R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

801쪽

causam nunc potest sumpta stola, dcc diceres fissam siccam , modo ibid. assignat, nec specificat quod debeat dici in mari, vel in terra: Murant citIoco ad finem quod in Gallia, videlicet Toloetae,quando aliquis defunctus sepelitur post prandium, dicitur Missa sicca pro illo: ergo etiam in terra dici potest Missa sicca. Etlioc ipsum contigit isti Paroclio, cum enim iam mane ςelcbrasset veratri Millam, non posset aliam veram secundo celebrare, potuit pro aliqua consolatione populi secundo dicere Milsam siccam per quam populus ad aliqualem deuotionem excitaretur. Denique Missa sicca non est illicita ex parte materiae, seu ex parte rei in illa contentat: nihil enim continet malum contra Ecclesiam,vel bonos mores solum enim iubet recitari Epistolam , Euangelium , Orationem Dominicami&dare benedictionem &pauca alia, quae clare sunt bona, sis ancha,de quibus in illa dicendis, vide Dura tum cit seco, contenta in illa non sunt superstitiosa, sed possunt excitare deuotionem populi, Ut patet: ergo ex nullo capite praedicta Missa est illicita, nec proinde Parochus vllam poenam ex illius celebratione incurrit. Ultimo non potuit iste Parochus condemnari ex eo quod populo illa die veram Missam non dixeriti quia ut supra dictum est, Coadiutor illa die tenebatur populo Missim communem dicere, non Parochus: proinde si populus illa die Dominica vera Missa caruit, culpa fuit coadiutoris non autem Parochi. Et ob has causas, noui praedictu tu Parochum in publico tribunali suisse absolutuni ab omni culpa , c

802쪽

De quodam casu pertinente ad materiam restitutionis. OLyssi pone syemabant octo triremes Galliae cumstio duce generali Dux generalisco duxit quamdam nasiculam, vel cimbam, ut iret ad alium portum distantem per tres, vel . leucas, Vulgo barretro, pro convehendo pane nautico , vulgo biseouto ad triremium sustentationem. Dixit dux generalis ossicialicuiusdam triremis vulgo Meir inlio ut praedictam cimbam pararet, assignans illi Turcas remiges captiuos, qui de terra ad cimbam praedictum panem nauticum asportarent baiulando. Cumque ex ossicio dictus Osticialis triremis teneatur in simili casu assignare milites Christianos susscientes pro custodia, S securitare Turcarum, designauit nouem Turcas pro oneribus portandis, Mi res tantum milites ad custodiam Nocte, Turca captiui contra Catholicos paucos insurgentes illos sui creditur occiderunt,& cum nauicula ad par tes Africa transfugerunt , Dominus nauiculae, qui manserat in terra, petiit a duce generali triremium restitutionem suae cimbae, siquid c de illius mandatocinaba fuit conducta.

Dux generalis remisit se ad Theologos, qui dicerent virum in foro conscientiae ille teneretur restitu re damnum illatum Dan vero ad restitutionem eimba

teneretur officialis triremis cuius culpa damnum illatum est eo quod de militibus sufficientibus non pr uidit, vi tot Turcas destinauerit.

803쪽

Ego respondi,me credere,quod dux generalis non

tenebatur in conscientia restituere pretium nauiculae

domino petenti: sed quod ad id tenebatur officialis triremis dictus Meir inlio. Probo,qui si dux generalis ad

hanc restitutionem teneretur, esset ex eo quod iussit talem cimbam conduci sed ex ista iussione non tenetur: ergo probo minorem,nam ista sola iussio,vescim-ba conducatur vel locetur, ex se non est causa ordinata ad illud damnum inserendum,ut patet in praxi quinvidiana, per quam de mandato Regis similes imbae capiuntur pro seruitio Regis Me tali Regis mandato praeciso, non sequitur simile damnum. Fuit ergo proxima causa damni dati ossicialis triremis, cui ex ossicio incumbebat prouidere cimba de militibus sufficientibus,ri non prouidit. Neque ex eo quod generalis dux iussit dicto ossiciali ut cimbam conduceret, pararet, ossicialis negligens fuit in cimba paranda, talis negligentia ossicialis imputanda est duci generali. Facit pro hoc Regula illa qua dicitur: quod dico tibi ut facias,& tu potes facere bene,, debes facere bene,no dico tibi ut facias male. Quam Regulam citat, applicat ad casum similem Sanchea in lib. . de

matrim.d p. 'Dnum. Lo. LI. Cum ergo dux generalis officiali triremis dixit,ut nauiculam conduceret, pararet, mitteret, & talis ossicialis posset,ac deberet parare beneri sussicienter; non dixit illi dux generalis ut pararet male, sed virtualiter dixit illi ut pararet bene, iuxta Regulas, exigentiam negotii commissa,& proinde damnum illatum non euenit ex negligentia ducis generalis, sed ossicialis Secundo facit ad deo bli gandum ducem generalem a restitutione, quod tradit

Myro in Ciau. Reg. lib. I O tradi. 2. cap. 6. m. .. ubi ci tans Gact. Sor. Ledesin.Couar. Petr.Nauar. alios dicit.

