Principia totius theologiae moralis et speculativae, ex S. Scriptura, conciliis, sanctis patribus, maxime S. Augustino, et aliis probatis auctoribus compendiosè deprompta, authore Florentio de Cocq, ... Tomus primus tertius

발행: 1682년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

, a DE SAc RI FI cIO rem applicandam influere, sed eam supponit. Neinque ideo pro Missis totius anni sussicit semel unica a pinplicatio, cum debeat morali iudicio censeri applicari ex tali intentione Missa pro aliquo, quod hoc casu

vix moraliter censeri potest. Dicendum io. Uti vivorum Sacerdos meminit rita& meminit mortuorum post Consecrationem, sicut Christus vivorum curam gessit ante mortem, praedicando, sanando ,&c. & poli mortem mortuorum, descendendo ad inferos. Hoc tamen notant discrimen, quod in Mementovivorum oculis clausis oratio

mentalis praescribitur, ob periculum distractionis: in Memento autem mortuorum, oculi aperti sint intenti in Corpus Christi. Deinde notari potest, quod in Commemoratione mortuorum habeatur duplex NN. non quod expresse nominari debeant pro quibus rogandum est, uti & antiquitus fieri solebat, dum in tabula scriberentur Zc legerentur defunctorum nomina pro quibus orabatur: Quod jam arbitrio Sacerdotis relinquitur, vel pro iis orare nominando vel men

te eos retinendo.

Dicendum Ir. Species Consecratae solent variis benedictionibus benedici, non quasi non essent antea benedictae , sed ad significandum crucis mysterium, aut significandum res esse benedictas, aut etiam benedicuntur in persona Christi. Notandum ulterius applicationem Missae fieri serius post Consecrationem , eo quod in Consecratione Missa essentialiter consistat,& statim facta consecratione conferat suum essectum, qui neque suspen

di potest.

202쪽

DE SAc RIFICIO.

Varia in canone notanda.

IN principio Canonis dicitur Te igitur, &e. ut conia

tinuatio precum praefationis. Dicuntur autem Baedens, haec munera, dcc. per anticipationem. Dicitur Deo memento, non qua si possit Deus oblivisci, sed memento idem est, quod Miserere: Unde S. August. l. II. confess. c. I. Numquid, ait, Domine, tum tua sit Dς me αιernitas, ignoras, quae dico tibi' non utique , sed assectum meum excito in te, misericordias tuas super nos. Ricitur quoque Vel qui tibi osserunt: Audientes enim Misam, etiam Sacrificium offerunt approbando dc .consentiendo iis, quae in Sacrificio aguntur. Additur Pro redemptiose animarum , non quasi animae jam redemptae forent, sed ut redemptionis pretium iis applicetur. Per commanicantes, intelligitur communicatio Ecclesiae triumphantis & militantis. Deinde sola Martyrum nomina , non item Consessorum apponuntur, eo quod ii Hostiam & Sacrificium Deo obtu

lerint. l

De communione Sacerdotis praeambulis. DIcENou M primo, Hostia frangenda est in Io co inferiori, non vero in superiori, ut volunt aliqui, tum quod ita habeat Ecclesiae praxis, tum quod pars inserior commodius Calici immittatur , quam superior. Dicendum a. Tenetur Sacerdos sumere Hostiam a se in eodem Sacrificio consecratam, cum aliae Ho-

203쪽

ηε DE SACRIFICIO. stiae, etsi contineant eumdem Christum , tamen non est idem , ut est victima hujus Sacrificii. Hinc Mrubrica habet, quod si Hostia miraculose dispareat, debeat alia sumi dc consecrari , quod minime alias opus esset , cum posset hoc casu sumi Hostia prae-

consecrata.

mce do Dicendum 3. Tenetur Sacerdos sub utraque sp . .mmu cie communicare, ut ait Conc, Trid. sesi i 3. c. s.

nivisma sub ex traditione Apostolorum , imo usius ex jure di- .ini θε- vino, adeo ut Papa in contrario non possit dispen- ' fare, eo quod iuxta aliquos sumptio spectet ad ensentiam Sacrificii, vel saltem ad ejus integritatem, de quo antea. Hinc in rubrica tam arcte praecipitur utriusque speciei sumptio , ut deficiente Sacerdote ante sumptionem, debeat alter senaptionem supple

