Principia totius theologiae moralis et speculativae, ex S. Scriptura, conciliis, sanctis patribus, maxime S. Augustino, et aliis probatis auctoribus compendiosè deprompta, authore Florentio de Cocq, ... Tomus primus tertius

발행: 1682년

분량: 589페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

sa DE CuLTU SANCTORUM. . invocari nequeunt: deinde desectu visionis beatissem nostras preces non cognoscunt. Resp. ob has rationes ' ρ probabiliter sentit D. Thomas Contrarium: ad quaa,Ea,'' tamen Resp. illos quorum preces Paulus exposcit invita , etiam Paulo Q sse inseriores. Deinde etsi sint inseriores quoad paenam, sunt tamen superiores quΟ- ad statum amicitiae cum Deo. Denique possunt illae animae preces nostras cognoscere per Angelos Custodes, vel etiam generaliter rogare pro iis, a quibus invocantur.

De caltu imaginum Reliqui rum. Cultus V, ICEN Duri primo, cultus Imaginum dc Rellor i ii. quiarum est licitus & bonus. Probatur primo' ex variis definitionibus Ecclesiae , & Τrid. Ses. 23. Dec. 2. Probatur a. ex alii duo Ecclesiae usu & praxi. Denique Deus ipse Sanctorum Corpora honoravit . quando Moysis Corpus per Angelos sepeliri voluit, dum Ossa Heli gaei mortui mortuum suscitarent, dum Petri Umbra, Pauli Semicinctia, Christi Fimbria morbos curarent, &c. Unde Basilius in Psalm. iis . ad illud r Pretiosa in constet tu Domini

mors SS. ejus, ita ait e stui nunc Ossa Mart ris altim git , quamdam Sanctificationis Societatem assi mit. Ossa enim illorum, illorum merita , virtutes & victoriam ob oculos regerunt, ut imitari eos non pigeat, quos celebrare & invocare delectat. Patet quoque Deo gratum suille cultum Reliquiarum, dum Reliquias occultatas revelavit, ut Ambrosio Corpus Gervasit& Protasii, Stephani, &c. S. Norberio Corpus Ge quid reonis ic aliorum. Denique constantem Reliquiarum se V qnt culium declarant luininaria de lampades, quibus ab

Luisiis. '-Ecclesiae Reliquias honorare consuevit popu-ria. lus Christianus, lumen enim signum est honoris de 'gl

72쪽

DE CULTU SANCTORUM. s 3 gloriae. Unde in natali S. Felicis ita canit pauli

clara coronantur densis Altaria hebnis. Nolandum autem cum D. Hieron. Epist. ad Ri- Parium, Mur res non egere lumine cereorum, nec illaminari, quasi Ant in tenebris, sed gratam esse mentis devotionem , placere sidem , bonoris officia. Objicies i. Christus reprehendit Judaeos Matth. 23. quod sepulchra Prophetarum aedificarent, eo quod consentirent hoc pacto neci ipsorum. Deinde Deus abscondit corpus Moysi, ne posset honorari. Resp. ad 3. Cristum eos redarguere, quod hoc hypocritice facerent, ostendentes sese velle accusare patres, qui Prophetas occidissent, dc interim ipsi Prophetas de Christum persequebantur. Deinde , sepulchra illaeXornabant, revera consentientes neci Prophetarum, hoc facientes ut patrum suorum fortitudinem sic extollerent. Ad aliud Resp. id a Deo factum eisse , ne populus idolatriae deditus, Moysem latria aut quasi

Iatria coleret oc veneraretur. Objicies a. In Conc. Elibertino c. 3 . vetatur ac- s Unam censio cereorum in caemeterio. Deinde D. Hieron. l. contra Vigilantium , reprehendit usum cereorum is b Eeeleia

coram Reliquiis, quem adsibebant mulierculae, quae sia tute zelum babent, sed non secundum scientiam : Resp. δεβη . ad haec & similia apud SS. Patres fatis usitata , ab illis jure merito reprehensum esse morem illum gentilium , quibus Cliristiani permixti vivebant , quo cibum & potum, luminaria , dcc. ad sepulchra Martyrum dc defunctorum deferebant, putantes ex his, defunctis aliquid advenire solatii. Vide Hier. supra citatum. Hinc dicit Concilium Elibertinum , tali usu potius Sanctos inquietari. In impugnando tamen SS. Imaginum cultum, sese sum cienter manifestat Erasmus Rott. Hic enim inter alia obiicit Catech. 6. quod usque ad tempora S. Hieronymi , nulla esstet in templis Imago, nec picta, nec sculpta, nec texta ne christi quidem, idque ut pu-D 3 Iat.

