Principia totius theologiae moralis et speculativae, ex S. Scriptura, conciliis, sanctis patribus, maxime S. Augustino, et aliis probatis auctoribus compendiosè deprompta, authore Florentio de Cocq, ... Tomus primus tertius

발행: 1682년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

n libri

ῆοα DE PURGATORI . quod remissa culpa, non remittatur tota poena, quod animae desunctorum suffragiis vivorum possint juvari, denique dari locum, in quo animae defunctorum au. xilio vivorum possint purgari, & consequenter dati Purgatorium, etsi nomen illud expresse non designet. Nec enim locus ille intelligi potest de damnatis in inferno, ubi nulla est redemptio : nec etiam de beatis, quae vivorum suffragiis adjuvari nequeunt, utpote beatit Ergo restat, ut intelligatur de alio tertio, ubi animae justorum possitiit plene purgari Sc expiari. Opponunt hae ritici librum illum non elle Canonicum. I. quidem, quod non sit in Canone Judaeorum. a. quod author illius libri petat veniam sicubi eri arit. 3. quod S. August. l. 2. contra Gaudentium 23. doceat librum illum quidem esse utilem . si sobrie legatur timo S. Hieron. & Russinus in expositione Symboli, quae Cypriano tribuuntur, negant hunc librum esse Canonicum. Ad quae tamen Reps. Ad i. librum quidem illam non esse in Canone Judaeorum , et Ie tamen in anone Catholicorum : unde S. Aug. I 8. de civit. c. 3 6. Machabaeorum, ait, tibros non Iudaeι, sed Ecclesiapro canonicis habet. Ad a. Resp. Petit author veniam, non quasi in aliis quo errasset, sed si sorte non satis exacto dc polito stylo scripserit: sub dicenim: Auernis, uti, delectabile est Nee enim delectabile est,nunc vera dicere, nunc falsa. Ad 3. Resp. Docet S. August. librum illum debere . sobrie legi, non qua si lateant errores, cum euindem Iibrum ibidem vocet scripturam Sacram, sed ob exemplum Rasiae, qui ob occisionem sui ibidem videtur

commendari, cum tamen revera non commendetur,

si sobrie, id est attente Scriptura illa legatur. Rustinus autem uti 5c S. Hieron. solum negant libros illos non esse aptos ad convincendos Judaeos, utpote ipsis non

Addunt aliqui eontra dictum locum, varios ex illis mortuos fuisse in peccato mortali, cum penes eos inventa essent idola & idolorum donaria, quae tamen

422쪽

DA PURGATORIO. 39, Deuteron. 7. vetabantur accipere. Resp. sieri potui: aliquos legem illam invincibiliter ignorasset vel etiam desuper ante mortem poenituisse: quare , quia non constabat eos in peccato mortali occubuisse, recto pro iisdem offerri poterat sacrificium. Eadem veritas probatur ex T. N. Mathaei Iet . di citur esse aliquod peccatum, quod non remittitur, neque in hoc, neque in futuro saeculo : ad quod itas. August. ai. de civiti a . non veracster, ait, de qRibusdam diceretur, quod non eis remittitur neqsie in hoc

seculo, neque in faturo, nisi e Fent, quibiis etsi non irrisio, tamen remitteretur in futuro seculo. Deinde r. Cor 3. dicitur, quod ii, qui supersundamentum , quod ipse posuit, scilicet super fidem Christi, aedificent lignum, stipulam ; salvos quidem

fore, sic tamen quasi per ignem. Quem locum communiter intelligunt S S. PP. de purgatorio igne. Huc accedit definitio Ecclesiae in variis conciliis& novissime in Conc. Trid. ses a s. ubi dicitur, Ecclesiam Catholicam Spiritu sancto edoctam, ex S. Litteris & antiqua P P. traditione, in sacris conciliis docui sie dc docere, purgatorium este, animasque

ibi detentas fidelium sustragiis juvari. Vide ibi dicta

definita.

