Petri Victorii Commentarii. In primum librum Aristotelis De arte poetarum. Positis ante singulas declarationes Graecis vocibus auctoris iisdemque ad verbum Latine expressis. Accessit rerum & verborum memorabilium index locupletissimus

발행: 1573년

분량: 437페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

18 PETRI VICTORII COMMENT

paratus autem quiddam est, quoa quidem adicit iasi animes: --

xime autem est expers artis: Gr minime sivum fropriumi poetices: tragarodiae enim xv or sine contentione 6r histrionibus manet. Fraeterea maiον potestatem habet in fabrica, constructione M apparatuum ars offficis illius, fabricar instrumentasimae, quam ars foetarum.

Haec est sexta tragoediae pars, atque ultima, quam ipse vocat ἔψιν. : Latini sese adiparatum vocarunt. μιν autem appellat, quia illa continentur omnia, quae oculis spectatorum subiiciuntur, ut ornatus scenae, vestimenta histrionum , personae, aereliqua, quae usui sunt, cum sabula aliqua recitatur. ipse non interpretatur noti nem nominis: erat enim apertum eo tempore, quid ea voce significaretur. sed quam vim res In se habeat, docet. Tradit igitur speciem omnem huius res, apparatumq; , capere sine dubio animos spectatorum: eandem tamen maxime expertem elle artis.ῶ is ore autem esse dicit, quia studio suo proprioq; , poeta nihil horum comparat: sed soris illa adportantur: neque enim haec penitus artificio carent: sed contra requiarunt operam eximiorum opificum, Vt res ipsas magis exprimere, & oculis eorum, qui In theatro sedent, obiicere possint. Quomodo vero accipi deberet hoc nomen , Ipse consequentibus verbis ostendit: arbitror enim quod addidit: Et minime proprium suumq; artis poeticae, esse declarationem huius res: Nec tamen non inuenia sunt aliquando praeclari poetae, qui in hoc etiam artem poeticam adiuverin t: & i genio suo huius emodi multa excogitarim: ut Aeschylus testimonio Horatii & Graecorum etiam scriptorum. Quare existimari ille debet ea praestitisse non quatenus poeta: nisi aliquis putet ipsum acumine mentis ipsi uidissie, & opificibus, quemata modum fieri deberent, monstrasse. Docere autem volens Aristoteles verum esse, quod dixit: omatum scenae, ceteraq; omnia, qua, cum recitatur ira edia, necesi aria sunt, atque apparatus nomine continentur, non propria esse st ij poetarum. affirmat tragoediae vim manere etiam sine studio illo contentioneq; , ac deniq; sine histrionibust eum enim scripta sabula legitur accurate, eadem in nobis ellicere potest,& eodem pacto animos nostros cornoueret quavis in scena omnia snt exprecsiora ae vehementiora. Vnde non sine causi apparatus ipse positus est in iis partiabus, quae reddunt tragoediam qualem. Qualem vero ipsam reddit, quia auxilio personarum ac vestium, ceteriq; ornatus scenae, efficiuntur ea, quae aguntur, aut mutiora, aut atrociora, siue prae se serunt plus aut minus moeroris & hilaritatis, seu demum huiuscemodi aliquo affectu decorantur. Alterum argumentum, quo Idem confirmat, huiuscemodi est: quasi enim concedit tragoediam absolutiorem esse, magisq; suum opus efficere, cum in theatrum venit, quam clim sumpta in manus ab aliquo, accurare etiam legituri quare, quamuis comparatio illarum rerum necesi ita sit, tamen extat alia ars, quae magis putat sua interest e, curare illa, atque opera etiam sua moliri, quam ars poetarum: & in eo maius lus auctoritatemq; habet: hoe enim videtur valere eam autem esse dicit artem is Ditiis i cum enim hac' , quasi vasa& in i menta scenae vocata sint, iuncto nomine e appellatus est faber ipsorum: quo etiam vocabulo usus est

lepidissimus comicus in equitibus, ostendens se non dissidere ingenio spectatorum, quin Cleonem cognituri snt, quamuis histrio, qui partes ipsius ageret, undiq; Ginulatus illi non ei et, quia metu perculsi opum ipsius, hi artifices imaginem eius effingere tecuserint. Verba eius haec sunt. .πόπιοῦ δεο d. ου Me ὰπ σκ si

αυ- - . Plutarchus quoque in libello aduersus Colotem idem hoe verbum usurpauit.

102쪽

IN L LIB. ARIST DE POETICA. 79

usurpauit, meum ut vanum & qui prodigij similia multa dixisset, exagItaret: x

Explicatis autem buta camus 'sthaec qualem quandam oportet congia tutionem esse rerum: quia hoc Erprimum σ maximum est tragoediae. Possitum autem est a nobis tragardam perfectae ac totius aritionis esse imitarionem : quae habeat magnitia nem aliquam: en enim totum oe quod nullam

habet magnitudinem.

