R.P. Laurentij de Portel, ... Responsionum moralium tomus primus secundus. Cum duplici indice, vno casuum, altero rerum & verborum copioso

발행: 1644년

분량: 975페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

871쪽

ut possint dare sacram Eucharistiam saecularibus et-tra suos Conuentus,excepto die Paschatis.Pr cipuum priuilegium ad hoc inseruietis est Pauli IV annor 17 apud Bullarium Rodrig.fol. 14 in quo Papa

facit mentionem in prooemio, quomodo Vicarius Ge- Iaeralis Fratrum Minorum apud Sedem Apostolicam conquestus fuit de aliquibus Parochis Italiae,eo quod assererent praedicto Fratres non posse ministrare Sacramenta Poenitentiae, Eucharistiae sarcularibus,nisi intra Ecclesias suorum Conventuum, non vero xtra suos Conuentus. Qua querela proposita,& audita,Papa in hunc modum concedit Minoritis: P:od de ceterofer totum orbem omnium viri que sexus fidelium pro tempore dicti ordinis Fratres asius superioribus deputati confessores cons pones, etiam infirmorum bilibet, etiam extra domos, ct habitacida eorumdem Fratrum audire, eo ue absoluere ac omni tempore , praeterquam in die Resirrectionis Dominicae Sacramentum Eucharisiae tam illas, quam

bis is personis ministrare possint , Apostolica authoritate toncedimus, &c 9 nihil clarius potuit desiderari ad

intentum. Et hoc priuilegium tam clarum non viderat Rod rigue tem. I. q. Regular. r. J6.artis. 3 ubi hanc materiam disputauerat ante suum Bullarium. Neque

Villatobos quos statim citabo, hoc priuilegium viderunr. Alia priuilegia licet non tam clara per quae Regulares possunt ministrare Eucharistiam sacrosan.

stam saecularib iis etia extra suas Ecclesia sunt Nicolai V. Sixti IV u Leonis X. quae citat Rod rigueZci .cri. Suareestom, .de Religione lib. 9.cap. s.f.Circa alteram, in fine istius,*.dicens illos tres Pontifices concepsisse Religiosis, ut possint dare Eucharistiam Catholicis saecularibus Gine limitatione ad proprias Ecclesias, vel aliq: Od templum Aliam concessionem ad idem citat

villa

872쪽

Villatobos tomn.tras.' difficultate 34. g.vltimo dicens Pium V.concessisse quod Religiosi possent audire confessiones , sacram Eucharistiam ministrare etiam

extra suos Conuentus: non tamen citat librum biconcessio ista scripta sit. Hinc manet clarum habere Religiosos priuilegium ministrandi Eucharistiam saecularibus etiam extra suos Conuentusci semper excipio diem Paschatis, Marticulum mortis. Secundo suppono, quod celebrare Missam extra Conuentus in Oratoriis quoad Religiosos, esse actum nimis distinctum ab actu dandi Eucharistiam extra Conuentus, unus enim actus non dependet ab alio, quia Missa potest celebrari sine eo quod ministretur Eucharistiaci e contra potest ministrari Eucharistiasne eo quod celebretur Missa,vt patet quotidie in C5Dentibus, ubi saepe datur Eucharistia populo sine Misese sed dantur particulae consecratae repositae in sacrario. Cumque sint hi duo actus distincti, Summi Pontifices duo priuilegia distincta cocesserunt Religiosis, unum vi possint celebrare extra Conuentum de quo

alibi. in Aliud vero priuilegirura distinctum est, ut posisint dare Eucharistiam saecularibus extra Conuentum, sicut paulo supra vid inius. Ac proinde cum sint distillacita priuilegia celebrare Missam extra Conuentum in Oratoriis , .ministrare Eucharistiam saecularibus

extra Conuentus, unum priuilegiunt non pendet ex alio,&ex consequenti reuocato uno non censebitur reuocatum alterum, nisi id exprimatur Tertio adhuc

soppono Episcopum non posse reuocare priuilegium datura alicui a Summo Pontifice, cum in serior non possit abrogare legem superioris, nisi forte Papa expresse committat Episcopo ut reuocet priuilegia Religiosorum,sicut comitatu Concit Trident, silpra citato

loco

873쪽

loco Episcopis, ut poliant praecipere Religiosis ne ce lebrarent in Oratoriis priuatis saecularium, nihil tamen ib dixit deministranda Eucharistia secularibus extra Conuentum, quod est priuilegium distinctum. His suppositis, conclusio sit pra posita, quod scilicet possint Religiosi celebrates in Oratoriis dare Euacharistiam praedictae foeminete,de qua quaeritur,& filiae eius, non obstante prohibitione Episcopi iam manet probata ex dictis: habent enim ad id clarum priuilegium, ut vidimus , quod priuilegium distinctum est a priuilegio celebrandi in Oratoriis. Et Episcopus non

