Principia totius theologiae moralis et speculativae, ex S. Scriptura, conciliis, sanctis patribus, maxime S. Augustino, et aliis probatis auctoribus compendiosè deprompta, authore Florentio de Cocq, ... Tomus primus tertius

발행: 1682년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

481쪽

sa DE Ex TREMA UNcTIONE. ferri non Baptisatis, nec etiam mortuis: si tamen de morte sit dubium , conserri poterit sub conditione , Si visas, ungo te, Cre. Praemitti quoque debet confessio & communio, dum praemitti potest rad effectum tamen hujus Sacramenti non est omnino talis dispositio necellaria, cum solum praerequiratur status gratiae , qui haberi potest alia via , quam per prae iam Confessionem aut Communionem . imo aliquando datur iis , quibus tam Consessio quam Communio est impossit,ilis. Unde rituale Rom addit, praemi

tendam eisse Confelsionem dc Communionem , Si tempus in infirmi conditro permittat. Communionem vero post Extremam Unctionem dari solitam probat Menardus in notis ad librum Sacramentorum Gregorii Pag. 3 3 . ubi dicitur et Deinde commanicent cum corpore-Sanguine Domini. Dicendum 4. Nemo est capax huius Sacramentiante rationis usum, uti sunt perpetuo amentes & inis antes. Ratio hujus est, quod , ut docet Conc. Trid. hoc Sacramentum sit consummativum poenitentiae, praedicti vero poenitentiae non sunt capaces: Deinde, etiam sunt incapaces praecipui effectus hujus Sacramenti , puta remissionis peccatorum , excitationis fiduciae in Deum, confortationis in ultima lucta, Sec. Pueri tamen , qui Confessionis sunt capaces , etsi

nondum communicaverint, hujus Sacramenti sunt capaces, etsi sint solum 7. aut 8. annorum t illi e .lim cuin sint capaces poenitentiae , etiam capaces sunt

eiusdem consummati vi , id est hujus Sacramenti. Amentes quoque qui habent lucida intervalla hujus

Sacramenti sunt capaces.

objiciunt aliqui ad praedicta , quod sicut Extrema Unctio est instituta ad robur animi contra daemonis insidias, in remissionem peccati , &c. Ita Confirmatio instituta sit ad robur animi in fide profitenda rsicuti ergo pueri sunt capaces Confirmationis , etsi nondum possint profiteri fidem , ita pueri sunν capaces Extremae Unctionis, etsi nondum peccare posi

482쪽

DE Ex TREMA UNCTIONE. 4s sint , aut tentari ad consensum peccati. Resp. ad illud , discrimen e ius nobis constare ex Ecclesiae praxi, per quam nobis innotescit voluntas Christi. Adde , quod puer sit capax primarii essectus Confirmationis , Puta characteris, quo constituitur miles Christi. Idem die de ordine respectu pueri. sECTIO VI. n Fideles debeam hoe Sacramentum suscipere, quando Parochas teneatur hoc Sacramentum administrare.

DIc ENPυM primo, Etsi hoc Sacramentum non sit necessarium necessitate medii , uti patet in pueris post Baptisma susceptum statim morientibus, est

tamen necessarium necenitate praecepti, si in infirmitate immineat periculum mortis. Ratio ejus est, quod Apostolus dicat, In eat Presbteros , inducaι vero praeceptum importat. Deinde Conc. Trid. ses. I . c. 3. agens de iis Apostoli verbis, dicit iis fuisse traditum, quinam hoc Sacramentum suscipere debeant; debeant vero praeceptum sonat. Hinc postea dicit, esse Des 3 11- datum, non solum Presbyteris illud Sacramentum

ministrandi, sed fidelibus quoque illud idem in gravi infirmitate suscipiendi. His accedit fidelium communis apprehensio , qua iudicant math agere illos, qui in gravi infirmitate hoe Sacramentum suscipere negligunt, cum sit species quaedam prodigalitatis,

respuere eo casu bonum adeo salutare& utilet unde,

si adsit contemptus qui in illud suscipere negligentibus saepe comisatur 3 aut etiam scandalum , erit peccatum mortale illud Sacramentum negligere sine iusta causa. Porro, etsi Sacramentum hoc sit lita necessarium, saepe ramen Ecclesia illud administrare prohibet tempore interdicti, uti ex planitudine suae potestatis po-

