장음표시 사용
501쪽
4 r DE ORDINE.Siricius Papa. Quam parci quoque in ordinationibus tuerint in primitiva Ecesesia, ostendit Card. Bellar. in
admonitione ad Nepotem controv. 3. ubi refert, quod S. Linus Petri Successor ordinaverit tantum Presbyteros I 8. toto Pontificatus tempore, quod fuit 3 3. annorum. S. Anactetus sedit annos 9. ordinavit Presbyteros S. Diaconos 3. Idem de aliis Pontificibus ibi refert Best arminus, ita concludens: IIaec certe parciatas tantoram Pomisicam deberet oniues Episcopor sie ιδ admonere , Mι non nisiviros flos probos eo gradu diagnos eligerent, quod omnino facient, si decorem domus Domini ex animo diligant. Quapropter laudabiliter ab Illustrissimo D Ferdinando Episcopo nostro institutum, ut interstitia dc alia ordinationibus praevia a Concilio Trid. requisita de caetero observarentur.
4. Requiritur, ut ordinatio fiat ab Episcopo proprio. Censetur vero Episcopus proprius vel ex parte originis, vel domicilii, vel beneficii. Originis quidem, si sub alicujus Territorio natus sit a quo ordinatur. Domicilii, si alibi habitet animo ibidem manendi rex quo sequitur studiosos universitatis non subes le Epincopo universitatis, si habeant animum redeundi. Beneficii vero , qui obtinent beneficium in alicujus dioecesi. Si vero quis ordinandus sit ab alieno Episcopo, requiritur, ut a proprio Episcopo, vel a vicaria tu, vel etiam a Sede Apostolica habeat litteras dimisso-xiales. Variis tamen Religiosis, etiam post Concilium Tridentinum data est a S. Sede facultas suscipiendi ordines a quocumque Episcopo Catholico, idquesne dimissorialibus.
s. Requiritur, ut ordinandus pacifice obtineat beneficium Ecclesiasticum, quod ei ad debitam sustentationem sufficiat ; si vero habeat sufficiens patrimonium aut pensionem, ordinari non potest, nisi id necessarium pro Ecclesiae commoditate judicet Episcopus , uti statuit Con. Trid. ses. 23. c. I 6. reform. Loco
beneficii in regularibus succedit paupertas Religiosa.
Potest quoque insufficientia beneficii suppleri patri,
502쪽
DE ORDINE. 473monio, quae sussicientia ab Episcopis debet iudicari. Porro beneficium illud debet esse perpetuum , unde
non sum cit Capellania temporalis ic ad nutum amo vibilis, neque titulus coad jutoriae cum certa spe sucincessionis, nisi tali titulo detur pensio sum ciens. Ex
quo Card. Bellarm. in admonitione ad Nepotem ita concludit i Proinde maximm est abusus, ressinari quose Iibet ad ιιι ulum Patrimonii. Plurimi enim ordinari cupiunt pro μιilitate sua, non E celestis , de celebraιione missis faciunt artem de paue Incrando , unde Sacerdotium conιemptibile redditar Ecclesia scandat s patet. c. Requiritur ut ordinandus sit de legitimo thoro.