Ostendit quid nunc persequi in animo habeat, explicatus iam quae hactenu

tradidit. Docuit autem quid tragmdia sit, natura ipsius diligenter evoluta r nec non quot sint eius partes, quae qualem ipsam etficiunt: ormnemque earum inter se declarauit. Postulare vero rationem huius artis dicit, ut nunc , cum deis monstrarit sabulam & coagmentationem rerum , esse primum & maximum tragoediae , qualem esse deceat potissimum coagmentationem hane , tradat: qualis Hiim multis modIs res aliqua fit, cum plures sint qualitates quibus consorm ri potest : in quibus etiam non nullae uitiosae sunt. In eo autem in primis st diuin ponendum est, quod magnam vim ad illud, quod In manibus habemus praeclarum efficiendum habet: quodque recte ordineque tractatum multum laudis he splendoris ei affert: contraque neglectum perperamque administratum, cor xumpit omne bonum ceterarum partium. Nam quod ptimam tragoediae partem ac maximam, coagmentationem hanc Perum esse inquit, valet, ut ostendi, ad proban dum in primis in Ipsa ornanda summam diligentiam adhiberi a se debere :hui siemodi vero illam esse supra accurate declararat . quod tamen nunc repetitat. Sed etiam ad ordinem ipsum, quern sequitur constituendum: nam aliquis sortasse exustimasset, explicatis partibus tragoediae, 'uae reddunt Ipsam qualem, statim opo tere exponi, quae quantam essiciunt, cui hoc pacto respondet. Adiungit autem , constitum ossicio suo, positum ὶ se supra, tragoediam esse persectae ac totius actionis imitationem, quae magnitudinis aliquid in se habeat. Et sanὰ cuncta haee In definia Ione tragoediae collocata suere, praeter Vocem quam nune addit, ut opinor, tanquam declarationem antecedentis vocis: posteriore enim hac certius fgnificatur, requiri in ea actione ut principium ipsa habeat, mediumq; ac finem. Nam ex voce priore ri ματ intelligitur magis rem ad finem perductam, esse exitumq; suum

eam habuisse, quam reliquis partibus ipsam praeditam fuisse: & sertasse usus est mis in ..i: ac pro priore Voce consequent cm sumpsit, quia in ea facillus probare, quod demonstrare in animo habebat, poterat, id est oportere, ut actio illa, & principium& medium & finem habeat. Quod si aliqua harum partium illa destituta foret, non

esset idoneum argumentum tragoediae: nec sabula inde integra componi posset :m nisestli enim utitur hac voce, ubi infra probat praedItum eta oportere his rebus, quod persectum est. Cum vero assimastὸt & persectae & totius actionis tragaediam imitationem esse: addidissetq; requiri etiam, ut magnitudinem actio illa habeat, rationem reddidit, cur extremum noc a sepositum sit: aliquis enim nutare potuisset id moeruacaneum & inane esse, quia crederet, quamuis salsis ac sne causa, omne quod totum est, necessario euam magnum este. inquit igitur Inueniri aliquas res totas, quae tamen pusillae minutaeq; sinu hoc autem ita se habere exemplo non pauc

rum arimantium , & aliarum etiam rerum intelligitur, quibus sane nihil deest.

G iiij cura

103쪽

P L TR I VICTORII COMMENT .

cum tamen existuam corporis molem habeant. Exemilli causa, fici granum minii tillimum est: totum tamen illud esse, integrumq, Derspicitur: aliter enim tantam arborem nunquam procrearet: cadent sere ratio cst omnium seminum, unde stir pes gignuntur.

Totum autem en, quod habet principium, oe messum, oe finem . Prim

cipium autem eu, quod sium quidim ex necessitate non post alude I: psillud autem aliud natum est esse, aut feri. Finis au tem contra, quia ipsum auidem post aliud natum en esse , vel ex necesitate 3 et plerunque post hoc autem aliud nullum . medium aut m, quod i um pes aliud, C p ib

luditim aliud diuersum ab eo.

Antequam inferret quod ex hoc duceretur, quod nunc repetiuit, a se prἰus constituto absolueretq; sen tentiam, in medio interpretatur verbum, quo usus fuerat: Noula in eo explicando utitur vocabulis, res tignificantibus non omnibus notas, ἰlla etiam declarare rectum csse existimauit. primum igitur ostendit, quid valeat; . quod totum dixi i id autem esse inouit, quod habet principium, & medium, &finem iisdem autem verbis definiuit hoc nomen Plato in Parmenide, τιδ M

τώ vlia πιενσι, μιγιν, - siria. principium vero inquit Aristoteles et

se duod ipsum quidem ex necessitate non post aliud est: hoc enim prunum requiri essirniat in natura principiis constituenda, ut ipsum quidem non sit post aliud, quia id duod post aliud cst, nullo modo principium esse potest . intelligere vero debemus' omnes lias partes ciusdem res: nihil enim vetat, quin aliter id, quod principium est. multas res ante se habeat, & ipsum post illas iit. Exempli causa. Irinci-oiuni belli. quod Alexander Macedo gessiit contra Petias, suit cum copias in Asiam transportauit, quia nihil antea hostii ter contra regem eum ab Alexandro factum est , nec id factum aliam ullam partem eius belli ante se habuit: nec tamen non plu- ima antea bella extitere . cadem ratio est huius rei. Secundum, ovo utitur ad principii naturam ostendendam, est, quod inquit. Post illud vero aliud natum est esse ood fieri sumificat auteni vim, notioncmq; principii hanc esse, ut aliquid sequi ii beat iosum, quod aut iam sit, aut fiat signarur', si adhuc non extat: principium oriim alicuius principium esse debet. Verum quia aliquando contingit, v t non coim uitur id quod consequi debeat, aliquo impedimcnto oborto & contra naturam

