Principia totius theologiae moralis et speculativae, ex S. Scriptura, conciliis, sanctis patribus, maxime S. Augustino, et aliis probatis auctoribus compendiosè deprompta, authore Florentio de Cocq, ... Tomus primus tertius

발행: 1682년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

3oa DE CONTRITIONE cramenti , idque in casu mortis , dum deest copia confessarii, quando, ut ait S. Bern. Epist. 77. Hatas pro facto reputatur, quando faciana excludit necesssas. Idem docet S. Aug. l. 4. de bapt. c. 22. contDonati st. ubi ait: Invenio non tantum passionem pro nomine christi, id quod ex Bapiismo deerat , posse supplere. Sed eιiam sidem comesonemque cordis , si forιe ad celebrandam miserium Baptismι in angustiΜ temporumsucis carri non potest. Haec autem attritioni initiali omnia dicto casu possunt competere. Nec ideo sollicitudo Pastorum proscribitur, quasi dum ad moribundum accersuntur, subsumere possint, vel homo ille est contritus & se absque Sacramento iustificabitur: vel est attritus sufficienter , id est initialiter : Et sic in desectu confestarii hoc casu iuxta nos salvabituri

Vel habet servilem, quae etiam cum Sacramento est insufficiens. Illud inquam nihil obstat, cum Pasto-xes teneantur ex ossicio subditis in tali necessitate succurrere et Neque adeo certum est, quod attritio tali casu se sola justificet, dc de coetero tenentur Pastores eo casu providere ovibus modo maxime securo: Denique absolutio consert etiam praevie iustificatis aliquid gratiae, iam autem pastor non tantum tenetur providere subditis de necessariis, sed de de utilibus , dum commode potest. Unde in dicto casu et si in articulo mortis attritio secundum se, non sit majoris essicaciae, quam extra illum, tamen ratione occurrentis necessitatis Deus reputat voluntatem pro facto, dc eatenus dici potest majoris efficaciae in dicto casu. Dicendum 3. Contritio debet necessario praecedere Consessionem; Consessio enim quae fit ii ne contritione, non est dolorosa dc Sacramentalis, nec per subsequentem eontritionem potest fieri Sacramentalis. Si vero post Consessionem aliqui Consessarii disponant poenitentes ad contritionem, tuni vel Conissessarii sese conformant probabilitati sententiae contrariae: vel dum dicunt poenitentes se conteri facta

332쪽

Da CONTRITI OH E. Consessione , tum conteruntur & quasi iterato pe

cata sua accusant, super quae tum cadit subsequens absolutio Ditis

Dicendum 4. Contritio non Ium debet esse do- d bei eolor summus appretiative, sed & summus intensive . dolor In Ratio est, quod ad contritionem requiratur, ut ex to to corde ad Deum nos convertamus , dc reliqua, quae attulimus in probando amorem Dei ex toto

corde debere esse summum intensive a Quae lectori hie revidenda relinquimus. Debet tamen dolor de peccato graviori esse major, dolore de peccato leviori , utpote quod est majus malum magisque dein

testandum. Dicendum s. De jure naturae obligat praeceptum M cin Contritionis. Quod autem obliget, satis declarat tritimae. Conc. Trid. sess. I . c. 4. ubi ait motum Contritio nis quovis tempore ad impetrandam veniam peccatorum necessarium. Et Scriptura Sacra Lucae 13. Nisi

Pamitentiam egeritis , omnes smulperibitisέ Quod autem sit de iure naturae patet ex eo, quod sicut iure naturae diligi debet summo amore summum bonum, ita di satagendum est, ut eidem offenso rursum reconciliemur , quod fit per contritionem. Obligat autem poli peccatum commilium , de quo egimus de peccatis, ne manendo in tali statu, periculo plurium peccatorum se exponat, & differendo, di vinam amicitiam contemnere censeatur.