7. In ordinatione servanda sunt certa tempora ab
Eccles a praescripta. Episcopus quidem die Dominico vel natalitio Apostoli. Alii Sacri ordines, ε. temporum Sabbatho, Sabbatho Sancto, vel Sabbatho ante Dominicam Pastionis. Extra talia tempora ordinati, ab ordine sunt suspendendi r ordinantes vero ipso facto sunt suspensi. Minores Ordines conferri possunt omni Dominica de festo duplici, mane tamen. Imo ex consuetudine possunt conferri & alio tempore, uti hie in Belgio fena 6. ante Sabbathum ordinationis. Τonsura denique conserri potest quocumque die, quacumque hora & loco. Ita Pontificale Rom. 8. Servanda quoque in ordinatione sunt interstitia , adeo ut nullus eodem die plures ordines queat acincipere. Ita Conc. Trid. sis. 23. c. I 3. reform. statutintur quoque, ne Subdiaconus ante annum interstitii
fiat Diaconus, idem est de Diaconatu dc Sacerdotio, nisi aliud convenire iudicet Episcopus, aut alia causa Urgens obstet. Aliquibus tamen regularibus ex privilegio aliud a S. Sede concessum est. 0- Ad validam ordinationem non requiritur aliqna
ordinandi intentio , sed Zc invitus ordinari valid E poterit. Si enim invitum quoque possit princeps saecularis
aliquem compellere, ut ossicium assumat, cur non
idem posset & princeps sive superior Ecclesiasticus imo hoc fictum esse in variis, testantur historiae, ut de
503쪽
4 4 DE MATRIMONIO. de Pauliniano Fratre D. Hieronymi, de quo Baron usad Annum 392. Item cum Macedonio, de quo Theodoretus in Historia SS. PP. cum Augustino, Norbe to, &c. Quia tamen ex simili ordinatione gravissima incommoda oriri pollent, similes ordinationes sunt plane illicitae, adeo ut recte Ecclesia ordinet depraescribat, ut si quis Episcopus sine causa invitum oriadinet, uno anno ab officio sit suspensus. Canon. 33.
De continentia Clefieorum agam in materia de impedimentis Matrimonii, agendo de volo.
futurarum nuptiarum promissio. Vocantur Sponsalia a spondendo sive promittendo, eo quod uxor ante nuptias ab aliquo ejus curam gerente spondebatur, qui vocabatur Sponsor, semina quae spondebatur, dicebatur Sponsa, ille cui spondebatur, dicebatur Sponsus. Dicitur vero Promiso, cum nudum propositum etiam verbis expressum nullam hie inducat obligationem. Debet quoque promissio illa esse reciproca sive mutua , cum sit contractus onexosus habens annexam hanc conditionem , promitιο sibi, si tu repromittas. Unde alterutra solum parte Promittente , non habentur sponsalia , n si accedat xepromissio, & consensus mutuus. Hoc tamen notandum est, quod si major septennio promittat minori
504쪽
DE SpoNsALIBUS. snori sponsalia , obligetur eatenus, ut debeat expectare , si forte puer adultus velit datam fidem acceptare ac repromittere. In foro quoque conssentiae poterit unus sponsalia promittens Obligari, etsi alius non repromittat , potest enim Obligatio esse solum ex parte uniust sic deflorator Virginis obligatur eam ducere , etsi alia non obligetur ducere defloratorem et potest quis se obligare ad vendendam alteri
domum , sic ut alter non teneatur illam emere vhaee tamen & similia sponsalia non inducunt impedimentum publicae honestatis d. imens, cum non sint promissiones onerosae dc reciprocae, quales sunt sponsalia, de quibus hic agitur. Dicendum z. ut ergo sponsalia teneant , debet alia pars sponsalia acceptare , ad quam quandoque sufficit ipsa taciturnitas , si ex circumstantiis satis
colligatur intentio eadem acceptandi. Circumstantiae vero similes , si sint ambiguae , ex intentione quoad consesentiam sunt dis iudicandae. Hinc si mu- Oeu M- tuo dent arrham ex intentione sese obligandi, tenebunt sponsalia , secus si solum dent ex intentione declarandi propositum , quod habent circa suturas promistia.
Si vero quis modo ordinario acceptet ait' rius promissionem, eo ipso vero similius habebitur repromtisio , nisi aliunde suam mentem manifestet a ceptans eam esse contrariam: promisso enim sponsalitia ordinario modo facta de se est onerosa , quae eo ipso quo admittitur censetur esse repromissio. Dicendum 3. debet quoque haec promissio esse
cum una determinata , unde si quis se te obliget 3. usὸ de ερ- sororibus vicissim se obligantibus , non erunt Vera nu .ua.
sponsalia, nec inducent impedimentum publicae honestatis. Electio tamen alicujus ex illis tribus , est penes promittentem , uti in aliis promissionibus alternativis. Facta tamen electione exsurgunt Vera
sponsalia & impedimentum publicae honestatis. Dicendum . sponsalia , uti aliae promissiones.