eius rei docuit hoc Aristoteles, cum inquit mω: haec enim verba declarant naturam eius rei, ac quid illa requirebat, quamuis ipsum non obtinuerit: cum enimo incipium domus sint fundamenta, non semper iactis iundamentis aedificatur ii mus non pauca enim aedificia inchoata relinquuntur, & tamen ea uis est fundamentorum eoo; coidilio iaciuntur, ut consequi debeant parietes. Sed etiam quia iit ali- ouando ut id, quod inde nasci debet, adhuc factum non sit, quia tempus ipsus adhue non venerit, non tamen impedire hoc tradit, quin id vere prῖnciuium eius rei appellari possit. Quare neces Iaria illic est pars illa, Prix : nee tolli inde ullo modo debet vi non nulli existimarunt: nam ratio, qua ipsi opinioncm suam contii in eunt quod insta id in definitione finis posi tum non est: quare non videri h ic etiam iecte collocatum, infirma, atque inanis est: miror autem eos noli vidis te finem nonoermittere, ut cum impositus alicui rei sit, in ea amplius quicquam gignatur. Non

I ἰoliue illic positum, ubi manere nullo pacto poterat: hic vero recte, subtili terra; collocatum, quia sne eo penitus definitio luec imperfecta suisset. Explicata autem

104쪽

IN I. LIB. ARIST DE POETICA. 81

vi & notione principisi, contrarium ipsi sinem aggreditur, relicta in medio, medij declaratione: minore enim labore, euidentiusq; natura finis intelligi potuit statim post explicationem principii: mediumq; , ut Interiectiim est Inter principium & ῖnem, ita eius definitio constat ex partibus definitionum ipsorum. Inquit igitur. Fianis autem contra, qui ipse post aliud natus est esse, vel ex necessitate, vel plerunque., inquit, ut in natura euoluenda principij, quia quamuis ea s t illius rei natura , tamen non semper consequitur finis: quod in explicanda vi principii dichrum est. Vel ex necessitate inquit, vel plerunque, quia quibusdam in rebus fieri non potest, quin finis consequatur, ut in rebus aeternis, & quae nihil varietatis in se susciapiunt: quamuis idem etiam contingat in non nullis rebus terrenis: si nanque corvulneratum est, necessario moritur homo: ac si aliquis ortus est, principiumq; viatae habuit, quin occidat fieri non potest. Ut plurimum autem in his quae fere usu veniunt, in quibus non semper naturae ipsius ordo custoditur, cum in altero illo genere nihil contra rationem fiat. Addit autem ad complendam definitionem finis, post ipsum nihil aliud sequi: nullo enim modo finis ultimumq; este potest, quod post se aliquid habet, quod eodem reseratur: ac pars illius rei haberi pollit, in hoc enim praecipue uis finis posi in est, ut Post ipsum nihil consequatur. Vt contra principium inde potissimum perspicitur, ii nihil ipsum antecedit, cetera vero In utriusq; rei natura quandoque variantur: quod animaduertendum diligenter fuit. Duobus autem extremis declaratis, medium cuiusmodi sit, ostendit: atque inquit Illud eL

se, quod & ipsum post aliud est: quibus verbIs separat id a naturaprincipi j, quod necellario non est post aliud: ac post illud inquit aliud est, quo distinguit medium

a fine atque extremo, cuius natura non patitur, ut proxime dichium est, ut habeat quippiam post se, partem eiusdem rei. Ita autem euoluta vi& totius & eorum, quae ipsum constituunt, redit ad id absoluendum, quod proposuerat: ut enim hoc, quod sequitur, firmiter construeret, illud tanquam sundamentum iecerat. Intelliago autem quod dixit, a se iam supra expositum, uasadiam actionis, quae finem suun acta sit, imitationem estς,

ortu igitur bene constitutas fabulas, neque viae sera tulis, temeret incipere: neque 'dicunt contigit desinere, 'perum uti dicti ormis.

Hoc . quod ut certum & exploratum infert, elicitur ex eo, quod supra, a se prius constitutum posuit,&eius accurata declaratione. Si igitur illa vera sint, ut manifesto sunt, sequitur necessario, ut sabulae, quae metito laudari debeant, In coagmentatione rerum sedulo illa seruent . Nam quam accurate custodiri debeat hoc praec pium, testatur Verbum δει, quod ossicium ac necellitatem quandam importat. vi

enim sabulae recte compositae sint, nihil viiij oportet in illis rebus inesse: neque principium ipsarum temere fortuitoq; simplum esse: neque itidem illas desinere, ubi v rus ipsarum finIs non est. Sed & illic incipere, ubi prima facti illius origo fuit: & ilulie claudi terminariq; ubi postremum eius actionis cxistit. aliter partes ipsarum m te compactae serent. Cum autem nihil addiderit, quod vitium peruersionemque medii ostenderit, ut principi j ac finis secit, intelligere debemus id ipsum omisisse, ut planum apertumq; ex cognitione extremorum: nec non omnibus in partibus quid oporteat seruari, ipsum docuisse, cum addidit, Oportere bene constitutas fabulas,&quae laudari hoc nomine pollint, vias esse dictis expositisq; formis de explicati nibus earum rerum . id est diligenter attendere debere poetam, cum aliquam sabulam orditur, ut initium eius saeti inueniat, atque inde incipiat, non a medio, parte ve alia , quae quippiam ante se habeat, ordiatur: eadem ratio est & medii ipsius & finis seruanai. qui autem hoc faciet, utetur monstratis semis , naturisq;

earum rerum.

