장음표시 사용
191쪽
x a DE SACRI FIer αetiamnum aptum manet ad cingendum: alii quoquct satis probabiliter tenent, quod si neutra pars sufficiat. possit equidem, salva benedictione, partes innoda
Dicendum 3. Si quis eelebrat In vestibus aut vasci non benedicto per Consecrationem illam non remanent benedicta. Ratio est, Ecelesiae constitutio, quae requirit benedictionem ab ipso praescriptam, qualis
non est celebratio. Celebrare tamen sine vestibus maioris momenti, est de se peccatum mortale, v. g. omisso stolae , omis sio vero vestis minoris. v. g. cinguli, manipuli, Scc. . est solum peccatum veniale. Maior tamen de quidem gravissima causa requiritur ad celebrandum sine ve-uibus maioribus, quam minoribus: quae si adsit, V. g. ad vitandam mortem, licitum erit omittere vestes
maiores , eo quod illarum adhibitio sit iuris positivi Ecclesiae, quae non obligat cum tanto damno. Dicendum 4. o misim significat velamen faciei Christi a Judaeis obuelatae , dicentibus , Prophetiῖα, quis est, qui te perculsit ' cloa significat albam vestem, qua Haerodes delusit Christum. cingulum significat flagella Christum . ambientes. Manipulus, senes quibus ligatus est Christus e Stola, ligaturam ad Columnam. Planeta vestem purpuream Christi coram Pilato. Dicendum s. non recitare preces inter induendum vestes sacras, non est per se peceatum, cum rubrica preces illas praescribens, non sit nisi directiva , non item praeceptiva. Recte quoque admonet rubHea, ne vestes aut alia missae paramenta sint laeera, idque contra reverentiam sacrifieii. Quo pacto graviter peccant, vestibus Iaceris, lineis sordidis. Si praecipue eorporali & puris eatorio sordidis celebrantes , 8c aliquando similia servitio mensae, aut proprio stropivolo applicare erubescerent, ubi pejora sacris applicare non reformidant. Certe ex decentia ornatus sacri, superiorem Eccle
192쪽
DE SAc RIFICIO. 373 Eeclesiae facile dignosces. Hinc S. P. N. Nosterius iure merito, inter tria, quae lape de die in diem se Vanda ingeminabat, unum erat, circa altaria & divina mysteria mundities.
Annotiuio ad rubricam stemdam tertiam. DI c E N P u M primo : debet iuxta rubricam praeis Minisse cedere minister cum Missali. Olim quidem in speluncis Eremitae soli celebrabant, ex usu tamen dc praxi Ecclesiae, & eap. propinait de filiis presbyt. t hoc ex Presse inhibetur : unde sequitur, quod cum sit illud iuris Ecclesiae, possit in eo a Papa dispensari. Imo exiscipiunt aliqui casum gravis necessitatis, quando obligatio alterius praecepti praevalet, V. g. communica di moribundum. Cap. de cohabit. clerio. mulierum, inhibetur hie semina et in Belgio tamen consuetudine contraria est aliter introductum, unde praxis habet, Beginas posse ministrare r quamquam hoc laudabiliter observent aliquae, nec librum transportare, ampullas in altari collocare, di solum respondere, nisi aliud necessitas
Dicendum a. Rubrica tertia dicitur, quod Sacer- Itε dos debeat celebrare capite detecto, contrarium sub gravi poena statuitur cap. nullus epist. dist. I. dc quidem etsi justa causa subsit, v. g. propter dolores campitis, calvitii, &c. Debet equidem ex constitutione Urbani VIII. adiri Pontifex, si commode adiri poΩsit, pro dispensatione , cum hoc soli Pontifici post dictam constitutionem Urbani VIII. sit reservatum. Si vero non ita commode adiri possit, Episcopo , Ρα lato quoad subditos dispensatio pro eo casu jure antiis
quo competere, est vero simile. .