I 'cendum 4. Hostia non est. a Sacerdote sumens da ut alii cibi, masticando, sed modeste lingua mollificata sumenda . dc sensim deglutienda, ac denique lingua, quoad fieri potest, omnes particulas pa-

Iato adhaerentes colligente , sumendus est sanguis. sanguis vero sumendus est modeste Sc reverenter,

quod aeque uno ac pluribus haustibus fieri potest , de quo disputant alii. Si vero simplo sanguine mainneat particula Hostiae adhaerens Calici , vel digito

reverenter trahenda est ad oram Calicis de sumenda , vel vinum infundendum dc una cum vino sumenda, quod sorte priori modo erit decentius, quod di rubrica monet de desectibus. Hostia vero debet sumi ante Calicem, quem Ordinem invertere est grave peccatum , contra usum Ecclesiae in re gravi. Imo hoc verius apparet esse

iuris divini, eo quod Christus hoc Saetificium instituit, ut est verum convivium , cujus ratio exigit, prius sumi cibum , deinde potum. Rurifica- Ditendum s. Purificationem Calicis omittere estu. 0 peccaturri mortale et Cum sine gravi. irreveren

tia, vix fieri possit, ut nihil de sanguine in Calice

204쪽

Dp SACRI v Icro. Ismaneat, unde periculum ne sanguis irreverenter tra

ctaretur.

Dicendum 6. Fragmenta post sumptionem Cali-

cis etiam sumi pollunt a non jejuno et Talis enim Vere f.

jejunus sumpsit Sacramentum, & sumptio fragmen-peii. torum est quid accessorium ad principale, Alias enim semper fieri solet, ut aliquid Sanguinis aut Hostiae adhaerens palato aut linguae, post purificationem sumptam Sc deglutiatur a non jejuno. Unde moraliter manet jejunus in ordine ad tales particulas. Ρraestat tamen ante sumptionem Calicis eadem patena colligere , N. sanguini unita sum cre. Ιmo addunt aliqui, quod etiam in Sacristia possent sumi in reditu ab altari. Idem dicendum quoque est defragnentis alterius Sacerdotis in patena aut Calice reliotis, Sc a te reis Pertis, cum & illa pertinere censeantur ad subsequens Sacrificium alterius Sacerdotis. Patet hoc etiam in modo purificandi pixidem itera: is purificationibus post sumptum sanguinem. Et hoc dicunt generaliter de omnibus fragmentis tam grandioribus , quam maioribus, secus de integris tormulis, quae ad usum fidelium consecratae, reservari debent ad eumdem usum, nisi fortd ex reservatione timetetur iris

Teverentia Sacramenti.

Dicendum 7. Si sit dubium an sint reliquiae ho- δε stiae consecratae vel non consecratae, debet eas su- mere in altari post sanguinem sumptum , vel etiam b. Ipurificationemr si vero deprehendantur extra alta recta. debent tradi sumendae alteri sacerdoti, vel sine lumine & stola a sacerdote recondi in tabernaculo,

quod si desit, debent poni in Corporali ad dictum fi

nem. Hoc tamen notandum hic est , quod plurima aliquando videantur esse fragmenta, quae revera talia non sunt, ut sunt furfures, atomi , eXcrementa capitis aut barbae, pelliculae cutis &c. Dicendum 8. Fragmenta possunt dari Laicis communicantibus , tam cum alia formilia , quam cum

ablutione , uti saepe fit quando Lateo dato Sacramento

205쪽

Dispensa

ror Sacri.

