R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

821쪽

si enim plus accepero, tenebor restituere excessum iulum,quem ultra debitum accepi. Hanc doctrinam applico ad casum praeseruem dc dico considerandum quantum triticum accepit Petrus a Francisci; sin gulis annis pro retardata solutione pecuniae, constat enim Franciseum illud triticum aron tui te Petro ration gratificationis, vel alio titulo pratuito, sed incona pensationem tueri quod I etro cessabat ex detenta pecunia: unde si constiterit quod triticum redditum quotannis tanti aestimabatur, quantum lucrum Petroeessi bat,vel quantum Petrus acciperet de censu tritici illa, uni singulis annis,credo quod in tali casulae, redes prancisci nihiι debem Petro ratione lucri ces' fuatis ob causam supradictam, quia alias vellet Petrusiatione lucri cessantis plus accipere quam amitteret in ducro cessante. Si vero triticum receptum a Petro singulis annis non aequi ualeret pretio lucri quod ess,uit singulis annis,lehebuntur haeredes Francisci ad restituendum Petro id quod defuit ad illud iustum lucrum quod sua pecunia potuit acquirere attentis circumstat iis,periculis, caeteris arbitrio prudentis viri. Et ad bo liqui dandum, ut dixi m m. . tenetur Petrus exhibiti sibi iuramento declarare veritatem,detritico quotannis receptb. Et hoc dico supposito quod in v ritate Petro lucrum celsauit. Si enim non cessauit te-ninitur Petrus in conscientia restitue haeredibus Francisci omne triticunt receptum tanquam lucruna exiluiuum, ut clare constat ex dictis a nobis supra n. raquia cessante, id est, non interuenietite lucro cesserae, pactum fuit illicitii .

822쪽

De quodam Tabellione qui vocatus noluit ire ad approbandum certum te I

mentum.

Ovaedam Catherina vidua habebat fratrem uxo

ratum, alios consanguineos nepotes scilicet ex fratribus Haec imorti propinqua volens condere

testatuentum,uocauit confessorem suum ut testamen

tum suum scriberet,in ordinaret. Praedictus frater id sciens,domum seroris adiit Mimpedivit ne illa testa mentum faceret. Imo sororem in domum suam duxit sic aegrotantem,& vocavit amicum suum, ipsus scilicet fratris, qui testamentum sororis scripsit,i ordinauit sic facto testamento, vocavit Tabellionem qui dictum testamentiam approbaret Tabellio respondit, se paratum este ad illii sapprobandum, sed post approbationem se secino adducturum eis testamentum clausum, nec illud relicturum esse in manu fratris, eo quod essent ali praetensores ad haereditatem sororis suae. Noluit frater Catherinae ut Tabellio cu illa conditione approbaret testamentum Et quia in illo oppido pro tunc no erat alius Tabellio, cit hic frater Caiatherinae testamentum approbari per quemdam Nota rium Apostolicum Ecclesiasticum. Mortua Cathecina index saecularis sententia publica declarauit testamenium esse nullum eo quod non suisset approbatum per Tabellionem Regium, sed per Notarium Apostolicum, qui iuxta legem istius Regni non potest approbare toti menta, ut habet in lib. a. ordinMi. 22.

823쪽

Frater Catherinae fraudatus haereditate sibi relicta in testamento non approbato iuridice, litem mouit contra tabellionem, qui noluit approbare nisi subdiel a conditione,eo quod causa fuerit sibi ademptae haereditatis. Quaeritur, an frater hanc litem intentans habeat ius ut Tabellio sibi restituat haereditatena amissam. Et virum dictus Tabellio poenam aliquam im currerit ex eo quod vocatus noluerit ire ad testamentum approbandum. Et pro parte affirmativa,quod Tabellio teneatur inteonscientia restituere huic fratri Catherinae haereditatem amissam, videtur probari primo quia impediens aliquem ab assecutione alicuius boni tenetur illud restituer ut tenent communiter Doctores in materia restitutionis,maxime Angelus ver.Restitutio,io.d alij. At Tabellio iste sua omissione impedivit ne frater C therinae adiret haereditatem sibi a Catherina relictam. secundo id clarius ostenditur: quia obligatus aliquid facere ex officio, omittens illud faceres, si ex sua omissione damnum alicui resultet tenetur ad restitutionem talis damni, ut omnes Doctores dicunt in materia restitutionis, dum explicant personas obligatas ad restituendum in illa particula, Non ob ians, ut Verbi gratia,de custode vinearu obligato ex officio,ac de similibus,qui ex ossicio tenentur aliquid facere: sed iste Tabellio tenetur ex officio approbare testamenta, ad hoc enim constituitur officialis publicus a Rege: ergo omittens approbationem huius testamenti ten tu de damno illato isti fratri Catherinae. His non obstantibus,dico primo Nimis inclinor ut credam, huc fratrem Catherinae incurrisse poenam