804쪽

cit, quod ad hoc , ut aliquis dicatur causa damni dati, non sufficit quod sit conditio sine qua non: sed oportet quod aliquo suo influxu, concursu morali concurrat ad illud damnum vi conserat ad illum effectum:

iussio vero ducis generalis, cimba caperetur, de mitteretur,no in fisixit influxu particulari in tale damnum. ut patet etiam moraliter. Et addit Sayro cis.lis. 7.n.6. mandantem non teneri ad restitutionem , nisi quando imperium suum fuit periculosum , id est , ex se o

di natum M occasionatum ad causandum damnum. Haec autetisiussio ducis generalis ut sic, non fuit ordinata , neque occasionata ad tale danaia una inferendum. Probatur etiam efficaciter ex eo quod i tradit Rabello

cans in quibus casibus iubens teneatur a d restituti neminum. I 2 dicit optime ad intentum 'uod si dominus nec expresse , nec tacite damnum praecepit, quamuis famulus nomine ipsius damnum intulerit, non tenebitur dominus ad restitutionem , cum nec ratione rei acceptae, nec iniustae acceptionis,nec aliunde

teneatur. Imo,nec si postea sciens crimen suo nomine patratum, id ratum nabeat in citat Medi nam, Tetrum Nauar.quo ni nil clarius ad intentum dici potuit. Nam in hoc casu dux generalis nec expresse,nec tacitὸ damnum hoc fieri mandauit, nec post factum ratum habuit, sed potius reprobauit , ergo ad restitutionem non tenetur. Et addit ibidem Rabello num. 3.quod si

scio damnum nomine meo inferendum, & tamen non impedio cum commode possim, peccabo contra charitatem,non tamen contra iustitiam, ac proinde ad restitutionem non tenebor, nisi vel ex officio damnum terrear impedire, &c. tamen dux generalis ex ossicio

805쪽

cio spectabat ad officialem triremis,N dtix generalis, nec tale datianum somniabat. Et confirmatur, quia alias diceremus teneri Regem ad restitutionem omnium damnorum causatorum per suos ministros culpabiliter, negligenter operante Dut, .g.cum iudices Regis iudicant iniuste,cum Scribae 3 morarii o ficio imale fungutur,plus exigendo, & falso scribendo, se de aliis officialibus Regiis, quibus Rex dat OD, ficia, de praecipit ut ossicia exequantui bene, Tecun- .dum consuetudinem 4 ignorat quando aliquid math ab illis agitur Qtisd nullus dicet, neque in his casi-'bus Regem ad restitutionem oblisat: ridem dicendum erit de inferioribus principi ous, ac dynastis respectu ii et torum sibi subditorum: qui subditis non

imperant ut malesagant, nec sciunt quando actu male agunt, nec proinde tenentur tunc aduertere, nec posiliuit, licet teneantur punire cum postea male factum aduertunt. Facit denique quod tradit iam Aphori ver. Restitutio, num. 21. T 36. videlicet , quod in foro con-άcientia de quo agimus, non tenetur restituere qui fe-xit bona fide,nec qui dubitat an fuerit causi damni. Et citat pro hoc secundo dicto Sylvest. MValentiana. At constat quod dux generalis in suo mandato fecit bonati de vi patet. Et praeterea est in dubio an fuerit causa damni. imo Varius constat quod non fuerit causaidamni ex suo praeci Sc mandato.

