Clericus per

aliquod tempus recepit illos 3o.aureos,& est nimis diuersa, sola promissio de futuro non secuto effecti, ab illa donatione, quae iam effectum sortita fuit, ut constat ex iure, praxi, Doctoribus Tertio praemitto quod Concit Trid esset I .c. a.de reform praecipit quod patrimonium, vel beneficium ad cuius titulum Clericus ordinatus est, non possit a dicto Clerico renuntiari, permutari, vel alienari, nisi cum licentia Episcopi, prius constito quod praedictus Clericus alliunde sussiciente habet unde sustentetur. Si autem praedictus Clericus sine his circumstantiis alienaverit, Vel

renunciauerit dictuna patrimonium , vel benefici uiri, tablis alienatio, vel renunciatio nussius sint valoris. Hoc posito dico praedictum donatorem non potu ille reuocare istam donationem factam Clerico. Primo,quia ista donatio fuit vera, realis secuto effectu. Et praeterea donatio facta cum his circumstantiis , pro causa pia,ut est ista,n5 potest reuocari iuxta communem Dochoritin opinionem de quo inter alios videatur Nauar. lib. 3 consiliorum,tit.de donat toto consit 1. Qiuod vero haec donatio non fuerit conditionalis, de dato quod talis fuerit, non sit de tali conditione curandum, patebit ex soliuione ad primum argumentum. Secundo probatur,quia res donata inter vivos, uradita donatario, statim transfert dominium rei donata: in donat artu, ut late probat Rabello cum multis tom. I.

726쪽

is obligati si . fol. 87 o. col. I. At in isto casu interiaenitdonario .reatis,4 inter vitros ergo donator transtulit domini uni illorum 3 o. aureorum in donatarium Clericum ordinatum qui illorum reddendorum acquisui possessionem, qua proinde possessione non potest

donatbxillum priuare.Tertio,quia hi Gaurei annuales hodie effecti sunt patrimonium Clerici ad cuius titulum suscepit Ordines facros, ut patet ex dictis n. I. At iuxta Conci L Trid ibi citatum, patrimonium ad cuius titulum Clericus ordinatur non potest alienari,

permutari, vel renunciari: ergo nec Clericus iste potest hos o aureos renunciares, nec proinde donator

potest illos reuocare,cum non possit reuocari id quod Concilium Tridentinum prohibet alienari: alias si do- Mator posset reuocare,conuinceretur quod ficte, Ἀ- multate , vel valide diinauerit: & confirmatur, quia si Episcopus daret alicui beneficium ad Ordines suscipiendos, vel pater alicui patrimonium ad eosdem Ot-dines, nec Episcopus, nec pater possent tale beneficiti, vel patrimonium reuocare. Quarto probatur a simili. ex eo quod traditur in cap. Episcopus, de praebenae ubi

praecipitur quod si Episcopus aliquem ordinauerit

non habentem congruam patrimonium unde sustentetur,nee beneficium Ecclesiasticu,tamdiu illi nece staria ministret, quam dii, in aliqua Ecclesia,&c Si ergo ius canonicum obligat Episcppii, videt alimenta Clerico a se ordinato non habenti unde vivat, loc nullo praecedente ad id pacto inter Episcopii, c talem sic Ordinatum: maiorem obligationem habet iste donator sustentandi Clericu istum cum quo fecit pactu clarum; expressum illuni sustentandi cuni illi scio aureis. Hanc opinionem videtur tenere Nauar. lib. I .constri tit. de temporibus Ordin consi 4 3. num 3 ubi ait quod non Potuit

727쪽

potuit soror cuiusdam Clerici pctere ab illo agrurn, quem ipsi Clerico donauerat ad titulum ordinum suscipiendorum, etiamsi talis Clericus frater illi sorori deberet summam pecuniae ratione eiusdem agri, citat ad hoc duos textus iuris ciuilis in ex solutione argumentorum patebit amplius probatio istius dicti. Ad primum igitur argumentum in contrarium initio positum, quod est validius reliquis, dico imprimis hanc donationem non fuisse conditionalem, sed absolutam. Nam verba illa apposita, sed comedemus ambosimul, non sunt conditio apposita sed solum modus donationis , qui modus non obligat, etiamsi non

impleatur, iuxta communem sententiam: declarauit

enim donator per illa verba modum quo elset traditurus illos sonu reos. Et quod praedicta verba apposita, iron fuerint coditio, probatur ex iis quae tradunt Doctores declarantes per quae verba apponatur conditio:& dicunt,ut plurimum tolere conditionem apponi perlaaec verba, dummodo,vel per si,ut si dicatur: dummodo hoc feceris,uel, si hoc feceris,uel similes Dictio vero sed,non videtur idem significare,quod dummodo, autsi videatur hac de re inter alios Sancti lib., de matrim. di P. I. n. 2. Sectando ad idem argumentum dico,quod licet illa donatio fuerit conditionalis illa tamen conditio, quod posset alias donationes reuocare, habendae

est pro non adiecta, neque vitia donationem: nam

conditiones apposita in contractu impostibiles de iure, id est, quae non possunt impleri nisi violato iure,

non annullant contractum, ut late probat olim Iom. i.de tuis.trarit. 24θ. χοόXoncl. 2. citarias multa,& Sancti. lib. s. de matrimHi p. 4. m. 7. 1 est.2.lib. de is .cap. a. b. II mim i 2I. Ista vero conditio,quod si non manducarent ambo simul, posset donator reuocare dona