impositam per legem istius Regni Lb. Ordis sis.8 . illi qui impedit ne aliquis libere faciat testamentum

quae

824쪽

qis poena ultra alia ibi,est ut talis careat spe haeredit iis sibi inde obuenturae Moveor,quia iste clare imp diuit ne dicta soror testamentum faceret libere cum suo consessiore, ut illa volebat: silicet illa postea testa mentum fecerit in domo fratris, vehemens praesumptio est quod non fecit libere, ut statim dico num .sequenti Probo praetreea ex Mascardo tom. 3.de probationibus,concl. 36r ubi probat illum censeri impedire ne aliquis testamentum faciat,& subiici poenis impositis taliter impedient , qui non soliim impedivit aliquem testari, sed etia impedivit ne testaretur contra id quod volebat,in ad id adhibuit aliquod impedimentum:

Frater vero atherinae, dato quod sibi soli tota haereditas, vel maior pars relinquebatur in illo testamento nullo,impedivit ne Catherina relinqueret aliquid caeteris consanguineis, adhibens impedimentum ne illa testaretur liber in domo sua sicut volebat. Et citat Mascardus multos Doctores, maxime Menochium de

Dico secundo vehemes praesumptio est quod istud

testamentum sic factum a Catherina, etiamsi approbaretur iuridice , Tabellione, adhuc esset nullum, cfratri Catherina ex vi illius no esset danda haereditas. Suppono ante probatione, quod ob solam vehementem praesumptionem quae violentae aequi polleat, potest iudex ferre sententiam , etiam in causa prauissima, quando crimina sunt difficilis probationis, ut praxis istius regni obseruat,etiam in criminalibus; quo supposito dico, vehementem esse probationem, imo violentissimam praesumptionem quod hoc testamentum fuerit factum absque libertate requisita de iure ut testamentum sit validum, 'roinde etiamsi hoc approbaretur no valeret ex defectu libertatis in Callivitati Proba

825쪽

Probatur clare ex tot circumstantiis, quae in illo concurreriit. Primo enim impedivit sororem ne testamentum faceret cum suo confestate Secundo illam abduxit: in domum suam propriam Tertio aduocauit amicum suum vi sorori testamentum scriberet Ordinaret. liarto noluit ut Tabellio iret approbare testame- tum cum illa conditione, quod secum reducturus esset testamentum clausum. Quinto interuenit etiam, tus reuerentialis Catherinae erga fratrem suum,maxime cum esset extracta a domo propria, tosita iii loco non tuto, foemina fragilis,3 aegrotans quis non videat has omnes circumstantias facere violentam praesumptione in imo euidentia, quod Catherina tale te stamentum liberesnon fecit Z Quod adeo verum est, ut contractus factus per solum metum reuerentialem sit nullus,ut probat Sancheg H A matrim.d p. ., hoc tunc magis erificabituri si constiterit, quod illa ante hoc testamentum domi suae existens ignificauetat se aliis consanguineis aliquid testamento donaturam licet id non exprimeret verbo su ciebat, quod alios consanguineos habebat pauperiores hoc fratres; tunc enim omnino credendum est quod hanc voluntarent piam aliquid relinquendi praedictis, mutauit in domo fratris victa precibus importunis,& metu reuerentiat; eiusdem fratris. δ Dico tertio,quod non audeo affirmare dictum T bellionem teneri in conscientia restituere tali fratri Catherinae haereditatem amissam ex sua approbatione omissa, si Tabellio sciebat has omnes circustantias proxime dichas praecessisse, ut videtur sciuisse iuxta in sormationem datam, Sc iuxta protestationem quam adhibuit probatur, quia licet Tabellio ex ossicio teneat ut approbare testamentum, id intelligitur quando testamentum