73쪽

- sq. DE CULTU SANc To Ru M.tat propter antropomorphitas. Deinde l. 22. Episto Iarum , scribit Catholicos cum Imaginibus fabulari ac si sensum habeant Sc animam. Rursuin Epistolarum l. 22. docet, persectius esse tollere sursum animos ad Christum sine imaginibus, quam per Imagines. Iterum de modo orandi dicit , quod Imagines in Ecclesia sint tolerandae , quas veteres Ecclesiae proceres detestabantur odio scilicet idololatriae. Eadem ejusdem farinae habet hinc inde idem 'author, ex hac retico genio prosecta. Quod enim ad primum attinet, aperte e st falsum, cuin omnino contrarium constet ex S. Basilio, Chrysostomo & aliis Conci-ciliis S. Hieronymo anterioribus, qui Imaginum eam

rumque cultus meminerunt. Audi vel solum Grego-Tium l. 9. Reg. c. 9. id attestantem: Iii locis,ait, Venerabilibus Sanctorum, depingi historii , non sine riti ione vetustas admisit. Imo usus Imaginis Christi, etiam eo vivente fuit , prout ex Spondam eptitonae ad annum 3I. constat, ubi narratur ex Eusebio , mulierem illam a fluxu Sanguinis a Christb curatam Matth. s. in beneficii hujus memoriam , statuam Cluti sto erexisse, Eamque ultra 3oo. annos integram permansi ite, pula usque ad tempora Juliani. Alterum vero quod sequitur, est plane ridiculum: non enim Catholici Imaginibus fabulantur, uti nugatur Erasmus, sed cum Sanctis, quos representant. subsequens quoque est aperte falsum & contra omnem experientiam, quae docet homines magis sursum serri adminiculo externorum, V. g. Imaginum, dic. quam sine illis. Juvant enim hominem ut vivacius apprehendat & attendat illi, quod agit, repraesentando homini Sanctum tamquam praesentem , dc sortius Xorantis animum detinent, ab alienis distractionibus

coercendo & avertendo.

Quod ad ultimum spectat, falsum est ullibi apud

Veteres Ecclesiae proceres legi, Imagines in Ecclesiis toleratas , sed bene plurimum fuisse commendatas.

Neque ullam plausibilem scripturae vel SS. PP. sen-

tentiam

74쪽

DE CULTU SANCTORUM. Sstentiam pro se adferre umquam potuerunt Iconomachi, nisi loca quaedam male intellecta aut sinisti ead suum errorem contorta, uti egit & ipse Erasmus. Adde, quod Gentilium de Ethnicorum Imagines saepe sunt detestati, Christianas numquam. Alia hanc materiam concernentia ab eodem authore alibi adducta, ejusdem sunt ponderis & momenti, ex quo ejusdem spiritus luculenter innotescit. Dicendum a. Crux Christi J: alia passionis instru- C vhi

menta, tamquam instrumenta redemptionis nostrae, adorati ,

dcres ex contactu Christi sanctificatae, recte a nobis possunt adorari. Patet illud etiam ex miraculis quae in inventione Crucis facta sunt, Sc praxi totius Ecclesiae primitivae, quae particulas Crucis summo honore habuerunt.

Dices, erga licebit adorare pullum asinae , labia iudae & alia his similia, quaeChristum tetigerunt. Resp. secluso scandalo hujus respectu licebit quoque honorare pullum asinae , non Iamen labia judae , Jcc. Quia Christus ipse haec fuit execratus, ut parteS hominum impiorum , adeoque illam moralem sanisti tatem ex contactu Christi non habuerunt, nec eius intuitu sunt honoranda. Dicendum 3. Licite quoque coluntur Imagines Ottar Sanctorum , uti rursus ex definitione Ecclesiae, ejusdem praxi , miraculis in earum veneratione factis, satis constat. Imaginibus enim nobis repraesentantur illi quorum sunt Imagines , illorum virtus nobis proponitur in exemplum, charitas erga Deum & pia erga sanctos nobis ingeritur veneralio. Habent hoc enim imagines, ut suo aspectu ad rem excitent videntium animos , quam repraesentant :sic lascivae ad venerem excitant '', &c. Deinde ei Ddem memoriam Sanctorum allidita cogitatione recolimus, tamquam eorum , qui de filo nostra bene sunt meriti , uti statuae eriguntur personis de republica bene meritis

