Feruentiss. Verbi Dei praeconis virique sanctiss. D. Seraphini Firmani can. reg. Later. Opuscula, ad vitae perfectionem apprimè facientia ex Italico idiomate in Latinum nunc primùm versa. Gaspar Placentino, eiusdem instituti professore, interprete. .

발행: 1570년

분량: 781페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

521쪽

s 18 D. Seraph. Firm.

adniti. Violenti siquidem regnum arripies

coelorum.

Rursum qui grauia non incidere peccata, discutiant se oportet , num e formula se habeant, & tepide; rideantq; illos qui Cr cem cosectantur: uti moris est tepidoru . Hi enim homines,ubi quenquam videre sinistre agentem, persuadere sibi no possunt illum rite paenitere: alios enim ex seipsis

singunt, qualesq; sunt ipsi, esse dijudicat rita ut periculoso admodum agant in statu, confidentes quod crassa non admiserint scelera,este se perfectos. Neq; etenim videt hoc nequaquam susscere, immo oportere ut gradia agamus bona,nedum externe, sed re interne : prosundam quippe induamur humilitatem; quae deponi facit incosultum omne iudicium: perfectam in omni, quae occurrere possint, tribulationum genere Patientiam, nullo unquam queritando de homine: persectamq; omnis malae propensionis mortificationem: cum proprij amo Te contemptus, nostriq; ipsoru odio. Hac sane ratione contemplari se poterunt, num mortiferum egredi velint teporem.

Si diu te Deus expectauit ; cogitare debes

522쪽

bes quid inde retuleris compendij, indor scereq; nondum te nosse mentalis quid sit oratio, quod ue interni regimen hominis . Vbi plane opus habeb1s consolationibus: quando, propria ex negligentia, anima o diuioni tradidisti tua in . O quanti inueniuetur, quibus propensior est animalium cura, quam suimetipsorum e quanti affectum. addixere suum cellulaeismilibusq; nihili rebus,ac friuolis: animam vero obliuis tuta Dei,factam imagini Θ Rccogita igitur qui Operam nauauctis arti addiscendae spiritali, numq; bonum sedulo quesieris magistrua uti faceres curandς corporis valetudini; qui suaviter sanitati te adducat. Quod si munus secisti,nunc adnitere incipias: praeteritamq; a te submoue negligentiam sacris lectionibus,piorumq; cosuetudine hominu Saepe etiam oportet bona & sancta ite res proposita,s augescere in via Domini desideras. Cum etenim durit adeo & arditiust scipssim vincere, sensuiq; reluctari, & Ω-

pra naturam agere; necesse est continuae

stimulis nos urgeamus deliberationis, quo possitnus iter accelerare. Si quis enim ho

523쪽

sio D. Seraph. Firm.

Derct gradum,domum nunquam pertinge ret: sq: multis homo laboribus vix potest pecuniam corrogare, qui verae sine labore conquirentur virtutes λ Immo non modici suerit muneris, post multos possideri si poterunt sudores: si saepius proponendo vix obtinetur correctio, qui tanta obtinebitur in desidia pSaepe, & ex fundo cordis proponere,ini lium est salutis nostrae. Poterit qui de sanctas suas tibi immittere Deus inspirationes: poterunt te hortari & Consessarij, &Coesonatores e nihil tamen conserent, nisi tu quod in te est,feceris: hoc autem situm est in bona piaq; propositione . Cogita igitur quoties in die proponas iram vincere , fraenare linguam, pravas vitare consuetudines: cumq; experientia didiceris, te saepe non statuentem quodpiam subigere vitiu , facilius illi superari; sepe vero id decerne tem,non usque adeo illius obnoxiu csse do minatui; tuae sunt partes id frequenter exercere, quod tibi magis cognoscis in rem es.

