장음표시 사용
511쪽
4ga Du SpoNs A LIBO si salia tamen cum alio inita, non solvuntur priora, cum posteriora sint nulla , cum res alteri obligata, non possit iterato alteri obligari. Si vero cum posteriori secuta sit copula, eaque sit habita assectu maritali, transeunt illa posteriora sponsalia in matrimonium in illis locis, in quibus Tridentinum non est receptum, adeoque solvuntur priora. Si vero copula illa fiat in locis ubi Concilium est receptum , dc illa priorum sponsalium sit conscia, certum est per talem copulam priora sponsalia non dissolvi. Si vero illorum non sit conscia , dc copulam admittat spe matrimonii, videtur equidem prior esse ducenda, si velit e ratio
est, quod promissio secundae facta, & damnum illi
illatum non auferat jus alterius i etsi sorte charitati esset conformius , ut prior juri suo renuntiaret, nisi quid obstaret e cum enim non obstante voto Religionis aut Castitatis teneatur defloratam ducere, quanto
magis non obstante promissione alteri facta Hoc tamen circa dicta notandum est, sponsalia per subsequens matrimonium non tam dissolvi, quam bene pro tempore sopiri, quo matrimonium illud durat. Si enim uxor i Ila moriatur ante sponsam, rursum obligatur sponsae. Ex quo patet, quod impedimentumhoe matrimonii, quoad sponsalia non sit perpetuum , prout est impedimentum Religionis. 'ν f. hi Dicendum 3. Solvuntur sponsalia per fornicatio-eationem' nem sponsae post sponsalia habitam : cum uti dicitur θρυμ. capi. stuemadmodum de iure iurando,talis conditio erat subintelligenda, Si in legem eo fugit illa non peccaret. Quod etsi communiter intelligendum veniat de sponsa, tamen ob datam rationem idem intelligi posset de fornicationi sponsi. Dicta autem locum habent, etsi sponsa vi opprimeretur, cum sine peccato notabiliter per fornicationem sponsa vilescat. Imo hoc etiam existendunt aliqui ad casum, quo sponsa se permittit ab alio turpiter attingi. Si vero sponsa ante sponsalia sit fornicata, & id nesciat sponsus, quod si stivisset, sponsalia contrahere noluisset , poterit sponsus resilire τ
512쪽
aliud est desponso qui fornicatus est ante sponsalia ,
quo casu resilire nequit sponsa, eo quod fornicatio reddat sponsam notabiliter viliorem,non itidem sponsum. Excipiunt tamen aliqui casum , quo sponsus multoties esset fornicatus, & sornicationi esset impense deditus , quo casu prudenter timeri posset fornicatio secutura. Idem dic de casu, quo sponso ex fornicatione, imo ex legitimo thoro sed ignorato, orta esset proles, cum hoc reddat matrimonium notabiliter dicficilius , ob pericula discordiae, alimentationem, &C. Adeoque notabiliter variatur ejus conditio. Si vero sponsus resciverit praeteritam sponsae fornicationem, resilire non potest. Sub fornicatione hic comprehe de fornicationem spiritualem, puta haeresim , Apostasiam, &e. Dicendum 6. Solvuntur sponsalia per supervenien- pὸν assi.ntem affinitatem inter sponsam & sponsum , v. g. si sponsus cognosceret sponsae consanguineam in secundo gradu , quo casu liberatur sponsa, nec tenetur dispensationem petere nec eamdem admittere. Tenetur
tamen sponsus nocens petere dispensationem casu quo sponsa velit, & expensae adhibendae patiamur, & spes affulgeat dispensationem obtinendi. . Dissolvuntur sponsalia per prosectionem sponsi Per pris- vel sponsae in regionem longinquam e dc licet leges eiis re Vi uviles velint hie elle expectandum alteri usque ad bien-munium, illi tamen derogavit Pontifex cap. De uris, desponsalibus, adeo ut etiam statim possit altera pars
resilire. 8. Solvuntur sponsalia, s tempus ad matrimonium pὸν dila perficiendum praefixum, uti etiam ad restringendam Gonem
obligationem perficiendi, sit praeterlapsum , aliud esset, si tempus illud praefixum esset solummodo ad
specificandum tempus magis opportunum, non Vero ad obligationem restringendam. 9. Solvuntur sponsalia, quandocumque superVe- ρεν traienit contractui sponsalitio grave vitium, vel adeo no- damnum tabilis mutatio, ut ea cognita noluisset alter contrahe-Hh a te. 3οn4.