potest hoc priuilegium abrogare, nisi id illi expresse 1

Papa committatur , quod non commisit Tridentinuiticitato loco , ut diximus ergo possunt id facere Religiosi per dicta priuilegia,maxime cum id fiat in secreto sine scandalo, Hoc ipsum tenet nouissime Suarentom. . A Religib. 9.cap. s. g. Dices:ergo licebit ubi in fine ait, quod Religiosus habens licentiam ordinarij, pro Milsa celebranda in aliquo Oratorio particulari, noli erit necessaria specialis licentia ad dandam Eucharistiam,sed ex vi priuilegislicebit. Sic ille.Sed in nostro casu Religiosus celebrat in hoc Oratorio de licentia Papae, vel Episcopi,ut suppono Dergo ex vi sui priuilegi poterit ibidem ministrare Eucharistiam. Et licet

Suare cit. cap. f. tertio circalaicat posse Episcopuni ex iusta causa praecipere suo parochiano ne sacram Eucharistiam recipiat in tali Oratorio in poenam alicuius delicti, vel ob aliam causam iustam hoc non facit contra nos quia in hoc casu supponimus nullam dari culpam in hac matre, filia, ob quam privenetur sacra communione, neque aliam causam iustam. Imo addit Suarea cit loco haec verba. Si Di opus prohibear sib-dito non ἐρι idem Communionem simpliciter,sed ne illam a

nostru

874쪽

ostris Sacerdotibus Societatis scilicet Iesu)recipiat,talem prohibitionem non obstare huicfacultati, quia illasqposita praveptum es iniustum, fidi mene pugnans cum privii-Dgio Pontificis.Quo nihil clari iis dici potuit. Hoc ipsum

tenet Rodii gocita art. s. g. circa quas ubi in fine sic ait. Per facultatem tamen Leonis X extra Commaenionem Pasi alem, id bi indires le per viam commmicationis generaliter conceditur in omnibus communionibus voluntam Priscilicet in quacumque Ecclesia possint fideles communicare. Id est, illis Eucharistiam dare. Idem tenet Villat obos loco supra citato. Idci tenet Frater Ioannes a Cruce, in sua Epitome de stat Religionis lib. 2.cap. S. S.Tertia conclusio. Probatur ad litie concluso rationibus. Prima iam fuit supra tacta: nam Religiosi habent clarum priuilegium ad dadam Eucharistiam saecularibus extra Conuentus suos, Episcopus non potest illud abrogare, ut diximus. Nec constat ullum Papam post illos lia pracitatos, haec nostra priuilegia reuocasse in ni inus re-iiocationem ostendat noui Pontifici Reuocatio enim priuilegi j debet intimari priuilegiato teste Suareet tomis legibus, lib. 8 cap. o. num. 6. Doctores communiter: ergo nihil impedit quominus Religiosi hoc suo priuilegio viantur. Secundo,ista prohibitib Episcopi,

ne Religiosi dent sacram Eucharistiam in hoc oratorio,in rigore est reuocatio dicti priuilegi concessi Religiosis, ut patet Episcopus autem non potest reuocare priuilegia Papae , neque id illi commisit Trident..cit loco circa ministrationem Eucharistia extra Conuentum faciendam a Religiosis: licet cornmiserit Episcopo, ut possit illis prohibere, ne celebrent in Oratoriis , quod est nimis distinctum a ministratione Eucharistiae,ut supra dictum est. Tertio probatur,quia il-

875쪽

lud ptiuilegium Pauli vI. non est antiquatum per novsum, quia ut Religio amittat priuilegium per non

usum, requiritur spatium centum annorum cum aliis conditionibus,quae hic non interuenerunt,de quo Rindrig. to m. t.' I.RUM.q.64 Aunt. 3. Bulla autem Pauli IV. data est uino Iss7. nondum suxvi unt anni centum. Et praeterea non constat quod vili Religiosi v si sint hoc priuilegio, sorte enim illud practicant quotidie. Quarto probatur, quia ministrare Eucharistiam hoc modo in Oratorio priuato nullum damnum, vel iniuriam inseri parocho: haec enim communio est voluntaria, Ac non fit in articulo mortis, vel in die Pasichatis, in quibus solum tenetur parochianus illam recipere manu parochi. Sicut enim extra articulum mortis,&diem Paschatis potest parochianus unius I arochia sacram Eucharistiam recipere in aliena parochia inscio, minuito proprio parocho, quia tunc sommunicat volutarie: ita etiam extra illos duos dies poterit recipere Euchatistiam in suo Oratorio de manu Religiosi ibidem potentis celebrare. Et dato quod in hoc aliquod praeiudicium fieret parocho, adhuc posset Religiosus Eucharistia ibi ministrare.Nam licet Papa non concedat priuilegium cum praeiudicio tertii, si tamen Papa sciat,in videat inde oriri praeiudiciun