Docemur

524쪽

Docemur extirpare distractionem, otium,laxamenta; & mentis possit dere stabilitatem : sugereq; pericu. . s lum alios regedi, operaq; faciendi:r pia sub specie boni: omnemq; supti peditare immodicam curiosita-

- VB I victor sueris grauium criminum, di teporis; teipsum discute , num dereliqueris peccatorum causas: e quibus una est potentior, minusq; agnita, animi diuisio: quae hoc deprehenditur argumento . Inducit enim delectationem dicendis, audissdisque inanibus: puta de bellis, de alienis negotijs, fabulationibus, caeterisq; id genus argumentis: e quibus nihil hauritur cunobis, tum alijs fructus: scd ut dicituri transigcndi gratia temporis; acsi aegre tem pus transiret: ita nostro quoqua volueretur cum fructu . Dico igitur huiuscemodi ab scindenda esse colloquia ; qudit auferant mcntem: orationisq; tepore te offerunt illi huiusmodi imagines: ita ut circunducat ea Diabolus, prout illi visu cst. Si igitur tuam in manibus incipere vis habere mente, non

525쪽

322 D. Seraph. Firm

tot eam impleas disti actionibus: unc pre sciscuntur contentiones, & irae, & stapectia mala multa . Stude igitur abscindere, omnis quae cst radix mali, diuisionem. Perpauci sunt qui se arbitrentur otiosos: immb dicunt se esse districtos. Neq; vero vident absumi tempus multifariam. Si etenim inutilibus insumatur occupationibus , vel noxijs; ita erit absumptum, acsi minime fuissemus districti, & fortusse peius: uti

cum tempus atteritur choreis & cantillationibus. Et licet pura hoc seri possit Deum

laudandi intentione, discutias tamen oportet teipsum , neq; Vero te fallas, quo mouearis fine huiuscemodi exercitijs. Praeter enim temporis contritionem , talibus sepe in recreanaetis magna delitescunt perieula.

Non video qui se possint hinc tueri, qui subtilibus admodu vacant laborandis operibus, panniculis nempe, & smilibus variandis seu acu pingendis, quae multi sunt & teporis , & pretij: signaculis faciendis,corollisq; diuersicoloribus: ali)sq; inanibus & superuacaneis huiuscemodi ornamentis: vi de nutriuntur inanium amicitiae hominuoquam praestiterit Christo occupari Crii

526쪽

cifixo. Hi enim in ipso veru γeperitur vir tutis exercitisi: ita in huiusmodi rebus multae delitescunt fraudes: cum no possint Varitas & san etitas eadem morari in sede . Vide etiam num immoderatam omnem a te abscideris recreationem: uti sunt ludi , voluptates, & scurrilitates. Tametsi enim nonnihil aliquando permittatur a Sanctis solacij, attamen parca accipienda sunt manu , ne animam laederent. Scitoq; talia nopermitti ob eam, quam afferunt delectationem; sed roborandi tantum gratia spiritus . Quare omne, quod huc non prouehat, se latium, dici potest noxium, in nobisq; distractionem gignere & multiplicitatem: vin

de difficilius postea sibijps homo se recipit,

introuertiturq;: ita ut pstiterit inde carerc. Et si quide indiges, agnosce saltem hoc tua fieri imperfectione; cum perfectus omnem aliam, praeterquam in Deo solo ,.spernat delectationem. Idem dico de societate, quae multorum est causa peccatorum . Quis tanta pollet sanctitate, qui societatis gratia, saepe veritatem non reticeat, alijsq; se coaptet, ne

videatur singularis λ a prosectuq; no reta n : detur λ

527쪽

detur λ Ita cum omnibus inire oportuerit amicitiam, ut quae in rem sibi sint dici posistat, & proximo; itaq; amave amicorumptaesentiam , ut illi vale dici possit, quotiescunq; visum fuerit expedire. Sunt nonnulli adeo solitudinis amat

res, ut cum caetui interesse oportuerit, ma

neant confusi, maeroreq; pleni; mentemq; gerant irrequietam: qui sunt imperfecti; neq; id vident . Uera enim charitas & sola scit degere, &sociata; & utriq; lucrum re- serre . Verum quidem est, nos quo ad des-derium debere solos esse: sed ubi opus sit hominibus couersari, adnitamur nobisipsis colligi,fundoq; immanere: cumq; non possimus e sermone fructum haurire, mente intendere debemus Crucifixo, ibiq; com-

m orari.