483쪽

4s DE E YT tr MA IMeTIoNT test dispensare in aliis quae sunt iuris divini, puta ab obligatione voti, iuramenti, absolvendo , ita quoque poterit Eccles a justa de causa fideles absolvere ab

obligatione suscipiendi hoc Sacramentum. Dicendum Σ. Tenetur Parochus ex iustitia. etiam cum periculo vitae , suis subditis ministrare hoc Sacramentum e debet enim bonus Pastor animam suam ponere pro fratribus suis. Hinc ait S. Aug. tract. I 23. in Joan. cI risti amor in eo qui pascit oves ejus, in tantum debet crescere ardorem, ut vincat etiam mortis naturalem timorem. Item Epistola igo. dicit, se Aod manenιibus ovibus , saga mercenarioram sis damnabilis. Ratio vero huius doctrinae est illa, quod etsi hoc Sacramentum non sit absolutae necessitatis , est tamen praecepti & maximae utilitatis, unde ex negatione hujus Sacramenti, deberent subditi subire nimis magnum incommodum , puta quod peccatorum Reliquiae iis non abstergantur, quod in periculosa cum diabolo lucta non confortentur, nec a mortali, cujus

sibi conscii non sunt, forte liberentur. Nec potest dici , posse eos iustificari per votum Poenitentiae in contritione inclusum . eo quod contritio sit actus

maxime arduus, attritio vero solutri probabiliter in articulo mortis sine Sacramenta justificet, quo fit, ut maneat aeternae mortis periculum. Imbesto, quudiustificetur , privabitur tamen adhuc robore contra daemones calcaneo insidiantes , aliisque tructibus hujus Sacramenti. Excipitur tamen a dicto casu, si ex administratione maiora timerentur incommoda,

V. g. quod reliqui subditi defectu Parochi necellariis destituerentur auxiliis, ut docet alibi S. August. Quod de hoc Sacramento dictum hic est,intelligendum quoque maiori iure est, de Sacramentis necessa riis, Baptisino, poenitentia, de eodem iure de Eucharistia , quae Sacramenta etiam cum periculo vitae tene

tur ex iustitia suis subditis Parochus ministrare , ad quem spectat subditis providere non solum de necessariis mediis ad salutem, sed &de iis, quae ad illam sunt ni inae utilia S. opportuna. Dicen-

484쪽

DE Ex TREMA UMCTIONE. 4 'Dicendum 3. Cum Sacramentum hoc non imprimat characterem, iterari omnino potest, quatenus finito mortis periculo, in aliud quis potest incidere, idque sive durante eodem morbo sive diverso, eo quod hoc Sacramentum non respiciat infirmitatem, sed infirmitatis statum e durante tamen eodem pesiculo infirmitatis iterari non potest. Hinc ait Conc. Trid. sis.14. c. 3. stuod, si infirmi post fusteptam hane nnctionem convaluerint, iterum , ita bacramenti subsidio j ari po-rerunt , cum in aliud viιae iscrimen raeciderint.

De Ordine.

Sacrosancium Christi corpiu ονdinata. ordo ille sits a. mst Sacramentum , uti patet Lucae et a. ubi Apostoli tu constituuntur Sacerdotes, dum illis dicituri Hoefaci-' 're in meam eommemorationem. Item patet illud ex 2. Timor. I. ubi dicitur: Admoneo te , ut resκscites graιiam Dei, quae est in te per impositionem manaum mearum I. Tim. . Noli negligeνegraιiam, qMae in te esii, quae da-ra est ιibi per prophetiam, eum impositione manuum Preseόγιerii, idest, Episcoporum, qui mecum in tui ordinatione convenerunt, sic etiam act. 6. ordinantur Diaconi impositione manuum. Ex quibus omnibus patet, ordinem esse ritum externum, quo eonfertur gratia

necessaria, ad digne cuiusque ordinis officium debitEPeragendum. Ratio hujus est, quod in ta sit Sa-Fi crificium,