Huc adduci possent variae SS PP. sententiae clarissimae , dicentes este purgatorium ignem, quae Vi deri possunt apud bullarminum de purgatorio. Sola notari potest haec S. Augustini sententia in Ps. 37. In

hac vita phetes me, talem me reddas, cui jam eme

datorio igne non optes sit. Imo S. Greg. q. dialog. 39. docet credendum este purgatorium ignem. Denique constans suit Ecclesiae sensus superesse purgatorium, dum semper oravit pro mortuis : adeo ut Calvinus in suis constitutionibus sateatur, usum hunc orandi

pro mortuis, suis te ante annos Io 3 o. quamvis addat,

Patres hic aliquid humani elle pastos, dum non iunt

secuti scripturaS. Hanc quoque veritatem confirmat & ratior cum enim

423쪽

39 DE PURGATORIO enim remissa culpa, non omnis continuo tollatur μPoena, poterit fieri, quod quis remissa culpa discedat ex vita, ita tamen, ut reitet poena persolvendae quae poena non debet necessario esse aeterna, sed su ficere potest temporalis, qualis debetur peccato Veniali. Hinc etiam Ethnici, Philosopi, Mahometanio. alii ratione duce & doctore, statuerunt locum, ubi delicta hie non vindicata , vindicentur in alia vi ta e cum spectet ad providentiam divinam, quod hic vel alibi delicta vindicentur. Varia tamen contra datam doctrinam possunt ob- Pisuas. lyci primo quod Eccle. D. dicitur, quod lignum , rivis. id est homo, si ceciderit ad austrum aut aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Hinc colligunt haeretici esse solum duo loca post hanc vitam. a. Quod z. cor . s. Apostolus dicat, quod quisque recipiet prout gellit in corpore Si autem animae inPurgatorio possent juvari, non acciperent prout gesserunt

in corpore.

3. Quod Apocalyp. 34. dicitur, quod qui in domino moriuntur, beati sint 3 nec eos tangat tormentum mortis, illos esse in pace, iustum, si mor- re praeoccupatus fuerit, esse in restigerio, ergo non

in igne illo poeno . Ad quae Resp. ad primum autem , locum illum optime intelligi posse ad litteram . quod sicut lignum caesum, ubicumque cadit, illic maneat, nec se solo resurgati ita & homo , qui moritur. Si vero

de morte spirituali quis velit intelligi , dici posset, quod animae in purgatorio sint ad austrum , id est

in statu salutis aeternae , de quo certi sunt. Denique iuxta Haereticos, locus ille destrueret & limbum. Ad a. Resp. eos etiam accipere , prout gesserunt in corpore , dum statuuntur in eo statu ob sua merita , quod suffragiis vivorum iuvari possint i si cuti

beati hic in vita meruerunt, ut orationes illorum, quas in coelo fundunt, exaudiantur.

Ad 3. Resp. locum Apocalypsis intelligendum esse de judiis

424쪽

iudicio finali, quando beati illi, qui in domino moriuntur, requiescent a laboribus suis. Deinde animas in purgatorio non tanget tormentum mortis aeternae,

id est dejiciet, cum certo credant, illud tormentum esse finiendum. Alii intelligunt hoc de tormento mortis corporalis , quod iustos non conturbat, uti nec martyres conturbavit, sed securi sint de proemio, dc cupiant dissolvi dc esse cum Christo. Sunt quoque animae illae in pace, quia securae sunt de sua salute post exactam hujus vitae militiam , quare dicuntur dormire in somno pacis. Sunt quoque in re frigerio , quia non patiuntur amplius aestum tentationum hujus taculi. Varia insuper hie obiici solent, quod SS. PΡ. dicant non posse post hanc vitam deleri peccata , non posse haberi remissionem peccatorum &c. quae Omnia intelligenda sunt , de deletione dc remisso ne

quoad culpam vel poenam aeternam peccato moris tali correspondentem, non vero de deletione poena temporalis.

