R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

841쪽

na Comitissa fecit hanc donationem prior Monast

rio intuitu fili Libi sepulti,S proinde fili j sepultura ibi

posita videtur utile finis ob quem illa donaria dedit iri ori Ecclesiae: cum ergo hodie per transationem fit sepulti ad aIliam Ecclesiam , cesset finis ob quem facta est donatio,ccitabit etiam ipsa donatio, iuxta illud diistum commune, quod cellante fine legis, cessat lex,ucessante fine cessant illa quae sunt ad finem.

1 'Oe non obstante, dico praedictam ComitiLI Isam non posse cum ossibus fili deferre donaria quae dederat priori Monasterio, & proinde notos. se reuocare priorem donationem. Probatur primo excommuni sententia Doctorum, triusque iuris dicentium donationem inter vivos, qualis fuit ista, factam absolute sine conditione,& post traditionem rei dona, tae,non polle reuocari. Hoc inter alios assarmat, &4eleri Iulius Clarus in sua praxi lib. . . Donatio, num. 3.vbi citat leges, & Doctores id asserentes: & ex Theo logis tenet Azor rom. 3 Lb. I .cap. 8. ubi citat etiam leges ciuiles: labetur in iure canonico cap. verum, de

condit appositis. Et licet aliqui sint casus ob quos d aratio potest reuocari,qualis est ingratitudo,, alij, in hac donatione nullus ex illis casibus interuenit. Cui ergo haec Comitiis donauerit praedicta donaria prio- et Monasterio donatione liberali, sine conditione, inter vivos,in fuerit accepta a Monialibus prioris Monasteri illa possidentis pacifice per multos annos,aron poterit illa reuocare. Accedit ratio pro ista cona-nauni sententia, nam si is qui aliquid alicui absolute donauit,posset ad libitum post multos vianos donati

842쪽

Nem reuocare, sequerentii quotidie nualtae inquietationes,& scandala Sc motiva impatientiae,quae tamen

inconuenientia non sunt admittenda in Republica. Secundo idem probo ex eo quod tradit Rabel l .lib. i. de donat.ingenere quae i. si T. Tertio Aci potest,ubi citat, sequitur Angelum uennas dicentes , quod quando donator dat pro causa pia, censetur donare ir-Teuocabiliter .Haec vero Comitissa dedit praedicta donaria pro causa pia donauit enim Eccletiae pro cultu

diuino, pro anima si iij, iro anima sua propria, quae

omnes sunt causae piae , ut constat ergo censenda est donasse irrevocabiliter Tertio hoc colligitur ex quadam epistola ipsius Comitissi scripta in quadam occasione ad Abbatissam prioris Conuentus , in qua petiuit ab illa vi sibi accommodaret pro certo festo celebrando candelabra, .lampadem, qua ipsa donauerat, promittens quod finito est eadem redderet praedictae Abbatissae: cum ergo mutuo illa peteret, promittens reddituram se illa esse, signum clarum est illam consellam esse quod dicta donaria dederat Conticiatui irrevocabiliter, transferedo illorum

domi nisi in praedictum prius Monasterium,ac sic ho- diei 5 poterit illud priuare praedicto dominio acqui-

suo. Quarto est quidam textus emcax ad ioc probandum desumptus cx D. Ambrosio qui textus liabetur in cap. S tqui opes, T.q. . ubi dicitur,quod dans aliquid

Ecclesiae animo tumultuario, id est, non plene deliberato, cum impetu,facit donationem validam, ita vis postea rem sic donatam velit reuocare ab Ecclesa, committat sacrilegium. Haec autem Comitissa praedicta donauit Ecclesiae non animo tumultuario, Mindeliberato, sed animo quieto, deuot, ergo non poterit donationem reuocare. Quinto probatur ex eo quod tradit

843쪽

tradit Comitolus in suis ResponsMoral.lo-76 .n. II ubi citans Felinum,& alios ait, quod si quis catens filiis aliquid donauit Ecclesiae,& post donationem eidem nati sunt filii, quos pollet commode alere cum re illa iam donata Ecclesiae, non potest ad hoc reuocare donationem factam Ecclesiae , quia iuxta quandam glossam ibi citatam, potior est causa pia , quam causa liberorum. Haec autem Comitissa donauerat Ecclesiae, illique no sunt nati si ij, sed filiis carebat,neque indigebat rebus donatis ad sustentandum filium. Et confirmat ibi Comitolus dicens, quod res donata Monasterio transiuit in dominium Monaster ij,quo non proinde potest priuari per reuocationem donationis , quae

fuit ratio iam supra I nobis tacta. a in primum igitur argumentum in principio pro parte contraria positum , respondet Rabello lib. i 8.