Si vero ad hunc peruenisti persectionis

gradum, ut affectu omne a te abdicaueristolatium; tunc dispice, num videndis, audiendis 'ue laetis & curiosis, vel inlaeta quapiam nouitate , permoveris, internamq; amittis unitionem. Indiciu est enim mentis

male affectae ; tametsi ista illi displiceant , Vide etiam num quicquam audiendo pro-

528쪽

speri vel aduersi consanguineorum, amicorum, spiritalium ue ductorum, manes immobilis, tam a dextris, quam a sinistris; ita ut serri te minime sinas gaudio , vel

Ita si quicquam tibi contingit audire , vel videre turpis, seu lasciui; perpende numens fundus ue tuus conturbetur; corporis ii e aliqua pars insurgens facile moueatur : hoc enim citra impersectionem fieri minime porest . Nouerisq; Deum huiusmodi permittere seruis suis, cum ut agnosia Cant quo peruenerint gradus: tum etiam ut occasione habeant pro huiuscemodi orandi hominibus ; neq; vero quosdam imitentur , qui aliorum videntes impersectiones, mala illis imprecantur ad ruendumq; sunt auxilio. Cogita etiam num sicile mens tua pijs immoretur meditationibus : nuq; illis adedim mergatur, ut amoueri non possit. Ani

ina siquidem imbecilla aegre eas ingreditur, facileq; egreditur . Quare noxias a se propellere non valens imagines, saepe ab illis circunsidetur dormicns, & vigilans: inductumq; est, non illam rite ab antea diis purgatam

529쪽

gatam affectionibus. Conare igitur mente tuam sanctis semper distinere cogitationi bus: ita enim noxiae Iocum no habebunt is, Saepe fit ut mens discrucietur, ubi desideranter nonnihil expectat nuntij moram facientis: animiq; angitur num adueniat : immodiceq; timet, prout & immodice cupit . Qua in re multum amittitur temporis,

discruciamurq; sine fructu: clim nihil prosit huiusmodi importuna solicitudo; neq;

etenim facere poterit, ut alias, sese res ha- . beat . Tuum est rite constituere, & disponere: Deo dein totum committere. Quare hic vide qui te habeas. . Saepe transccndit homo sines Discretionis, volens quicquid impcritat,dicto citius executioni demandari: neq; cosiderat, nu, cui iniungit, tanti sit captus, & virtutis ecumq; non sit talis, quorsum conturbari,

illi : fieri simile Θ Praestiterit sane sufferre , alienoq; supplere desectui. Et demus eum

capacem; melius obsequetur, bonis ver bis , quam asperis. Et tamen nonnunquam aspera verba , immo & verbera cum modo ratione, sunt necessaria: conturbatio aute nunquam non est mala. Ira siquidem chartia - tati

530쪽

tati aduersat, importunitasq; Discretioni. Sunt quidam cum extraneis mansiicii , cum domesticis vero rabidi . Porro aequum seret cum omnibus mansuetudinem obse uare: duobusq; c malis pnestiterit, cualienis irasci . quam cu domesticis: io etenim ex couersatione adaugetur. Expedierit ita que ut non seper alios expectaremus nobis

famulantes: consultiusq; fuerit, si ex humilitate his famuleris, qui infra te sunt: uti D. secit Martinus, & alij complures. Saepe diuisam distinet Diabolus mentem sub specie boni, tales insusurrans cogitationes - Si forcin locuples, multas clargirer eleemosynas ; hospitalia erigere: non vcro illum imitarer auarum; sicq; nedum tem pus atterit, sed & proximum dijudicat suurseq; ipsum exaltat. Ego vellem, o qui es talis, dispiceres num quicquam possideas ip-ssissima praeter necessitate, coq; oblecteris priuat i. Si enim te inuenis in modico ten cem , scito in multo fore vel tenacissimum. Ne te igitur velis fallere ipsum.

Nonnulli sibi augurantur, o si essentiu dices, & I aetati; pollicentur sibi melius habituram longὰ Christi Ecclesiam: itaq; se

. implicant,

SEARCH

MENU NAVIGATION