tertii,&nihilominus priuilegium concedat, tenet priuilegium,quia Pana id potest facere: ut clare patet in

riuilegio quod aliqui Pontifices concesserunt aliquius Monasteriis, ut non soluerent decimas, quod ta-anen clare videbant Pontifices redundare in praeiudicium Episcoporum, quibus debentur decimae: nihilominus tale priuilegium validum est.Eodem modos ire debuit Paulus IV. alij Pontifices ex ministra-xione Eucharistiae per Religiosos extra suos Conuen

876쪽

tu Maliquod praeiudicium posse erga parochos resultare,& nihilominus ad id priuilcgium concellerunt, e go priuilegium valet est enim illud praeiudicium valde paruum, vel fere nullum.

Ad primum argumentum in oppositum patet b-lutio ex dictis: nam Cocilium Tridentinum citato loco non dedit potestatem Episcopo abrogandi hoc priuilegium quod habent Religiosi ministrandi Eucharistiam extra Conuentus, licet illi concesserit, posset abrogare priuilegium illorum celebrandi illam in Oratorio priuato, quod est diuersum ab isto, do quo

agimus,& destructo illo priori,non destruitur hoc secundum,cum sit unu independens ab alio. Ad id quod primo adducitur in argumento, videlicet, quod qui potest in maius,potest in minus: si intelligitur absolute,est falsum.Nam Sacerdos absoluens poenitentem in

Sacrameto Poenitentiae, dat remissionem peccatorum,

gratiam, ut minister, tamen non potest illi dare unum diem indulgentiae per modum indulgentiae extra Sacramentum, quod est minus. Intelligitur ergo quod potens maius, potestri minus, quando illud mi nus est contentum sub maiori illique subordinatum,& pendens a maiori. At dare Eucharistia,de se non est subordinat iura,vel de pedens a Missa,vi supra vidimus. Et adhuc probatur esto exemplo: nam in cap. I. demo mamentis, conceditur quod possit absolui ab excommunicatione ille qui moritur in torneameto illicito si ante mortem petierit: non vero illi conceditur sepultura Ecclesiastica, quod est minus quam absolutio ab excomunicatione, & sic coceditur illi quod est maius, non vero conceditur illud quod est minus , ut ibidem iacitat tolla. Ad aliud quod adducitur in eodem primo argumento, quod accesibrium sequitur naturam principalis,

877쪽

cipalis, siquod hoc des ructo, destruitur accessorium: potest primo negari qtiod dare Eucharistiam saeculari, ex se sit accessorium Misila: licet enim Eucharistia consciatur in Missa,& in fieri pendeat LM illa,non tamen pendet ab illa in conseruari,neque quoad ministrationem, seu exhibitionem communionis, ut supra dixi. Et dari potest aliud exemplum: nam pater in humanis producit filium,in filius pendet a patre in fieri, non tamen filius dicitur accessoriti patris. Secundo respondetur, illud quod dicitur accessbrium perire perempto principali inteli igi quando accetarium est tale, quodaron possit consistere sine suo principali. Sic exponit Nauar in consiliis consit. 31 de voto, est voti redempl. tunc dispositum in principali censetur dispositum inaccessiorio Secus ait Nauar. quando accestbrium potest consistere sine suo principali: At supra vidimus ministrationem Eucharistite posse existere sine Missa: ergo licet ministratio Eucharistiae esset acces tarium Missae,dispositum in hac,non censeretur dispositum in

ministratione Eucharistiae.

Ad secundum argumentum dico,quod primo, Eu-

charistiam ministrare saeculari in Oratorio non causat

praeiudicium parocho,ut supra diximus: dato quod aliquod paruum pratiudici ima causaret, Papa videns,& sciens potuit illud priuilegium concedere, siciat diximus in exemplo de decimis Ad tertium respondet Suareet citato cap. 3. g. Glyci vero, quod Papa Clemens

V non potuit reuocare concessiones Pontificum se, cessis rum,quia Papa antecessor non ligat manus posterioris:& Paulus IV.fuit posterior Clemente V. concessit contrarium. Ad quartum respondet idem Suar. cit. cap. g. Dice ergo, negando sequelam, licet enim

Papa concedat Religiosi sit possint ministrare Eucharistiam

878쪽

ristiam saecularibus extra situm Conuentum,non concedit proinde ut illam possint cum pompa, procensione ex Conuentu per plateas deferre ad infirmos, quia hoc ellet contra consuetudinem in satis constat talem modum illam deferendi pertinere solum ad parochos,& hic naodus deserendi proprie intelligitur in illia verbis Papaeci Sine alicuius praeiudicio. Et talis modus illam deferendi per plateas ad infirmos, non est inuri apud Regulares Leges autem attendunt ad id quod tegulariter fit, frequenter accidit. Et sic potuit Papa concedere Religiosis ut extra Conuentus possent ministrare Eucharistiam , quia hoc scandalum non generat: non tamen debuit concedere ut illam per plateas cum pompa ad infirmos deferrent , quia hoc in usu non est,ri proprium officium parochorum est. Sub censura,S c.