75쪽

'cultus ab

s6 DE CULTU SANCTORUM. cepto, Non facies tibi scalptile, ut adores illad. Deinde Concit. Elibertinum can. 36. Ita habet et Placute in Ecclesia figarasese non debere. Deinde in Conc. Fran- coford . rejecta est doctrina Synod. I. de Imaginibus. Idem fecerunt a. Concilia Constantin: Resp.

ad hare dc similia a Sanctis quoque Patribus quandoque allata, tantum prohiberi & proscribi cultum latriae, Imaginibus delatum , vel etiam delatum Imaginibus propter se, sic ut in ipsis Imaginibus quoddam divinum esse judicaretur, ratione cuius in ipsisImaginibus fiduciam suam ponebant aliqui. Adde,

primum Conc. tantum esse provinciale, quod proinde generali Ecclesiae constitutioni dc definitioni derogare nequit. Conc. Vero Francos ordi: quoad hanc partem ab Adriano I receptum non fuit. Unde ipse-Πlet impugnatores Imaginum suo scripto impugna- lt. Alia autem a. Concilia , non fuerunt legitime congregata , nec quoad hoc approbata , prout e X definitione generalis Ecclesiae satis superque constat. Dicendum 4. Pollunt Imagines aὸ orari in seipsis , non tantum ut in illis adoratur Prototypon, idque non latria, sed honoraria quadam adoratione ab illa diversa : alias enim imagines absolute honore noncssent dignae. Unde quando imag nes honoramuscultu superiori, v. g. dulia aut latria, tunc sit nul cum imaginibus adoratur Prototypon , etsi non eodem cultu, sic nempe, ut latria seratur m prototypon, aut dulia, alius autem cultus honorarius in ipsam imagi aem. Hinc quando genuflectinius ante imaginem crucis Christi, vel caput detegimus ante imaginem Mariae, colimus cultu latriae Christum, vel hyperduliae D. Virginem , non crucem aut imaginem Mariae. Ex quibus patet diversimode loquendum esici de cultu imaginum, si simul cum imaginibus censeatur venerari prototypon, &. si imago seorsum a Prototypo. Hinc quoque patet, polle imaginemd: ci Sanctam , tum propter significationem, tum

Propter Ecclesiae consecrationem in qua sita est e

76쪽

DΕ CuLTU SANCTORUΜ. N etsi omnis ejus excellentia ordinem aliquem dicat ad rem faciam , qua ratione omnis ejus cultus absolute debeat dici respectivus. Dicendum ultimo; recte quoque in honorem

Sanctorum aedificantur sacrae aedes,obeuntur peregri- templo nationes ad diversa loca, denique recte Sanctis vota rum, pt ς Efectio

emittuntur. Et si enim Templa & altaria primario in s 'μ '

Dei cultum erigantur, adeo ut recte docet S. Aug. l. I. Cont. maximin. Templi erectio adlatriam perintinet: tamen in quantum Templa considerant ui tam quam monumenta Sanctorum, in quibus eorum Corpora requiescunt, vel etiam quatenus Ecclesia

aliqua, Sanctum aliquem pro singulari Patrono eligit , recte in illius honorem aedificationem Templi cedere iudicatur. Hinc S. Aug. l. 22. de civ. c. Io. nos inquit , Mart ribas nostris, non Templa sicut diis, sed memorias , Dcut hominibus Mortuis, qaoram apud Deum vivunt spiri ιxs, fabricamus. De peregrinationibus idem docet Continua Ecclesiae praxis , dc Sancti Patres, de qua Beda l. s. Hist. c. 7. ait, anglis omnibus in more suisse peregrinari ad Apostolorum sepuli lira. Ad honorem enim Sanctorum spectat, eorum sepulchra visendi gratia , subire laborem, sumptum, di itinerum pericula. dc licet Sanctorum memoria ubivis haberi possit, commodius tamen in uno loco, quam alio : deinde in uno loco per invocationem Miracula sentimus& videmus, non in alio. Vota denique licite Sanctis emitti, patet ex eo , tμm

quod in signum gratitudinis, eo quod pro nobis Deum I 'orent & intercedant, licite aliqua in illorum hono- qua dis iarem promittamus. Unde aliud est votum Sanctis e-ta τοι amissum, aliud Deo emissum, cui votum emittitur tamquam supremo omnium Domino, & omnium bonorum authori et Sanctis vero, ut Dei amicis Scintercessoribus nostris. Probat dictam conclusionem.