q. r n. 9. dicens, illud quod dicitur posse reuocari donationem, si post illam superuenit notabilis nautatio, intelligendum esse, si talis mutatio superueniat antequam res promissa tradatur donatario si enim iam tradita sit,non poterit reuocari. Praeterea intelligedum est illud, si per mutationem superuenientem donatio reddatur illicita,vel inutilis donatario.Vt si promittitur gladius homini,qui postea deuenit in amentiam,&furiam,cui proinde illicitu,& inutile est dare gladium, sic de aliis exemplis. In hoc vero casu ista mutatio superueniens donationi, id est, transatio fili,defuncti ad secudum Monasterium superuenit post tradita iam illa donaria prior Monasterio,& permultos annos ab illo possiessa. Praeterea haec donatio per istam mutationem superuenientem,fiiij ve defuncti translationem non est facta illicita,vel inutilis priori Monasterio,sed est illi valde utilis ergo non potest reuocari per istam

nauta

844쪽

nuitationem superuenientem. Ad secundum dico non valere hanc consequentiam. Dedit haec donaria intuitu fili ibi sepulti ergo non existente ibi filio sepulto

cessat ratio donationis, ita ut possit reuocari: non valet Frimo, quia dare illa donaria intuitu filii sepulti non uit apponere conditionem donationi: intuitus enim,

seu respectus ille non est conditio apposita quod ibi. manerent donaria quoad usque tantum maneret corpus fit ij, nihil enim tale fuit ex prellain in donatione. Secundo non valet consequentia, quia ille respectus, seu intuitus fili ibi sepulti no fuit caula finalis donationis, sed solum fuit causa impulsiva, seu mouens ad donandum Caula vero finalis fuit gloria Dei, cultus Ecclesiae,salus anima propriae, vel animae filis,& hic finis non cessat per tranationem fili defuncti ad secundum Monasterium.Tertio dico,quod licet it a donaria fuerint donata priori Monasterio intuitu fili sibi sepulti, prius Monasterium haec dona non amittit,siquidem illa ex sua sola,& propria voluntate voluit hanc transitationem facere. Declaro ho exemplo omnino simili. In materia de matrimonio dicut Doctores mox citandi, quod si sponsus ante cotractum matrimonium mittit aliqua donaria sponsae quam vocant sponsalitiam largitatem illa donaria dantur intuitu matrimonis&turi, proinde sponsa acquirit dominium illorum, manentque propria illius: ita tamen quod si culpa illius postea matrimonium non sequatur, illa donaria ante donata amittit,& reuertuntur ad sponsum. Si vero e contra matrimonium non sequatur culpa sponsi, ipse illa perdit, manent sponsae, ut omnes Doctores

tradunt communiter, maxime Sanche lib. 6 de matriamomo,di p. 18.conclusione 3 δ Rabello δε obligatione iustitiae, alarissib. 6. ruast. . . ubi citant alios. Quod optime facit

845쪽

facit ad nostrum cassina. Licet enim haec Comitista donaria illa dederit prior Monasterio tituit fili tibi sepulti:cum tamen translatio fili rex hoc loco fiat sol uni ex sua causa, propria voluntate Monasterio fere repugnante, de non consentiente praedictum Monaste rium non dcbet donaria antiqua amittere,cum filii sepultura ibi perpetua non celset culpa Monasterii, sed ut ita dicam culpa Comitissa filium transferentis. In fine duo aduerto. Primum est,quod si Abbatissa prioris Monasterii ad solam petitionem Comitissae illi

donaret omnia antiqua donaria,quae dederat,Abbatiosa peccaret mortaliter, S incurreret poenas positas c5tra alienantes bona Ecclesiae. Alienaret enim in hoc bona Ecclesiae pretiosa, quorum dominium Monast 1ium vere acquisiverat. Secundum est, quod si forte Comitissa impetraret a Sum. Pontifice Bullam,ut cum