sicis , Is ' DE SACRIFICIO. mento , sacerdos in ablutione Laico facienda abis stergit digitos, & particulae extersae dantur una cum ablutione Laicis communicatis , quod dc praecipit rituale Rom. Pauli V. de communione infirmorum. Dicendum s. modus purificandi pixidem est ille, iuxta Gavantum e quod in missa debeat fieri ante calicis purificationem , cum indice manus collectis fragmentis , & ad oram calicis admotis , deinde vinum calici infundendum , & cum calice circumagendum, & sumendum. Alii dicunt hoc esse indecens , eo quod particulae cum indice colligi nequeant, nisi indice madefacto faliva, unde & in simili indecens docent , indice particulam hostiae calici adhaerentem ad oram calicis admovere, de quo moX antea. Unde alii dant hanc praxim tanquam magis decentem e quod sumpto sanguine , fragmenta debeant colligi & fundi de pixi de in calicem , si quae adhaereant, purificationibus iteratis sunt effundendae, re tandem pixis abstergenda. Alii vero docent ea ita collecta, simul cum sanguine esse sumenda, quod forte & tutius erit & praxi Ecclesiae conformius.

De communione Laicoram.

DIlC E N D u M primo , Sic Saerificium istud instituit, Christus cujus ossicium committi voluit , solis

Presbteris, quibus sie congruit, ut fumant , m dent caeteris. Unde patet ministrum & aispensatorem sacrificii ex officio suo esse sacerdotem , etsi ex dispensatione illa committi possit Diacono , qui antiquitus solebat dispensare sanguinem , uti S. Laurentius olim dicebat Sixto e Cui commisi li Dominici sanguinis dispensationem. Cum vero dispensatio huius Sacramenti requirat iurisdictionem , sequitur quod ordi

narius ejusdem dispensator sit Episcopus Paro-

206쪽

DE COMMUNIONE. Igrchus, quorum ossicium proprium est, oves pascere. Alii autem censemur habere iurisdictionem praesumptam , qualem ex praxi Ecclesiae habet quilibet Sacerdos, sed duntaxat delegatam. Dicendum a. Communio debet dari ab alio, etsi commis communicans sit Sacerdos, cum hoc casu cominu-n emnicet more Laicali: aliud esset , si deesset sacerdotis copia, & necessitas communionem exigeret. Quinimo antiquitus dabatur viris Eucharistia in manibus, feminis in corporali sive linteo mundo , unde ante fores templi lavacrum erat positum , ut communicaturi manus suas a sordibus lavarent. Imo Regina Scotiae, ne ante martyrium hoc Sacramento privaretur, aliquot formulas consecratas secum in carcerem detulit , Si propriis manibus sese communica vit. Quare itidem in casu similis necessitatis etiam Laicis, hujus Sacramenti dispensatio committi posset. Dicendum 3. solos homines posse esse hujus Sa- erificii participes, dc quidem baptisatos. Pueris, etsi olim Euchartula daretur, tamen rituale Romanum

iam dudum hoc inhibuit ob periculum illud irreverenter tractandi, neque cum reverentia dc devotione debita. Pueri vero, etsi post adeptum rationis usum Pueri eνα debeant confiteri , non tamen tam cito tenentur

Communicare , cum curus peccatorum gravitatem iudicare possint , quam reverentiam huic Sacramento debitam. Quam cito tamen ad communio- commu

nem tales admittendi sint, prudenti judicio debet de- ' terminari, attenta judicii dc intellectus puerilis maturitate de sagacitate. Quando autem semel admissi

sunt, tenentur deinceps praecepto communionis annuae. In articulo tamen mortis , omnes omnino

adepti rationis usum, hoc Sacramentum sumere de bent , quod dc in praxi erit observandum, quidquid aliqui in contra minus considerate dixerint. Imo in dubio an puer rationis usum adeptus sit nec ne, tutius communio daretur, cum de incapacitate non constet,

207쪽

xit DE COMMUNIONE constet, & in dubio favendum sit animae pueri, M. de caetero non sit timor irreverentiae. Dicendum 4. perpetuo amentos Sc phrenetici nora sunt sicut pueri ad communionem admittendi. Si tamen praevie ante amentiam hoc sacrificium expostulassent, deberet illis dari in articulo mortis , nisi sit periculum irreverentiae. Ita expresse statuit Con. Carthag. q. c. 8. dc Catechis. & Rituale Romanum Semi stultis autem, potest ac debet hoc Sacramenis tum dari in paschale dc articulo mortis, modo irre V2rentiae periculum absit. Quoties tamen extra dictos casus sint hi admittendi, prudentis Confessarii iudicio est determinandum , prout sese magis aut minus devote erga hoc Sacramentum gerunt. Idem est de surdisti mutis.