Prudentius Hymno de S. Hemiterio, dum ita canit.

allita

77쪽

DE Cut TU SANCTORUM

Issit.is cruore Sancto, Nunc arenas incola

constequentant, observantes

Voce, votis, munere.

uadum in veneratione Sanctorum imaginum observanda.

Curus nullus sit omnino usus tam Sanctus, quia ab usu prophanari queat, hinc in praedicto culta Varia proscribenda praecipit S. Synodus Trid et Ses.

S. decre a. quae ut fortius eradicentur monet Epiccopos, Sc Pastores, ut quae hucusque de invocatione Sauctorum ejusque modo diximus, populum diligenter doceant de instruant, ne cultum Deo debitum , Creaturae impendant, Oc ita religio in idololatriam degeneret. I. Ergo monendus est populu3, ne imaginiuem credatur inesse aliqua divisitas, vel virtus, propter quam

seni colendae, vel quod ab eis sit aliqaid petendum, vel quod siducia in imaginibus pii sigenda, veluti olim siebatia gentilibas, qhi in idola Dem saana collocabant. Hinc peccant dc errant illi, qui imagines aliquas, vel propter ornatum honorabiles, vel quia in loco ubi statuuntur Miracula experiuntur, uti divinum quoddam venerantur, uti Lepc fit a rudi populo, cujus cultus fertur in imaginem saepe & usque ornamenta , nullo sacho respectit ad protompa, quorum sunt imagines.. Peccant itidem qui spem suam & fiduciam suam in imaginibus ponunt, firme sibi persuadentes se nullo periculo obruendos, quamdiu imaginem aliquam penes se habent de gerunt. Notandum a. nullas falsi dogmatis imagines de rudibus periculosi erroris occasionem praeuentes,

78쪽

re narrationes sacrae scriptu ae , cum id indoctae 'f' plebi expediet, exprimi dc figurari contigerit; do θιe,ε εὐ- ceri debet populus, non propterea divinitatem figu- υentims- rari, quasi corporeis oculis conspici, vel colo libus f r m eo

aut figuris exprimi possit. Hinc quando Pater in divinis in specie senis, Spiritus S. in. specie columbae, Angeli in specie juvenum alatorum ligurantur, monendus est populus, illis speciebus illos figurari, ad

recolendas historias, in quibus tali specie apparuerunt, vel ad figurandas eorum proprietates, V. g. Patris aeternitatem, Angelorum promptitudinem ad exequenda Dei mandata, &e. qua in re sollicitEmonendus est rudis populus, qui Deum imaSinatur, ut hominem , Regem, dcc. nec aliquid ferine percipit spiritualis, sed omnia ad carnem mensurat. Notandum 3. Omnis superstitio in Sanctorum Super fiati Vocalione , reliquiarum veneratione Ec imastinum μ'

sacro usu tollatur, & omnis turpis quaesius elim' Cultu ..ianetur. Peccant enim superstitione, si cultum divi. tium Saliistis adhibeant, vel modos insolitos & Ω- perstitiosos in eo adhibeant. Notandum tamen varia apparere aliquando superstitiosa, quae tamen ab Ecclesia tacite sunt approbata, & quorum adhibitiona Deum remedium ferre experimur, sicut multa statuit praestare Deus, sed non nisi mediantibus causis naturalibus adhibendis. Inde nihil novi & insoliti in his facile est introducendum , nec vane in dictorum cultu aliqua observanda , v. g. quod hoc vel illo modo Sancti imaginem collocent, tali vel tali modo re- Iiquiae dependeant, toties ea osculentur dc non pluries, & similia, quamvis aliquando sacram habeant significationem particularem ad junctam. De quare plura dicta sunt de superstitione. Omnis quoque turpis quaestus in dicto cultu elimi- Tu'sinari debet: v. g. quod ratione benedictionis, imagines, aut med aliae aut alia similia pluris iusto vendantur, aut aliquid praecise ratione sanctitatis aut rei fanctitati annexae ςxigatur. NO-