505쪽
4 6 DA SDONIA LIBU s.fieri possunt sub conditione de futuro , ante cuius positionem non obligant , etsi debeant expectare eventum, nec illis sit liberum resilire. Interea tamen non oritur impedimentum publicae lione statis , sed impleta conditione statim exsurgunt vera sponsalia, etsi non accedat novus consensus , & inducitur dictium impedimentum, unde sponsalia tunc transeunt
in absoluta , uti etiam si conditionem sponsi rejiciant. Si vero conditio adjecta sit turpis vel impossibilis , dicitur communiter illa haberi pro non adisiecta : Verumtamen , si eo animo tales conditiones addantur, ut excludant consensum , certum est
elusinodi sponsalia non tenere in foro conscientiae: in foro tamen externo, ubi intentio probari nequit, habentur pro non adjectis r ubi tamen hoc notandum, hoc a iure solum dispositum esse, quoad matrimonia similibus conditionibus vestita , sed communiter extendi quoque ad sponsalia , eo quod eadem censeatur esse mens Pontificis , etiam quoad
sponsalia. Dicendum s. Contra hiis sponsalitius debet quoque esse verus, nec sufficit ficto animo initus, sed debet adesse seria voluntas sese obligandi. Si enim consensus serius desit, etsi verba consensum significent ,
nulla in foro concientiae etit obligatio, cum consensus necessario ad valorem contractus requisitus non
adsit, sed sollim significetur adesse. Neque resert . quod dum quis libere profert verba detractoria, non
pendeat ab ejus voluntate alterius famae violatio , quae sequitur ex prolatione verborum, adeoque idem videatur dicendum , quod dum quis profert verba significantia consensum , inducat hic veram obligationem: quia vis laedendi famam alterius, inest ipsis verbis independenter ab alterius voluntate: obligatio vero contractuum non dependet a solis verbis, nisi in foro externo , sed a voluntate contrais hentium, quae etsi significetur adesse, tamen revera non adest. Neque ideo dici potest, quod nemo
506쪽
DE spoNsALIBUs. 477 erit certus de promissione sibi facta, eo quod lateat
intentio: quia etsi de valore ejus non sit metaph sice certus, moraliter tamen ex circumstantiis potest de ea esse certus, quae certitudo in humanis abunde
sufficit. Dicendum 6. Debet promissio illa esse deliberata, adeo ut promittens perrecte sciat, quid agat ; unde
amens, ebrius promittens nuptias, non contrahet
sponsalia, etsi quoque promtiso illa fuerit voluntaria in causa, v. g. si praevideat quis, quod illa promittet, si se inebriet: etsi enim illa promissio sit
voluntaria in causa, tamen libertas illa non sufficit ad inducendam obligationem in promittente, etsi sufficiat ad peccandum. Non tamen debet necessario illa proniisso esse reflexa , ut sciat reflexe sese promittere, sed satis est , quod sit in tali statu, ut satis advertere possit, quid agat, etsi forte non a
vertat reflectendo, quid promittat. Ex antedictis patet, quomodo desectu consensus non valeat promissio, cui error dedit causam, qui error versatur circa substantiam rei. Patet itidem . quomodo sponsalia contracta ex gravi metu sint nulla, uti & caeteri contractus ex tali metu initi, idque ontris
probabilius ex iure naturae, cum ratio naturalis & i tui νηδυ aequitas naturalis non censeatur permittere, ut quis
pellinjuriam acquirat jus in rem alterius, & in illo hissi. qui metum patitur oriatur obligatio erga eum qui metum inseri, non magis quam permittat talem ob- Iigationem oriri ex furto. Neque dici potest, quod hic sufficiat tales contractus ad libitum metum passi esse rescindibiles, cum metum inserens posset exigere iuramentum ab alio, quod illum numquam rescindet, nec relaxationem petet a juramento. Aliud est de metu levi, cum in nostra potestate sit illum repellere, ac proinde imprudentiae nostrae imputandum sit, nos tali metu ad obligandum nos propelli, unde in foro externo tali metui non competit actio
vol eri ceptio, cum praestiniatur libere consensisse.