826쪽

inentum rite confectum est iuxta leges Regni: at testamentum istud erat sactum sine libertate,ut patet ex dictis,& hoc Tabellioni notum erat ergo non tenebatur illud approbare. Et confirmatur. Nan si iste Tabellio vocaretur ad approbandum testamentum alicuius hominis, quem reperiret actu esse insanum, vel mente captum, tenereturne ii id approbare minime mi idem: eodem ergo modo non tenebatur approbare hoc testamentum quod sciebat factum este non libere. Secundo, probatur, quia transgrediens aliquam legem bona fide putas se habere causam licitam ad illam violandam, seu omittendam , non peccat,in excusatura transgressione illius qui laedit sine lata culpa, non

tenetur restituere,ut tenet Sol. lib. delusi.q. T.art. a. de

At iste Tabellio putauit se habere causam iustam non approbandi illud testamentum,nis secum clausum adduceret, pro pace, securitate aliorum hari edum, cum hac bona fide, causa, omisit approbare ergo non peccauit in illa omissione, nec proinde tenetur ad restituendum saltem in foro conscientiae quod tunc verius erit si constet quod ali haeredes id petierunt a Tabellione, ut secum domum ferret testamctum clausum,nec illud in domo fratris relinqueret Addo quod nulla est lex quae obliget testamentum clausum approbatu manere in domo testatoris,cum saepe ipsi testatores testametum clausum iam approbatum, dent alicui amico, vel Religioso seruadu in domo sua:& sic Tabellio non adhibuit conditionem iniustam dicendo quod

testamentu clausum secum erat delaturus Tertio probo in particulari quod iste Tabellion5 teneatur restitioiere ex eo quod impedierit fratre Catherinae, vel filios

827쪽

lios eius ab asseqtied haereditate illi per hoc testamen. tum relicta nam illud dictum Doctorum,quod impediens aliquem ab assecutione alicuius boni tenetur illi restituere,intelligitur,si impedivit utens dolo, fraude, metu,ut tenent Doctores mox citandi: item intelligitur quando impedivit bonum ad quod habebat ius ad rem, vel in re, ut tenet inter alios AZortom. 3. sim. citans Angelum, Sylvest.Tabieri Armil. Adrian.&alios At Tabellio sua omissione non est usus dolo, fraude, nec metu, nec frater Catherinae habebatius ad rem, neque in re quia ad totam haereditatem lororis non habebat ius ad rem, cum tale ius non acquiratur, nisi per testamen tu rite approbatum: ergo ex hoc capite quod impedivit, non tenetur ad restitutionem. Et adhuc explico illud dictu,quod impediens assecutione alicuius boni,tenetur restituere: dico adhuc, esse intelligendum, si iniuste impedivit: secus si iuste impedi ullitunc enim non tenebituri sit exemplum.Vωlebat E piscopus dare beneficium indigno,ignorans illius desectus ego informavi Episcopum,illique detexi defectus illius cui dare volebat beneficium Limpedivi illum ab assecutione beneficij; non tamen teneor illi restituere,quia impedivi iuste. Sic etiam in hoc casu Tabellio sciens per illam praesumptionem, hoc testamentum factum esse sine libertate in iure requisita ad testandum, non impedivit iniuste fratrem Catherinae ab assecutione haereditatis sibi relictae ex tectamento non libere facto. Et licet Azorcis.loco, . Porro eontingit,dicat quod haeres institutus in testamento habet iam ius ad haereditatem adeudam, intellige de haerede instituto in testam.valido,libere facto,cum caeteris conditionibus: quod in hoc non reperitur,cum testatrix caruerit libertate in illo oondendo.Et ex his solutum

828쪽

lutum manet primum argumentum in contrarium

initio positum, quo dicebatur teneri restituere illum qui impedivit assecutionem alicuius boni. Ad secundum argumentum potest primo dici Phellionem ex ossicio non teneri approbare testamentum , quod clare scit esse factum sine libertate in iure requisita, sicut supra dixi detestamento mente capti, vel a iudicio alienati: hic vero tabellio, maxime in oppido paruo ubi casus contigit, scire potuit testam e tum nocesse factum sine libertate ob circumstanti is supra numeratas: sic non tenebatur ex ossicio testamentum approbare. Secundo dici potest, quod licet teneretur alias ex ossicio approbare , quia tamen omisit id