485쪽

4ue s D E ORDINE.crificium, ergo δc Sacerdotium, quod saefficio eo aespondet: cum enim in V. L. Sacerdotes essent specialiter deputati ad Dei cultum, dc sacrificium, potiori iure Sacerdotes in N. L. erant agnoscendi, quae me lioribus repromissionibus est sancita, ad Heb. 8. Unde recte Cone. Trid, ses. 23. Can. 3. Si quis dixerit ordinem , sive sacram ordinationem non esse verὸ m proprie Sa eramentum a christo Domino instilatum, ves esse figme

tum quoddam humanum excogitatum a viris rerum Ecclesia sicarum imperitis, aut esse tantum ritum quemdam eligendi Mistyseros verbi Dei in Sacramentorum , anathema

sit. Quomodo vero quisque ordo sit Sacramentum, declarabitur agendo de unoquoque in particulari. 'SECTIO II. De disinctione ordinum eorumque tisiciis. DICENDO Μ primo, Cum persectissimum ordianis munus sit sacrosanctum N. L. Sacrificium, ejusque actus sit res prorsus divina, ut ait Conc. Trid.; consentaneum fuit, ut in Ecclesiae ordinatissima di spositione, plures ae diversi essent ministrorum ordines, qui Sacerdotio ex officio deservirent, ita distri, buti, ut qui iam Clericali tonsura insigniti essent, per

minores ad maiores adscenderent. Unde visum est ν. O Aηει Spiritui Sancto septiformis muneris largitori instituere . Sacros ordines, scilicet ostiarii, lectoris, exorciis stae , acolythi, Subdiaconi, Diaconi, dc Sacerdotii. Ex illis 4. primi vocantur minores & non Sacri et reliqui 3. vocantur majores Ac sacri. Horum omnium c ut notat Conc. Trid. tota antiquitas meminit, dc ab initio nascentis Ecclesiae semper eos in usu fuisse testantur cum primis Canones Apostolici dc alia veterum monumenta , dc Ss. PP. Aliqui tamen in assignando ordinum numero Variant, adeo ut author tractatus de r. Ecclesiae gradi-

486쪽

DE ORDINE. 4s bus apud D. Hieron. primum ordinem ponat fossari rum, seu qui sepulturae fossas faciunt: ex quo videtur

sequi, constitutionem minorum ordinum esse ex determinatione Ecclesiae. Dicendum Σ. antequam quis ad ordines admitta- t. tur, perpetuo Ecclesiae usu observatum est, ut acci-μ '

piat tonsuram Clericalem, qui gradus non est ordo, sed solum ad ordines dispossitio t unde Catechismus Rom. Sicut ad Baptismam exorcismis , ad Matrimonium θοUalibus homines praeparari s olent , ita

eum tonso capillo Deo dedieamur, tamquam aditus ad orditanis Saeramentum illis aperitur. Quod vero tonsura non sit Sacramentum, constat ex eo, quoi tonsura non

sit a Christo instituta, sed ab Ecclesia introducta- Dicitur tamen subinde ordo, Jc imprimere characterem, tum quia est gradus eminentior, tum quia hominem Clericum a Laico distinguit. Clericis prima tonsura insignitis ademerunt IIaeream cie lici possessionem rerum temporalium , & signanter '

ictilineo damnatus a Cone. Constantiensi num. Io. 32. & quamvis Clericis aliquando interdicatur lium. possessio rerum temporalium a S S. Patribus, eo quod Clerici dicant, Dominus pars haereditatis meae, fors mea Delm, solum volunt, ne Clerici nimia sollicitudine rerum temporalium, res spirituales amittant Sc negligant. Dicendum 3. Ostiarii ossicium est, habere elaves O μ' Ecclesiae, portas Ecclesiae claudere & aperire, ab eiu ς 'ingressu infideles de alios indignos arcere, prohiberene Laici nimis prope ad altare accedant & Sacerdotem turbente quod officium si aliquando, modo maxime foret necessarium, ait Estius. Officium illud figuravit Christus, quando ementes & vendentes e j eiscit de templor item illi, qui I. Paralip. 23. dicebantur janitores templi. Lectoris officium erat ex edito Ioeo recitare Scrip turam Sacram, tum eam . quae inter psalmodiam nocturnam diei solebat itum eam, quam ad populum