Energumenis olim negabatur ob decentiam e postea in Conc. Aratis. I. can. I . iis conceditur, modo absit irreverentiae periculum.

Dicendum s. Peccatoribus manifestis de publicis. deneganda est S. Eucharistia , idque sive publice . sive privatim eam petant. Ratio est , quod ad fidelem

dispensatorem spectet indignos, ut Sacramento in j rios reiicere, neque sanctum dare canibus et Matth. 7. Tales sunt publici concubinarii, infames, me trices, usurarii , item mulieres ornatu lascivo incedentes , quae ut publicae peccatrices a tam Augusto Sacramento sunt arcendae. Peccatores occulti occulte hoc Sacramentum petentes de quorum emendatione Saccrdoti non conis

stat , arcendi sunt. Si vero publice petant, si sine scandalo repelli non possint, admitti possent ; aliud est, si timor scandali absit et eo quod praeceptum vitandi scandali naturale , hic praevaleat. Ita rituale

Roma

Non licet tamen peccatori tali dare hostiam non consecratam loco consecratae, eum fictio illa mendacium contineat, quae in Sacramento est execrabilis,

cum minister rerbia dc fastis ostendat ibi esse Christum

208쪽

DE COMMUNIONE. Irs,stum, ubi revera non est, uti ostenditur. Deinde materialis idololatria hic valde di1ficulter evitari posset; unde nec ipse Christus voluit cum Iuda proditore simulare, sed verum suum corpus illi obtulit & suum

sanguinem.

Dicendum 6. Dispensans hoc Sacramentum in Disto statu peccati mortalis plausibiliter dicitur non peccare θ' mmortaliter, si aliqua dispensandi necessitas postulet: non enim hic Sacramentum conficitur, sed dispensa--ytur solum de applicatur e alias enim dc ipse illud tangens in tali statu peccaret mortaliter. Habitus hic , ultra vestes Clericales, sunt superpelliceum dc stola e ritus sunt, consessio a Ministro praemisia r digiti, quibus danda est Eucharistia , juxta rituale Rom. est index dc pollex manus dextrae, unde in his digitis prae chyragra v. g. impeditus, non posset Eucharistiam dispensare extra casum necessitatis. Deinde , tempore pestis , non potest Eucharistia dari in cochleari, ut sibi hoc pacto Sacerdos caveat, unde, de hoc graviter inhibet Ecclesia Mediolanensis. Et si DI'---

enim tempore necessitatis communicandi, v. g. Ob tro Eae.

infirmitatem eius, hoc liceret, nullatenus tamen ad hqr st Heautelam ministri. Libet audire Carolum Borro- 'maeum Mediolan. antistitem de cura Pastorali: In omni Sacramento, multoque magis insanitissimd Euchariastia ministranda cavebit Sacerdos) ut evisundi periculi

causa, ne quid vel minimum quod nocivum sit, administra tionis ritum introducat, neve instrumentum, aliudve quid simile ad administrationem prodigitis, vel adeo in iis ipsis adhibeat. Unde patet quod contra Ecclesiae ritum hoc casu illicite adhibeantur cochlearia, scutellae, lintea .

papyrus, unde aeger Eucharistiam sumat: item chirotecae, oblongiores forcipes aurei vel argentei, dici Permittit tamen S. Praesul omnem cautelam possibilem adhiberi, unde addit e stuando hominis peste infecti fuspective confessisuem audit, loco audiat qui aliquantuluma lecto distet. Cum vero sine magno illiuι incommodo id sieri Iotest, careι licet, ut adsenestram, aμι ostium, auι inpora

209쪽

xtio DE COMMUNIO M p. licvns, aliumve locum aperιum accedat, ubi illam eonfitemgem audiat, ut cubiculum declinet, in quo contagionis pertinculum timeri solet, eadem cautione in sanctissimae Euchariastiae ministratione utatur. Quibus & hoc adde, ut faciem aversam ab infirmo, quantum possit, teneat, dum audit confessionem, ne se sistat inter aegrum & ignem aut fenestram , cum aer & ignis venenum contagii

attrahere soleant.