Dicendum 3. Ex praxi Ecclesiae non videtur illici
193쪽
r 4 DE SACRIFICIO. tum paramenta accipere in altari, ita tamen ut In riores Cardinalibus , dc Episcopis, sumere bebeanteX parte Evangelii. Missa iη- Dicendum Φ. Missa inchoata, non licet sub gravi
eboata est poena & culpa ab ea persolvenda recedere, nisi urgen- perstve causa. Si ante consecrationem recordetur
peccati mortalis, neque sine gravi infamia haberi pos. sit copia consessarii, non tenetur ab inchoata Missa recedere, sed praeviacontritione prosequendum est. Si vero commode haberi possit copia Consessarii, v. g. . dum sedet Sacerdos sub gloria , sub graduali, Credo , me. omnino debet confiteri ', cum enim quoad partes essentiales Sacrificium non sit inchoatum, major erit irreverentia, in tali statu pergere , quam intermedia Consessione Sacrificium paulisper interrumpere.Idem statui posset, dum quis in decursu Missae, recordatur, se esse irregularem, suspensum, &c. Dicendum s. Si celebrante Sacerdote Ecclesia violetur, de qua violatione postea, si non sit Canon inisi ceptus, debet Missa relinqui, secus si inceptus sit. Si vero non sit inceptus Canon, debet Sacerdos expectare, donec Ecclesia sit reconciliata, quod facili negotio poterit ipse Sacerdos ; si Ecclesia sit solum bene.
dicta dc non consecrata . facta reconciliatione debet prosequi. Si vero incepto Canone, possit reconcili tio commode expectari, debet omnino expectare ,& facta reconciliatione pergere. Si vero mors aut ruina Ecclesiae immineat, etiam incepto Canone abrumpi Missa poterit, eum Ecclesiasticae leges, non obligent cum tanto damno et imo ob periculum irreverentiae, deberet abrumpi. Si vero eo casu facta sit consecratio, statim debet sumere Sacramentum,cum aliae partes non requirantur ad essentiam sacrificii. Si vero esset sola hostia consecrata, posset eo casu vel hostiam solain sumere, vel eam se-Cum auferre, neque mutilatio hoc casu a Sacerdote censetur esse procurata, sed urgentissima de causa per
tuita solum. Denique huc dc alio simili casu, debet
194쪽
Dicendum 6. Non licet quoque missam sine causa Luterminterrumpere, cum sit compositum morale conti- 'guum, unde interruptione solvitur unitas ab Ecclesia requisita: quo autem minor vel major erit interruptio, eo minor vel major respective erit culpa. Imo quo
missa est dignior officio divino , eo interruptio missae interruptione ossicii est gravior culpa, unde etiam ad
ossicium interrumpendum, non requiritur tanta causa quam ad interrumpendam missam.
Causa vero interrumpendi missam est pavis infirmitas , necessitas ventris dissolvendi , quod differri
non potest, ad succurrendum moribundo &c. quae interruptio non impedit moralem contiguitatem sacrificii: unde resumens missam, debet progredi ab ea parte, in qua desiit. In his autem, prudenti iudicio iudicandum erit, an necessitas & justa causa praeponderet obligationi missam non interrumpendi, necne, & agendum illud , quod p ponderat. Sie etiam interrumpi potest , ob concionem , vestiti
nem , professionem &e. praestaret tamen cum aliquali cantus musici diminutione pergere , quam Obillum interrumpi, unde praestaret a musicis interrumpi tantum & abrumpi, quam propter musicam interrumpi missam. Dicendum 7. Introitus significat, & innuit, qua animi puritate ad altare Dei sit introeundum. con- ','s h. fessio subsequens, indignitatem Sacerdotis confitetur, tes. or justus prior accusator est suit unde S. Mariam , Michaelem, de alios sanctos invocat ad opitulandum tinitium hoc missae significat statum hominis ante adventum Christi, paceatis obrutum. Ipse introitus exis primit suspiria Patrum expectantium Christi adventum, unde toties dicitur Urie et sen, id est, Domina miserere. Sequitur Gloria in excelses, quae significat adventum Christi in carne, collectae vero sgnificant pastorum di magorum adorationes di obsequia. Epi-. stola
195쪽
stola significat praedicationem Ioannis ante Evangelium: Gradaale poenitentiam, quam praedicabat Joannes. Alleluia significat gaudium animae poenitentia absoluta. Evangelium innuit praedicationem Christi e Symbolum exprimit fidem praedicandam & confite dam. Hucusque durabat missa Cathecumenorum . eo quod hucusque interesse poterant cathecumeni, postea excludepantur. Sequitur Osterioνιum, seu rei offerendae oblatio Mbenedictio, ut in conspectu divina: Maiestatis , cum odore suavitatis adscendat, quod offerte a hoc imis plorat Sanctissimam Trinitatem , & alios Sanctos. Secreta significat orationem Christi ante suam passi nem, quando orabat secreto. Praefaιio significat ag- gratulationem puerorum Christo factam , clama lium O anna in excelsis.