487쪽

4ss D s: O R ΠΤ Η F. tum expositurus erat Episcopus: stante etenim Epiccopo ex edito loco, Lector ex loco edito, sed subis missiore recitabat Scripturam ab Episcopo exponemdam. Hi ne inolevit mos recitandi Evangelia ante Concionem. Huic officio annexum erat, prima fidei rudimenta Catechumenos edocere. sub hoc quo que officio comprehendebatur officium psalmistae, cujus ossicium erat modulis & cum cantu intonare, quod Lector recitabar. Exorcista. Exoreistae officium erat energumenis manus imponere, dc invocare super illos nomen Domini runde ab eiurando dicti sunt exorcistae. Hanc potestatem dedit Christus Apostolis Matth. Io. imo hoc officium penes Judaeos suisse constat ex Matth. I a. ubi

dicitur , sibi testri in quo ejiciunt, scilicet daemonia ZAeolythi id est improhibiti, ita dicti, quod non

prohiberentur propius ad altare accedere, quod aliis Laicis non permittebatur: horum ossicium erataceendere luminaria altaris, ea deferre, manibus

tenere sub Sacrificio Missae, sub Evangelio , dcc .unde & eeroferarii Mnt dicti. ε 3ac. Subdiaconi officium erat patenam & calicem deferre ad altare, illaque Sacerdoti tradere, vinum dc aquam ad altare allata Sacerdoti suppeditare. Adaeumdem pertinet lavare sacra linea, manus Saceris dotis lavare, Epistolam cantare, quae olim recitabatur a Diacono.

Diaestui Diaeoni ossicium volunt adversarii esse mere prophanum, & ex sua institutione fuisse solum elee-Fil ..um, mosinarios, uti modo sunt Ministri mensae Spiritus Sancti , quorum officium est , providere pauperibus. Uer imtamen certum est , eorum officium

esse spirituale, ad quod Apostoli quaerebant eos, qui essent pleni Spiritu Sancto, quibus sua ordina

tione conferebatur gratia ad digne ossicium suum persolvendum, unde statim post ordinationem suam Baptisabant, Praedicabant, &c. quos proinde vult

Apostolus, in sint habentes mysterium fidei in conscienti

488쪽

lia nos. Si vero aliquando dicantur esse mensarum Ministri, uti appellantur a S. Hieronymo dc aliis, partim innuitur finis secundarius institutionis Diaconorum e partim retunditur eorumdem superbia, qui se Sacerdotibus pares, imo superiores iactitabant. Ratio autem quare antiquitus Diaconi Sacerdotiis bus sese comparabant, imo ultra eos sese effereis bant, erat iuxta Spondanum ad annum Domini oz.quod Diaecini Ecclesiae bona administrarent, unde maiori obsequio a populo honorabantur, qui solet

lucrum honorare r ex quo , insolentia Diaconorum adversus Presbyteros, ut etiam in conviviis vellent

praesidere, dare benedictionem, &c. ad quam in solentiam retundendam indictum est Concilium Nicaenum , in quo lege sancitum est, ut Diaconi sese Sacerdotibus inferiores agnoscerent, quod & eidem malo repullulanti secuta sunt alia concita. De cadem causa quoque disterit S. August q. ex utroque mixtis Io .& Hieron. Epist 8s. Osficium Diaconorum aperte Indicat Scriptura Sacra, dum post Episcopos salutantur Diaconi, ad

Philip . r. dc act. 6. ubi ordinantur impositione manuum. Imo in U. T. Levitae ut Diaconi Sacerdotio inserviebant. Solebant vero antiquitus Diaconi in instigare auditorium ad attentionem, distribuere sanguinem Ct, isti, absente Episcopo dc ex commilIione Baptisare, recitare Evangelium, illudque velati catechismum populo exponere , aliquando ex commissione concionari, catechumeni baptitandi nomen Episcopo recitare, oblatos thesauros pauperibus erogare dcc.

Huic Diaconorum ossicio adiungi posset, ossicium

DiaconitIarum , quas tam in Ecclesia Graeca , quam 'Latina dudum viguisse testantur scriptores. Praeci- Putiearum ossicia erant, illa Omeia exhibere feminis , quae exhibebant Diaconi vitis. Hine custodie. bant

