R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

831쪽

CASUS XXXII.

Professo num cuiusdam II malis.

inaedam foemina ingressa est Monasterium Mo'nialium coacta iussu parentum,finito Nouitiatu, ante professionem coram quinquaginta Monialibus, imagine crucifixi, protestata fuit se nolle esse Monialem , neque intendere profiteri: paulo post professionem emisit coram Abbatissari nunquam tamen professionem ratificauit etiam actu interno Post annum duodecimum a facta professione, mortuis parentibus illa impetrauit Bullam Papq,ut posset reclamare, non obstante quinquennio Adhuc tamen hac Bulla non fuit usa propter iraetum fratrum suorum, qui timebant ne suo egressu illa priuarc illos bonis temporalibus, quae ipsis obuenerant ratione suae proseiasionis. Denique anno vigesimo quarto post suam professionem impetrauit aliud rescriptum Papa ad reclamandum non obstante quinquennio, taeteris annis: in quo Papa commisit certis iudicibus delegatis , ut non obstante quinquennio illam audirent, inuenta nullitate professionis, illam in sua libertate reponerent,& obligarent Conuentum, Malios posse res,teidem bona sua temporalia restituerent. In hoc tamen secundo rescripto non dixit Papa se reuocare Decretum Concili Trident.verbis expressis. Et praeterea in hoc secundo rescripto impetrando, non est narratum Papa iam impetrantem obtinuisse primum rescriptum anno duodecimo post professionem, quo non fuit visa. Denique declaratur quod parentes Monialis paulo ante professionem, graues minas, damna illi

832쪽

opposuerunt nisi professionem emitteret. Hoc posito,iniae ritu primo, an pro sessio valida fuerit praece . dente illa sua protest alione coram Monialibus , de praecedente metu, ac minis patris Secundo quaeritur, an secundum rescriptum ad reclamandum anno a . validum fuerit, etiam si Papa in illo verbis expressis non dixerit , se id concedere, non obstante Decreto Concilii Tridentini in contrarium. Tertio, an secundum rescriptum validum fuerit, quamuis imperatrix pro illo obtinendo non narrauerit se iam aliud prius rescriptum impetrasse a Sede Apostolica anno ir post dictam professionem ad reclamandum, quo tamen via non fuit.

inprimum dico professionem hanc suis Ie nuli iam in utroque fores idque ex tribus capitibus. Primum est, quia desuit clare voluntas vovendi, se obligandi per vota emissa, ut clare illa ostendit in sua protestatione iacta paulo ante professione Vo-

tum autem emissum ore sine intentione vovendi, sine animo se obligandi, non est votum, ut tenet communis Theologorum sententia , quam refert Sancheziom. I. DecalogG. X. I.n. 9. Valentia pwarit. I. r. I. Lessio tom.de iustitia, lib. 2.cap. o dissut. I. m. 6. alij. Huius causa est,quia iuxta Aristotelem, Actus non extenduntur vltra mentionem agentis. Et sic verba voventis no extenduntur vltra intentionem illa proferentis. Haec autem proferens verba voti,habuit omnino intentione non vovendi,nec se obligandi. Praeterea, quia votum est quaedam lex particularis,

quam sibi vovens imponit At lex non obligarinis iux-

833쪽

dia intentionem legislatoris, adeo ut si legislator nolit illam obligare, non obligabit. Colligitur idem claro ex cap. Cum virum,de Regulari ubi Papa ait, foeminam, quae habens aetatem,& voluntate professa fuerit est onpoteris Monastica professionis a se iugum excutere, cum eam non constet evidenter contradixisse, cum benedi lionem accepit, id est,cum professione in emist. At constat quod ista pr fessa, nec voluntatem habuit vovendi, S praeterea cui denter cotradixit per antecedentem protestationem. Ergo a contrario sensu poterit iugum pro seu sonis excutere iuxta illum textum. Aod velo illa protestatio facta paulo aut e proses ionem it clarum iudicium quod in ipsa professione emittenda habuit

dissensum internu, patet ex iis quae tradunt Ioan . Andr Calder Barbat. Ant. Gabr. Petr. Lodesim Emanuel Ro-drig. cit a Sancti lib. 2.de matrim.disp. ΑΙ .c'. 2. n.T. qui