Subsequitur canon id est regula , eo quod sollicite admodum prae aliis missae partibus debeat obseris vari. Hinc mysteriis abundat , dc pietatem causat. Elevatio calicis Hostia, significat crucifixionem Christi & elevationem Criicis. Oratio Dominica conis stat 7. petitionibus, in memoriam p. Verborum, quae Christus in Cruce locutus est, quam sequitur oratio Libera , dcc. Qua significatur omnes morte Christi liberatos a servitute Diaboli dc peccatis. Fractio Mixtio Hostiae, significat divisionem animae Christi a corpore, cui iterum suit unita. Pax Domini, significat pacem, quam Discipulis toties praedicavit Christus. Agnus Dei, significat peccata mundi per Christum esse deleta. communio , significat Commestionem Christi cum Apostolis, cum Reliquias cibi dedit eisdem. Benedictio, significat benedictionem Christi adscendentis in Coelum , dum elevatis manibus benedixit Apostolis. Evangelium Daunis, significat Praediacationem Apostolorum deChristi incamatione. Myste- Tiorum praedictorum notitia cuilibet Sacerdoti est no
196쪽
gravis, unde gravis erit deordinatio illud omittere et per illum enim res profana redditur apta de proportionata ad continendum rem omnium maxi-ine sacram. Et licet Ecclesia aliquando contenta sit oblatione mentali v. g. quando post consecrationem advertit Sacerdos hostiam non e ite triticeam: non imnuit ritum hunc non esse ita gravem, aut omitti libere posse, sed praeceptum de offerendo externe ob tiis morem scandali suspendit, qua vel alia urgente cauis S a cessante , manet obl igatio exterius ritum illum adhibendi, in suo vigore. Dicendum a. Si post oblationem adserantur par ticulae pro communicaturis, si adsit justa causa, posset adhiberi sola oblatio mentalis , v. g. ad vitandam confusionem, ad clerum communicandum: Alias, si iusta causa desit , deberet eas verbaliter quoque offerre, maxime ante Canonem, quia eousque censetur oblatio moraliter perseverare. Si vero incepto Canone adserantur , docent plerique tum non esse consecrandas, cum secrificium tunc sit moraliter inchoatum , unde consequenter docent, quod si eo casu adesset causa gravissima , puta moribundum communicandi, potius danda esset particula majoris hostia .
Dicendum 3. Si post oblationem calicis , aqua omisia superaddatur, non debet aqua benedici, eo quod materia consecrationis, id est vinum in calico praevie suerit benedictum , eo quod pars principalia ad se trahat minus principalemi sicut si oleo benedicto addatur aliud non benedictum. Unde rubrica dicit, quod si ante consecrationem advertat Sacerdos Tom. III. . M aquam
197쪽
x 8 DE SACRIFICIO. aquam non esse admixtam et debeat eam statIm a dere , & consecrare nulla mentione oblationis facta Dicendum 4. omittere benedictionem aquae, item ablutionem digitorum, est solum peccatum Veniales eo quod non sit ritus adeo gravis.
