R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

851쪽

ratio amplius roborabitur ex mox licendis,ubi proba.bitiir Praelatum successorem teneri stare cotractu antecessbris inito pro bono Conuentus,imo ad soluenda debita contracta pet antecessorem pro eodem bono communi Conuentus. Quod autem Prouincialis idem potuerit mandare obligando illos a oo. aureos ad solutionem faciendam aurifici, constat, quia Prouincialis

habet plenam administrationem δε iurisdictionem etiam in temporalibus pro bono Conuetus in quovis Monasterio Monialium sibi subdito Patet hoc maxime in Prouincialibus Minorum circa Moniales sibi subditas. Nam in compendio Mendicantium verbo Aramalei,g. 2I. Iulius II committens Prouincialibus Minorum Regimen Monialium, ait , quod circa illas habeant omnem iurisdictionem quam antea circa illas habebat Cardinalis protector easdem gubernans. Iurisdictio vero Caidinalis protectoris illas antea gubernantis tradita in eodem compendio verbo,Protector Ordinis, . a Pay Vrbano, erat haec,ut illas gubernaret,

Instituendo, desiluendo satuendo, ac disponendo prout δε- cundum Deum viderint expedire. Quae verba satis significant plenam iurisdictione datam Prouinciali disponendi de rebus etiam temporalibus Conuentus Monialium. Et confirmo exemplomam maius est dare licentiam ad alienanda bona immobilia Couentus Monialium quam dare licentia ut certa pecunia Conuentus insumatur in aliqua re particulari: illud enim prius non potest fieri, nisi concurrentibus certis solemnitatibus. necessitatibus, hoc vero secundum illas solemnitates non requirit: sed Prouincialis potest dare licentiam ut bona immobilia Conuentus Montalium ali nentur in bonum commune eiusdem Conuentus, seruatis aliis solemnitatibus,ut constat:ergo poterit dare licen

852쪽

licentiam, ut certa pecunia Conuentu debita,insuma- tu solii ira in soluendo alio debito, ad quod tenetur Conuentus. Cum ergo Prouincialis posset illud praeci per clarum est non posse Praelatam succedentem contraire tali mandato in re graui,&rico illos aureos sibi applicare nec proinde litem mouere Petro, illos sibi solvat. Iam enim hoc esset inferiorem posse abrogate legem superioris , contra cap. Cum inferior de maiori . obedient. Clement. Ne Romani, de

stare contractui a sua antecedente inito in bonu ipsius Conuentus. Hoc docet, probat Rod rigue tom. 3.qq. Regii q. 26 artic. i. citans Abbatem, Cardinalem, D cium,& alios Idem tenet Sylvest ver. Di m .citans alios, addens esse commimem , adeo ut etiam Papa, de

Imperator teneantur stare contractu inito per antecessores, quando est in bonum Ecclesiae, vel Regni, defuit initus nomine dignitatis,seu ossici j. Et idem habetur in cap. Dile isti Adeforo compet. At Abbatissa praecedens fecit illum contractum cum aurifice nomine dignitatis, seu ossici j, contractus est clare initus pro ' ibono Conuentum ergo Abbatissa succedens tenetur stare contractu , nec potest illi contraire. Videatur etiam Rodrig. rom. .addit.adsimmam, eg b. Capitulum Sedetacante,conesus'. ubi dicit cum uti errea,4 Ro- cloano, posse Capitulum Sede vacante petere pecu-

ratam mutuatam pro bono communi, urgente neces

state Ecclesiae, quam pecuniam postea Ecclesia, vel successor Episcopus tenetur soluere. Dico tertio , Etiam Abbatissa praecedens non relinqueret illos aco aureos suo tempbre sibi debitos, applicatos ad soluendum pretium aurifici , adhue

853쪽

Abbatissa succedens teneretur soluere illud debitum aurifici contractum a praecedente Praelata pro bono communi Conuentus, idque de bonis aliis eiusdem Conuentus. Sic habetur expresse cap. I cissolutionibur. pro quo multa ibi citat glossa in ver praedecessoris Et Confirmatur,quia Monasterium tenetur soluere debita contracta per aliquem Religiosum habentem administrationem Conuentus, vel si talia debita contraxit delicentia Praelati, de quo sussiciat videre tradita a Ra- bello tomiae obli usitaiba.de contra Iu ingenere,quas. 8.inum. 8 citante ibi Molinam de iustis imo quod maius est Monasterium tenetur soluere contractum

debitum per Religiosum particularem sine licentia Praelati, si contractus cessit in bonii aliquod Conuentus, ut colligitur ex cap. quod quibusdam, deside instrum.