513쪽
re; v. g. si superveniret lepra, notabilis deformitas,' infamia , paupertas, &c. Idem est, si parentes nolint dare dotem promissam , si inter sponsi dc sponsae familias sit odium ingens exortum , dcc. Timor Io. Solvuntur sponsalia, si ex futuro matrimonio gro uru gravia scandala merito timeantur, v. g. graves inimi- 'm ciliae, aut alia damna graviora, ad quae cavenda obligantur sponsi abstinere a sponsalibus. -n ρο ii. In dissol vendis sponsalibus non requiritur sententia itidicis, si causa dissolvendi sit manifesta, etsi kti sip.ri quando ea requiratur, ut satisfiat Ecclesiae, &Γlιbia, γε obvietur aliorum scandalo. Si vero de suffcientia q iratur causae sit dubium, sententia iudicis omnino requi-
..... ' ritur, idque ob periculum probabile in justitiae, dum sub dubio alter privatur jure suo acquisito. Hoc d nique notandum hic est , si alia pars laboret d fectu notabili, v. g. lepra aut simili, teneatur defectus illos alteri parti ante sponsalia aperire, alias illi foret injuriosa. Idem est de iis defectibus, quibus cognitis gravia timentur incommoda. Si tamenii defectus redderent nuptias aliquo modo minuSappetibiles, v. g. si esset corrupta, non ita nobilis , dives , dcc. uti putatur non teneretur pars illa defe-mis illos aperire, quamdiu illis nemini nocet, sed alterius imprudentiae imputandum venit, si hic decipiatur, dum illa diligenter non investigat, quae debet investigare: unde silentes sese esse fornicatas, non sunt condemnandae t quamquam omni modo vitium hoc aut aliud simile debeant occultare, ne se infausta subsequantur.
DICEN DuΜ primo, Varia tam ex parte sponsorum, quam ex parte Parochi sponsalibus assistentis sunt observanda, quae praescribunt ritualia. Primo
514쪽
DE SPONsALIBUS. AssPrimo quidem, ex parte Parochi, quod stola indutus , in loco decenti, non in cauponis, culinis . die. sponsalibus assistat. Videat insuper an contrahentes sobrii sint, cujus desectus tape in pagis observatur et an adsint utriusque pariis parentes, aut alii eorum nomine, sine quibus temere procedere non pollunt Parochi. Inquirere quoque debent, an contracturi sciant prima fidei rudimenta de scitu ad salutem necetiaria, quod audacter inquirere tenentur, nisi de sussicienti scientia sibi suificienter constet. Inquiret quoque , an subsit aliquod impediis
mentum Canonicum, an libera voluntate ad conia trahendum venerint, quo cognito, promissionem mutuo factam nomine Ecclesiae acceptet, juxta prae scriptum ritualis Dicendum et . Ex parte sponsorum requiritur, ut
habeant qualitates ante dictas, ut sciant necessaria fidei rudimenta, deliberato sint animo ; nullo impedimento constricti, Acc. debent insuper infra quadraginta dies procedere ad Matrimonium in facie Ecclesiae perficiendum. Uetitum quoque est sponsis habitare sub eodem tecto, Sc omne carnale comis mercium, quod iisdem post initum Matrimonium solum indulgetur, ne eum diabolo inchoent, quod in Domino est perficiendum i quo fit, ut amoris flamma in Matrimonio necessaria, ante illud extinguatur, dc infausta subsequantur. Reliqua perage da praeseribit rituale.