De canone, ejusique ritibus. DIcENDuΜ primo prolatis verbis ιeligitur, &e. simul cum gestibus, praescribitur in rubrica, de Canone addere nomen Episcopi, puta talis in cujus territorio celebratur. Si vero quis celebret in locis ab Episcopo exemptis, v. g. quae subsunt Abbati . vero similius non debet nomina si vicinioris Episcopi nomen, sed omitti, cum aperte dicat rubrica nomen Episcopi talis loci: unde idem esset, acsi Episcopo mortuo sedes vacaret. In quibusdam quoque partibus additur hic nomen Regis loci, in aliis non additur, unde praxi loci sese debet accomodare celebrans Sacerdos. Dicendum a. Sacerdos orare potest in suo memento modo opportuno, si per casus nominum discurrat: V. g. nominativo casu pro se ipso. Genit: pro genitoriabus : dativo pro benefactoribus, dcc. hoc tamen no
tandum expediens admodum esse, si praevie in sacristia in particulari fiat commemoratio illorum, pro quibus quis vult orare. Dicendum 3. Applicationem Missae fieri convenit in primo memento, etsi ante Missam applicatio illa fieri posset. Cum vero Sacerdos sit dispensator misiteriorum fidei, debet specialem fructum, idest , qui correspondet illi, pro quo celebratur , applicare alicui. Poterit autem illum fructum applicare, tum sibi tum aliis non impeditis r excommunicatis enim vetat Ecclesia precibus di sacrificiis communicare . unde
198쪽
Dg SACRIPI cIo. unde si pro illis celebret, ut Minister Ecclesiae, contravenit in re gravi , statuto Ecclesiae, quo casul erit non tantum illa applicatio illicita, sed etiam invalidarcum enim agat hoc casu, uti supponitur, ut Ministee Ecclesiae, non potest agere ultra intentionem Ecclesiae praescriptam, quae excommunicatos excludit. Si vero Sacerdos celebrat, ut Minister particularis, licet valide de licite privata oratione illis prodesse potaset. Si denique ut Minister Christi, applicatio facta
excommunicatis erit qnidem valida, sed illicita i pe cat enim contra legem Ecclesiae procedendo. Valet tamen applicatio , cum potesta; consecrandi & apia plicandi missam , annexa sit ordini sacerdotali, ergo sicut Ecclesia non potest facere, ut Sacerdos valid Enon consecret , dum caetera essentialia adhibet, ita nec invalidare applicationem. Dicta intellige de excommunicatis vitandis, non item de non vitandis, quibuscum communicare in spiritualibus, a Martino
V. bulla ad evitanda , fidelibus est permisium , de quo alibi actum est. Dicendum . Non licet offerre missam prodamnatis , eo quod omnis plane fructus sint incapaces. an misi Pro Beatis verb non potest offerri missa, ut illis prosit in remissionem poenae vel culpae , aut in gratiae ριὰμ i.
vel gloriae essentialis augmentum , bene tamen ad gratificandum Deo , quod beatos patronos nostros posuerit dc acceperit. Pro defunctis quoque aeque ac pro vivis offerri potest hoc saerificium, uti patet ex Conc. Trid. se T. 22. c. '' I. Hoc tamen notandum est, Mi IIam de requiem plus il- d --ki, lis prodesse, quam aliam, quoad fructum impetratio- quam alιanis, eo quod orationes hic sint magis ad id congruae:
et si hoe in alia mis a satis quoque possit compensari,
v. g. majori devotione celebrantis dic. - t Celebrare missam pro vivo tanquam pro desuncto, talebris, a Ecclesiae ordinationi est contrarium , neque ex eo Mosam
in ore ulla utilitas spoterit expectari , eo quod missa pr' v v
duobus modis soleat conferre situm effectum , semel: Io ..