ossibus fili transferret etiam donaria illa quae dederat prior Monasterio,praesumi potest,quod talis Bulla sit subreptilia ob narrationem alicuius falsi, ut quod dictum fuerit Papae illa donaria donata fuisse priori Monasterio sub conditione,quamdiu scilicet ibi manerent sepulta ossa fit ij, vel quid simile. Et proinde contra talem Bullam posset ad Papam recurri per supplicationena: cum ut res certissima apud Doctorcs, quod nunquam Princeps, vel Papa concedit aliquid cum praeiudicio tertij, nec per sua priuilegia intendit ali- quem priuare iure iam sibi quaesito, ut inter alios tradit Suare tomis MLb. 8 .cap. 27. num. 9 citans ad hoc duo capita iuris canonici, unam legem ciuilem. Attalis Bulla,si exiret,priuare potius Monasterium iure, dominio clare quaesito circa illa donaria, iroinde posset praesumi subreptilia.

846쪽

PAR III. Asus XXXIV. si

De quadam licentia confirmata a Domino

Coscure. QVidam Generalis cuiusdam ordinis concessit licentiam certo Religioso ad certum quid faciendum iste confirmauit praedictam licentiam per D Collectorem Apostolicum illius Regni Finito ossicio D. Collectoris, illoque egresso a dicto Regno, talio succedente, praedictus Generalis praedictam licentiam a se datam reuocauit. Et declaratur, quod quando D. Collector illam licentiam confirmauit, addidit, quoi illi licentiae nullus contradiceret, sub poena excommunicationis, iriuatione actuum legitimorum. Quaeritur Primo An praedicta licentia semper valida sit, etiam sim Collector illam confirmans ossicio finito sit egressus Prouinciam man sit necessarium illam confirmare per Collectorem successorem. Secundo quaeritur, an Praelati Religionis possint praedictam licentiam reuocare, lannullare 3 Quaeritur, an si Prylatus Ordinis praedicto Religioso praecipiat ne utatur tali licentia, incurrat poenas impositas a D. Collectore confirmatore illius An Religiosus cui talis licentia concessa est teneatur credere Praelato inferiori Religionis dicenti se habere commissionem ad praedictam licentiam impediendam , sine eo quod literas suae commissionis ostendat λ

847쪽

Responsum.

primum dico,praediistam licentiam siccones

uri firmatam validam esse. suum robii non amisisse , etiam postquam D. Collector praeteritus o Dficium finiuit,& Prouinciam fuit egressus Est expressum hoc Sylvestro verb. delegatus, qωψλ. II. ubi ait, quod etiam si delegatus Papae finierit ossicium in persona, sit Prouinciam egi essus, non finiunt constitutiones eius facta in Prouincia, neque illa quae sunt facta , vel coepta per suos delegatos. Quod a fortiori locum habebit in dominis Collectoribus Regno iam,

qui sunt delegati ad uniuersitatem causarum. Delegatus enim ad uniuersitatem causarum est ordinarius, ut late probat Sanche lib. 3tae Matrim di put. I. num. 2. Secundo probatur ex traditis ab eodem anche lib. 8.de fratrim Hyput. 18 num. 83 ubi multos citans resolust quod licentia cocessa alicui ad suscipiendo Ordines , valida est etiam post mortem Episcopi concedentis Tertio probatur ex eo quod tradit auar co/sTh. de Clericis non res lent num a. ubi ait licentiam semel

datam durare etiam post morte concedentis, iux racapitulum , isspergratia, de sic.delegati in 6. de glossam ibi itat alia. At ista licentia est data,& confirmata a D. Cossectore aut horitate Apostolica, non est reuocata a D. Collectore succestare: ergo valida est. Facit quod tradunt octo Doctores iuris Canonici citati a

do, ii odi Praelatus Regularis conserat beneficium certo Religioso, Papa confirmet,non potest amplius

Praelatus tale beneficium auferre. Licet autem ibi Sanchernum. o. limitet id intelligi, dummodo Papa confirmet ex certa scientia caeteri tamen Authores loquun

848쪽

loquuntii absolute. Et praeterea confirmatio ex certa

scientia solum est in sit apud Sum Pontificem, non vero in caeteris Praelatis inferioribus Hinc colligitur responsio ad id quod continet prima interrogatio, dicendum est enim non esse necessarium , quod ista licentia confirmetur a nouo D. Collectore succedente. si enim illa valida est, iam confirmatur,donec reuocetur iuxta supradi ista,non indiget alia confirmatione: quod enim validum est, non oportet reualidari: ad eum modum quo in regulis iuris in . dicit quaedam Regula, eum qui certus est non oportet amplius cer

tiorari.

