Principia totius theologiae moralis et speculativae, ex S. Scriptura, conciliis, sanctis patribus, maxime S. Augustino, et aliis probatis auctoribus compendiosè deprompta, authore Florentio de Cocq, ... Tomus primus tertius

발행: 1682년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

Minister

tionis.

huic aequivalente. Hinc valida est haec Graecorum forma et Signaculum doni Spiritus S. amen. Nam v hanus VIII. erexit congregationem Cardinalium, ut corrigerent rituale Graecorum , nec aliquid circa hanc formam suit immutatum, dc postea recusem ;Unde patet, esse hanc formam implicite ab Ecclesia approbatam. Neque dici potest, quod dicta Graeeorum forma non reddat sensum idoneum , aut non exprimat personam confirmantis , quod tamen ad debitam formam requiritur: cum dicta forma ex Ecclesiae praxi sit satis ad id idonea, & actus ministri in actu exercito satis declaratur, uti actus dandi satis .innuitur, dum quis pauperi praebet panem , etsi non dicat, do tibi panem. Hinc collige primo , quod ad

debitam confirmationis formam non requiratur, quod indicativo modo proseratur , nec signatio crucis , neque illa verba, chrismate salutis, nec gemina tio , signo te, aut confirmo te, nec ex pressio Trinitatis, quod etsi exigat Conc. Florent . illud tamen non exigit ut necessarium ad formam Confirmationis, sed ut observandum ab Armenis , qui in variis errabant, quos proinde instruit Florentinum. Dicendum secundo , ordinarius huius Sacramenti minister est Episcopus. Patet illud ex variis conciliis&S. S. P.P. Verius tamen existimo, quod ex commissione aut dispensatione superioris , possit munus illud committi simplici Presbytero. Probatur hoc ex Toletano I. ubi interdicta Chrismatis consecratione Presbyteris, subditur: statutum est Diaconum non chrismate, sed Presbyterum absente Episcopo, praesente verῖ , siab ipso fuerit praeceptum. Neque ullo modo dici potest, sermonem hic esse de Chrismatione ceraeinoniali, cum illam in Baptismo presbyteris licitam esse manifestum sit, adeoque restat, ut intelligantur dicta Concilii ve ba de confirmatione. Deinde, dum dicit Florentinum ordinarium ministrum confirmationis esse Episcopum ,

satis innuit, delegatum posse esse alium. Imo fecit

illud

142쪽

Ds CousIRM ATIONE Iasillud idem Gregorius Magnus, qui l. s. Epist. 3. concessit id Sacerdotibus Sardiniae, ut in locis Episcopoc stitutis, confirmarente idem se ceruut Nicolaus 4. Joannes 22. Adrianus 6. Gregorius ex quo sequitur,

quod quando Pontifex aut alii asserunt, ministerium Confirmationis solis Episcopis reservari, intelligendi sint, deministerio ordinario, non itidem delegato.

Dinam possint debeant confirmari. DICEN Pu Μ primo, huius Sacramenti capaces Puerra sunt infantes, imo olim illis simul cum Baptismo

conserebatur dc Confirmatio, uti patet ex Tertuli. l. de Bapt. c. 7. his aequiparari possiant perpetuo amentes, qui, etsi fine Sacramenti hujus, qui est fortis pugna pro fide, numquam gaudebunt, capaces tamen sunt majoris gratiae de gloriae, quae confirmatio causat.1mo energumenis non est confirmatio deneganda, Fuer u non minus quam S. Eucharistia. Dicendum et . Etsi ex communi Ecclesiae usu expectetur in confirmandis pueris septennium, sive usus ra- E , tionis e tamen tempus illud aliquando praevenire lici-f matiatum est, imo dc admodum utile, puta si ante septemnium ratione utantur e si adsit copia confirmantis,

quae diu post, haberi non poterit, uti aliquando fit

in partibus haereticis dc aliis. Imo in illis partibus tempus illud praevenire convenit, cum pueri haereticorum dolis sint expositi, quibus gratia confirmationis plurimum necessaria est, ad illis resistendum, maxime, quod, si uo semel est imbuta recens, servabit odorem

testa diu. Expectatur vero passim usus rationis, ut majori cum devotione dc fructu Sacramentum illud recipiant, dc recordentur confirmationis perceptae , ne iteretur cui utilitati praeponderat timor periculi subversionis in partibus haereticis, adeo ut praestat certo ac-

. cipere

143쪽

ar4 DE CONFIRMATIONE cipere minorem gratiam, quam cum periculo maiorem expectare.