De praeparatione ad matrimoni . DICE N PUM primo , ante omnia requiritur,ut matrimonium initurus perpendat an vocatio
sua ex Deo sit, ad quod sciendum juvabit frequens oratio, di pia exercitia. Consideret talentum suum,
515쪽
si habeat ad perficiendum , quod intendit. Nine. quia proprium iudicium hic facile corrumpitur co eo sui amore, praestabit in hoc negotio adhibere parentum aut aliorum, quibus animi sui propensio nota est , consilium & beneplacitum. Hac enim ratione inchoantur nuptiae in Domino , chira parentum consilio illae inchoantur , quibus ipsa scriptura praecipit, ut tradant filios & filias in nuptias. Unde, qui sine iusta causa parentibus inconsuliis , aut rationabiliter invitis matrimonium ineunt, peccant mo taliter , graviter inhonorando parentes. Dicendum a. persuaso eo , quod ad matrimonium vocatio a Deo sit , debita compars est quaerenda et quae compars primo debet esse fidelis , de paris cultus , cujus violatio tum Ecclesiae praecepto districte inhibetur, tum infaustos exitus in matrimo nio parit. Neque hic valet aliquorum frivola excusatio , licitum id esse , in illis partibus ubi Catholici Haereticis sunt permixti , cum similibus connubiis viriliter resistant superiores. Unde Illustri T. D. Castorientis in suis constitutionibus ita habet fol. 23. Probιbemm eiiam sub poena sustensionis ab oscio missionis omnibus missionariis , ne quis personas, quarum altera est acatholica, nobis inconsuliis , in sine speciali conlienis
praesumat conjungere. Et iterum sol. II. Dein saepe δει erreant plebem eatbolicam ne conjugii jugum ducat cum in=delibus, ne cum illas velit unum corpus sieri cμm qui-bm non possint fieri unus stiritus. Plura de his alibi insequentibus. Requiritur a. ut compars non sit consanguinea
saltem in 4. gradu , prout Ecclesia prohibet et experientia enim teste , similes nuptiae non fiunt in domino , sed ex concupiscentia , ambitione aut similivitiata radice. Unde eaedem constitutiones fol. II. Doceant etiam populum, ne inira eonsanguinitaι is auι affinitatis prohibitos gradus matrimonia ineant a nam non
'rohibi it Ecclesia consangaineorum conjugia , aι fidei s delium dominetur, sed αι ostendereι, quid naιurae , quid
516쪽
DE S p o. N s A LI B V K. 48rbene flati ae pudori conveniat. Unia ejus leges vetantes confanguineorum conjugia in naturae legibus fundatae sunt, quarum obligationem dissensatio ecclesiastica haud tollit, bed ιantum alia naturae lex superior. Plura quoque de hoc casu in sequentibus. Requiritur 3. ut compars sit similis conditionis, aetatis, & indoisi innuit hoc Poetar si vis nubere, nube pari. Pari indole , aetate & conditione. Si comis
pars sit conditione insertor , facile despicitur di si suis perior, facile despiciet. Si sit dispar indole , dispar
erit &. animo: & ut quidam ait, dum similes semel in contrahendo matrimonio iungunt dextras , sae plus jungent manus in pugnos. Si denique compars sit dispar aetate , raro in domino erunt hae nuptiae, sed vel ex effraeni libidine, non prolium intentione, vel peccuniae aviditate. Denique sit recta intentio volentium nubere, nectam Opes , pulchritudinem , quae fallax est gratia, aut aliud simile motivum considerent , quam opes di pulchritudinem animi , in virtute sitam primari intendant: dotata satis , si virtuosa. Graιia enim super gratiam est mulier sanfla pudorata : Eccli. 26.& qui inventi mulierem bonam , inveniι bonum. ProvisI8. recte Poeta dc breviter:
stuae tibi ducenda est, habeat P. quinque puella , Sit pia, sit prudens, pulchra, pudica, proba.