199쪽
Mus at o DE s Ac RIs Icro ex Opere operato, quatenus Sacerdos celebrat ita persona Christi , qui statilia consertur , neque in suturum suspendi potest: alio modo ex opere Operanistis, bc per modum impetrations, quatenus Ecclesiae preces sacrifieso adjunctae sunt, illae autem reseruntur ad mortuos in misi a de requiem, non item ad vivos. Deinde , etsi olim dissimulaverit in contrario facto Caroli U. tamen Ecclesia modo aliter jure oris dinat , uti patet ex dictis. Dicendum s. Licet sacrificium applicate peccatoribus quoad fructum impetrationis, puta ut conVertantur : non itidem quoad fructum satisfactionis, cum non remissa culpa, non remittatur poena. Si autem Sacerdos alicui fructum applicavit, cui prodesse non potest , v. g. damnatis aut beatis , si nulla ulterio ere stricta sit celebrantis intentio , reponitur fructus ille in thesauro Ecclesiae. Notandum autem , rect sacerdotis celebraturi intentionem ita restringi , ut
casu quo illi, quem intendit, fructus missae prodeste non possit, id amicis ploximioribus velit applicare. Dicendum 6. Applicatio illicita, v. g. facta alteri
contra voluntatem superiorum , non itidem est invalida , quamvis enim inferiorum velle, & nolle dicatur esse penes superiores , hoc solum intelligi potest, de directione actus, non itidem ejus valore, neque superiores quidquam possunt circa valorem celebrationis, si caetera essentialia adsint, cum actus Sacrificii sit actus Ordinis, cujus potestas non subjaeet authoritati superiorum. Neque ideo Deus ad illicitam applicationem fructum conferens , approbat eamdem, sed solum eam permittit , ne ordinem a se institutum disturbet: alias enim nec malus Sacer dos vere sacrificaret. οDicendum 7. Possunt superiores justa de causa imponere subditis δc restringere Missae applicationem , v. g. si Monasterium vel ratione fundationis, vel stipendiorum obligationibus sit gravatum e quo casu
ex lege justiti debent subditi illis satisfacere. Unde
200쪽
DE s Ac RIPI cIo. Iν neque proprie condit superior eo casu novam legem, sed dictat& declarat jus naturae de satisfaciendo obligationi ex justitia contractae. Hoc tamen notandum est, quod superior pro suo libitu non possit Missas imponere, uti nec potest sem- Per praecipere ea , quae sunt supra regulam et unda conrormiter ad regulam cujusque potest Missas injungere, & prout necessitas expostulat. Hinc non possunt subditis iniungere Missas, ipsis superioribus stipendia accipientibos, quae usui suo speciali applicant, aut aliquando dilapidant. Et ratio ejus est, quod superior solian habeat iurisdictione ni in subditos, in
iis quae concernunt bonum subditorum & Monasterii, non item proprium. Unde multo minus possunt aliis injungere missas, di aliis stipendia tribuere. De nique notandum ex communi Doctorum sensu, quod superiores non possint ita gravare hic suos subditos,
ut ne semel quidem in mense sint liberi in applican
Dicendum 8. Quatenus Sacerdos celebrat in persona Ecclesiae sic nullum omnino valide aut licite ex- 'cludere potest ab applicatione missae, eo quod Ecclesia intendat orare pro omnibus, adeoque Sacerdos mandatarius non potest excedere fines mandantis: Unde a fructu generalissimo aliquem excludens peccat mortaliter, contra veniendo constitutioni Ecclesiae
in re gravi. Ut autem celebrat in pexsona Christi , si epotest uni aut pluribus fructum medium seu specialem
applicare, cui voluerit, cum ita celebrans habeat fa- cui fatem intentionem suam restringendi ex vi ordinis Sacerdotalis: si denique celebret ut persona privata, poterit orare pro eo, pro quo voluerit, modo neminem ex odio aut alia prava intentione excludat. Dicendum 9. In applicatione missae praevalet intentio actualis, virtualis sufficit, habitualis juxta plurimos sufficit; ex eo, quod intentio offerendi quidem debeat influere vel per se vel sua virtute in oblationem et apylicatio vero, quae est donatio, non debet in M s rem