Quod vero obiicitur ex Regula iuris, qui causam damni d t, damnum dediise videtur: dico intelligendum esse de illo, qui est causa damni vera, naturalis, . vel moralis per se, dc directa:non vero de causa per accidens omnino remota, uti quando solum est conditio sine qua non si enim caulantes solum per acci-- dens, rem ocissime, velut conditio sine qua non, si sent

806쪽

sent obligandi ad restitutionem:obligaretur restituere faber, qui fecit gladium, vel clauem quibus quis iniuste occiditur, vel res aliena ex domo clausa eripitur norantibus his sabris, neque tale intendentibus, vel scientibus. Et id contigit in hoc casu, fuit enim dux generalis sua iussione causa per accidens, remotissima, ct conditio sine qua non . y Vltimo dico,quod nec dux generalis tenebitur restituere in casu, quo officialis triremis non habet unde restituat: nam nemo tenetur restituere pro alio nisi quando fuit per se causa damni naturalis, vel moralis

ut dando consilium,fauorem,mandando,uel quid unicie, ut Doctores tradunt in materia restitutionis,maxime quando agunt an Dominus in conscientia teneatur restituere damnu illatum a suo seruo, ante condemn tionem,de quo damno dominus nesciuit,& seruus non potest restituere:&dicit communior opinio quod nota tenet a dominus.Quod efficaciter probat Rabel l lib. I. restit. . 1 O. erit. .conclusultima,pro qua ibi citat multos, graues Doctores antiquos,& recentiores:magis autem videtur obligandus dominus ad restitutionem damni illati per seruum restituere non valentem, quam dux generalis ad restituendum damnum illatum per officialem triremis restituere non potentem.

CAs V XXVIII.

iaci t Sicut lilium.

807쪽

sunt sequentia ubi a Primur an dictum officium reis citatum derit in Ordine Minoriam antequam Paulus V. Summus Ponti sex id Minoritis concesserit, vel, si aliquando aliud diuersum in eadem Religione fueris

recitatum.

Secundo, a quo tempore, vel a quo anno in ead*m Religione praedictum officium coeptum est recitari. Tertium, quis fuerit Author istius offici j, Sica Glium, d an Sedes Apostolica aliquod priuilegium, vel indulgentiam concesserit illud recitantibus. Quartum Utrum non obstante verbo, Vini possine illud recitare, maneat liberum recitare aliud officiunt Conceptionis diuersum ab isto, Siciu lilium vel si debeant recitate de Conceptione, necellarium sit vir

citctur λ

Ad primum dico. Hoc officium Conceptionis sicut lilium,coepit recitari in Ordine Minorum a tempore Sixti IV anno i 7s in quo anno coram eodem Sum .Pontifice Romae facta est disputatio celeberrima de Conceptione Dei parae, ibi resolutum fuit disponente Papa,ut in Ecclesia hoc festum celebraretur sub titulo immaculata CG ceptionis: ad quem finem commendauit Papa cuidam Leonardo Nogarola Proton tario Sedis Apostolicae viro doctissimo, ut componeret dictum officium,Silaut lilium. Ita refertur inofart. Chron. Ordinis Minorum, lib. 3 cap. 6 o. g. En se temporde refert Pater Egidius lib. 3 Concept. Deipar qu it. 6.f. s. fol. 94 de dicit Chronicorum Author cit loco quod ab eo tempore Sixti IV usque ad praesens recitatum est in Ordine Minorum praedictum officium. Sicut illiunt,etiam a Clericis. Postea anno I 8o. Frater Bernardinus de Bastis Minorita reformauit idem officium, Sicut sitam, in aliquibus locis, de Papa Six-

808쪽

tus IV adhuc vivus approbauit idem ossicium resormatum, sicut refert Toscinianus in hisoria Franciscana, lib. 3fol. 3 Ii pag. I in medio pagina,& probatur ex compendio Mendicantium verbo Conceptio Virginis,s. 7. ex his manet responsum ad tria dubia post in primo quaesito,videlicet,quod hoc ossicium recitatum est ante Dominum Paulum V.& quod ab anno i 7s. vel saltem ab anno i 8o habuit initium: 'uis fuerit Author illius. Et quod in particulari quaeritur,an aliquo tempore recitatum fuerit aliud ossicium Conceptionis diuersum ab isto, de hoc constare non potest, quia

ante Breuiarium a Pio V. reformatum erat in variis Prouinciis varietas multa Breuiariorum, ut Toletani

Bracarensis, Eborensis, S c. dabatur maior libertas variandi, vel mutandi diuinum ossicium, quam modo datur. Sussicit quod ait Author chronic.Minorum cit. Ioco,quod a tempore Sixti IV. dictum ossicium, Simel dium, coepit in Ecclesia celebrari,etiam a Clericis de

sufficit quod refert P. Egidius citato loco ex verbis Sixti I V. dicentis, quod diistum ossicium,Sicut lilium, A nobis emanauit, id est, a fiobis Papa. Et sussicit quod ibidem addit Egidius, hoc ossicium Siciu ilium, non

esse reprobatum per nouum reuiarium d ex hoc etiam manet responsum ad a. quaesitum, ex quo anno

in Ordine Minorum coeperit recitari idem ossicium, quis fuerit Author illius. Ad secundam partem tertiiquiae siti: dico, quod videndus est Rodrigue tom. I. qq.q.37.anis. 3. ubi refert concessionem Sixti IV ex monum. Ordin per quam