Obligat quoque in periculo mortis tam spiritualis,

id est haeresis, &c. quam corporalis, cum tunc se curissimo modo homo se ad Deum teneatur conVer tere i idem est, dum est administrandum Sacramentum in peccato mortali: & aliis casibus , qui facili negotio intelligi possunt ex dictis , de tempore quo obliget praeceptum dilectionis Dei, in a. a.

333쪽

3o DE CONTRITIONE.

SECTIO XVI.

De contritione mortalium venialium. ne eant=i ICENDU Μ primo et non requiritur de singulἰsmine νυον. . mortalibus nova contritio, sed una efficax suf-rabum o ficit, quae omnia mortalia respicit, quae memoriae occurrunt. Tutissimum tamen erit & consulendum, de singulis mortalibus, singulas contritiones elice re: nisi forsan per accidens praestaret, non omnia mortalia dudum revolvere , ne labendi occasio ex tali consideratione oriatur. Sic praestat meretrici, praeteritas fornicationes non ita fixe considerare, ne ejus

animus in libidinem pronus , in praeteritas libidines de delectationes iterato consentiat. - ,hi, Si Vero quis sit certus se peccatum commisisse , ἀι sed nescit quodnam illud sit, debet saltem generaliter conteri. Sicuti autem dolor ac detestatio peccatorum, censemur extendi ad oblita peccata, quae post dilig ns examen , memoriae non occurrunt et ita etiam de oblitis intelligitur facta contritio quae fit de omnibus memoriae occurrentibus, nec de iis specialis fieri debet contritio, etsi hoc expediat dc sit conis sulendum. Si vero oblita postea memoriae occurrenistia confiteri velit, requiritur de iisdem novus dolor, qui sit pars subsequentis Sacramenti. Canimi io Dicendum z. Quamvis peccata venialia non de--nrasau. beat quis necessario confiterit si tamen quis eadem confiteri vellet, debet de iisdem dolere , ae serio illa detestari, id enim exigit contritio hic quoque requisita. Hinc mortale est , confiteri peccata venialia sine ullo emeaci dolore, aut proposito ab iisdem abstinendi, eum reddere Sacramentum iris ritum desectu Partis essentialis, sit peccatum grave. Neque ideo dici potest, nos non posse confiteri Venialia, in quae vero similiter recidemus, cum talis equidem

334쪽

equidem possit elicere propositum de se satis firmum

di essicax ut excludat voluntatem peccandi talia peccata de caetero, quamdiu propositum illud manet et quod si forte postea relabatur, hoc non fiet defecta essicaciae talis propositi, sed ex hominis fragilitate

di inconstantia. Possumus tamen venialia, quae volumus, subiicere , cum non habeant connexionem ad invicem, uti mortalia r Neque unum dependet ab alio in re iatione obtine da. Requiritur tamen ad debitum de venialibus dolo- Ad viavem , quod ex aliquo Dei propter se amore pro- tor m -- deat, quare hic non sum cit attritio servilis, elim per illam non convertamur ad Deum , ut 3 etiam in do amor Dei. Iore venialium requiritur: Sed potius per eam convertimur ad nos ipsos, neque per se potest excludere voluntatem peccandi venialiter , uti nec mortaliter. Unde videtur requiri his dolor, ortus ex eo quod aliquid leviter Deum offendat. Constans enim est S. Augustini sententia serm. 7. de temp. Paenitentiam ' 'certam non facit nisi orium peccati, tW amor Dei. Hoc tamen notandum est quod motivum illud dolo is quia leviter Deum offendit, sit generale , adeoque qui dolet de uno veniali, doleat de omni. Sed hoc non esse necesse, cum possit esse de veniali dolor , quia hoe vel illo modo leviter Deum offendit, puta

contra hanc vel illam virtutem et Sicque non neces sario motivum illud, extenditur ad omnia venialia, quae non omnia eodem modo Deum offendunt. R,iata Dicendum denique , non posse peccatum Venia--poteste remitti sine mortali adjuncto e Non enim mere- remitti tur aliquam veniam , qui absolute vult manere ini- φυ ετ micus e Neque aliquod opus est Deo gratum usque ad infusionem gratiae , quae remissionem venialis comitatur, ubi operans est in statu peccati mortalis Petet aliquis an ad singulas consessiones requira- astur novus dolor: Item an contritio necessario elicisi'gμ ηε