507쪽
DIcENDuΜ primo, Et si ex jure naturae non rein quiratur certa aetas ad valorem contractuum sponsalitiorum , sed sufficiat rationis usust ex iure tamen positivo ad eorum valorem requiritur septentium completum, uti habetur cap. Litteras, dc cap. Accessiti de disposit. impub. ubi quoque declaratur, non incurri citius impedimentum publicae. honestatis. Assignatur autem aetas 7. Annorum, eo quod tunc praesumantur habere sufficientem rationis usum e si vero aliquando eo careant, eo quod sint hebetioris ingenii, non sunt quoque capaces sponsalium, quod tamen in foro externo non admittitur, nisi probetur,& semper praesumi solet contrarium. Si vero ante septennium malitia suppleat aetatem, verius est ex dictis capitulis, non valere sponsalia tunc contracta, etsi sit aliud de matrimoniis ita contractis. Dicendum a. Valent sponsalia clandestine contracta id est sine praesentia Parochi Sc testibus: ratio est, quod ante Concilium Trid. valerent eiusmodi sponsalia, adeoque Sc nunc, cum nihil circa sponis falia innovaverit dictum Concilium, sed solum circa Matrimonia clandestina . Si tamen nequidem unus testis adsit docent plerique contractum sponsa- litium esse grave peccatum, idque ob gravissima mala inde oriri nata , v. g. quod impedimentum publicae honestatis detegi nequeat, quod fidem frangens non possit ab Ecclesia compelli, &c. Ad quae alii respondent, fatis probabiliter, illa mala nihil obstare , cum alias ex jure naturae illicita essent sponsalia clandestina, uti & varii alii contractus. Cui addunt , quod impedimentum assinitatis ortum ex copula ocine ulta etiam Ecclesiae non possit detegi, adeo ut saepe Eccleis
508쪽
DE SpoNsALIBUS. 47s Ecclesia imponat aliquam inhabilitatem actioni oc
Dicendum 3. Matrimonium clandestinum bona fide initum nec jure naturae, nec iure Ecclesiae tranis sit in sponsalia r Non enim donatio facta contra le3em irritantem, transit in promissionem , sed absolute est nulla. Neque dici potest , talem velle se obligare in quantum potest, adeoque si non possit se obligare ad matrimonium, censeatur se obligare ad sponsalia , cum possint subesse rationes , quare vellet inire matrimonium, dc non sponsalia: Deinde , solum adest consensus in matrimonium, non item in sponsalia. Quod autem nec hoc fiat ex iure Ecclesiae clare constat ex Concilio Tridentino ,
quod sess. et . c. I. reso . absolute annullat matrimonia clandestina . Hoc tamem notari hic potest quod matrimonia impuberum transeant in sponsalia in iis locis, ubi Concilium illud non est publieatum, ita enim statuit Innocentius III. capi. Tuae no-bu de disposit. impub. dc capi. Unico titulo eodem. Dicendum . Sponsalia simplicia sive simplex matrimonii promissio obligat graviter , uti omnis omnino promissio in re gravi facta e Per promissionem enim acquirit promissarius ius ad rem promis. sam, quo jure resiliens eum privat , idque injuriose in re gravi. Si vero sponsalia sint juramento fi mala, fortius ligant, & a judice iurans compelli potest i Quo casu etsi matrimonium non sit secundum se liberum , erit tamen liberum ut refertur ad consensum sponsalitium libere positum , neque rationabiliter conqueri potst, se non habere majorem hic libertatem.