105쪽

8, PETRI VICTOR II COMMENT.

G ordine manet. Unde neque valde fusilla aliqua esse posset pulchra animam : consiungitur enim flectatio prope instensile tempus facta: neque valais magna: non enim simul spectatio fit , sed perit evanesciis flectantibus unum ac totum ex spectatione . seu si decem milium studiorum sit an

mans . Quapropter oportet quemadmodum in corporibus, in animantia

bus habere quidem magnitudinem: hanc autem facile circumgici posse sico in fabulis, habere quidem longitudinem: hanc autem facile memoria

teneri ρέθη

Peeeauit olim in initio linius partis vertendo Paccius, omisit enim vocem magni ponderis, & in qua vis omnis huius arsumenti posita est: nec qui postea sensus abditos haeus libri declarationibus suis illustrarunt, vitium Ipsus animaduerterunt. Quare progressum auctoris, viamq quam ille in eo, quoa vult, constituendo tonuit, monstrare aliis non potuerunt: utitur enim ille quodam, quod est tanquam s Ium ae sundamentum rationis ipsius. id autem cum supra explicatum non esset, nee planum omnibus exploratumq; seret, constituit diligenter, siue potius admonet, redigitque in memoriam quiddam, quod ita se rem habere certe declarat: testatus enim sum supra. quamuis plerunque quod antecedit ut certum sumatur, aliquando tamen ipsum leuiter comprobari, siue inductione, siue ex communi sensu, & opinione, aut alia demum huiuscemodi leui argumentatione. Illo igitur constabilito, postea inseri, similitudine & Ipsum adiutum ac subleuatum, quod pnecipere vult. Haec igitur est nisi fallor in ratio ac via, qua utitur Aristoteles, ut nunc in singulta rum sententiarum explanatione ostendere conabor. Particula verb , quam non expressit Interpres, est se M. In omnibus & excusis & calamo exaratis libris posita, & si in Aldino exemplari, aliisq; non nullis excuss, posteriore sui parte deprauata est: ita enim cuncti magno consensit habent ἰτι ἰη- lia, Mia . ipse tamen reddidit. Aahaec pulchrum sitie animat:& quae sequuntur. Constituta autem sui opinor lectione , vim sententiarum declarare aggrediar . Consilium igiatur auctoris est tradere, oportere fabulas mediocriter longas esse, ac iustam masnutudinem habere . Quare docet omnibus in rebus, quae riulchritudine 'raeditae sint, hoc requiri , ut magnitudinem habeant. Vnde idem a fabulis, s pulchrae esse de bent, abesse non possit, inquit igitur. Quia pulchra & animans & omnis res: in Graeco autem semione neutro genere prolata haec sunt, quia vocabulum, quod valet rem de ipsum neutri generis est, ut antecedens&Graecum & Latinum, si pro animal redditum esset. Quare ipse ut hanc dissicultatem tollerem, animans pro animali verit: quomodo sanE id verbum ab optimis auctoribus f pe in Latinum translatum est. Qua constat ex quibusdam: intelligi t autem membra partesq; , q uae

ipsam

106쪽

IN L LIB. ARIST DE POETICA. 8a

psam componunt: ἰn rebus enῖm, quae Ita constitutae non sunt, necesse non est hoc euenire. Non solum haec ordine collocata habere opotet: haec inquam, ex quibus constat, id est membra sue partes: verum etiam adesse illi magnitudinem, non quamlibet: nam requiri verum ordinem in partibus fabulae, nec tartuito illas tem req; collocatas esse debere, iam accurate docuerat: alitem; laudem nullam cons qui ipsas posse astirmarat: ut enim hoc declararet, explicuit quae esse oportet in eo, quod totum integrumq; est: atque Omnia diligenter destitit. autem μῶμ- βα. quamlibet magnitrudinem dixi: ita enim veteres Latino verbo si τυχον G Cum vocare consuerunt. Valet enim ri ν, sertuitum & nullam in partem demnitum: sed quodcunque illius penetis se temere obtulerit: magnitudinem enim habet id etiam, quod valde pusillum est, si tamen corpus ac molem aliquam habet. Quare huiuscemodi magnitudinem excludit ab animante, & omni re, quae pulchra vocari possit. Cum autem non ita notum omnibus esset requirere, quod pulchrum est, debitam ac iustam magnitudinem: pusilae nanque etiam mulieres a malis exustimatoribus sermarum pulchm creduntur ,s speciem corporis elegantem habent, ut constabat oportere partes Ipsus rectum ordinem habere: ideo leuiter hoc probat. Ratio autem, quam huius rei reddidit, est. Pulchrum enim in magnitudine& ordine positum est: in ambabus vero his manere pulchritudinem, ut certum s init. In iiij. etiam libro de moribus ad Nicomachum idem tradidit: quo loco err rem multitudinis consutauit, cui persuaderi non poterat, non sermo sesse adol lacntes paruos, cum omnino turpes de mesq; non essent: docet enim quibus v