Ad secundum quaesitum dico, nullum Praelatum Religionis posse praedictam licentiam confirmatam aD Collectore annuliare, vel reuocare. Constat clare,

quia inferior non potest annulla re legem superioris, ut definit Clementina Ne Romam, de electione, talia iura. At Praelati ordinis sunt inferiores D.Collectore Apostolico, qui illam confirmauit ergo non possunt illam reuocare. Et declaratur exemplo. Si enim Generalis Ordinis confiri rore aliquam licentiam datam ab aliquo Prouinciali,iam talis Prouincialis, qui illam prius dedit, non poterit illam reuocare, quia sic reuocare licentiam Generalis superioris. Quod in nostro casu militat eodem modα Ad tertium quaesitum dico, Praelatum Religionis

impedientem talem licentiam incurrere poenas impositas a D.Collectore confirmante Probatur.quia prior licentia data a Generali,& confirmata a D. Collectore iam non est solum licentia,sed transuit etiam in mandatum,& praeceptum: quia praecepit D. Collector confirmans,ne aliquis sibi inferior talem confirmationem

impediret , idque praecepit sub grauibus poenis ergo

849쪽

praelatus Regularis contraueniens, violans praecς-ptum D. Collectoris,incurrit poen. x positas in is praecepti transgressbribus. Ad quartum dico Religiosum subditum non teneri credere Praelato Regulari dicenti se habere commissionem ad annullandam praedictam licentiam, nisi ostendat commissionem probatur,quia etiam delegato Sedis Apostolicae non creditur, nisi ostendat literas suae delegationis,& commissionis,ut habetur expresse in cap. Cum is iure, de ossic potestate iudicis deri cum gloss. ibi ver h. Super mandato. Et cap. ma nobis,de ιesibus, attestat. dc multo minus credendum est Praelato Regulari diceti set bere commissionem ad reuocandam licentiam D. Cplicishoris Add quod licet Praelatus Regularis talem commission ostenderet factam a Generali ordinis,illi non tenetur obedire, quia Generalis Ordinis non potest reuocare licentiam confirqmatam a D. Collectore,ut probauimus sub censui a P clesiae , dc Doctorum.

De tim ictione prouinciatas supra Conuentum Montalium in certo casis.

inaedam Praelata certi C5uentus Montalium durante suo ossicio iussit fabricare certum opus argenteum pro cultu diuino sua propriae Ecclesiae. Pro quo opere fabricando contractum iniuit cum aurifice

in pretio ducentorum aureo rinia reddendorum aurifici pro labore operis. Ad quod debitum soluendum inscriptura

850쪽

seriptura publica designauit ducentos aut eos, quos Petrus suo tempore debebat clare eidem Conventui. Et ut hoc maius robur obtineret Prouincialis Conuentus patentibus literis consensit in contractu,& subcensuris mandauit, illi ducenti aurei soluendi a Petro applicarentur ad solutionem pro pretio aurificis, in alia re non insulserentur. Finito ossicio prioris Praelatae successit alia quae non vult stare contractui prioris, sed vult ut illi roo aurei debiti a Petro sibi soluantur pro aliis necessitatibus Conuetus, Mad hoc litem intentauit Petro,ut illos sibi reddat,non aurifici. Quaeritur, an Prouincialis potuerit illud mandare: an Praelata succedens teneatur stare contractui suae

antecedentis

et Respondeo Praelatum praecedentem potuisse inire valide illum contractum, applicando illi ducentos aureos soluendos postea a Petro. Item potuisse Prouincialem mandare ut illi roo aurei applicarentur aurifici pro solutione operis, talio modo non insumerentur: proinde Praelatam,quae successit,teneri ad standum contractu inito per Prouincialem firmato. equidem quod prior Praelata potuerit facere prς dictivia contractum,applicando illi a Co illos aureos suo tempore iam debitos a Petro, constat , quia Praelata Con-

uetus habet plenam administrationem bonorum temporalium Conuentus in bonum commune ipsius Coni uentus, maximὸ accedente consensu Prouincialis , t

praxis obseruat sed illud opus argenteum iussum feria priori Praelata erat clare in bonum Couentus, cultus diuini, cilli aco aurei debiti a Petro, erant iam bona temporalia illius Conuentus de quibus illa potuit disponere:ergo potuit illos applicare ad soluedum opus aurificis pro bono communi Conuentus. Et haec

SEARCH

MENU NAVIGATION