dicunt quod si aliquis sponsus ora testibus ante naatrimonium protestatur se per verba sutura matrimonii nolle consentire in matriinonio, signum est, quod non consentit . Nec obstat limitatio ibi posita a Sancti. num. 19. dicente, quod si talis protestatio fiat altero sponso absente, vel ignorante, vel si sciuit, dissensit, tunc protestatio illa non valet,eaque non obstante per verba sequentis matrimoni videtur recessisse ab illa protestatione, cintcrius consensisse,non inquam Obstat,quia etiam illa professa quado protestata est etiarn absens crat Praelata,& tota plena c5munitas,ac proinde per sequentia verba professionis no recessit a priori protestatione. Adde quod tempore emissis pro s-sionis adhuc impendebat metus parentum, qui fuerat causa istius protestationis Denique quod tepore professionis ornislse, toto sequenti tempore habuerit istu dis iasina vovendiicum tali disiensus sit res pen-

834쪽

dens a sola anima, probari potest tirainenco ipsius,eo modo quo Natiar. consi. I. de consututionibus,q. a. mim. 7. ait ignorantiam, c. quae sunt obscura, tendentia solum ab animari probari debere per iuramentum

parti S.

Secundum cap. Nulluatis, in hac professione suit metus saltem Reuerentialis patris , qui illam inuitam ad Monasterium adduxit..pauld ante professionein ad cratem est allocutus, admonens ne profiteri detrectaret. Iam vero quod solus metus Reuerentialis annuli et professionem tenent viginti Doctores graues, quos citat Sanche lib. . de matrim disput. 6.m . I 3 dcrarinacius in suis declarationibus Cardinalium, quas collegit, ampressit fol. cos. adsessas Tridentini,c. II. de Regul ait Romae in Rota praesidente Oradino decisum fuisse professione cuiusdam foeminae fuisse nullam ,eo quod facta fuerit per metum reuerentialem. Et praeter Do stores citatos , Sanchez, idem tenet Brunorus in suis locis commun verbo Mammonium,num.Α.

ubi citat Iasonem, & Marsilium idem dicentes. Idem sentiunt Sayro , Riccio citati a Barbos in suis remissionibus ad Tridentinum Iegas .cap. 9. de Regulari

idem tenet Henrique rom. 2. Sum liba I. cap. 9.M. S. terata. Idem tenet Valerus Carthux anus lib.de disserent.

viri que fori, verbo Metus disserentia . . Hinc infero. ubi citat alios Ratio istorum Doctorum est,quia status Religionis includit maius. rigidius vinculum

quam includat matrimonium, Mideo requirit mai rem libertatem quam matrimonium: ex cosequenti licet metus solus Reuerentialis no annuli et matrimonium,annulla tamen professionem. Facit quod tradit Molina tom. 3.de ivst. I para.di P. 179.n . 29.6.utrum au tem rubi ait renunciationem legitimae factam a filio et '

835쪽

coram patre ob metum reuerentialem illius .esse nul Iam licet fiat cum iuramento Ar maius quid est professio solemnis, ubi non solum renunciat filius legitimis, sed etiam propriae voluntati in perpetuum : ac proinde requiret perfectam & omnimodam libertatem, quam non habet ille qui operatur cum metu reuerentiali.

Tertium cap.Nussitatis,in ista professione suit metus cadens in virum constantem, ut enim refertur, pater minas asperas fecit, ut quod per crines illam alias raptare debebat, aspere illam tractare deberet. Quae minae arbitrio prudentis viri a patre incussae fragili Reminae, metum grauissimum causant: minus enim requiritur ad causandum metum grauem in foemina, quam in viro, ut tradit Sanchea lib. . de matrim l. 3.

m. r. citans multos inando vero ultra metum reuerentialem adduntur minae, omnes Doctores dicunt incuti metum cadentem in virum constantem, pro

quo citat multos Sanche lib. . de matrim. tota dissul. 6. maxime n.7.& ibidem n. 22.ait Sanche quod licet ad hoc ut minae incussae causent metum viri constantis, necelse est ut minans solitus sit minas exequi ait tamen Sanche , quod in dubio praesumendum est quod minae dabuntur executioni , quod allegans minas non tenetur probare quod comminator illas exequi soleat. Cum ergo in hac professione metus grauis interuenerit, consequens est ut fuerit nulla ipsi iure, ipso facto iuxta cap. Puella, ro dc cap. cis visum Regul quae duo capitula citantur a Tridentino in marginesti f. as cap. I9A Regulari cum agit de professione ob metum annullanda. Imo addit Sanchez lib. .De loghtorno .cast. s. m. s. quod si aliquis professionem emittat per metum grauem, etiamsi alias verba profe