facere bona fide,sine dolo, sine fraude, non tenetur restituere,iuxta tot Doctores supra citatos salieni

pro foro conscientiae, de quo solum hic disputo. Ad secundam partem quaesiti principalis,an scilicet Tabellio hic poenam aliquam incurrerit positam a legibus' dico hoc pertinere ad forum externum de quo iudex saecularis viderit. Ego saltem in legibus Regni non inuenio aliquam poenam particularem ipsis impositam tabellionibus qui talem approbationem

facere noluerint, maxime u causam habuerint, qualem iste habuit. Nam cit. Itb.OMSn.ubi agitur de impedientibus testamentorum facitonem, nec titulocio. aliqua illis poena imponitur. Imo si licet argumentaria simili, Odinationes lib. . it. a . . IT loquentes de tabellionibus, qui negligenter negotia partium exoquuntur,&qui asperam responsionem illis reddunt, non dicunt quod Tabellio parti damnum restituat:

lum dicit lex ibi,quod Tabellio suspendatur ab ossicio

per unum mensem. Et in lib. I.tit. 8o.f. I .iubet ut Tabellio, qui intra unum diem parti non dederit instru

mentum

829쪽

mentum gratiaminis petitum, amittat ossicium: non vero dici quod parti damna restituat Addo praeterea quod illa poena amittendi osticium non videtur eo ira Praxi Mideo non video legem , ex qua obligetur isto Tabellio in foro externo restituere pretium haeredi ratis amissae fratri Cathetinae istius propter omissio Dei approbationis istius testamenti. Et quando lecta lis daretur. Respondere potest Tabellio,illam non a bere locum , quando constaret de testamento facto sine libertate, sicut constitit de isto: vel quando consti xerit quando alius praelesor haereditatis fecit protestaqrionem Tabeutoni, ne testametum approbatum domi testatoris relinqueret, ut praesumitur hic euenisse: dc

confirmatur, quia O . lib. . Min Lusitanti tit. 8O.f. I

dicit lex in approbatione testamentorum, quod testa xor manu propria debet dare testamentum Tabellioni*pprobanti,ut illud approbet: non vero dicit,quod Ta' bellio illud approbatum reddat testatori. Si vero alicubi id deberet exprimi quod Tabellio testamentu'p'Probatum secum in domum suam non deferat,hoc . ς foret exprimendum. Et aliquae personae sua testa Maenia approbata dant Tabellionibus ut illa struct ac proii de non apposuit hie Tabellio fratri Catherinxconditionem vitam contra legem de deferendo secum Nitament approbat, per quam conditionem appo

aliquam poenam legis maxime prae 5b di ri ' Vixcumstat iis supradictis contra li-

Miari II auerit malitiose, ut iste non errauit,

830쪽

errauit,non punietur:cum iste fecerit bona fide,&iutans se habere causam non approbandi testamentum, nisi cum illa conditione quam adiecit. Vltimo ad illud, quod mihi extra informationem dictum est, an videlicet, non obstante unitate istius testamenti ex defectu approbationis, libertatis, v lida fuerint legata, quae testatrix iussit fieri pro anima suaci dico fuisse valida, proinde implenda, non obstante nussitate testamenti,ut sunt Missae, Capellae,oia fici defunctorum 8c similia. hoc etiam in foro externo, ut in particulati tenet expresse Molina tom. iis infit.di put. 3 .dicens esse opinionem communem, citat Costam,&Iulium Clarum, hoc citat Molina est. di p. g. quando iuxta, Min . praecedente, quod incipit, Testamentum tunc. Quando vero hoc testametum etiam nullum, fuerit factum ad causas pias , ut legatum pro anima ibi sit validum tenet Molina cit .disp.in princip. citans Abbatem, qui dicit tunc relinqui aliquid adeausam piam, quando relinquitur in bonum proprii eanimae, ut si relinquat Ecclesiae, vel pauperibus etiam consanguineis. Vnde licet hoc testamentum fuerit nullum, legata tamen praecis pro anima sua relicta erunt valida Mimplenda. De caeteris bonis in particulari relictis certis personis titulo haereditatis, iudicandum ac disponendum erit , ac si moreretur ab intestato.Videatur Molina cis dissus f. Ratio cur ubi congruenter ad hoc loquitur, alij.

SEARCH

MENU NAVIGATION