De quodam Clerico ordinato cum tribu Ordinibis sacris sine intersit,s,se extra tempora.

QVidam habes solos ordines minores ex quodam

Episcopatu Insularum, obtinuit licentiam a Capitulo ibi Sede vacante post annit,ut lyssiponem veniens ibidem omnes tres Ordines sacros maiores reciperet non distinguente Capitulo, neque dispensante, neque petente dispensatione circa interstitia, vel circa tempora. Olyssi ponem veniens erat etiam tunc Capitulit ni Sede vacante sed quida ibi Episcopus titulariseidem dixit se habere priuilegiu ordinandi extra tempora. io audito recepit ab eodem Episcopo omines

879쪽

tres Ordines sacros intra paucos dies sine interstitiis, extra tempora: quando illos suscepit, habuit bo- iram fidem,& credens se id polle licite facere. Post ordines susceptos orto aliquo scrupulo fecit se absolui per Bullam Cruciata ab omni censura, seccato si forte antea incurrerit. Postea ad Insulam rediens exercuit bona fide susceptos ordines. Quo audito Gubernator Episcopatus Insulani, per sententiam declarauit illum irregularem eo quod ordines suscepisset extro tempora, ine interstitiis, cin eisdem ministrasset. Olysii ponem rediit ubi iam tunc erat destinatus, 3 eonsecratus Episcopus pro eodem Episcopatu Insu .

Qus situm sui primo quas poenas praedictus in

currerit

Secundo , an suus Episcopus possit cum illo dispensare, etiar Olysivone existens extra suam dioecesim.

T Rima conclusio. Iste Clericus non incurrit sit DL pensionem, neque irregularitatem ex eo quod Ordines sacros receperit non seruatis interstitiis sine dispensatione. Probo, quia Concilium Tridentinum Asa 3. cap. 3. iubens seruari interstitia, nullam poenam suspensionis, vel irregularitatis imponit contra facienti, ut videre est in textu utriusque capitis. iniando vero lex non imponit has poenas, neque nos debemus imponere, ut docent communiter Doctores Hoc ipsum expresse tenet Zerol alseraxisset ver b. ordo, M. Octaui, a qui ubi ait quod licet Sixtus V poenam suspentionis imposuerit ordinatis non seruantibus

880쪽

uantibus interstitia, postea tamen Gregorium XV. temperando Bullam Sixti siti pensionis poenam abstulisse. Idem tenet Suare tom de censuri dis ut 3 I ρι I. I. Num 4 φ dicens eandem suspensi nem sublatam esse.

ducitur,4 Riccio 3. pari. Decisionum, deci 376 citans Sayrum. Et sic ob interstitia non seruata, videtur sine causa fuisse hunc Clericum per sententiam declaram

tum irregularem.

2 Antequam ego proponam secundam conclusionem, noto,d facio magnam vim in eo quod dicitur in ipsa informatione, videlicet hunc Clericum, quando suscepit Ordines omnes sacros modo praedicto, quando in iliis ministrauis,habuisse bonam fidem. Et probari etiam potest quod habuerit bonam fidem, quia scilicet Episcopus titularis in illa materia versatus lonus Theologus, eidem Clerico dixit,se habere priuilegium ad praedictos Ordines sic conferendos. Et saltem habuit Clericus ignorantiam inuincibilem, quae fere est idem,ac bona fides. Ignorantiam enim inuincibilem dieitur habere is qui interrogat Doctorena grauem in nihilominus ille Doctor errauit in consulendo tunc enim sequens consilium Doctoris , etiam erratum, habet ignorantiam inuincibilem, lita interrogans illam vincere non potuit, proinde habuit bonam fidem credendo Episcopo, WTheologo. Et adhuc noto, quod licet licentia data huic Clerico Capitulo Sede vacante, exprimeret, quod posset recipere tres Ordines sacros maiores, seruatis tamen interstitiis,4 in temporibus Ecclesiae, adhuc tamen hic Clericus poterat habere bonam fideqa, recipere omnes Ordines absque interstitiis cred Endo Episcopo ti

SEARCH

MENU NAVIGATION