Dicendum 3. matrimonium praecedere debet trina
proclamatio sive denuntiatio , quae nihil est aliud, ni si quaedam monilio fidelium , ut si sciant subesse impedimentum aliquod, illud detegant, uti patet ex
Con. Trid. sessi. 23. debet autem illa proclamatio fieri, ut praeseribit rituale a proprio contrahentium parocho ιribus eontinuis diebas festivis, hoc est, qui ex praecepto Ecclesiae observanικν in Ecclesia, intra miserum solemnia, aut in eoncione antemeridiant. Ubi notari potest, illicite denuntiare parochos , qui proclamationes audacter emittunt die feriali, cum dies ille non
sit talis , qui observari debet in Ecclesia, festus sei-Hh Iicet,
517쪽
D n spoNSALIBU s. licet, quod ritualia praescribunt. Potest tamen Episcopus in his proclamationibus justa de causa dispen- fare , vel quando clare constat nullum subesse impedimentum, vel grave damnum merito timeri posser. Ste dispensari solet saepe in matrimonio Masenatum , quorum matrimonia sunt publica , inter quos , si subesset impedimentum , facile proveniret in publicum: sic etiam, quando ex altera parte con trahentium timen: ur hamicidia , minae , inimicitiae, idque sine causa. Idem si sit periculum pudoris, ob disparem aetatem , si unus sit vetulus, altera iuvencula. Sic etiam dispensatur, quando est eric tum infamiae , mortis , quando concubinarius vult ducere concubinam ad legitimandam prolem &c. Si vero quis sciat subesse aliquod impedimentum , tenetur in conscientia illud aperire. Ratio est, quod quilibet teneatur superiori legitime praecipienti aperire damnum tertio imminens, prout hic fit: quod impedimentum , si quidem subesse sciat, nec tamen probare possit, illud equidem aperire tenetur superiori , cuius erit ulterius ea de re investigare. Si vero impedimentum oriatur ex crimine occulto , te notur alter conscius praemittere correptionem fraternam , dc ejus ordine servato procedere.
De Matrimonio secundum se, an sit Sacramentum. DICENDUM primo, Matrimonium est conjunctio viri γ' feminae individuam vite societatem retinens. Dicitur Matrimoniam vel a Matris munio seu munere, ut vult S- August. l. 39. coni. Faust. c. 26 eo quod mulieris sit conceptum utero puerum parere, educare, fovere, dcc. Dicitur quoque conjugium, vel ex indis. Glubili nexu, quo maritati conjunguntur, vel a communi j v o, quod conjuges subire debent. Dicitur quoisque
518쪽
DE MATRIMONI o. 4 sque matrimonium nuptiae, eo quod puellae pudoris gratia sese obnubere solebant, uti patet in Rebecca dc
ex Apostolo I. cor. II. Matrimonium vero supra desinitum varia continet, ac primo consensum internum, contractum externum , obligationem & vinculum ex iis resultans, denique copulam maritalem.
Institutum est Matrimonium iuxta D. Thomam 2 alios, in Genesi quando dictum est a Deo, Crescite
multiplicamiηιt alii tamen docent ibidem datam esse a Deo solam benedictionem, maxime cum eadem Verisba Acbestiis dicantur e quapropter institutum volunt Matrimonium, quando Adam prophetavit dicens c. a. hoc nunc os ex ossibus meis, in caro de carne mea. Unde S. August. l. I. contra 2. Epist. Pelag. c. s. dicit a Deo nuptias esse institistas tune, quando dictum est, propterea relinquet homo Patrem, circ. Neque a selo Deo, sed ab ipsa natura Matrimonium originem trahite cum enim natura etiam secluso peccato, inclinetur ad generationem , ad quam diversitas sexus est ordinata, sequitura natura Matrimonii vinculum esse exortum. Non enim satis est puerum concipere, sed educare dc fovere necesse est , ad quod maris de feminae copulatae vinculum requiritur, qui simul tum corporis, tum enimae pueri curam gerant. Dicendum a. Matrimonium in N. L. est verum Sa--μcramentum. Est contra sectarios, docentes matrimo- nium inmero contractu absolvi. Unde solet dici Matrimonium in statu innocentiae institutum esse , ut omiacium naturae et post lapsum in remedium concupiscentiae r in L. N. in Sacramentum. Quapropter infidelium Matrimonia Sacramenti ratione carent, adeo ut ea propter S. Aug. doceat , in Ecclesia solummodo Matrimonium habere Sacramenti sanctitatem. Et In- .noc. III. cap. st vanio de divortiis, Matrimonia infidelium ait, este quidem Matrimonia legitima, sed non