Z approbat Nauarrus con I . de Regular.num. 8.UT I 6. Si ergo Conuentus tenetur soluere debita contracta per procuratorem Conuentus, imoin contracta per Religiosum particularem sine licentia Praelati, quando talia debita resultarunt in bonum Conuentus:

quanto magis tenebitur Abbatissa succedens soluere debita Abbatissae antecedentis quando illa contraxit pro bono communi Conuetus;quale bonum fuit hoc de quo agimus, videlicet Custodia ad portandam sanctissimam Eucharistiam 3 Quod multo magis habet locum in nostro casu, quando Abbatissa praecedens delicentia Pret lati reliquit illos ducentos aureos sibi iam debitos a Petro pro soluendo debito aurificis. Et ipsi,

praxis hoc obseruat etiam in saecularibus, qui uniam debitum compensat cum alio debito ut, verbi gratia, debeo tibi decem aureos, sussicienter soluo dicendo tibi,ut hos decem aureos colligas a Francisco, qui totidem aureos mihi debet Ex

854쪽

Ex his sequitur non posse iudicem fecularem ad- inittere Abbatissam succedentem ad intentandam litem Petro pro recuperandis sibi χoo aureis applicatis per Prouincialem aurifici: hoc enim esset impedire i xisdictionem Praelatorum, quam habent ex priuilegio circa regimen Monialium. Et praeterea dictus iudex obviaret in hoc, tot iuribus sit pracitatis dicentibus, neri siccessbrem stare contractui antecesibris in sol Dere debita contracta ab anteces re redundantia iii bonum Conuentus quod non est admittendum, sebceniar Ecclesiae, c.

Conuentis Lacinoram debeat dare alimenti,

o expensas eligioso contra si lite ti

extra Conuentum.

QVidam Religiosiis de Ordine Minorum ob culpas graues per sententiam expulses est ab ordine priuatus habitu Religionis: exilio punitus,&4Conuentu iam egressus cum habitu Clericali saeculari, appellauit coram D. Collectore qui appellationi detulit,& causam delegauit cuidam Religioso alterius ordinis,coram quo expulsus praedictus sitam appella

tionem prosecutus,manens extra Conuentum, secum

habitu Clexici Ante omnia petiit a suo iudice delegato, ut obligaret Praelatos ordinis ut sibi extra Conuentum darent alimenta. pecunias ad expensas litis, nolebat enim ad Ordinem redire. Qusestum est an Cunuentus teneretur ad praedicta

855쪽

alimenta, pecunias pro expensis ministrandasΘωvidet hirqtiod ad id obligetur Monastellum. Nam in Capitulo ex parae, de accust iu bc Papa ut Religioso ha- Denti litem contra suum Abbatern De rebiti Zonasterjexpens necessariamin remur. Et hunc textum sequuntur omnes Doctui es communiter. Sed praedictus; ligiosus habet litem contra suos Praelatos circa suani expulsionem, quae suae famae valde nocet: ergo Mon sterium debet illi expensas ministrare, Malimenta. I 'Oc non obstante censui non teneri Monaste Lirium ad danda alimenta praedicto Religioso obcaiisa sequeiates Prima est,quia Monasterium non tenetur dare alimenta Religioso litiganti contra se, quando Religiosus est extra Conuentum,S extra obedientiam Praelati , ita expresse explicat Panormitanus citatum cap. ex parte , colligitur ex verbis eiusdem capitis, ibi enim cum prius dicat Papa subditos non impediri ab accusatione Praelati, ait Eo, quod de obedientia, ct 'lectione Abbatis esse ascuntur. At iste iam non est de obedientia Praelatorum ordinis cum sit extra Conuentum,& Praelatis no obediat .Et addit etiam ad hoc Panormitanus Monasterium non tenetur dare

expensas litiganti Religioso, nisi quando Religiosus

litigat ad bonum commune Conuentus, ut si accuset

Praelatum eo quod dilapidator sit, sibona Conuentus dissipauerit. Si vero Religiosus litiget pro bono suo

Particulari, non tenetur Conuentus dare expensas ad litem,ut clare probat ibidem Panormit. num. Idem tenet in terminis Riccio tom. I. Decision Collectanea 3Io pro quo citat unam Decisionem Rotae , quae est:

856쪽

m. 90. At iste Religiosus in hac sua lite non prosequitur bonum commune, ut patet, sed solum prosequitur bonum particulare: ergo non tenetur Monasterium illi dare expensas ad litem Circa vero primam

rationem Panormitani, quod non tenetur Conuentus dare expensas ad litem, quando ille est extra Conuentum, id ipsum magis amplio ex Sanchezuo

rram disput. q. 'κκst.2.anum. 2o.vsque ad 27 ubi inter alia dicit maritum non teneri alere uxorem quando illa

existit extra domum viri sine licentia viri,& sine culpa viri: citat ad hoc textus iuris utriusque Imo addit, quod si uxor fugerit a domo viri ob saeuitiam viri, nihilominus vir dedit sussicientem cautionem de illa

bene tractanda, Milla redire noluerit, non tenetur vir illam alere extra domum,4 citat ad hoc m. 24. Barbosam: quod non teneatur pater dare alimenta filio quando filius est extra domum paternam inuito patre, tenet etiam Riccius tom. I. Decisio m,decisione 97. At

iste Religiosus est extra Conuentum inuit Religione, imo ipsa Religio petiit, ut ad Conuentum rediret,

offerens alimenta intra Conuentum in suffcientena cautionem: tamen ille noluit acceptare: ergo non tenetur Religio illum alere extra Conuentum. Tertia ratio principalis ob quam n tenetur Conuentu Minorum hunc sustentare extra Conuentum ministrado etiam pecunias ad litem, est quia Conuentus Minorum est notorie pauper, Muiuit ex eleemosynis:ergo non tenetur illi dare alimenta extra Conuei tum Valet consequentia a simili nam quando paterest inops, non tenetur alimenta dare filio: δ quando vir est pauper omnino, non tenetur dare alimenta uxori,ita Sanche citata di put.num. 7.citam textus,

Doctores,in Riccius idem tenet de patre inope erga filiun

857쪽

filium, citata decisionei . maiorem vero obligationem habet pater ad alendum filium,& vir ad alendam uxorem, quam habet Praelatus ad alendum subdirum. Pater enim,& vir obligantur ad alendum filium, uxorem ex iure naturali mo sic vero tenetur Praelatus ad alendum subditum Imo Henricus super citatum cap. ea lyarte,generaliter dicit, Religiones Medicantes non

teneri suis Religiosis litigantibus dare expensas ad lites,quia scilicet non habent redditus in communi unde possint dare pecunias: quod in nulla Religione magis ad ungue seruatur, quam in Religio ire Minorum, qui nullos omnino redditus habent, neque m com- Inuni, neque in particulari. Et hoc videtur colligi excit cap. Exp.rrae, Ideo enim ibi Papa iubet dari expen- fas Monacho litiganti,quia inquit,i Ion habet proprium At Religio Minorum non habet proprium etiam in Communi ergo non tenetur dare expensas Religio Alitiganti, maxime existenti extra Conuentum, cum id valde onerosum futurum sit Conuentu viventi ex eleemosynis Vltima ratio sit, quia filium non tenetur pater alete quando filius fuit ingratus patri, ut tener Riccius tom. I. Decision Cosse mea 96χ. citans , Te

quens Baldum decisisne 9. At iste Religiosus fuit in gratus Religioni matri , quam saepe offendit,de molestauit, ade ut mereatur ob culpas ab ea expelli ergo illi non debet

alimenta extra Conuentum.

Sub censura Ecclesiae, Doctorum.

858쪽

PAR III. Asus XXXVII. 81sCASUS XXXVII.

De assolutione cuiusdam tori, Clerici percussoris.

OVidam Clericus malae famae, ob sua crimina priuatus su Ordinum, saepiusque ob in tam linguam, Mores ab aliquibus tui uriatus inperi ullius, infamauit qtiemdam Petrum adolescentem nobilem, sed filium familias, falso dicens de illo quod esset timidus,& pusillanimis,4 fugiens facile aggres.seres suos. Et praeterea cum praedictus Clericus nocte fugeret duos inuadentes se, postea publicauit quod Petrus adolescens erat ille qui noctu fugit duos inlos inuadentes , cum hoc esset falsum. Petrus his prouocatus Dublice, in platea Clericum palo percussit aliquibus videntibus, dicens se illum se percutere eo quod se falso infamaret,5 pusillanimem vo

caret.

Quaeritur an Consessarius Regularis possit absoluere Petrum percussorem, dato quod possit, quid praemitter debeat ad istans absolutionem.