De essectibus . ceraemoniis confirmationis. DI CE N DUM primo, Confirmatio conseri gratiam& robur ad confitendam fidem animo libero, unde hoc Sacramento dicimur fieri milites christit irem scuti baptismo efficimur qua si geniti infantes, ita confiematione induimur virtute ex alto, prout indiscipulis post susceptionem Spiritus S. contigit, qui egressi coram Regibus & tyrannis non erubescebant Evangelium, sed animo dc ore libero Christum praedicabam,

eumque Crucifixum. Dicendum a. Confert confirmatio characterem, ratione cujus est initerabilis. Unde S.Cyprianus Serm.

de ablut. pedum et Nemo sacro oleo lita, iterum linit. Idem docet Conc. Trid. ses. 7. can. 9. quod ita habet et Si qui, dixerit in tribαι Sacramentis, baptisimo sciliacet , Confirmaιione ordine non imprimi charasterem iunηima, hoc est signum quoddam spirituale indelebile,

knde ea iterari nonpossinit, anathema sit. Dicendum 3. In confirmationis collatione adhiberi solet patri lius, qui confirmandum Episcopo offerat, ratione cujus contrahitur cognatio spiritualis similis illi, quam diximus contrahi in patrino baptismi. Sicut enim pueri Paedagogo indigent, ita Sc directore illi indigent, qui militiae Christianae sese mancipant, unde S in bello videmus capitaneos, centuriones dc alios qui alios milites in re militari instruant. Deinde confirmati maxillam levi pugna Episcopus verberat, quo ostenditur, quod confirmatus ad probra Sc verbera pro Christo sustinenda paratus esse debeat , & ad illud per confirmationem gratiam confirmato esse collatam. . Rur.

144쪽

everentiam sacro oleo debitam et tum ut significetur, gratiam Sacramentalam sedulo esse custodiendam. Quanto tempore fascia illa post confirmationem gestari debeat, praescribit cujusque Ecclesiae consuetudo ; alii ad 7. alii ad 4. alii ad 3. dies illud gestandum

volunt: alii in provectioris aetatis confirmatis illicci post confirmationem removent : in pueris vero ad a. aut 3 dies continuatur, ut melius collatae confirmationis recordentur: sic etiam illico amoveri potest.

s confirmatus degat in locis Haereticorum, quo fit, ut sine incommodo tali fascia ligatus, non possit prodire in publicum. Cujusque interim Ecclesiae praxis est hie observanda. Praxis etiam invaluit eonfirmati nomen in baptis. modatum invariare, vel etiam . novum superaddere priori, etsi non ita expediat, uti in baptismo. S E C T I O UI. De Obligatione chrisitani ex confirmaιione. DIcENDUM primo, Sicuti miles per omnia priniscipi subjicitur, adeo ut si opus sit, pro eo vitae discrimen subeati ita homo confirmatus, novus Christi miles effectus, per omnia suo capiti Christi sese

subiecit, adeo ut eumdem neque timore vitae amitis tendae possit erubescere. Tenetur ergo ut miles me-nuus Christum libere tum vita tum verbo praedicare. quem si erubescat, crimen laeta Majestatis divina incurret, & eumdem filius hominis erubescet, cum venerit in Majestate sua. Si persecutiones ingruanta nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam au tem occidere non possunt e considerandum est, servum non esse supra Magistrum, dc omnes qui pie vois Iuni vivere in Christo, persecutionem pasturos. Si