rata, eo quod Sacramenti ratione careant. Neque
hic objici potest , quod Matrimonium Proto parem intum eontulerit gratiam di benedictioneni, adeoque videatur
519쪽
4οo DE MATRIMONIO videatur esse Sacramentum: nam ut docet S. Aug. r. I 3. consessi c. 24. illa benedictio solum dedit foecunditatem corporibus, non vero animae gratiae augme tum . Denique, quando Apostolus coniugium Adae& EVae vocat Sacramentum hoc magnum: Intelligi debet de Sacramento large sumpto, pro signo rei sacrae, puta conjunctionis Christi di Ecclesiae. mira Dicendum 3. Matrimonia infidelium quando b f. i. ἡ piisentur , uti dc matrimonium fidelis cum infideli. a.*ι - etiam cessante lege Ecclesiae irritante, non sunt Sa-σram eu- cramenta. Probatur prius, quia quod ab initio non zinsuit Sacramentum, per solam baptismi susceptionemiis. '' non potest fieri Sacramentum e quatenus tamen eorumdem matrimonia per baptisina incipiunt repraesentare conjunctionem Christi cum Ecclesia, inter fideles de membra Christi, sic possunt dici Sacramenta, idest sacra signa, nullatenus vero Sacramenta
conserentia ex opere operato gratiam. Probatur posterius, quia matrimonium eiscontractus sacramentaliter duos coniungens, qui Sacramen
ii sunt capaces, qualis non est infidelis: unde si altersit incapax, non potest ibi reperiri Sacramenti ratio, quod inter duos capaces exigit subsistere. Hoc tamen fatendum est, satis probabiliter dici posse, ex parte fidelis , utpote capacis, esse verum Sacramentum, uti esset ex parte unius Sacramentnm conserens gra
iam , si alter contrahentium esset indispositus ad gratiam suscipiendam: unde poterit Sacramentum unum aflicere, & non alium. Sic etiam, in illa sententia, quae docet contrahentes esse ministros Sacramentorum , poterit matrimonii contractus esse Sacramentum respectu unius, & non respectu alterius,
si unus intendat alteri administrare illud, sic ut non vicissim alter idem intendat alteri.
Dicendum . matrimonium etiam ante carnalem copulam, est verum matrimon um t patet hoc in coniugio D. Virginis. Ante eopulam enim subsistit verus contractus matrimonialis, cum detur ius in corpus
520쪽
DE MATRIMONIO. 49 mutuum dc detur gratiar neque enim usus rei periinet ad contractus validitatem: vere etenim emptus ac venditus est: equus, etsi eo nondum utar. Hinc, quando Apostolus vocat Sacramentum magnum, matrimonium , id est, et Ie duos in carne una , non
debet intelligi, quasi re ipsa deberent commisceri, ut subsistat matrimonium, sed duos haberi, qua si unam
personam , quod ante copulam fit, per translationem iuris in corpus mutuum. Hoc tamen quoque verum est, quod ante Tridentinum , matrimonium contraheretur per copulam animo maritali factam, quo, casu quidem ad essentiam matrimonii spectabat copula, non tamen uι copula, sed ut signum externum consensum exprimens , quem consensum alia signa manifestare possunt sine copula. Dicendum s. Quod ergo matrimonium sit verum N. L. Sacramentum declarat Cone. Trid. sess. 24. Veritas hujus ad inodum dissiculter ex Sacra Scriptura erui potest: oportet tamen muli a credere, quae scriptura non continet, sed traditio confirmat, v. g. hunc librum esse Canonicum, illum esse apocryphum. Fausum tamen est illud Calvini dogma. quo docet, ne minem ante tempora Gregorii vocasse matrimonium nomine Sacramenti , cum Tertullianus saepe matrimonium eo nomine appellet, idem facit Lactantius,
Athanasius & ali apud Estium in . Porro evexit Matrimonium Christus ad Sacramenti dignitatem Joannis II. quando benedixit nuptiis ., ω, in Cana Galileae, quae benedictionis virtus omnibus Dinω- nuptiis fidelium adhaeret; neque dici potest , quod m/m ε hie sit sollim benedictio temporalis corporibus data, eum salvatoris benedictio sit maxime spiritualis, ani' m Eriti.
Porro effectus praecipui Matrimonii sunt Varii, ut G sis
puta libidinis suffocatio, charitatis mutuae incremen- mammourum, educationis puerorum sublevamen , & alia his i ,
similia, quae ad statum Matrimonii digne persolvendum sunt necessaria.