509쪽
.... viis. M mutuo partium consensu , sicuti omnia Gnsensu. contractus ex natura sua solubilis , qui sicuti ex mutuo consensu , oritur , ita & ex mutuo consensu di sibi vitur. Et hoc locum habet et-s sponsalia sint iurata , cum juramentum tamquam secundarium sequatur naturam principalis, dc pr missio facta sit cum hac conditione , Nisi alier remittat. Quia tamen haec remissio sine gravi causa facta, continet quamdam levitatem . & si promissio coram parocho facta sit, quamdam indecentiam rhinc Pontifex capi. De illis de spons dicit. quod illi qui sine conditione nuptias spoponderant, monendi sint & inducendi, ut fidem servent, alias si invicem admittere nolint, patienter tolerandum, ut sibi re, mittant.
Excipiuntur hic impuberes, qui sponsalia , sue iurata sive non jurata, mutuo consensu dissolvere nequeunt, quod ita dispositum est e. De istis. I. ut puerorum levitati occurratur. Quando autem ad annos pubertatis venerunt, pos Iuni pro libitu resilire etiam altera parte invita , modo id statim fiat, id est intra triduum. Si vero ante. pubertatem quiS re clamet , censetur adepta pubertate manere in eadem reclamatione , nisi sententiam mutet e Si a tem alter erat pubes dc alius impubes , poterit impubes pro libitu suo resilire. ef pr. Dicendum a. Dissolvuntur sponsalia per Prosessi BD ς nem in Religione approbata , quod etsi soli Matrimonio non consummato iura indulgeant , tamen idem extendi solet ad sponsalia , idque in savorem
religionis. Quod verum est . etsi sponsalia serent ju
510쪽
DE spoNsALIBUS. IPrata; sicut enim in contractu sponsalitio subintelleti solet promitto, nisi Religionem ingrediar , ita eadem conditio debet. subintelligi adeste iuramento. cum accessorium, idest, juramentum modificari deis beat juxta modificationem principalis. Dicitur quidem capi . commi ponsalibus, tuistius esse religione juramenti servata prius contrahe- .re, & postea si elegent, ad religionem migrare a quod verum est , si aliunde non timeantur graviorae mala , quo casu id tutius est ad vitandam periuriispecem dc apparentiam , unde infirmi offendi pos senti tamen quia ratio illa non est tanti momenti, de ex contrario grax iora mala timeri possent, hinc plures docent praestare proxime ingredi religionem, cum contractus praevius sine gravamine dc injuria partis vix fieri possit, dcita contrahendo alteri in re gravi i ludatur t deinde ex tali contractu orientur multae inis utiles & vanae expenta in vestibus, conviviis, &c. Aliquando tamen per accidens praestaret ante ingressura Religionis contrahere , v. g. ad legitimandam prolem , si quae esset nata ante sponsalia contracta.
Privilegium illud datur soli Prosessioni Religiosiovel ordini sacro, non vero soli novilia tui, cum alias multi inducerentur ad ficte ingrediendum, Sc e n vitiatu egrediendum , ut liberi forent a sponsalibuacum aliqua contractis. Dicendum 3. Simplex votum castitatis emissum ειντο ante sponsalia etiam jurata , eadem dirimit, cum ς Exatione talis voti sit promissio de re illicita, quae sine ' η' peccato servari non posset. Excipiunt tamen multi, si talis a sponsa obtinuisset copulam, quae voti eius esset inscia, de quo alibi actum est agendo devoto. Dicendum 4. Solvuntur sponsalia etiam iurata per ειν Matrimonium cum alia valide contractam. Aliud est, τεν μιν si sit invalide initum, cum nemo ex sua iniquitate de
heat reportare commodum et alter tamen in noeens liberatur , cum alter attentando matrimonium censea