Feruentiss. Verbi Dei praeconis virique sanctiss. D. Seraphini Firmani can. reg. Later. Opuscula, ad vitae perfectionem apprimè facientia ex Italico idiomate in Latinum nunc primùm versa. Gaspar Placentino, eiusdem instituti professore, interprete. .

발행: 1570년

분량: 781페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

vos inuito: quam Christus vobis offert: ubi ait: Tollite iugum meum super vos : & dia scite a me; quia mitis sum, & humilis com de . Quibus in v crbis ostendit, veram poenitentiam magis interne sitam esse, quam in corporis affictione. Audientes pleriq; horribilem sanctoruPatrum poenitentiam , in corporis affictio nibus, incredibili abstinentia, silentio extremo, lachrymis assiduis, pernoctationibus immodicis , coeterisq; id genus exercitijs: voluere illis assimilari; propriae vim inserentes naturae. Qui nedum illam non sunt assequuti pietatem: sed & vel tepuerunt; eoq; facti sunt corpori indulgetiores, quo prius

erant austeriores: Vel externa e paenitentia

facti sunt arrogantes: sentientes nimirum ex illa dignos se sanctitatis nomine prae caeteris. Quare cum oppositum inde consecuti sint effectum; praestitisset illis,inde carere , quam externe tantum esse bonis.Volo igitur hac in parte quae via sit tuta,breuibus vobis aperire. Veram oportet Paenitentiam magis emetiri iuxta humilitatis magnitudinem, quam iuxta corporis macerationes: quin,nisi hae humu

292쪽

De Ve. Convers. 289

humilitate socientur, magis aduehunt exi iij,quam fructus. Si vero uisi sunt nonnulli in corporis attritione indiscreti: ut suit D. Franciscus, & D. Bernardus: quorum ille inter acutissimos se iniecit vepres: iste in Bagnum insiliit gelidarum aquarum tepΟ- re horridae hyemis: nequaqna sunt in exemplum trahendi :No etenim illo agimur,quo

tunc ipsi, spiritu qui nempe fuit,ut spiritum

deuincerent sornicationis: Quo in artic

lo & nobis in rem seret id caperc consili j,

ubi periclitaremur,casumq; vereremur . NOnunquam etenim summae est discretionis ,

indiscretissimum esse: multiq; in proprium desaeuientes corpus , breui illud subegere

Daemonium,quod videbatur insuperab ite . Quocirca caute agendum, ne sub praetextu tuendar valetudinis, proprium foueamus alamusq; inimicum . Vera, pactum est, paenitentia, quod init anima cum Deo; velle se quippe omne ablegare procul peccatu: maioreq; adhibere bono sedulitate, quam prius malo. Quare profligat a se omnem voluptatem, nedum corporis, sed & animae. Contra vero illi, si

'si interne consoletur aliqua spiritali visis T lation

293쪽

29o D. Seraph. Firm.

tatione; orationi non persistunt, obediei tiaeue . Neq; vero hi vident, sic non Deum amare, sed lemctipsos: suntq; mercenarij, seruiq; infideles. Totum contra facit veret paenitens. Iulatiabilem siquidem gerit iustitiae esuriem: quae exigit , uti oblectando iniuriam intulit creatori: ita paenis tantiunpascatur& doloribus: perpetuis dignum

se.reputans malis et cxcupiensq; omnes de ipso vindictam se mere creaturas. Itaq; v xam a Deo consequitur misericordia: eoq;

illum inuenit esemcntiorem, quo desideriuillum honorandi rigidius est, & terribilius. Haudquaquam credite filiae meae, nasci hanc locutionem edesperatione: vel fieri non posse,ut tale inoriatur desiderium cor di paenitentis. Quinimmo qui ita non estasseetiis, nondum veram absolutamq; g xit spem veniae; quae solum e perfecto nascitur sis ipsius odio; sed necessum est, priuati si plenus amoris,qui,nisi timor adesset paenae, semper imoraretur peccato.Vere &persecte penitens diuinam tantum indolet offensam ; neq; credit Deo suum posse faceire satis ob peccatum totum mundum ; recolens semper, usque adeo se offendisse potentem

294쪽

De Ue. Conuers 29 I

tentem ita, & beneficium , & benignum Dominum. Quare satis non potest dolere postulatq; aduersum se vindictam ; quemadmodum aegrotus , cito valetudini reddi desiderans,qui mansuetum prouocat aduersum se desaevire medicum; neq; vero igni

parcere vel scrro.