rens

836쪽

hens intendat vovere, Sesse obligares adlinc professio erit annullanda Nam,ait Sanchea, Ecclesia talem professionem irritat, insufficientem reputat ad hoc, ut possit ex illa oriri aliqua obligatio. In hoc vero casu ista profitens nullo modo intendit vovere, vel se obligare, imo haec duo exclusit ab intellectu, voluntate per actum positiuum dimensus interni.

Ad secandum quaesitum.

secundum quaestum dico, Papam in secunia 1 do rescripto clare reuocasse Concilium Tridentinum circa decretum quinquennis,constat hoc ex verbis ipsius rescripti sic enim ibi dicitur : Aduersust sim quinquenni Regularibus ad reclamandum a Concilio Tridentino proxi,dcc. Hoc enim est , quod postulatum fuerat a Papa,restitutio videlicet cotra quinquennium lapsum, quod ridentinum praefixerat ad reclamandum, in nullo alio iure expressum reperitur, quod professus post quinquennium non reclamet nisi in Tridentino. Et paulo post proximescitata verba,ait Papa in rescripto alloquens iudices delegatos Ad-

Mersy lanum quinquenni authoritate nostra prout de iure, restituatu, ct insevis iuri, is audiatu. Quae enim clarior reuocatio Tridentini dari potest, quam duia Papa reserens Decretum Trident mox contra ipsum aliquid disponit,& concedit in contrarium. Ita ROdrig. 3.lom. Addit.adsummam,cap. 78. conclusa ubi licet dicat cum communi non derogari Concilio Tridentino, nisi Papa illud exprimat: ait tamen Papam Tridentino derogare,quando aliquid expresse concedit contra illud.Et citat ad hoc Felinum , Loays, Eanchez. Idem tenet Henrique lib. 7 Ae indulgentsom. I c. 2Cnum. . Guar. me

837쪽

tertinet. Et probatur exemplo omnino simili inritateria de testametis. Nam rigorosior est reuocatio testamenti prius confecti, quam sit intellectus clausulae Papalis derogantis. Et nihilominus quando testator conficit secundum testamentum contrarium priori, censetur derogare priori testamento,etiamsi illius prioris reuocationem non exprimat; ergo licet Papa in hoc secundo rescripto non ex prinia derogationem Tridentini, nihilominus censetur illud clare abrogare, eo quod in secundo rescripto disponat contrarium Concilio Tridentino circa quinquenni j reclamationem Reuocare enim facto, plus est quam reuocare verbo. Eo modo

quo appellare facto, arrepto scilicet itinere ad superiorem, pliis est quam appellare verbo, ut habetur in cap. Dilecti, i a. de appellat. Ad tertium quaesitum. MD tertium dico, quod Ilicet impetratrix ilia

I in narratione secundi rescripti non fecerit inentionem prioris rescripti obtenti ad reclamandum anno I a. post professionem,ista taciturnitas non vitiavit impetrationem secundi rescripti,quia haec taciturnitas pertinet solum ad caulam impulit uam, quae non vitiat gratiam,iuxta omnes. non pertinet ad causam finalem. Quod explico sic.Si illa veritas tacita de primri iam rescripto obtelo,narraretur Papae, ut plinimum faceret ut Papa dissicilius concederet secundum, eo quod foemina negligens fuerit in exequedo priori rescriPr. non tamen Papa nesare omnino, cima dura

838쪽

ret eadem , moi maior necessitas. At constat quod quando tacetur verum, cuius expressio solum redderet dissiciliorem dispcsationem,talis taciturnitas veri non vitiat dispensationem, ut tenet Sanchez cum multis lib. 8 e matrim .disput. 2I.num. 32. ergo haec taciturnitas