489쪽

46o DA O R D I N Lbant portas , per quas ingrediebantur mulieres , illis Iarum consessus in Ecclesia ordinabant, prima fidei rudimenta & Baptismi ritus explicabant , feminis' aderant dum ad baptisma nudabantur, Episcopi iusisa ad seminas deferebant, virginum egentium una cum Diacono curam gerebant &c. Earum ordinatio ante ficio. circiter annos in occidente cessavit, in oriente diu ante. Benedictionem earundem praescribit ordo Romanus, dc antiqua ritualia. Meerdotis Sacerdotum ossicium , ad quod caeteri ordines μνη . destinantur de inserviunt, est offerre Deo incruentum Novae Legis Sacrificium , de quo vide dicta de Eucharistia. Vocantur aliquando Presbyteri, id

est Seniores , non tantum ob aetatis maturitatem,

ad hunc sacerdotii gradum requisitum , sed ob morum gravitatem , prudentiam & doctrinam requisitam : cani enim sunt sensus hominis , aetas senectutis vita immaculata. Gradus sacerdotii dividi solet, in simplices Sacerdotes de Episcopos. Et si enim initio nascentis Ecclesiae communi Sacerdotum &Episcoporum consilio Ecclesia gubernaretur, semper tamen illorum ossicia suerunt jurisdictione distincta. Porro, quamvis omnes Episcopi sint ordinatione dc consecratione aequales, iurisdictione tamen & authoritate sunt diversit alii enim sunt Episcopi , alii Archiepiscopi sive Metropolitani aliis Episcopis praepositi, alii sunt Primates, idest tam Episcopis, quam Archiepiscopis alicujus regni Praesecti, alii Patriarchae, qui Primatibus, Archiepiscopis, & Episeopis alicujus orbis paristis praesunt, ut Constantinopolitanus Asiae minorie Jero limitanus Orienti , Alexandrinus Asiae &c. quibus omnibus superior est Romanus Pontifex,

tamquam Ecclesiae caput.

cardina- Cardinatatus, etsi non sit propriὲ ordo, ad simii se litudinem tamen L. V. nunc abolitae, Sixtus Φ. septuaginta Cardinalium numerum eonstituit, uti etiam

ad similitudinem Discipulorum a Christodes gn torum; eosdem vocat S. Sylvester coadjuιοres, ex quo videtur

490쪽

DE ORDINE. 46 IVidetur eonsequens Cardinales etiam tempore S. Petri extitisse, quatenus oc tunc temporis erant aliqui, ex clero electi , quorum consilio Pontifices uterentur , numerum Vero eorumdem designare , erat Pontificis, quem tamen moderatum esse voluit Concilium Basileense sess Σ3. ne se perflua numerositate vilesceret Cardinalium dignitas, uti etiam quod constare deberet litteratis in .Theologia vel jure ac il-Iustrium Principuin filiis. Leguntur quoque in Ecclesia suisse Chorepiscopi, is qui ut volunt plurimi suerunt ordinatione solum φρ' simplices Sacerdotes , uti colligunt ex Damaso epistola 4. & 3. ita tamen, ut parvulis oppidulis aut villis praesiderent, unde & Episcopi rurales & villarum sunt appellati, cum speciali tamen jurisdictione ipsis ab Episcopo communicata. Quomodo autem dc qua ratione sublati sint Chorepiscopi, declarat Morinus p. 3. de sacris Ord. 1 2

exercitat ε. c. 6. ubi ait: tandem tacito consensu , sed ris. V orienti m occidenti communi, circa messium saeculam Io . in tota proph Ecelesta a chorepiscoporum creatione de une s. Nomen Episcopi, quod nomini suo insertum erat, inanem gloriolae affectum animis eorum inspirabat, semperque Episcopi videri er esse avebant ελ bule malo Epis- cui non allier se posse mederi, quam ipsorum extinctione

crediderunt. Hanc tamen exιinctionem magno eum temperamento fecerunt. Nomen primrem sustulerunt, ne amplius superbiendi illis occasionem daret e dein D officia bi-

periiti sunt. stuae Episcoporum eranι propria, ut ordinare, Ecclesias consecrare, confirmare , m ejusmodi eam nullo Presbytero ab eo tempore amplim communicarunt , sed sibi solis resemiarant. caetera vero , que ad jurisdititio nem ein Ecclesiae regimen perιinent, Archipresbyteris OrDecanis ruralibus poιissimum attribuerunt. Inn etiam antiquiius paulo post Chorepiscoporum extinctionem, Ar chipresisteri a multis Decani rurales vocabantur, ut nctistat Innoe. 3: extrav. de oficis Archid. c. ad haec. Ηactenus virinis . Abbais

SEARCH

MENU NAVIGATION