Petet aliquis, quomodo illi purgabuntur , qui in fine mundi invenientur cum debitis temporalibus ZResp. per ignem conflagrationis , sic ut illud quod

deest de diuturnitate poenae , eius gravitate compensetur e alii vero dicunt, quod ea poena intercedentibus Sanctis a Deo misericorditer condonabitur Pro complemento hic nota cum Exim. D. Jaco- ωYιbo Baio l. I. catechis. c. et i 8. purgatorii fide aedificari fideles , quod malint hie pro omnibus satisfacere, quam acerbissimis poenis in futuro; ubi e contra . negatio eiusdem ad improbitatem vitae impellit , dum homines a bonis operibus avertit , uti patuit in ipsis impugnatoribus purgatorii moribus dc vita impiissimis, ut in Petro Bruis, Waldensibus, Lu. thero di. aliis.

g. III

425쪽

δententia

Sententia

396 DE PURGATORI f. II.

Ubi β purgatorium. C Alvinus dc eius assectae , non tantum purgat

rium negant , sed dc omnem omnino locum subterraneum animarum , etiam limbum S S. PP. quos docent suisse in coelo, dc solum caruisse visione beatifica , qua carebunt usque ad ultimum diem judicii. Docent itidem , infernum non esse sub terra , sed ubique, e jusque poenas nihil esse aliud, quam terrorem dc anxietatem, qua cogitant animae Deum sibi esse iratum t unde concludit Calvinus , aniles esse fabulas, quidquid de locis animarum dicitur. Dicendum tamen primo varios doctoreS varia assignasse loca, ubi an mae purgarentur I Gregorius . dialog. cap. 4O. dc 3 s. dicere videtur quasdam animas in balneis esse purgatas. Alii Opinati sunt animarum loca non esse corporea , quod S. August. aliquando opinatus est, ec retractavit Z. retract. c. a . Origenes vero docuit purgatorium ignem nil es se aliud, quam conscientiam accusantem dc anxiam pro peccatis, uti de inserno docet Calvinus. Alii in. iuper ut Gregorius Nyssenus Sc alii docent purgatorium esse aerem caliginosum, in quo daemones verissentur.

Dicendum tamen cum communi SS PΡ. dc Theologorum sententia, Purgatorium esse locum subterraneum, loco damnatorum vicinum. Quod vero purgatorium sit locus inserus , videtur communis

Ecclesiae sensus , adeoque illud negare , periculo sum in fide: dum Ecclesia pro animabus rogat, liberari eas de poenis Inferni ; de profundo lacu , C c. Sic etiam Apocalyps. s. dicitur creaturas , quae subterra sunt, dedisse laudem Deo dc agno . sic S. August. Epist. 99. in illud act. a. Solatii doloritas Inferni, libera

426쪽

DE Pu RGATORI os et pryberalis, ait, a paenis Purgatorii Denique , animae in Purgatorio eamdem poenam patiuntur , quam damnati, eo solo discrimine , quod una sit aeterna

alia temporalis, adeoque congruit, ut eodem fere Ioco puniantur, ut eadem poena.

g. III.

De Poend Purgatorii.

DIca No ΠΜ primo, Animas in Purgatorio puis poenaniri poena damni, id est , non videre Deumr 44m i, unde in eisdem oritur magnus dolor, uti in ili, qui

sua culpa excluduntur a conspectu Patris. Non enim

introibit in Coelum aliquid coinquinatum, nec statui beatitudinis convenit aliquid pati. Dicendum et . Quamvis non sit de fide, in Purga-Vnu Puν-torio esse ignem, est tamen maxime temerarium hoc est negare. Quod non sit de fide, probatur ex eo , quod Graeci in Conc. Flor. ses. ult. etsi agnoscerent Purgatorium, & orationem pro defunctis; tamen dubitabant, an vero igne ibidem animae punirentur , quod tamen Concilium illud tolerabat. Quod tamen sit temerarium illud negare, patet EX eo I. cor. 3. Salvus erit quasi per ignem: Quod de vero igne Purgatorii intelligunt S S. Patres dc Doctores , adeo ut S. Greg. 4. dial. 39. dicat, ignem Purgatorii esse corporeum. Deinde ignis inferni est verus ignis di corporeus, ut alibi ostensum est in prima parte , ergo & ignis Purgatorii, cum sit unus & idem. Ou

modo vero ignis ille agere possit in spiritum, dictum eae ibidem , puta ut ait D. Aug. Veris , sed miris

modis.