T Ico primo, talem percussorem Clerici posse L absolui per ullam Crustatae, de quo non est

dubium, cum ipsa concedat absolutionem ab omni bus censuris Papae reseruatis, exceptis aliquibus contentis in Bulla Caniae, qualis, seu de quibus exceptis, non est percusJo Clerici.Et quando iste percustar non haberet Bullam Cruciatae, posset illum absoluere confestar

859쪽

83 PAR III. Asus XXXVII.

fessior Regularis per sua priuilegia, ut expresse tenet

monens quod ante absolutionem debet satisfacere parti laesae.Citat ad iocaodrig. priuilegium Pauli III. concessum Patribus Societatis Iesu. Idem tenet idem Rod rigue in explicatione Cruciatae ad 4. 9.n. 16. in

Addit ad Craciat cit.*.9.n. 3 o. Nauar .m Sum Latina, G27.n. 2. Idem tenet Vega Minimus in Sum ver Ab-Flutio, seu 28.3. Laseimia,& alii ibi citati a Vega. Accedunt duae rationes ad facilitandum istam absoluti nem per dicta priuilegia Prima est,quia illa percussio non est deducta ad forum contentiosum Clericus enim percussus non accusauit coram iudice Ecclesiis stico. Secunda est, quoniam nondum est liqui data satisfactio, quae dari debeat Clerico percusta. Quando vero liqui datum non est quanta satisfactio dari debeat parti laesae,ait Rodrig. cit.art. 8 posse percussorem data prius cautione quod satisfaciet id quod iudicatum fuerit a viris prudentibus,absolui. Quanta vero satisfactio danda sit huic Clerico percusib, valde dubium est, ut patebit ex dicendis. Hoc autem solum aduerto, posse hanc absolutionem darii confessario Regulari

etiam extra sacramentalem confessionem, ut dicunt multi Doctorescit. a Sanchezab.7 de Matrim.di . IS. m. 21. Sc concordat Suareestom. .de Relig.lib. s.cap. 2.

maxime num. 27.

Dico secundo, circa satisfactionem dandam hule Clerico percussis,teneri prius percussorem per tertiam personam dicere percussis se paratum esse ad dandam satisfaistionem iudicatam prudentis arbitrio. Si vero Clericus percus ius dicat se nolle acceptare satisfactionem, innuens forte quod vel per se, vel per iudicem Ecclesiasticum illam umet, potest, ac debet absolui rer

860쪽

PAR III. Asus XXXVII. 83r

percutar,iam enim fecit quod potuit. Item si Clericuscii latet responsionem voletas fatigare molestarς

Perculsorem, poterit etiam absolui , quia teste Henrique tom. 2.c. 28.n. I. nam iste percussor se it quod erat

in , dc pia mater Ecclesia non intendit negare beneficium absolutionis facienti quod in se est. Si vero

Ciericus percussus velit acceptate satisfactionem, eligendi sunt duo arbitri, unus a percusso,alius a percus. Ole, qui consideratis omnibus circumstantiis dclicti, iudicent qualem satisfactionem percussor debeat exhibere.

Porro in ista percussione quoad satisfactionem,tria potissimum debent iudices considerare. Primum est, quod Clericus percussit non fecit expensas in curandis vulneribus, nullii enim vulnus illi sui inflictum, cum percussio palo tantum facta sit: quoad hoc tum aestimandum est quanta sit iniuria palo illata Ad quod multum iuuet videre id quod Dominus praecipiebat in lege vcteri, Exod. ai. cap. . n. 8 de simili fere percussione: ubi in simili fere percussione solum iubebat solui expensas medicinae , non vero aliquid pro infamia. Ego vero in hoc casu sentio aliquid restituendum percussis pro sola infamia, iuxta qualitatem tamen Clerici iniuriati,de quo statim in tertio dicto. Secundo loco considerare debent hi arbitri,quod Petrus percusso percussit prius prouocatus iniuria sibi facta a Clerico, qui Petrum vocabat timidum, jusillanimem,quod homo nobilis pio iniuria reputat. Et Clericus falso dixit Petrum quadam nocte fugisse a duobus illuna insequentibus.lam vero prius prouocatus si

percutiat, vel occidat, multo minorei poenam meretur, ut est communi opinio iii istarum,maxim id docet Iulius Clarus in sua praxi crim. 6 Iniuria,n.44-ωAuthor

SEARCH

MENU NAVIGATION