장음표시 사용
401쪽
cusq; vult dux esse animarum . Vbi planufit tepidum omnem esse oppido quamindiscretissimum . De diuina & humana Discretione. C. x Ir .'
Animalis & terrenus homo dicebat Α-postolus non percipit ea, quae sunt spiritus Dei. Et alibi; Sapientia huius mundi, stultitia est apud Deum . Et, prudentia
carnis mors est. Quibus ex locis colligitur duplicem esse Discretionis speciem; effectionibus adco inter se dissidentes,quantunomine contieniunt; terrenam quippe, &diuinam; quae e diametro pugnanter iudicant; quod enim uni videtur rationabile,alteri penitus est a ratione alienum. Terrena iudicat Discretio iuxta humanu sensum:qui cum adeo sit infirmus,ut vix terrena dijudi cet: prout in infinitis cernere
est Philosophorum pugnantijs : quanto minus diuina capere poterit arcana, a sensibus usqueadeo nostris dissita λ uti dicebat Apostolus: Quis nouit sensum Domini: aut quis fuit eius cosiliarius λ Et quide cerno essent incoprehesibilia, si acuto p ia
402쪽
titit percipi intellectu: quin admodum etent humilia, si breui usqueadco possent
Oportet igitur in diuinis nedum hum no non fideresias iri, sed immo prorsus i
tum omittere: quoniam, uti infectum viatrum non promouet, i mo visum imp
dit: ita de terrena inhabiles reddit prudentia diuinis captiundis secretis r uti dicebat Apostolus; Si quis Nidetur sapiens esse . in hoc seculo, stultus fiat, ut sit rapiens . Hac crediderim ratione acribentem Timotheo eius discipulu Dionysium Mysticam The logiam, illi iniunxisse, Ut ne proderet eam mundi sapientibus; quod derisioni eam haberent et quemadmodum & discipulis ait
Christusa me mittant margaritas ante pomcos; ne sorte eas pedibus conculcent. Hinc secreta Hebraeorum theologia paginis non exarabatur; sed animis reuel batur, iuxta audientin capacitatem; ideoq; dicebatur Cabalas quod sonat reuelatio,
Gu receptio: idemq; primitiva fiebat in Ecaelesia:vti Ecclesassica testatur Dionysius in Hierarchia. Scribendo etenim praecelsa dei nostrae mysteria, trimum sua fraudandi
403쪽
tur maiestate; mox & multorum sunt o casio errorum, &iinpactionum; quemadmodum oculis aegris odiosa est&cruciabilis lus Solis. Quare nihil scripsit Dominus
noster, scribi ue mandauit, sed euangelis -Σando anunntiari. Quanquam vero scrip serint Apostoli, necessitate adacti id sece . -runt; vii Ioannes, suis videns surgentem
temporibus Ebionis haeresim, qui Christi
negabat Diuinitatem, suum scripsit Euangelium; ubi oppositum palam conuincit. Verum uti factae sunt Scripturae, ut obuiam eatur haercticorum importunitati; ita inta nitas illis peperere haereses, qui eas: arr ganter voluerunt interpretando penetrare, non se ipsis aptantes, sed immo illas prinprio intorqv entes sensui. Iam si terrena velimus Discretione diui na emetiri, omnino videbuntur impossibilia; uti in superexcellentissima Trinitate, essentiae unitas cum personarum distinctione; cum tamen unum & idem sint persona& essentia; uti, cum non producatur essen
tia , producatur filius, & Spiritussanctus ;cum tamen idem sint reipsa, quod essentia; uti in tribus sit eademinet intel lectio, &
404쪽
similes ue aliae quaestiones, sacro sunt reu ' xendae silentio; neq; vero temere in palo stram vocandae , diuinaeue ingerendae maiestati; nisi quatenus ipsa manifestare dia
Valdὰ hic culpandi sunt huius temporis