cabulis appellandi illi sint, laudem sane& honorem significantibus: praeclaro tamehoc bono nomineq; pulchritudinis, carentibus. Adiungit autem hic, quod peneidem valet: nam inqest, inde intellisi debere nullam animantem penitus omniq; ex parte pusillam, pulchram esse posse: cuius dicti statim causam affert: ait enim C . funditur enim spectatio, quae petie tempore insensili fit. Significant vero haec verba, nos,cum spectamus rem illam adeo minutam, voluptatem eam inde percirere non pOile, quae capitur ex aspecta rerum sermosarum: res enim pulchm nos i ctant, quia debito spatio temporis seorsum partes ipsarum cernimus. illic autem id non contingit, quia ob breuitatem eius corpolis spinatio permiscetur, confundiaturo , , cum, si omnino momento temporis non fiat: temporeq; , quod sentiri noupoisit, prope tamen ad id accedit, ut dici vere possit tempore, quod non sensu re cipiatur, fieri: unde distingui non potest spectasio huius & illius partis: ut eodem

etiam pacto voluptas, quae inde duceretur, non potest degustari. Addit autem, contrarium quoque huius importunum esse ostendere volens, Neque penitus & undiq; magnum. ipse iuncto verbo hoc ipsum expressit, quo significatur quippiam, quod modum non seruet in magnitudine corporis, sed vastum immensumq; sit: ut supra etiam secerat in notando eo, quod praeter modum exiguum seret: id enim quoque verbum iunctum est. Vitium vero huius declarare volens, inquit. Non enim Gmul spectatio hi. Cum autem non simul, neque eodem tempore fiat, sed frangatur ac dissipetur animaduerso illa, non colligitur inde plena integraq; voluptas: res enim illae solidam voluptatem gignunt, quae totas consertasq; se nobis effundunt, non interruptas: hoc enim significauit, cum declarato iam, quod minime fieret: valde opportuno, necessariob; gignendae voluptati, docuit quid illic contingeret, aptu ipsi corrumpendae ac perdendae: ait enim. Sed abit perItq; spectantibus, quod una ac totum ex spectatione nasci debuit: unum enim & totum est quod gignit voluptatem: id autem illic non est, quia animaduersio illa&spectatio una totaq; esse aes-nit ob immodicam magnitudinem eius corporis, quod spectat: partes enim itar motae sunt, ut sinul aspici nequeant, nec unius corporis esse intelligantur. Nullo autem modo arbitror hic valere Θ., ut quidam reddidit, speculationem contemplationemque animI, sed oculorum animaJuersionem, spectationemq; : enim quoque apud bonos auctores hoc significat. unde σι Θαhca. vocati sunt, qui

cupidi sunt speciadi, & eo studio incitati longinquas terras peragrant. Nec est quod quisquam dicat hoc sensu ab ipso acceptam speculation cum in a aperte, quod estis os Pistolin interpretetur c conteplanti vin consileratione. Exemplo vero monstrare

107쪽

s PETRI VICTORII COMMENT.

steire voluit Aristoteles, ficto ab ipso, immensam hanc vastamq; magnitudinem, de inquit. Ceu si decem milium stadiorum sit animat: quomodo enim si tam amplum spatium loci membris suis occupet animal aliquod, uno tempore totum spectis possit 3 intelligiq; partes eius sibi conueniret Quod autem nune sequitur est tamati μ, redditioq; illius ἐπε : non simpliciter tamen prolata: sed repetens s uperioretrisimilitudἰnem, declaransq; quod illic contingit, idem etiam in fabulis coagment tionibusq; rerum usu venire. Nec debet aliquis dubitare an haec redditio sit, quia initio ipsius Mri postum cst, non ην- , ut plerunque fit, ea parte manet. aliae nanque inueniuntur & ipis ab eadem particula inre aptae, quae initio consequentis habent, ut quaedam insta non lonFc ab hoc loco. Nam δεῆ eandem pene vim habet, quam αλγκη haberet: ossiciumq; demum & quod pKtermitti non deceat, significat. Sed hoc quoque scrupulo mulso, inquit. Quare oportet quemadmodum in corporibus & in animalibus, habere quidem magnitudinem :.hanc autem facile circumspici posse: haec enim est similis explicatio, aeclaratioq; quomodo seres illic, remota ab omni vitio, habere debeat: cum supra tantum contraria ipsius vitia ostendillet. Quod autem demonstrare ipsi proposi tum fuit, est, quod statim his verbis exponitur. Sic & in fabulis, habere quidem longitudinem: hanc autem facile memoria tener possie: quod enim, iustam mensuram habens, laude dignum est In spectationibus , oculorumq; animaduersionibus, id facile oculis pero pitur. In sabulis verb iusta ipsarum longitudo nullo negotio memoria comprehenditur: longitudo enim in fabulis respondet magnitudini corporum & animantium. apposite nanque locutus est, mutauitq; recte nomen: fabula enim,ut epistola. longa v catur : animans verb & res, magna: nam rem etiam supra, cuius imitatio s t tragoedia, opitere magnitudinem aliquam, non longitudinem habere dixit. Eo υοπω.