tionem,

728쪽

tionem, non potest inpleti sine violatione iitris Trid. prohibentis ne Clericus aliene patrimonium dat tam ad Ordines suscipiendos, nec proinde possibile est reuocari a donante ergo talis conditio posita contra ius debet pro non adiecta reputari,ita ut donationem iam possessam non reuocet Tertio adhucyrobo hanc donationem non fuisse conditionalem. Nam liaec donatio facta modo praedicto fuit examinata ab Episcopo,&iudicata susticiens ad Ordita es suscipiendos,iuxta citatam declarationem Cardinalium: ergo non fuit conditionalis. Valet optime consequentia, quia si fuisset conditionalis, non posset acceptari ab Episcopo , nec iudicari sufficies,quia non poterat ordinare Clericiana cum patrimonio dubio, tendente a conditione futura, ageret enim Episcopus in hoc contra Concilium iubens ab soliit , ut Clericus habeat patrimonium, quod intelligitur verum, absolutum, indopendens a conditionibus. Cum ergo ista donatio ut praesentata Episcopo debuerit carere conditione, seu illis verbis: sed ambo comedemus. Illi sic praesentatae, iudicatae ab Episcopo tanquam absolutae, senon conditionali standum est. Et huic donationi coram Episcopo factae standum est , non vero illi qua solun inter illos priuatim

ordinata est. Ad secundum argumentum dico, tunc intentio-raem agentis non extendi ultra mentem illius, quando

intentio eius est libera, seu posita in libertate agentis; quando vero illa in ictio est de obligatione ipsius operis,seu annexa necellario tali operi, tenetur agens operari secundum inicia Monem talis operis in non potest habere aliam intentionem alienam ab opere illo. At in isto casu per illam promissionem acceptatam, donans suctu habere inpentionem debitam , seu annexam huic

729쪽

huic donationi acceptatae,& in effectu secutae. Secuto enim effectu non est liberum aliud, vel aliud intendere. Et potest exponi per illud quod Doctores diculat in

materia de voto.Videlicet quod intendens vere uoue re,seu votum facere,, non intendens se obligare, vel non exequi rem promissam, peccat mortaliter,in tenetur ad votum, ut tenet Sancti cum communi lib. . Deca cap. I. num. 22. Ieqq. δί lib. I.de matrim dissut. 0. Ergo cum hic intenderit vere promittere 3 O. aureos,

idque non conditionaliter,saltem coram Episcopo, ut probatum est in solutione primi, non potuit habere intentionem talem, per quam ille effectus impediretur. Et confirmatur dictum Aristotelis,nam is qui promittit facere rem aliquam, ad quam faciendam lex praescribit certam intentionem,tenetur adhibere praedictam intelionem legis, non vero suam intentionem propriam. Vt qui promittit dicere illam pro uti quo certo, tenetur intentionem applicare pro illo, non pro alio:ergo cum iste donator promiserit donare hos 3 O. aureos, ue facto donauerit,debuit habere intentionem praescriptam a lege, videlicet a Concilio Trid. iubente ut donatio facta Clerico pro ordinibus recipiendis, sit absoluta,vera, realis,4 non dubia, seu dependens a conditionibus. Et declaratur ex traditis a

Sanche cit.loco . Decal num. a I. ubi ait,quod vovens intendens vere vovere,dc conscius obligationis ex voto consurgentis,licet tunc illius non meminerit, tenetur ad votum,quia implicite voluit se obligare. At hic donator sciebat obligationem consurgentem ex Concilio Trident vi ille mihi dixit, iroinde licet non intenderet se obligare nisi illo suo modo, implicite, virtualiter, voluit se obligare iuxta mentem Trident in. obligantis ad veram, S absolutam donatio

nemr

730쪽

nem, non dependentem a conditioniblis.

Ad tertium dico, qtiod quando Doctores dicunt donatorem polli reuocare donationem , intelligitur, antequam illa sortiatur ellcctum per possessionem acquisitam a donatario in re donata secus si iam donatarius possessionem, ac dominium rei donatae acquisi- uerit.Si enim post polsessionem iam acquisitam superueniat ingratitudo, vel res notabiliter mutentur, non poterit reuocare: sic tenet Rabesso G .lom. lib. 8.qisast. 9.n m. I. 9. At in isto casu iam donatarius acquisita erat possessionem illorum C. aureorum, dicitur in informatione, ac proinde non poterit illos reuocare. Et

in particulari de illo quod additur in informatione, hunc Clericum post donationem male vixisse, quae causa forte fuit ut a domo donatoris exiret, vel a donatore expelleretur: dico quod ex hac causa,quod male vixerit, non potuit donatio reuocari. Pro quo facit lex istius Regni lib. . Ordinat. tit ubi ponuntur quinque causae ex quibus causatur ingratitudo suffciens ad reuocandam donationem;&iussa illarum est si donatarius vixerit male in sua persona, vel si discesse serit a domo donatoris. Ad hoc enim ut sit ingratus necessarium est , ut donatarius inserat aliquod malum directe persona donatoris, quod in isto casu non euenit. Et adhuc respondeo ad illud quod addit argumen- riuu , post donationem istam res valde fuisse mutatas. Dico enim cum Rabello proxime citato,quod hoc intelligendum est demutatione notabili,ita ut inde promissionis impletio reddatur impossibilis, ct illicita,

vel damnosa,vel inutilis donati,vel donatario,quorum

nihil in hoc casu interuenit ex eo quod isti Clerico

reddantur o. aurei extra domum donatoris, ut patet

discurrendo per omnes particulas proxime positas.

SEARCH

MENU NAVIGATION