Sat non habet vere penitens Deo in gratiam redire: sed & sempex vellet illi amplius placere: quo supra illatam illum honoraret iniuriam. Hinc, agat quamlibet, nihil arbitratur: omnemq; , vel minimam noxam, magnifacit: sciens nimirum nurulum habendum modicum peccatum; quaado quolibet pro peccato mortuus est Christus. Vt hinc videre liceat, quam a vera illi absint paenitentia , qui peccatum admi tunt animo postea psnitendi. Nequaquam vere psnitens animum gerit Deum offendendi; tametsi ex infirmitate labatur: ideo veniam meretur . Qui autem scieus prudensq; labitur, animo postea resurgendi; haudquaquam meretur subleuari: quin , diuino permittente iudicio, e modico in deterius labetur peccatum.

295쪽

202 D. Seraph. Firm.

aeiunijs, & uigilijs: verum non serunt proprium eorum demitti sensum: sicq: internam fouent superbiam, omnium quae est radix vitiosorum affectuum . Quapropter facile indignantur; proximumq; diiudicat; modicaq; perturbantur occasione. His opus fuerit periculose corum paenitere paenitentis; quando e medicina aegrotant; externam superbiunt ex humilitate; saepe mcouertuntur ab extremo ad aliud, facti demum eo corpori suo teneriores, quo prius erant magis austeri. Frugifera porro paenitentia proprias omnes mortificat volunt tes : laetanterq; fert cruciatum omnem, quia

cunq; illi inseratur a Deo, Satana, vel hominibus:abscindens a se querelam omnem: dignumq; maioribus semper se ducens malis. Hoc sane longe est durius corporis qualibet assiictume. prout paucissimos huc via demus ad gradu ptingere: multis interim externa praesulgentibus paenitentia. Haudquaqua tamen hinc externa rehciatur afflictio: quae Sanctis fuit concelebristissima,vti virtutis instrumentum,medixiq;

ad persectam pertingendi Dei unionem. Caeterum monitos quidem velimus illos,

296쪽

De Ve. Convers. 293.rat huiuscemodi finem suum statuunt ita

operibus, nc magna se arbitrentur praeritisse: aliosve despiciant; ni velint fructus

expertes manere paenitentiae ' at satagant omnem euellere priuatam affectionem, iuridum II Deo occupare. Haec autem sufficiat dixisse externa de poenitentia. Quandoquidem una non omnibus possis praefigi vivendi regula: sed quod uni est necessarium, alteri sit perfluit ; iuxta consuetudinum, habitudinumq; varietates: Vt pericillose possimus oes eade metiri mensura et periculosiusq; etiam aliena serri possit de vita constans iudicium .

De compunctione. C. VI

Diuina exigit,filiae meae,iustitia,ut amissa per culpam non recuperetur gratia, nisi media contritione. Cuius Dedum potens

est virtus peccatum delere : sed & gratiam induplicare: quemadmodum de peccatri ce ait Christus: cui remissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum: subdens rCui autem minus dimittitur, mmus diIigit. Acsi praeteritorum multitudo erratuum T 3 amor m

297쪽

timorem in augeret. Quam sand sententia operspretium est vestris nunquam noinfixam manere cordibus : qud possitis illum a vobis propellere Diabolu , qui adnititur peccatorum suadere recordatione, ut modico sitis contentae: aesi tantam a vobis non exigeret Deus perse citonem, quantam

ab his, qui non tanta admisere scelera. Et quanquam praecedenti hinc.egerim in capite : non pigebit & hoc legere: quod vestra sngulariter e re sit, paenitentiar, quod unicum est vestrum praesidium, claram habere notitiam: non quo sciatis; sed ut operi eam demandetis. Verum iam primum opera pretium est , Vt, quae vera sit conpunctio, vobis explicet Ut mox rationem illam acquircndi possimeommonstrare. Sa te transfigurat se Satan in spiritum compunctionis: corq; dulcibus replet lac mis: quam nos, uti diuinam accipientes visitationem, deludimur.