335쪽

a os DE CONTRITIONE. debeat, in ordine ad Consessionem. Ad prius res quod non semper hoc requiratur. V. g. in Confecsione quis oblivisci iur alicujus peccati, dc mox aconis fessionali illius recordatur , & idem statim confitetur , non requiritur novus dolor ad illam Consessionem subsequentem , eo quod dolor ille anterior extendens se ad omnia peccata etiam oblita, moraliter perseveret.

Ad aliud resp. quod non debeat id necessario fie

ri, si sit verus dolor dc post illum confitetur e v. g. ex Concione ali quis movetur ad seriam detestationem peccatorum, occasione cujus vult confiteri, talis debite confitebitur, etsi in ordine ad Consessionem dolor ille non fuerit conceptuS. Hoc ultimo hic notandum , si quis post elicitum dolorem peccet mortaliter antequam confiteatur, debet iterato de tali mortali dolere , alias non haberetur dolor de omnibus mortalibus, quod tamen ad Sacramenti validitatem requiritur.

CAPUT OCTAVUM.

De Consessione. SECTIO P R 'I M A. suo iure nec egaria sit confessio. ICENDυM primo, confessio est suorum

peccatorkm legitima voluntaria accusatio facta Sacerdoti , ut virtute clavium Ecclesiae, remissionem peccatorum impetr eismus. Dicitur accusatio, non nuda de hiulca narratio, sed expositio peccatorum animo se- .

accusandi de peccata in se vindicandi. Reliqua ex-. primunt

336쪽

DE CONFEssIONI prununt Ministrum Sc finem Confessionis. Hanc Conis fessionem semper detestati sunt sectarit , docentes esse ritum a Papa introductum , antiquitus inaudiatum , imo Ecclesiae perniciosiim e deinde sufficere generalem Confessionem Deo factam , clim parii cularis sit omnino impossibilis , iuxta illud Psalmistae Psalm. 38. Delicta quis intelligit Contra quos Catholica sententia docet Consesso- Est δε tuu nem iure divino fuisse introductam. I. Quia Joan. ao. Math. ig. 8c alibi dat Christus Apostolis & omnibus eorum in Sacerdotio suecessoribus potestatem solvendi lc ligandi fidelium peccata, non ita tamen ut fidelibus lioerum esset , ad eos accedere vel non accedere, sed ut illos necessario adire forent obligati. si suorum peccatorum absolutionem desiderarenta Deinde act. I s. dicitur, quod Mulit credentium Penteisbam scilicet ad Paulum. confitentes in annuntiantes actus suos. Ubi intelligitur satis clare particularis conissessio. Idem patet ex Jacobi s. I. Joan. I. Ratio quoque dicta confirmati si enim humano iure esset Consesso introducta, aliquod ejusdem introductionis extaret vestigium vel in aliquo Concilio cecumenico, vel decreto Pontificio, ubi tamen contrari uni constat: in Concilio Lateranensi vero solum fuit determinatum tempus , quo obligat Confessio , etsi confessio longe antea obligaret, sed non praecise pro certo Tempore. Nec denique Ecclesia rem adeo arduam & odiosam omnibus potuisset praecipere, nisi diu no iure ante foret injuncta. Dicendum et . Falsum est consessionem particula- frem esse ritum ab Episcopis inventum tempore No- ,, Vatianorum, & postea a Nectario sublatum, ut re- aornventa

fert Socrates & Sofomenus e quod enim ad hi storicos illos attinet, satis sunt suspecti, eo quod Nova-tianis adhaererent i quorum historiam salsam esse , multis , probat Baronius centuria Deinde falsum est, quod Nectarius Consessionem abrogaverit, cum Chrysostomus nectarii successor eam manifeste ad-V a mittat