homines, qui de diuinis ineunt citra reuerentiam disputationes ; audacterq; proprias tuentur opinationes; acsi cum Paulo assumpti serent tertio coelo, arcanaq; audissent Dei verba Sed certe diuini probe se ostendunt penitus expertes luminis; quando dixit Paulus, non licere homini ea loqui mysteria; ipsi vero cum sint homines, continenter inde loquuntur ; huiuscemodiq; semper magis inflantur sapientia et ut pura chre se comprobent non agi, quo Paulus , spiritu, sed ipsa eorum superbia. Proficis cuntur haec omnia ex verae ignoratione Discretionis. Docet Discretio, dissitam omnino esse Spiritussancti doctrinam, hominumq; sapientiam, qui dicuntur eruditi. Prior staquidem ardentibus addiscitur suspirijs., la-ormisq; orationi. Altera per Logices de
405쪽
Phylosophie subtilitates. Illa in monte a ducitur contemplationis, cum Moyse iii grediendo superlucidissimam caliginem,
ubi moratur Deus vivus: cuius claritaS, nimio incoparabiliq: cius ex sulgore, dicitur caligo. Ista in nostrorum valle acquiritur sensuum: ratiocinando, ac de hoc ad illud. obiectum discurrendo ; emendicataq; per viam experientiae infirmissima cognitione. Ad illam non introducuntur, nisi descreati ab omni propria existimatione animi: om niq; mortificati vitio . Propelluntur ad ista arrogantes homines, qui venandae causa famae, Diabolicam eorum venditant sapientiam In illa quies tranquilla reperitur, pax persecta, & indubia certitudo. Hic continua cernitur interna conturbatio, anxietatis plena, dissidium perpetuum: uti palam perspicimus neotericis in disputatoribus: tricaeq; innumerae absq; stabilitate aliquarita ut omnem se transforment in veritatis
colorem: instar Chamaeleontis: nisi quod a veritate sunt penitus alieni. Prior, per viam amoris , suprema voluntatis nostrae portione, indesinenter unitati aspirat Creatoris . secunda mundanam peri ratioci-
406쪽
ratiocinationem cffunditur in incomprehesibilem creaturarum varietatem : ideoq; il la est compendiosissima: quemadmodum didicit eam Paulus una die: haec usque adeo est prolixa, ut quo magis illius inuigilatur studio, eo minus apprehendatur: uti dicebat Paulus; Semper discentes, &nunquaad scientiam veritatis peruenientes ..Et,Vt uno dicam.verbo; prima priuatum omnem abscindit amorem : Deoq; transformat: posterior autem a Deo submouet, formesq; est superbiae. Non igitur mirum, si terrena turgidi homines Discretione, incapaces sunt, immo diuinis repugnantes rebus. Vti enim per Esaiam contestatur Deus: Sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt cogitationes meae a cogitationibus vestris. Vnde fit, ut terreni huiuscemodi prudentes nunquam non ludibrio habeat vere discretos , illosq; insectentur perpetuis detractionibus , &probris : hoc praesertim in tempore , ubi, cum paulo minus extinctum sit verum lumen , si que cernere sit vera ornatu Discretione,scadalo est tepidis: no alias quam fuit
Christus Pharissis: qui, ut declararet,quam Cc 2 dissideat
407쪽
dissideat humana prudentia a diuina ; cumsons esset indeficiens Discretionis , amens reputatus fuit. Eademq; incessere via eius discipuli: singulariter vero Paulus, quoniacoeteris erat discretior, coeteris fuit iudicatus amentior. qua de ignominia ipse gloriabatur dicens: Nos stulti propter Christum: tanquam purgamenta huius mundi facti sumus , omnium peripsema, usq; adhuc. Vbi anima vera charitatis unitione Deo