Quoniam vero difficile est admodum discernere, quando talis a Deo sit visitatio quando a Diabolo: tuti est confiij, non praefidere: sed animi pendere: omnia'; V reri: sugiendo in lachrymis omnem suaui

ratem

298쪽

tatem: solumq; in persecto nostrii psorum persistendo odio. Admodum dedecet paenitentem animam delectamentum venari et quam par foret nudam ex cupere Crucem: cumq; amaritudine coram Deo recogitare

grauitsima scelera , in ipsum admissa. San3 si Niniues populus voluptatibus indulgendo voluisset Deum sibi roddere placabilem scips im sesellisset: propheta Dauid non latios se obieetando,sed amate flendo amissam recepit gratiam. Arbitrantur multi in quaquam errari posse, si obtei itionem amplectamur spiritalem . Neq; vero hi vident maioris praesentioris lic saepe esse periculi , quam carnaici quonia sub specie fallit deuotionis,priuatumq; clanculum alit amorem, Ubi vero huiuscemodi priuantur voIupta te, impatientia permoventur, conquerunturq;, ac si propriae causa suauitatis Deo se conuerterint. Unde A peius nascitur inc5 modum, ut nequaquam inuenire valetes internam consolationem, mundanis conuertantur voluptatibus, omnemq; remittant paenitentiae rigorem.

Sunt, qui ex naturali habitudine , sicil d

299쪽

29 6 D. Seraph. Firm.

teneritudinem veram esse compuctionem. Tamen, cum sit natura,laudem non meretur, neq; Vituperationem. Multum autem

ab illa differt, quae, fructuoso estudio,a Spiritus ancto conceditur. Quonia vero ubi sit haec motio a Dbo,ubi a Diabolo, ubi a natura,initio non pol discerni, oportet ab eis ctionibus huiuscemodi agnoscere discri

men.

Salutistra inducit compunctio animam in purum diuini honoris intuitum, doloremq; offensionum illi illatarum, tametsi vel Deus nihil vellet inde inferre supplicij. Vnde inferre possumus, si amore potissimupraemij, vel penarum timore qu4s inducitur ad flendum non perfecta agitur compunctione: quando, si cessaret praemium, vel

poena, peccatum reciperet. Vera autem contritio ad tantum prouehit peccati odiu, vi praeeligere faceret omnis priuationem praemij, omnisq; aditionem cruciatus, qua Deo iniuriam irrogare. Vbi igitur compunctio victoriam non adducit priuati amoris, affectionumq; omnium , amoremq; con temptus , & mortiscationis Crucis; meriato est , unde suspecta habeatur. - Planctus

300쪽

De Ve. Convers. 297

Planctus iuxta Deum, non sit e teneritudine, vel hypocrisii, vel imaginatione : sede diuinae dolore offensonis: Ideoq; summa ibi est sine desperatione tristitia : summaq; sine leuitate laetitia: continenterq; animam extimulat in regiae heroicaem profectu virtutis : balneumq; est, ubi ab omnibus detergitur maculis, sitq; candida,& apta,que Christo copuletur in unitione persecta amoris. His vero deprehenditur indici, s.

Aufert enim acceptarum recordationem

iniuriarum: inducitq; ad amandum vel ipsos aduersarios.Vbi vero persectus est planctus; animae imme sum aduehit opprobriorum desiderium: quemadmodum vere ambitiosus isatiabiliter appetit honores. Quo gradatim pertingitur. Primo etenim fraenare oportet sensus, ne rationem obruant; inaducrsisq; non queritentur. hoc autem proprium est incipientium. Dehinc obliuioni mandentur iniuriae omnifariae, cum aD sectu bonum pro malo rependendi. quod proficientibus spectat. Demum ut & des deranter ampi ectantur aduersantia omnia,

tanquam praedilecti thesauri.hocq; est peculiare persectorum.

Oriuntur

SEARCH

MENU NAVIGATION