Papa concedit sidelibus utriusque sexus , qui MitIam, vel ossicium Conceptionis, sicut lilium celebrauerint, aut dixerint aut illius horis canonicis interfuerint, his inquam concedit illas omnes indulgentia , quas Pa-

809쪽

pa Vrbanus cocessit illis, qui praesentes fuerint Misi a

horis canonicis in die Corporis Christit. Quas indulgentias recenset Rodriga stato uco,=.Circa quam da Leo X concessit aliquas indulgentias intuitu Conceptionis P. Mariae tam Fratribus, quam saecularibus, ut habetur incompendio Mendicantium verbo Conceptis Virginis, 3. ia.d hoc quantum ad indulgentias concessas respectu huius osncis, vel Conceptionis Dei parae. Q uod attinet ad priuilegia concessa recitantibus hociofficium, Sicut lilium, videatur Rod rigue in Bullario, DL6ueo ubi ponit Bullam Leonis X. per quam conceis dit Ecclesiis Hispaniae, ut possint in die Conceptionis Dei parae, ter totam illius octauam , suspendere interdictum, dummodo recitent officium Conceptionis compositum a dicto Leonard.& dicat Missam eiusdem offici j quae incipit, uredimini , quae hodie canitur , Fratribus Minoribus. Vnde colligo, quod etiam tempore Leonis X. dabatur licentia Ecclesiis. Hispaniae, etiam saecularibus, dicendi officium eonceptionis, Sicut lilium, compositum a dicto Leonardo, heia

matum per Lernardinum de Bustis. Et quamuis ego in Iom.Dabiorum Regiaar ver Interdi Inm,num. 2.9 3.

dixerim cum Suareet, Menr. quod in Hispania suspenditur interdictum in festo Coceptionis Dei parae, etiamsi tales Ecclesiae Hispaniae non dicant officium Conceptionis,Sicia lilium: lioc non obstat,quin datum fuerit praedictum priuilegium a Leonem in forma supradicta, quod priuilegium ponit Rodrigueescit. loco

Lutard. Quod vero attinet ad Fratres Minores circa hoc officium , Sicut quia aliqui credere poterant eos illiid non posse recitare post reformationem Bre

uiari j ij y. iubenti sit officium D. dieatur solum iuxta

810쪽

ta Regulas dicti Breuiarij dico quod Pius V concessit

expressu Fratribus Minoribus ut polsint recitare osticia sui ordinis prout communiter sunt impressa, quorum prius est ossicium Conceptionis, Sisut lilium. Sic habetur affixus titulus in nrincipio officiorum nost ri Ordinis,& dicitur in titulo id concessus Pium V an- Toci 169. I . die Maij, unde obiter colligo,quod cum ista concessio fuerit priuilegium concelsum annis abhinc 17. Fratribus Minoribus, videant caeteri Mendi Cantes , qui communicant nobiscum in priuilegiis, quod potuerint ab illo anno in illo communicare, maxime cum iam esset conccssiim a Sixto I V. S:

Leone X.

Ad ultimum quaesitum, Ut possint recita=P, dcc. possint priuilegiat quibus hoc priuilegi uita conceditur, dicere aliud officium Conceptionis extra hoc, Sicut lilium Dico sequentia Primo,quod supra citauiduas Bullas unam Sixti IV a Iliam Leonis X.& neutra istarum continet verba obligantia ad dictum officium hodie recitandunt, maxime post Breuiarium Pi V. obligantis ad recitadum iuxta illius tantum Regulas. Nec alli qua Religio ultra Franciscanam poterat illud recitare ex vi priuilegi Sixti IV. Leonis X. quia Pius, id prohibet generaliter, nisi, ducentis annis sic consueuerint recitare. Dico secundo,quod si ali: qua Religio denuo impetrauit priuilegium recitandi dictum officium , Sicut lilium , talis Reli: gio antequam priuilegio illo latur,poterit illi renunciare in capitulo generali propter duas Regulas generales Iuristarum, videlicet quod priuilegium non consertur inuito, quod nusquisque potest renunciare suo priui, ligio: de hoc intelligo de Religione in communi, quae pulpit in capitulo generali illud renunciare. Dico tortio

SEARCH

MENU NAVIGATION