non vitiauit rescriptum secundum. Et in hoc casu n-nalis causa dispensandi fuit succurrere necessitati scemina tot annis oppressae, cinuitae, quae causa finallis non fuit occultata Papae, sed solum sui omilla causa impulsiva, cuius omissio non vitiauit gratiam,vt omnes satentur, maxilne Adrianus, Medi na, Decius, Nauarrus, Berous, Sylvest. Mali citati a Sanchea loco proxime citato.Secundo principaliter id probo extraditis Sancti .di paeli. 2I. m. Τ.ubi ait cum multis citatis ibidem, quod si in supplicatione Papae exhibita narratur multa causae copulatiue, quarum aliqua ve- sunt, aliqua false, spectadam esse causam cui niti atur rescriptum, atque hac existente vera, non obstare Caeterarum falsitatem, nec vitiari rescriptum, quia dispensatio tunc nititur ratione vera, sisessiciente ad dispensandum, citat ad hoc Sancti. I 9.Doctores. At constat quod in hoc secundo rescripto narrata est Pa- Parcausa finalis vera, videlicet vis illata eminae in professione, illiusque dissensus: huic causae principaliter innititur secundum rescriptum ergo hoc rescriptum non fuit vitiatum ex taciturnitate prioris re scripti , cum in eo tacendo nihil falsum narratum fuerit Papae, sed solum tacit utri verum, quod non pertinebat ad cautam finalem Concordat cum hac doctrina Suare rem. 2 de Relig. x II.de voto, G. 6.cap.Pθ.num. F. Nauar.lomaeonsiliorum,prirnae impressionis in fine in Addit ad tit de rescript. fol. 629 col. a. ubi cata Abbatea dicentem, quod narratio falsi solum vitia gra- F

839쪽

tiam' tuoad illud cuius causa fuit, cita poterit gratia esse subreptilia quoad unum , valida quoad aliuda In hoc vero casu nullum falsum fuit narratum , ut proxime dixi dicet fuerit omissum verum non per

tinent.

6 Miuaesitum etiam fuit an fratres,in consanguinei huius foeminae impedientes ne illa professio declaretur nulla per iudices delegatos, metuentes amissionem bonorum temporalium illius quae illi possident;

incurrant excommunicationem politam a Tridei uino contra cogentes foeminas inuitas intrare in monasterium, Min illo profiteri. Vi lentur enim hi fratres illam cogere ad professionem, vel altem ad statum Religiosum 3 Respondi tamen me credere illos non incurrere: nam lex poenalis, qualis est ista, stricte est interpretanda: cisti consanguine non cogunt ut intret Monasterium, neque ut habituna suscipiat, neque ut profiteatur Liam habitum suscepit, iam professa est, solum procurant ne declaretur professio nulla, qui actus a Concilio Tridentino non prohibetur expresie; de alias videntur habere ius ad defendenda bona temporalia, quae possident sibi delata per putatam pro Diionem sororis. Secus dicendum , si illi in principio quando illa inuita intrauit Monasterium , illi scienter cooperati sunt ad ingressum. Vide quae dicta sunt supra . parti cassi de alia professione Monialis facta por

metum.

840쪽

PAR III. Asus XXXIII. it

Ara Vra XXXIII.

De quadam donatione facta Monauerit Onialium. QVaedam nobilis foemina vidua, S habens filium, eo morte sublato sepeliri fecit illum in quadam

Ecclesia Monialium t eidem capessam particularem Constituens cum particulari sepultura insede causa eidem Eccusiae donauit aliqua donaria, seu donatiua, ut lampadem, calicem in candelabra argentea, dia milia:eaque donauit absque scriptura, absolute,gratis, sine ulla conditione apposita. Post multos annos, praedicta domina aedificauit unum Monasterium Monialium , ad cuius Ecclesiam vult transferre ossa filii cum licentia ordinar ij. Quaesitum fuit an posset praedicta domina simul cum ossibus fili transferre praedicta donaria quae dederat priori Conventui, illaqueauferre a prior Monasterio, reuocalido priorem donationem Et quod possit illam reuocare, potest probari ex eo quod dicunt Theologi , Iuristae, maxime D. Thom 2.2.quo II O .arr.3 Ad 3. alij, videlicet, donationera posse reuocari ex eo quod post illam superuenit notabilis mutatio rerum: sicut votum mutatur, seu non obligat, si post votum mutatur notabiliter materia voti. At in hoc casu post factam donationem priori Monasterio, superuenit notabilis illa mutatio, qua sepultus filius in prior Ecclesia, transfertur ad Ecclesiam nouam cum licentia ordinaris: ergo potest reuocari donatio facta prior Monasterio Secundo, haec domi

SEARCH

MENU NAVIGATION