veritas Christiana sit pronuntianda, etsi res odiosa taveritas

145쪽

Dignitia

ras DE CONFIRMATIONE. veritas , & odium pareat, libere tamen Christus, qui se veritatem dicit, est confitendus, malint cum Ioan ne Bapt. injusta sustinere, quam justa non dicere, sicut de eodem ait S. August. haec enim est taculi nostri perversitas, odisse veritatem, amare duplicem falsitatem e prudentia carnis prudentiae Christianae longe praevalet & supereminet: Unde nihil miti , si mundus veraces insequatur & persequatur. Quare confirmato hoc in corde & ore sit fixum, quod ait Apo- solus Rom. I. Non enim erubesco Evangelium. Et illud S. Chrysost. serm' de Marty ibus tom. 3. Christiane .... exere vires, atrociter in praelio isto concerta. Considera pactum, eonditionem attende, militiam noster patium quod

spopondisti, conditionem qua iaccessisti, militiam cui πω men dedisti.

CAPUT MI ARTUM

De Augustissimo Eucharistiae Sacramento, SECTIO PRIMA.strid sit Sacramentum Eucharistia. ICENDUM primo, Cum Cone. TrId. D. ses. I 3. Salvator noster discessuras ex hoe mundo ad Patrem, Sacramentum hoc instituit in quo divitias divini Di erga homines amoris velut effudit, memoriam faciens mirabilium suorum , . in illius sumptione colare nos sui memoriam praecepit , suamque annuntiare mortem, donee ipse ad judicandum mundum veniat. Sacramentum illud omnium Sacramentorum est excellentissimum , eo quod ultra gratiam omnibus Sacramentis communem effectum, ipsum gras auctorem lase ante usum etiam bacramenti con

tinea.

146쪽

DΕ Εuc HARIsTIA. I 27 hineat. Quod vero Eucharistia sit Sacramentum, res de fide est indubitata. Dicendum a. Sacramentum hoc non consistit in In-sito Te transeunte, puta sumptione, ut volunt Luthera sit μυρni r nec in signo, ut vult Calvinus e sed consistit in 'r'

re vere permanente, unde Conc. Trid. ses I 3. can. . Si quis dixerit peracti consecratione, in admirabili Eucharistiae Sacramento non esse corpus Sanguinem Domini , sed tantum in usu, dum sumitur, non ante vel post ,

anathema sit. Uide etiam can. 7. & cap. 3. & 6. Sacramentum enim hoc perficitur consecratione, quae diu ante sumptionem ponitur. Deinde hoc requirit sensus verborum, accipite , hoc es enim corpm meam,

idest , illud quod trado vobis, est corpus antequam detur aut sumatur. Insuper alias Eucharistia esset opus suscipientis, non consecrantis, cum suscipiens illam sumat & ea utatur e unde sumptio nihil est aliud , ni si usus Sacramenti, &ad summum significat gratiam, tamquam conditio sine qua non. Ex quo sequitur, quod ne quidem verba proprie loquendo ad essentiam

suius sacramenti pertineant, cum sint res transeuntes. Dicuntur tamen verba a Florentino esse forma huius Quomodo Sacramenti, non qua intrinsece Sacramentum illud verba με constat, sed qua perficitur, idest forma essiciens, non informans aut componens. Unde signanter ait Conc. 'Sacramenta persici rebus, verbis, . c. Non vero ait, constare aut componi. Quatenus tamen verba consecra tionis determinant significationem specierum per se indisserentem , extrinsece ad hoc Sacramentum per-.tinent, dc moraliter manere censentur, quamdiu ordo ille & connexio specierum ad verba manent, quae est , quamdiu manent ipsae species. Dicendam 3. Proprie hoc Sacramentum compre hendit compositum ex speciebus consecratis & Coris Pore dc Sanguine Christi. Eo modo optime intelliguntur SS. PP. dum docent Eucharissiam constarexe terrena dc divina, dum assimilant Eucharistiam vetabo incamato, in quo sint duae naturae, scilicet hu