337쪽

Og, DE CONFΕssIONE. mittat honi. Io. in Genes. ubi ait: πονιet ai consese Mnem facinorum festinare. Ore. Sustulit ergo Nectarius Confessionem publicam et cum enim tempore Novatianorum error ille invaluerat, quo docebant

post Baptisma lapsos in graviora crimina non posse per Ecclesiam reconciliari, statuerunt Episcopi omnino illos esse reconciliandos. Ne autem nimis facit EM temere eos admittere videretur Ecclesia, veteri

Canoni poenitentiali, hanc addiderunt appendicem, ut peccata quae aliquo modo erant publica, publice confiterentur, idque de iudicio alicuius consessarii, ad illud d scernendum specialiter deputati , quem in omnibus Ecclasiis eligebant, dc vocabant poenitentiarum. Hanc publicam poenitentiam sustulit Nect

Hus occasione commotionis, ortae ex eo, quod i ter caetera crimina publica, quae confitebatur quaedam femina, confitebatur quoque, se in templo manentem a Diacono quodam fuisse cognitam e qua occasione suasu cuiusdam Eudaemonis Presbyteri , illam publicam consessionem abrogavit Nectarius. Hoc tamen quoque falsum est, particulatem Confessionem & privatam , publice consessioni successis. se, utpote quae semper cum publica conjuncta e siet, & dicta causa a publica separata. Dicendum 3. varii olim erant gradus poenitentium , de poenitendi norma erat singularis. In ex ordio Ecclesiae quibusdam peccatis negabatur venia, scilicet idololatriae, homicidio, & adulterio; patet

hoc ex plurimorum veterum monumentis. Horum criminum rei , a solo Deo veniam debebant expectare. Postea omnibus criminibus concessa reconciliatio , modo constaret eos serio poenitere. Unde primo in atrio Ecclesiae stabant sentes, dc expostulantes fidelium preces , ut pro se apud Sacerdotem intercederent , ut ad agendam poenitentiam recipi possent. Erant hi induti sacco & cinere, & omnimodo ad movendum fideles dispositi. Manebant hi aliquando in tali statu per bienium , triennium aut

. . etiam Diuitiam by Corale

338쪽

DE CONFEssIONE. 3ος etiam plures annos. Postea admittebantur Intra fores Ecclesiae, a lugubri illo amictu liberi, ubi interpretationes S. Scripturae audiebant, unde dc aurientes dictit tertio ulterius in Ecclesiam admittebantur, dc m. ieiuniis , humi cubationibus dc aliis poenosis operibus sese assiigebant, qui dicebantur substrati. Sub rasti. Denique postea dicebantur consistentes, eo quod non amplius humi cubarent, genuflecterent Zce. Sed cum aliis fidelibus starent & ad sacrificia assisterent, etsi munera offerre aut communicare nondum posi

Mulieribus quoque publica poenitentia non iniun- bus quaiagebatur, sed privatim poenitebant e viduis tamen . suom postmodum publica poenitentia permittebatur , eo

quod metus abesset, ne a viris ea de causa vexaren tia impa. tur, uti de Fabiola scribit D. Hieron. epist. 36. ne tMr. Dicendum 4. peccator non tenetur statim a pec- An peeeacato perpetrato confiteri , etsi expediat. Nulla enim tor st-t mest eiusmodi obligationis alibi facta mentio , imo μ ρς ςμ η

antiquitus confessio ad multos annos differebatur. eoADeri.

Poterit interim peccato commisso homo se reddere Deo per affectum contrarium, etsi non praecise per

consessionem. Vide quae dicta sunt de jure & justilia inter Deum dc homines- Qua uti Obligat autem hoc divinum praeceptum de con- him fessione in probabili periculo mortis , quo casu si sit lex praeceptum illud non adimpleat, exponit se aperto c''stp-- periculo illud numquam adimplendi. Extra hunc aria ' 'ticulum aliquoties in vita obligat, etsi non possit ita praecise tempus definiri. Verius tamen non obi gat ob periculum oblivionis , eo quod sic male determinasset Ecclesia tempus annuum, cum intra illud tempus saepius sit tale oblivionis periculum. Neque etiam obligat ratione periculi incidendi in nova peccata, cum relapsus non ita proven at ex dilatione Confessionis , quam ratione defectus propositi non peccandi, dc constantiae.