duo iuncto verbo significauit modicam magnitudinem, & quae sine labore ullo v atq; aspicitur, usurpauit qnoque in viii. libro παλιτια , ubi, ut Potuit, monta vit, qui terminus sit maximae populi multitudinis, inquit enim. ω m. -- - γαλεο arti e - α ρκ re scir-xmM. Sed insta etiam hoc ipso in libro, ubi Homorum in coelum fert: docetq; in quam culpam casurus fuisset, ii uniuersum bellum

Troianum scripsistet: his enim vcrbis usus est. α μενων. in λ ἔσάχαι. Animaduertendum autem accurate, quid valeat apud Aristotclem σο - : cum inquit ira σωμάτων . ipse sane arbitror hoc nomine ipsum in tela Iexiisse res sensu carentes, quae tamen corpus habeant: nam animalia quoque corpus habent, cum tamen adiungat in ατ ν ἰωων. Hoc igitur illae distinguentur ab anim libus, quod ab sensu & animo vacuae sunt: visu pra enim dixerat. κά l . - ά- προῦγμα : ita nunc ipsum, ordine tantum immutato, puto dixisse ita ἡλίσαμήτων ra: ut idem hic σῶμα valeat, quod supra valuit πραγμα : illic enim quoque arbitror intestigi oportere, rem corpore praeditam, ceu domum, arborem, navim ,& non omnem rem: vocantur enim quoque a Graecis πράγμαm, res sine corpore,

ει quae animo tantum percipiuntur. Quod in extremo suius partis excusi omnes libri habebant locum hic non habet: culpaq; alicuius librari j commisssum

fuerat. Quare id deleui, repetitum sine causa. Sed ab exemplaribus etiam antia quis illud abest. Paccius quoque id Omist, secutus fidem veterum librorum . Nedum autem sententiam adiuuet, potius illam corrumpit: si cohaerere illic ullo pacto potest: sententia enim ita plana persectaq; in. di, scilicet τὸ μ/κα, αμ- α - , α, id est longitudinem, quam habere sabulas oportere docuerat, nullo n gotio in memoria firmam retinerit huiuscemodi enim est, quae iusta est, ac debulam mensuram habet. Vox Igitur illa iterum quocunque modo declinata, hic ali na importunaq; est.

108쪽

IN L LIB. ARIST DE POETICA. 81

Longitudinis autem terminus ad contentiones, oesensum, non artis in.

Si enim centum tragoedias oportuisset contendere, ad Henu ras Ptis contendi sent e quemadmodum quondam ω alys temporibus affirmant. Terminus autem rei ex gms narura semper quidem qui maior eu, dum odomaneat intra eos fines, It a totus 'sicuus sit gulchrior est, quod ad magnitudinem fertinet.