mana Diuit Corale

147쪽

2I DE Eue HARIsTIA inna & divina, de tamen est unica persona Chriasti , ita de hoc unicum est Sacramentum. Deindra praedicta gratiam significant & conserunt, suntque ratione specierum signa sensibilia. Dicuntur tametasubinde species Sacramentum tantum, non quod Eucharistia in eis solis consistat, sed quod ratio signi sensibilis' a speciebus desumitur, de corpori Christi communicatnr , unde per Synechdochem dicuntur spe-

uid α- cies Sacramentum tantum. Sic etiam dicitur Corpus

Wrome ' Christi esse in Eucharistia, unde videri posset, esset Iris ao Eucharistia distinctum, sed notandum est, quod Corpus Christi dicatur esse in Eucharistia ut pars in toto, anima in homine. Gaeses Dicendum 4. Species sunt quasi malefia in hoe sum quasi composito, dc Corpus Christi tamquam forma. Si- ἔ cui enim illud quod est nobilius, & a quo aliud accipit suam perfectionem est forma in composito ec sentialit ita hie pariformiter Corpus Christi dicit quasi forma , eo quod omnem sanctificandi vim, species a Christi Corpore recipiant.

Ωκaenam sit materia Eucharistiae. xub. DICENDU Μ primo. Materia Eucharistiae est pa

. nis triticeus Jc vinum de vite. Probatur hoc ex Florent Latranensi de Trident ses. I 3. 2I. 22., dcc. Ratio ejus praecipua est voliuntas Christi in stituentis. Ratio congruentiae est , quod Eucharistia sit nutrimentum animae, quo anima nutritur, sicut corpust ane dc vino et Item hac materia significatur fide-ium communio, quia sicut ex multis granis unus panis, de ex multis racemis unum vinum proditi ita ex multis fidelibus unum corpus Ecclesiae exsurgit. νε η Dicendum a. Panis hic debet esse triticeus, dc usuam: lis: panis vero est compositum artificiale constans granis

148쪽

DE ED CHARII TIC I 29. granis in farinam redactis , dc ex aqua granis immixta coctum. Hinc inseres , quod panis constans aliis granis, quam triticeis, non sit apta materiar uiciis consecrationis, v. g. si sit panis ex hordeo, millio , Oxieta, granis indicis, castaneis, &c. De siligine, spelta, farre alii universim negant , Mug. . alii assirmant, quae sentiendi diversitas, ex diversa acceptione votis triιici, quod aliquando significat speciem generalem praedicta tria ut individua sub se continentem. Valida quoque es t materia, si alia grana tritico admisceantur, sic ut triticum praedominetur, uti etiam si aliquot grana salis, aliquae guttae

aquae rosaceae admisceantur, sic ut maneat panis vere usualis.

Dicendum 3. Grana tritici debent in farinam redi- si, unde grana tritici integra , etsi per coctionem Iibi invicem adunata , non sunt apta materia , eis quod non sint panis usualis. Hinc etiam panis ex surfuribus non valet ad consecrandum, cum debeat panis usualis esse ex medulla tritici , panis vero furfu-xeus non est panis hominum usualis , sed caninus. Dicendum Φ. Liquor , quo debet farina In maia Lam componi, debet esse aqua naturalis , alias si melle, butyro, aut oleo componatur , erit potius Placenta aut laganum , quam panis usualis. Idem die, si adhibeatur massae illi piper, caseus, dic. De-het insuper haec dicta massa esse igne cocta, non elixa; unde massa cruda farinae , uti & in sartagine frixa, non est apta consecrationis materia , eo quod non sit panis usualis. Perinde tamen est, sive massa illa coquatur in fumo, seu subcinere in vase, modo λαIo igne coquatur : unde &ex usu Ecclesiae coquitur

in ferrea lamina, ut major puritas panis possit haberi.

Dicendum s. Panis ex amylo non videtur esse m teria sussiciens. Ratio est, quod triticum ex resolutione sui in amylum corrumpatur, primΛ enim tritiis cum contunditur, miscetur aqua, di calore solis aut ,

Tom. III. I alio

149쪽

sa I DE EUCHARIsTIA. 'alio vehementi exsiccatur et unde ad summum e te materia dubia. Dicendum 6. Panis elixus in iustulum non est valiada materia, uti & azymus panis rubro colore puta cinnabrio confectus, quo litteras obsignamus; Ratio est, quod panis ille non sit usualis, adeoque etsi forte hostia non mutetur Physice, mutatur tamen mO- Taliter, unde vocatur alio nomine, quam panis.