79쪽

6o DE CULTU SANCTORUM. Lascivus Notandum 4. Omnis deniqκe lascivia vitari debet, ita η - utprocacι venustate imagines non pingantur , nec ornentur z. 1aesiorum celebratione ac Reliquiarum visitatione homines ad commessationes atque ebrietates non abutantκr, quams festi:s dies in honorem sanctorum per luxum ac lasciviam agatur. Sollicite hic monet Concilium lascivas imagines ex Ecclesiis tollendas, ne imagines Ecclesiasticae ad libidinem potius, quam ad sanctitatem frequentantium animos inflamment. Enim uero si ex privatis aedibus imagines illae sint eliminandae, quanto magis ex loco sancto 3 hac in re parum solliciti sunt, judicantes totum id in honorem festi cedere, quod sui n-ptuosum solum aut venustate rarum, et si de caetero lupanaribus magis , quam templis sit adaptatum. Adeo ut recte Franciscus Horantius contra Calvinum

l. a. c. 27. Imagineἔ, ait , Christi , meminerimus compleιae honestatis ac Religionis, non perdiιι luxus exemplaria esse: quare omni pudore in verecundia aspersas e se, magnopere convenit. uuid commune Hrgini sanctusimae, pudicit i.e numeris omnibus perfectae atqM expletae, cum ornatu illa pene dixerim meretricio ' stuid SS. Maruribus, chrsique confessoribus cum plusquam prophano apparatu φIn quem apparatum dare olim invecti sunt S S. PP dc maxime S. Bem. in Apologia ad Guillelm. Abb S. Theodorici, ubi docet prophanum illum ornatum repraesentare ritus Judaicos, orantium impedire a Lectus, dcc. Unde aliquorum statuta imagines dc picturas, uti N alia curiosa ex suis Ecclesiis de aedibus proscribunt, uti Carthusiani dc alii. Quare recte Sania clerus de adoratione honoraria imaginum c. 3. Non sunt, ait, prophanae historiae in Ecclesiis pingendae, qui mos ethnicorum fuit, a Christianis repudiandus, non imitandus. cui Concilii decreto dc dictorum sententiae certo satis contra veniant, qui ornandis Ecclesiis, nescio quas

fabulas Ovidii aut Virgilii, nundinas dc alia prophanae

depicta exponunt , adeo ut domum Dei vertant in imaginum officinam, non ad devotionem aut pietatem , set ad luxum. dc uauitatem. Quod dc de suo

80쪽

DR CULTU SANCTORUM. 6r tempore notavit Amb. Catharinus de Cultu imaginum , ita scribens: stuod vero omnium teterrimAm ut, hae tempestate, in excelsis templis facellisque ostendas picturas tantae lasciviae, ut quidquid natura occulait turpe, nostrum ibi liceat contemplari, ad excitandam non devotionem, sed cujusvis demortuae carnis libidinem. Viderint ergo eccle siarum rectores, ne similis ornatus picturas, imagines dc tapetes in Ecclesia Dei permittendo. multorum peccatorum sint vera causa, quae ejusmodi ornatui solent esse connexa. Deinde sollicite cavendum, ne reliquiarum visitatione ad commessationes & ebrietates abutantur, non enim ebrietate vitiorum omnium fomite dc origine coluntur sancti, sed sobria potius eorum intuitu resectione facta. Qua in re peccant ConfraternitateS, quae festo die congregatae in symbolum amicitiae δοῦ confaederationis,subministrante potu iracundiae faces, rixis & pugnis succumbunt. Notandum quoque ne obeantur peregrinationes, magis recreationis inhonestae causa, quam devotionis ; in via peccata peccatis addant, uno cumulo confitenda et quo fit, ut peregrinatio faepe magis obsit, quam prosit. Notandum denique, Nemini licere in ulla loco, vel Ecelsa etiam quomodolibet exempta, ullam insolitam pomere , vel ponendam curare imaginem, nisi ab Episcopo approbata fuerit mussa etiam admittenda esse nova miracula, nec novas reliquias recipiendas, nisi eodem recognoscente .uprobante Episcopo. Ita Conc. Trid. ibid.

SEARCH

MENU NAVIGATION