Cum supra de tragoedi longitudine disputasset: eamq; moderatam, ac Iustam esse oportere declaranet, ea ratione qua cosnitum est, id est damnata ipsius nimia breuitate, de eodem pacto immoderata eius clem prolixitate improbata: nec tamen comtos eius terminos ostendisset: videretq; desiderari hoc ab aliquo non sine causa posse, rem ipsam distinguit, de qua quaestio nasci poterat: atque inquit oportere prius hoc statui ab ipso, quomodo tragoediam intellisa virum, ut natura illius persecta requirit, an ut homines sua quaedam commoda secuti, illam esse iubent. Nam inquit. Terminus longitudinis ad contentiones & sensum relatus, non est artis, id est ars de vera ratio huius rei,si res resertur, cogitaturq;, oportere illam in scena ab histri nibus recitati, & ab his, qui in theatro sedent spectari, non potest terminos figere longitudinis: sortasse enim, quod ipsa verum ructumq; esse sens stet, non probar tur speetiitoribus, qui nRocis saepe distinentur: nee histriones, qui de ipsi alias s bulas agere debent, huic longiori recitandae tempus haberent. A in in appellat, ut supra secerat, stii dia certaminaq; illa histrionum, cum toto animo & corpore in per sona aliqua agenda, gestibusq; ipsius exprimendis, occurati sunt: ipsi enim quoque actores histrionesq; αγωνισαι vocati sunt . Nec poetae ipsi, ut quictam acceperunt, intellisendi sunt certare ad clepsydras, nec certamen & contentio est inter illos, ut quae fuerit praestantior tragaedia, vincat, sed histriones, ut dixi, certare dicuntur, cum totis viribus & animi & corporis nituntur munus suum implere: vel potius aduersarios superare. Vnde etiam illi, ciuibus hoc obtigisset, dicebantur vincere, quod significat ut etiam Aristoteles in iij. libro de motibus ad Nicomachum, ubi diastinguit voluntatem ab electione: docetque non omnino unum idemq; esse. Inquit enim es πω σκολιοῦ τινα νικαῖ ἔ αελητά. Aγωνι ia, vero Graecis est Idem, quod Latianis agere: agere autem est histrionum & actorum ipsorum, non poetarum. Sensum aut ut opinor) addidit, quia tragoediae spectan tur in theatro. Rationem v tb statim huius rei reddit, id est quod nemo hoc ab arte Iure optimo postulare potest: nec ipse sui muneris esse putat hoc definire. Si enim sinquit) centum trago dias oportuisset recitari, ad clepsydras eas recitassent, quae sunt mensurae ce temporis ex aqua . Valet autem hoc ut putoὶ ad demonstrandum totum hoe posituni esse in voluntate & arbi trio eorum, apud quos fabulae recitantur: si enim comm dum ipsis fituna auditione, vitaq; die magnum numerum trag*diarum, de eum quidem definitum, agi, necesseenet adhibere clepsydras . quae tempus singulta agendis aptum definirent. quod tempus definitum, singillisq; statutum, cum transisset, sit bito finis imponeretur studio histrionum : intelligereturq; una fabula absoluta . Omnis igitur res magis apta est huic rei statuendae, quam ars, si spectatur voluntas eorum qui suis ex commodis aliquid variare, vel multu potius imminutare possunt. Addit autem, alias hoc etiam factitatum fuisse. Cum tamen hoc ipse nunquam vidisset: nam superiore aetate mos hic inualuerat, citat testem communem famam, consensumq; multorum, qui hoc affirmabant. Vt autemsersonae inceruaesiuit, ita etiatempus indefinitum: quas enim ita loquitur. vi constanti fama sertur, nescio quo allo tempore simina esse. Neque tamen existimandum est moris unquam fuisse, ut certum tragoediae simul recitarentiar, neque hoc Valent haec verba: quis enim non intelligit hanc exuperantiam orationis cite: sed suisse tempus, quo clepsydra litae rei adhiberetur, ut Cicero docet in Bruto fictilin esse, quum ob multitudinem causarum, quae lege Pompeia in soro agerentur, agendi tempus ternis horis addicen-

109쪽

s6 PETRI VICTORII COMMENT.

dum datis, definitum esset: quod instrumento eodem ut suspicari licet, notaretur Nam quantopere numerus hic superet veritatem illius res: clicatq; , quod esset nul Io modo potest, herspicitur, quia consuetudo erat, Vt videor mini legisse, tres tu poedias tantum , satyramq; unam eadem die in theatro recitari. Hoc igitur i ii incertato relicto, declarat, ut potest, terminum naturalem huἰus res, quiq; , si attendatur veritas ipsa, spresis legibus multitudinis, merito probari debeat. illum autem inquit semper maiorem latiorem l , meliorem pulchriorem l esse, dummodo contineat se intra id spatium, ut cerni simul possit principium ac fitiis fabulae. Cum enim

supra inquIt . So τοῦ ὀρκ, non terminum tantum intellexIt, qui extremum satabulae indicaret . atque ultimum, verum etiam qui initium: terminus enim longitu

dinis est, qui claudit ipsam utraque ex parte. Nisi potius aliquis putet ualere hiee rinam & regulam quandam, ut usus est hoc verbo in iiij. libro πα iri A ,quum

χ ο ινίαν Nam quod in extremo positum est. Quod ad magnitudinem sedit, hanc vim habeti pollit enim in qua hoc boni esset, quaeq; pra

ceptum hoc seruasset, alia parte peccare: quare non citet digna sabula, quae omnino laudaretur, sed illo tantum nomine honOrcm consequeretur.

Ut autem simplisiter, re Aefinita, dicamus, in quanta marnitu ine se, cunnm verisimile, set necessarium, Acinceps nasiensibus rebus, contingit in res fecundaτ ex aduersis , vel ex rebus fecundis in anesis mutari, itamus terminus est magnitu tuis.

Cum intellIgeret se nihil certi de longἰtudine tragoedis statui Te . quod tamen via Ho mitus ipsius rei, quam sua culpa sectum erat: nec posse illo modo explere des letium uorum, qui aliquid exquistius In hac re discere cupiunt: nimis enim obscurum de incertum videbatur dixisse, quo longior sabula suerit, eo pulchriorem fore, quod ad magnitudinem pertinet, vitata tantum prolixitate illa,cuius extrema simul, unoq; tempore spectari non possint, rursus de eo explanatius agit, adhibita cura illa in termino statuendo, quae maxima adhiberi potest: hoc enim arbitror significare, quod pollicetur se traditurum, hac re praescripta& definita, id est Aoemia et de se nanque ut de plurisus loquitur. Illud vero non declarat eum generatim communiterq; velle nunc de hoc agere, cum superiore descriptione d

cuerit tantum . quae melior st, ac praestet hac parte aliis: sed valet nisi sallor Qt simpliciter ac crasso quodam modo agamus: nihil enim certi tradi de hoe potest. nec fines Ipsi in nitudinis queunt digito monstrari. Exempli causa . Non potest diei sabula mille & quingentis versibus absolui debet aut alio quopiam huiuscem