C; istut m ICENDUM primo, Christus consecravit in azy- in onymo a P mo pane, eo quod instituerit S .Eucharistiam tem- p '' ι' pore dierum azymorum, quo sub poena mortis se v ' mentum in Israel esse non poterat. Pro cujus intelligentia notandum est , Judaeos debuisse celebrare Pascha luna I . ad Uesperam mensis Nisan, qui ex parte Martio & ex parte Aprili nostro correspondet ;annos vero computabant per Iz. Lunationes, adeo ut eorum annus minor erat nostro solari xx. diebus eunde habebant annos intercalares, ut motui solis sese conformarent. Annos autem incipiebant a mense

Nisau, idest a novilunio illo, quoa est prope aequinoctium vernum.Quo posito contendunt Graeci,quod Christus illum diem I . anticipaverit, de celebravexit Pascha Luna i3. licet caeteri Iudaei id facerent Luna I . Ratio est, quod Joan. I 8. de ipsa die mortis Christi dicatur de Iudaeis, Non introierant in praetoriam, ne eontaminarentur , sedat manducarent Pascha. Et e. I9. dicitur , erat autem paraseeve Paschae. Ad quae volunt

aliqui, quod Judaei diem Paschae, ob Christi occisi

nem immutaverint, vel in Sabbatum transtulerint,

uti moris erat Judaeis , si festum aliquod immediat ESabbathum praecessisset, cum illi populo molestum. gravobservare duo sesta consequenter, quod ex anti-

150쪽

DE EUCHARISTI A. I 3 qua Esdrae traditione deducebam : verum melius respondent, qui dicunt, per Pascha dictis locis, non intelli' agnum Paschalem, sed alias victimas Pasichales, quas tempore 7. dierum azymorum quotidie offerebant, quae victimae vocantur etiam Pascha, qui bus vesci non poterant, nisi mundi. Patet hoc ex josephol. 3. antiq. & August. l. s. qq. V. T. q, 24. Dicitur autem Parasceve Paschae, non quod esset

parasceve, idest praeparatio ciborum ante Pascha , sed ante Sabbathum, quod incidebat in diem aliquem

azymorum.

obiiciunt, quomodo ergo expresse dicit Ioannes c. 3. de omnibus Christi factis in ultima coena, ante diem festum Paschar Item quomodo c. I9. dicat: Erat enim magnus dies illa Sabbathi, quare magnus , nisi quia in eo celebrabant Pascha 3 Resp. per diem Paschae non intelligi totum diem festum, qui incipiebat ab occasu solis diei i . & durabat ad occasum solis diei is . sed capitur pro ipssio die i s. usuali seu naturali, ante quem celebravit vespere Pascha. Deinde vocatur ille Dies magnus Sabbathi, eo quod Joannes scribens Christianis de Judaeis, innuat, quanto honore diem Sabbathi colerent, unde vel per exaggerationem vel Ironiam vocat eum magnum, cum jam Sabbatha cum aliis legalibus forent abolita. Instituis

Dicendum a. Christus instituit hoc Sacramentum, eae Post coenam communem, quam ante coenam Paschalem adhibebant, eo quod coena Paschalis naturae η'ς sustentandae non sufficeret: unde canit Ecclesia r Postagnum t picum expletis epulis, corpus Dominicum datum

disci lis. Dicendum p. Isu Christi edocta Ecclesia Roma- Celebra

Da, celebrat in pane azymo. Et quamvis valeat con- 'secratio in fermentato, tamen purius Sc conformius NSacramento, consecratur in azymo, quod purissimviri

purissimae Virginis partum significat, uti etiam qua cordis puritate ad illud Sacramentum sit accede dum εἷ a Dicen.

SEARCH

MENU NAVIGATION