339쪽

anuua. LAE Vinum praeceptum , determinavit Ecclesia ad tempus annuum, adeo ut saltem semel in anno omisnes utriusque sexus fideles teneantur proprio Sacerdoti Confiteri. Ninc omnes omnino fideles, cum ad annos discretionis pervenerint, hoc praecepto Obligantur. Tempus autem annuum varii varie computant: alii ab uno paschate usque ad aliud pascha : alii ab una Confissione ad aliam tal: i ut sufficiat quovis

anni tempore t melius tamen solet computari annus a Januario in Januarium, prout communiter solet annus computari. QuieIap- Dicendum a. qui elapso anno non est Consessus , δε βη ' tenetur quam primum Confiteri anno subsequentia ,' '' ratio est, quod Ecclesia dicendo satiem semel in anno Ea ur po ponat terminum ultra quem non pouit Contelliostea statim differri: unde idem est, ac solutio pensionis annuae, σευ ς' qirae si soluta non sit elapso anno , debet tamen quam primum solvi. Si vero quis videat, quod futuro tempore anni non poterit confiteri, tenetur modo Confiteri dum potest, sicut si quis hora 7. V. g. praevidens quod sequentibus horis non poterit audire Sacrum, tenetur praevie illud audire. M.; . Dicendum 3. Verius videtur, quod ille qui solum

rene.Huν habet pecca a Veni alia, non leneatur hoc praecepto,qμ si eo quod hic intelligatur Consessio mortalium: dici- ia tur enim in Capl: Omnis uitiusque sexm, quod debeatomuia suapeccata Confiteri : quo innuit Ecclesia Confissionem mortalium, cum venialia non debeat quis omnia Confiteri. Deinde, ut docet Cone: tride sic e. 3. Ecclesia solum determinat praeceptum divinum, quod jure divino erat necessarium ι jam autem

340쪽

DE CONPEssIONE. 3IItem Consessio venialium jure divino non est nece claria, unde ad talem Consessionem Ecclesia non obligat. Si tamen esset periculum scandali, deberent eadem Confiteri. Deinde debent semel in anno proprio Sacerdoti sese sistere & dicere se non habere . conscientiam peccati mortalis, ut Communionem percipiant. Hoc tamen fatendum est, quod Ecclesia posset praecipere Confessionem venialium , si vellet, imo aliquando id fecit, uti patet in bulla Clementet ne in agro dominico, ubi Pontifex praecipit, ut m Onachi nigri, id est Benedicti ni singulis mensibus Confiteantur, si non mortalia, saltem venialia. Ιmo iaquibusdam aliis religionibu . Omnibus non Sacerdia tibus praecipitur Consessio singulis Octiduis. Dicendum 4. Huic Ecclesiae praecepto non satis- Non tἰ fit per Consessionem invalidam, uti nec per Con- si sessionem informem , cum vero similius talis non detur, de quo postea. Probatur prius, eo quod lex Ecclesiae praecipiat Confessionem Sacramentalem ,& utilem, non inanem & nullam: Deinde Ecclesia praecipit Consessionem eamdem, quam praecipit Christus determinando simul tempus: sed Christus indubie praecepit Confessionem validam & fiuctuosam sergo. Unde merito ab Alexandro VII. I 66s condemnata est haec ut scandalosa & ad praxim minime deducenda : qui faciι Confessionem volanιarid nullam,

fatis faciι praecepιο Ecclesiae. Dicendum s. Et si Papa non possit dispensare, nequis unquam Confiteatur, cum hoc sit iuris divini tamen potest cum aliquo dispensare, ut ultra tempus annuum Consessionem disserat, quod tempus ab

Ecclesia sicut est determinatum, ita potest ab eadem iusta de causa extendi.

SEARCH

MENU NAVIGATION