di numero includi: quod enim huic argumento praeclare conueniret, alij nullo modo quadraret. Hoc autem verum esse perspicItur, quia insta vocavit snem termianum 3;, quem noua hac ratione praefixit, ira a , IJ ins non accuratum omnino, exquisiumq; , qui tamen non incommode rem explicet: ac satisfacere animo cu-ἔusq; debeat. Terminus igitur hic, definitioq; magnitudinis tragoediae, in in quanta magnitudine se dum verisimile aut i ieceTaruim, deinceps nascentibus rebus,co ing t i res bonas ex malis: vel contra ex rebus bonis in malas immutari. signiscat autem .spatium temposis, quod complectitur tragoedia, idoneum & accommod rum sore, si tantum fuerit, ut apicin eo commutatio illa ingens sortunarum serἰPolst: cum res, quae in ca aguntur; seruato ordine sant, ut necesse suit, vel verismile sitas factas este: s nanque tragoedia fingeretur antea exitum habuisse, quam tempus Patiatur, quo illa res cinci potuere, peccatum in ea non mediocriter esset. secundum

110쪽

IN L LIB. ARIST DE POETICA. 8;

Secundum verisimile autem inquit, aut necessarium, quia ordo rerum, quae Ind cuntur in tragoedia, aut veris mile aut neces larium sequi debet: nam quod nascitur ex antecedente re ,oportet aut necessario nascKaut aliter fieri non potueriti aut v

risimiliter, ut plerunque id eo modo se habere contingat: nihil enim, in sabula non altero viro horum modorum fieri debet: nec quicquam illis gestum fingendum est

temere & p terrationem.

Fabula autem est una, non, quem ossum non nulli arbitrantur ,si circa unum fuerit: mira enim G in ira genere contingunt, ex quibus non nullis nihil si unum. Sic autem actiones unius multae sent, ex quibus una nullast actio.

Cum studiose disseruisset de longItudine tragoediae, nunc docet, quomodo sabula una vere vocari debeat: in hoc enim quoque error aliquis nasci poterat. qui error poetae turpem notam inureret. unde statim peccatum quorundam refellit, qui per peram de unitate fabula: sen tuebant: quare maiorum adhuc causam habuit de hac re praecipiendi. Antequam autem doceat, quomodo res accipi debeat, ostendit rationem , qua illi utebantur, prauam esse, & min me probari Oportere. inquit Uiatur . Fabula autem est una, non quemadmodum non nulli arbitrantur in si circa unum hominem fuerit. illi: igitur salso putabant poetam eum scribere unam sab Iam, qui ab una persona non discederet, sed in ea semper maneret: quamuis quae cunque in omni vita is secisset diuersis temporibus: variosq; ipsus calus, nulla re inter se cohaerentes, versibus complecteretur: utebanturq, hac tanquam regula quadam certa. Damnato igitur iudicio ipsorun , prauam esse docet, fallacemq; normam eam: de in improbanda cala utitur argumento a simili: quod enim in his, quae acciadunt , euenit, idem etiam assirmat euenire in humanis actionibus. QuIn autem varia magnopere, de inter se multum dissimilia, alicui contingat, dubitari non vid tur polle : saepeq; hoc ita se habere in vita hominum, nullo negotio animaduertitur. Vtitur igitur ipio tanquam certo & explorato: multa inquam, vel Infinita potius contingere hominibus: quorum non nulla huiuscemodi sint, ut ex ipsis unum com fici nullo pacto possit, q uia snt adeo diiuncta&separata,ut simul componi nequeant : concedere enim videtur euenins etiam quosdam redigi in unum corpus polle: hoc enim significat illud,quod inquit, si L est : neque enim hoc comune omnium ι euentam, perpetuumq; esse vult, sed peculiare quorundam tantum . Explicato autem simili, inquit. Sic & actiones unius multae sunt, ex quibus una nullast actio. Non erat autem tam planuin hoc in humanis factis, ut in his, quae contingunt ii minibus: quis enim nescit quanta sit temeritas fortunaeὶ Quare id, quod firmitet credi voluit, similitudine earum rerum confirmauit. est autem fabula, ut Ipse multis in locis testatur, imitatio actionis: aut si plures ipsae sint, ex quibus tamen commode, de quo hic praecipit, una fieri pollit. Videndum igitur an is, quem doces,

sensus sit: ducatq; ipse argumentum ab his, quae contingunt certae alicui personae , aut genti, non communiter autem, aut generatim, id est in vita hominum: non enim puto auctorem, ut hoc quoque non taceam, intelligere res naturales, & quae in uniuerso fiunt, sed facta hominum: neque enim peispicio quae similitudo Inter ipsas sit: nee quam fidem acquirere possint exitus rerum naturalium euentui hum norum sectorum: ut quod illic contingisi hic etiam usu venire, credi statim a nobis debeat. Quamuis autem enumerari non possint, tot sunt, quae contingunt mort libus: tamen contingit alicui, ut nunc repente diues fiat :&non multo post patim monium amittat: alias ut Incidat in latrones: quandoq; ut graui morbo tentetur:

nunc vero ut e magno periculo nulla sua industria incolumis euadati et inraq; h

H ij iuscemodi,

SEARCH

MENU NAVIGATION