Saeerdos Dicendum 7. Caveat quoque in distributione Eu-dvir bu- charistiae Sacerdos, ne digitis suis tangat os aut labia ' σωμοῦ communicantis, ne madefiant, & sequentes hostiae

Euhhari iis adhaereant, unde debet formulam capere in extremam. mitate, non itidem in medio. Debet quoque pixidem tenere infra hostiam. Si vero sacerdos ipse communi cet, debet esse indutus stola coloris tempori congrue iis, imo hoc graviter praecipitur capi. Ecclesiae dist. 23. Dicendum 8. Laicis non licet accedere ad Eucharistiam cum pugione, in signum reverentiae & supplicis

Venerationis : eadem de causa non solet accedi cum chirotecis manibus obvolutis. Excipiunt tamen aliqui eos, quiensem gerunt in signum defensionis Ecclesiae v. g. equites Religiosos militares S. Jacobi, Joannis, Alcantarae , &c. Sicut aliquae nationes ad Evangelium ensem extrahunt, in signum defensionis Evangelii. Dicendum 9. Ritus accipiendi Laicis S. Euchari stiam, uti ante diximus, modo est eam ore accipere, etsi olim manu aut linteo accipiebatur, uti domi aia servata, Missa ad absentes, in itinere delata, de-ctis consepulta, &c. Quae omnia, abusibus dc sectilegiis inde obvenientibus Ecclesia providens, iure obro-O ' gavit. Ordo quidem communionis priscae erat ille, αιἡ- quod celebrans primo se communicaret,deinde Epicr am. copos, si qui aderant ue presbyteros , Diaconos de Subdiaconos, Monachos, Diaconissas, &c. Ρrimum viros, deinde mulieres. Imo nulli ad S. Synaxim admittebantur , nisi noti , unde dicebat Sacerdos aut

Diaconus, agnoscite iudicem: Quod etiamnum Graeci

210쪽

DE COMMUNIONE. I9 Observant, ut nomen communicantis ignoti, inquirant, quare & S. Eucharistiam distribuens dicit r Samis serve Dei N. pretiosum er sanctum corpus er Sangui nem Domini m Salvatoris nostri Jesu-cbristi in remissiο- 'nem peccaι orum tuorum in vitam aternam.

situs vero Graecorum communicantium est e reis stis ctus, adeo ut stantes communicent, sed prona faciere dimissis oculis r apud Latinos genuflexi communicant, nili Sacerdos, & Diaconus in Missa Pontificis r imo ipse Pontifex solemniter celebrans sedens communicat unam suae hostiae partem, aliam in duas partes divisam, dat Diacono & Subdiacono et uti de sanguinem fugit fistula aurea, cujus residuum Suta diacono item & Diacono sugendum tradit. Antiquitus autem soli Praelati aut i Praepositi Eucharistiam dispensabant l, nam ut ait Tertullianus de

Corona mil. c. 3. Eucharistiae Sacramentum non de aliorum manibus , quam de Praesidentium sumimus. 3Εt S. Dionys. c. 3. Eccl. Hier. summus Sacerdos ait, acci piens er tradens dominicam eommunionem , in sacram

gratiarum acti nem desinit. Sic vero Praelati erant stidelis servus er prudens , quem constituit Dominus super familam buam , ut det istis in tempore tritici mensuram.

Laiei communieare debeant sub utraque specie. DIcENDuΜ primo Laicos initio nascentis Eccleis comma

siae sub utraque specie communicasse constat. m's ... Non tamen omnes, uti patet ex eo, quod domi asserVaretur , in itinere deserretur , ad absentes V 'mitteretur, dec. Quod in unica specie factum esse, est verisimile. Hunc usum Graeci etiamnum imitan C.misu 'tes, panem consecratum Sanguini intinctum praebent, ni. inirquam communionem inunctam olim observavit Ec- clesia,

SEARCH

MENU NAVIGATION