transformatur, iam non operatur uti anima r sed Deus in ipsa . Quare par non est eam mundanis subdi iudicijs: tametsi apparenter videatur reprehensibilis. Deus enim omnem superexcedit rationem: quodq; in ipso videtur culpabile, ipsissima est persereo . Discretissimus itaq; fuit Esaias, ubi, Deo iubente, nudus per ciuitatem incedebat: Ezechietq; comedens in oculis populi pane humano opertum stercore: & Osee
accipiens uxorem sornicariam . Ita& B. Fraciscus cum nudus per urbem incederet, minime recedebat a Discretione: multisq;
de eius sorijs legere est actus, amentia praese serentes ; qui diuina redundabant sapientia. Fiunt
408쪽
Fiunt haec omnia, propterea quod instat tus est Deus: eiusq; in famulatu nimij esse non possumus: eiusq; in amore attingi non potest extremum: quin summae est Dis
cretionis, Omnem transcendere modum,
tam in operibus, quam in verbis. Ideoque sancti heroesque viri sepe excedentes loquuntur: cumq; id exprimere no valeat, quod sentiunt; acti spiritus vehementia, Vnum pro alio pugnanter enuntiant: veluti immodico ex amor indignationis emit: tunt verba: nimiaq; e fiducia, Deo mouet querelas, illumq; veluti arguunt; tum Vero illum summe laudibus esserentes. V rum quoniam longiorem exigeret haec materia prosequutionem , hac illa cIaudemus sententia,nullum fore penes Deum Diser tionis participem , nisi a mundana recedax Discretione.
Qui vera acquiri possit Discre- 1
S 1 virtus nulla proprijs acquiritur viri-- , bus ; multo minus, quae omnium est domi icilium absolutissimum virtutu, aurea Di C c 3 cretio.
409쪽
eretio .Veruntamen uti nostris potissimuni Deus non elargitur laboribus; ita illis tantum sua donat charismata, qui fideliter laborant : gratia etenim non tollit, immo nostram statuit liberam facultatem; nostraq; non imminuit,immo confirmat gratiam industria. Cum itaq; si haec virtus excellentissimum Spiritussancti donum; nequaqua ducere debemus impossibilem eam acquisitu; sed eo faciliorem, quo nostras sit perexcedit vires , in manu sita munificentissimius licadeo donatoris Dei. Dixit Saluator noster, exultans in Spiritus ancto: Confiteor tibi Pater, quod a scondisti haec a sapientibus & prudentibus;& reuelasti ea paruulis. Vbi planum facit, virtutem a Deo impetrari non posse, nisi media humilitate. Itaq; si velimus esse discreti,humiles primum simus oportet: Christi exemplo,qui cum in forma Dei esset; exinaniri voluit, suamq; tegere maiestate sub
nostrae operimento carnis,operas in ea mu-di salutem. Quo si iugiter aspiciemus,Vna
cum caeteris & Discretionem addiscemus virtutibus .
Iam vero Primum eius oportet exem
410쪽
iugiter illius arripere crucem r& illa corde euellere nostro noxias , & otiosas Omnes cogitationes , ex inordinato proficiscentes nostrij psorum amore : quae nisi continue Christi extirpabuntur meditati ne Crucifixi, proculdubio a tuto nos abducent Discretionis itinere, in varia praecipiates peccata : unde offundetur undequaq;
tenebris mens nostra . Hoc autem sanctum illud est nos rhpsorum odium, quovere sumus fili, Dci imitatores: ut dicere possimus, non posse animam perfecte Deo
vniri, nisi prius sibij p si redigatur ad nihilum : uti dixit Christus: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Huc porro pertingitur, omnes deui cedo vitiosas affectiones: omnes inquam , quonia si vel una latum remaneret immo tificata, reliquas reuiuiscere faceret oes.
Vti videmus ignis scintillulam sub ciner latitantem sufficere cocremando orbi ter rarum . Hincq; fit, ut perpauci sint, qui summam attingant perfectionem: quoniantiqua in parte priuati hoc seuent vene-uum amoris , sibi placentes in acquisitis