Dicendum a. Poena Purgatorii tanta est, ut nullae OuaMapoenae hujus vitae illi comparari possint. Unde S. H ρ ' August. Enchiridit ita. dicit, Exi Iare a civitate Dei, ram graηdis poena est, ut nulla ei possint tormenta , quae

427쪽

An si

308 DE PUR.GATORIO. novimus, comparari. Et S. Gregorius in Ps. I. poenitent illam, ait, transiιoriam ignem omni ιribulationepraesemii existimo intollerabiliorem. Et Beda in I s. 37. Nulla. ait, Mari rum aut latronum cum Purgatorii poenis conferenda supplicia. Quaestio tamen est , an sit gravissima poena appretiative, an vero etiam maxime acerba. Resp. inprimis certum est , eam esse gravissimam appretiative, Cum animae illae pluris aeuiment visionem Dei, quam quodvis aliud bonum: ergo etiam pluris aestimant carentiam visionis, quam quod vis aliud malum. Viarant tamen auctores, an quae libet poena ignis purgatorii sit gravior maxima poena hujus vitae. Et quidem haec est S. Augustini sententia in Ps. 37. abi ait, quia dicitur salam erit, illa ignis contemnitur gravio ramen eriι iri ignis, quam quidquid homo patitotes in bdevitat. hoc tamen passim intelligitur de poena gravissima purgatorii cum plurimi doceant leviorem poenam purgatorii minus acerbam esse acerbissima poena huius vitae, cum illud aequitati consonum non videatur, quod minima peccata puniantur majori poena, quam hic puniantur maxima scelera. Quia tamen plurimi sustinent, non omnes animas sustinere poenam ignis, neque eam semper pati, hine videtur fatis vero simile, quod ob minima peccata v. g. verba otiosa aut similia, non exurentur animae: imo Beda quosdam refert, qui post mortem apparentes,dicebant se degere in amaeno

loco, quem crederent Paradisum, nec tamen erantve ali. Quod vero Apostolus I. Cor 3. etiam dicat stipulas puniri per ignem, non ideo dicendum est , quod velit levissima peccata puniri per ignem, sed quod optime conveniret eius instituto de comparationi uti hujusmodi vocibus, eo quod in aedificiis construendis soleamus uti ligno , lapidibus, faeno ,

stipulis Ecc. Dicendum 3. Vero similius videtur animas in pu gatorio non torqueri a Daemonibus: cum enim ani- mae illae diabolum vicerint & superaverint, conve nientius

428쪽

DE Pu RGATORIO. 39, mensus est eas a daemonibus . non torqueri. Uerum in hae re, uti & in aliis multis nihil certi, unde de Concilium Trid. Sec et s. Subtiliores ae dissiciliores quaestiones, quaeque ad aedificassionem non faciunt, ex quibus plerumque nulla sit pietatis accessio, v luit a popularibus sermonibus secludi et incerta item , vel quae specie falsi laborant, evulgari ac tractari non permittit. Dicendum 4. Certum est Purgatorium non duraturum ultra diem iudicii extremi. hinc S. August. ai. ες civit. 16. Purgatorias poenas, ait, nullas futuras opine- ''aur, nisi te ultimum illud tremendumque judicium. Colligitur idem ex loco Matthaei a s. Ubi post ultimum illud judicium solum statuuntur a. loca , unum a dextris , alterum a sinistris. Falsa tamen & singularis est sententia Dominici Sotain .sent. dist. I9. q. Ne tentia 3. art. a. ubi docet, nullam animam in Purgatorio toris . queri ultra Io. annos, eo quod nullum sit peccatum, quin in hac vita poenitentia Io. annorum possit expiari , ubi tamen poena Purgatorii est gravior & sua gravitate diuturnitatem compensat. Verum sententia haec communi Ecclesiae praxi & sensui repugnat, dum per Ioo. annos anniversaria celebrat pro defun-Etis, certo sibi persuadens , tam diu animas posse in Purgatorio torqueri. Hinc referunt , quod concionator , qui hanc sententiam Soli praedicaverat, publice revocare coactus sit ab inquisitoribus.

De eonditionibus animaram in Purgatorio. DIcENDUM primo, Fas ede in gratia , patien- stiatiotissime Deum sustinentes & laudantes, ut patet graDa. ex Apocalypsi s. a. numquam ab ea gratia excident. Probatur, quia confirm nullus in eis esse potest inordinatus motus , quo gratia

429쪽

4oo DE PυRGAΤoRIo. gratia deperditur. Neque etiam Deus potest ab eis gratiam litam sine culpa substrahere , hanc autem ponere non positat, cum sint extra statum merendita demerendi e hoc Ru em fit protectione Dei, in cujus manu sunt animae justorum , dc cujus dextera defendit illas. Dices , nondum sunt in patria ergo in via, Mconsequenter possunt demereri. Resp. si statum merendi spectes , non esse amplius in via , sed in termino. Si vero praemium spectes , sic adhuc sunt in via. quia illud necdum acceperunt. Hinc justissime

a Leone X. damnatus est Luther art. 39. asserens animas in purgatorio assidue peccare.

Da sua 3. Animae illae , sunt de sua salute securae. Est

se contra Lutherum iterum docentem , quasdam esse de sua salute incertas. Cum enim animae in mortalidiscedentes statim ad inferna descendant, ut ait Flor. Con. & cognoscant animae in purgatorio se eo non descendere, cognoscunt se non habere peccatum m O

rate , dc consequenter esse in gratia 5: de sua salute securas. In fine enim hominis , denudatio operum ejus , ut sciat opera sua post particulare cujusque judicium. Hinc quando Ecclesia orat , ne cadant in

obscurum , ne alborbeat eas tartariis, dic. Ecclesia orateo modo, considerando defunctos, ac si essent in die obitus e vel etiam eo rogandi modo utitur ad excitandum maiorem issectu in in fidelibus , ut studi sius pro defunctis exorent. R. .rid. Judicium autem cujusque particulare, fit in sepa- sat 1vdi- ratione animae a corpore , cum nulla sit disserendii .i . alio. Vero aliqllando legitur , quosdam ante' ' mortem esse judicatos , ut de quodam Chrysoario refert Greg. 4. dial. 38. imo etiam dilatam esse sententiam , ut videtur factum esse cum doctore illo invita S. Brimonis: intelligi debet, quod aliquando videantur esia damnati ante mortem , eo quod ce ciderint in desperationem. Doctorem vero illum

ante judicatum suisse est verosimilius, sed ita hominibus

430쪽

DE PURGATOR Io. μή Ribus apparuisse ad eorumdem instructionem aut

conversionem.

Judicium autem illud a Christo homine fieri, via Fit Adetur colligi ex S. Scriptura Matth. ult. ubi dicit Chii stus, datam sibi esse omnem potestatem in coe- Io & in terra , ad quam maxime spectat potestas iudicandi. Quod autem animae E purgatorio exeant , quando permissione divina, ut fidelium orationes

implorent, est manifestum. Cum vero multi a Chri- exeant so &. Apostolis sint revocati ad vitam, verosimithest, eos fuisse confirmatos in gratia, ne umquam eTea excidere possent , alias maximo suo damno exiscitati essent, cum certitudinem suae saluus semel habitam perdidissent. Unde sequitur, animas in gratia constitutas suis receptaculis polle egredi. An autem aliqui ex inferno sint ad vitam revocati, videri potest de eo Bellarminus hic, & alii. Hoc tamen hic

notandum est, non omnes continuo animarum apparitiones esse credendas , neque etiam omnes ominnino rejiciendas, uti faciunt Sectarii nostri temporis, docentes illas esse meras daemonum illusiones: constat enim ex S. Scriptura I. Reg. 28. animam Samuelis apparuisse Sauli r itidem a. Machab. I s. apis paruerunt Hieremias & Onias e Moysem quoque

Matthaei i . Quod vero subinde illusio sit daemonis in hujusinodi apparitionibus negari quoque non

test.

g. U. De sistragiis pro animabas defincloriem. SUPPONENDU Μ primo, esse triplex genus sus

fragiorum, puta Missam, orationem , eleemonam, & indulgentias. Ad orationem dc eleemosynam reducuntur Omaid opera poenalia oc satisfacto- m. III. cc ria.

SEARCH

MENU NAVIGATION