Feruentiss. Verbi Dei praeconis virique sanctiss. D. Seraphini Firmani can. reg. Later. Opuscula, ad vitae perfectionem apprimè facientia ex Italico idiomate in Latinum nunc primùm versa. Gaspar Placentino, eiusdem instituti professore, interprete. .

발행: 1570년

분량: 781페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

631쪽

618 D. seraph. Firm.

pudicam Mahometis sectam,quae quarta in Ecclesia salsis legibus & vaticiniss turbam seduxit. His porro Deus minatur mortem, retributionemq; iuxta opera eorum: fideli autem victori stella promittitur matutina; que Monachorum est propria. Quis porro futurus sit huius exitus sectae declarat, ubi veturum se ait, & daturum potestatem super gentes, & tanquam vas figuli contracturum eas: quod propediem expectamus factum iri.

Qv I N T A, cuius ia in fine agimus, E clesiaaicit Sardis: hoc est,pulchritudo principatus et quoniam Praedicatorum ornata fuit multitudine copiosa. Huic dicit; quia nomen habes quod vivas, & mortua es rinnues, plena illa externis ritibus,sed uerni vacuam vigoris. Ideo arguitur quod oper sua non sint plena coram Deo,led imperierea: ad vigilantiamq; adhortatur, nisi velit diuinam improuiso sentire ultionem . Hoc porromelius nos experieti a coprobam 'si;

videntes diuinum nobis seperimminers iudicium

632쪽

In Apocal. 629

dicium; neq; tamen tantum habentes I minis, ut velimus praecauere, peccato e X piti. Paucis tamen illis qui innocentiam coseruabunt, prsmium promittit; quia secum ambulabunt in albis. Ipse enim Scribas i ter & Phari os suam non colaminauit in nocentiam . Promittit etiam se confessurunomen eorum coram Patre & Angelis eius. Quod sane non diceret, nisi grauissimae serent hac in Ecclesia tentationes super electos ; cum ob peccatorum grauitatem, quesupra omnem exuberant modum: tum obfrigescentem in sacerdotali statu spiritum: tum vero ob mystici tentationem Antichri sti: de quo quinto latius agemus in sigillo. Sexta Ecclesia, que dicitur Philadelphi quod interptatur, qu fhereditatem saluat; cito incipiet: in eaq; adimplebitur gelium plenitudo: postquam omnis Israel ad fide conuertetur: in sacq; salua fiet, quς suerat

in picedeti deperdita hereditas: unde ait . Ecce dedi coram te ostium apertu: nempC Euangelici verbi: cuius adaperietur virtus ut mundi fiat conuerso : uti melius sexta declarat in tuba. Quae sane aperitio haud

quaquam poterit impediri. Et hoc subdit

633쪽

D. Seraph. Firm.

quia licet modicam habeas virtutem: nempe miracula faciendi, prout in primitiua Ecclesia: nihilominus tanta erit vis Verbi, ut

quemadmodum subdit vel illi, qui sunt

de Synagoga Satan ae , cogentur venire, &adorare ante pedes tuos nomen sanctum

meu . Quoniam vero hac in aetate dira erit Antichristi persecutio, ideo non haec arguitur Ecclesia,sed consolatur, dulcibusq; delinitur verbis. Et quoniam tentationis immanitas, superno absq; auxilio, erit intolerabilis,ideo pollicetur eam se praeseruaturum, citoq; venturum; scilicet ad iudicium: victoremq; muneraturum; vi&illum colunam faciat in templo suo: hoc est nouae fulcimentum Ecclesiae; qus tunc descendet de coelo: & foras non egrediatur amplius: obselicem quippe perseuerantiam, aeternumq; praemium. Laodicea, que est, expectata natiuitas; erit ultima mundi decrepitas; in qua natiuitas tantummodo expectabitur immo talitatis. Recte autem illi conuenit quod si

bhcit: tepidam illam fore: neq; frigidam ,

neq; calidam; aptam quae nauseam prouocet. Erit enim usqueadeo feruoris vacua,ut

634쪽

In Apocal. 6yr

se non agnoscat miseram & miserabilem radeoq; dupliciter erit miserabilis. Obserua porro,tepiditatem hic no significare temperamentum quoddam calorem inter & sd-gus : sed apparentem quandam iustitiam , duplo in i ullam; frigiditatemq; non agnita,& minime sanabilem: que Deo longe missis est abominabilis,quam manifestum peccatum : ideoq; suadet illi, emere auru igni tum: charitate nempe Vera : collyrioq; in gere penitentiae oculos mentis, ut videat. Victori autem pollicetur dirs usqueadeo tetationis, assessurum illum in throno sito secum . Tunc etenim ad ostium stabit, mun

dii iudicaturus: suiq; sedebit in sede iudici,

In Cap. IIII.

VIs Io D.Ioanis hoc in Capite aliud nosignat, quam huius veritatem prophetie ab ipso perceptam fuisse,non humano lumine, sed in spiritu, cum esset subleuatus diuinum ad conspectum; quo nemo potest consce derc,nisi a Deo inuitatus . Cuius repraesentatur Maiestas throno in pretiosissimo &sublimi,eiusq; in dignitate assistentium, civ.

635쪽

3 α D. Seraph .Firm. Tiaeq; totius: quantum pol sensibili describi

exeplo, magnitudo atq;celsitudo supra oem sensum incomprehensibilis. Eius a thronoois ad nos descendit veritas : quod designat sulgura, & voces,& tonitrua,quae de throno procedebant; & septem lampades ardentes ante thronum, quae sunt septem spiritus Dei. Rus sane veritas praecellentius in Euagelistas descendit, designatos perquatuor animalia, plena oculis ante & retro . Euangelium etenim ita omne amplectitur prisses legis veritatem , ut clarior in posterum scriptura non expectetur. Vtriq; autem, nempe & veteris Patres Testamenti,per vigintiquatuor signati seniores; & noui, per quatuor animalia; adorant sedente in throno, & mittunt coronas suas ad pedes eius, dantes illi gloria uniuersam. Christo enim, uti Deo, laruit & lex & Euangelium: cum Verbum sit, in quo & condita sunt, & co

seruantur omnia.

In Cap. V.

IN dextera eius videt Ioannes librum

striptum intus & seris, signatum sigillis sep-

636쪽

In Apocal. 633

tem. Et cum praedicaret Angelus,neminem tamen erat inuenire in terra, neq: in coelo, qui dignus esset aperire libru. Quare cum fleret Ioannes multum, cosortatus est eum unus de senioribus, dicens : Ecce vicit Leo de tribu Iuda,aperire librum,&soluere eius signacula . Vbiosteditur, veru Scriptnrarum sensum adapertum minime vere suisse, nisi a Christo: & hoc, per eius sanguinem . Vnde quemadmodum describitur prius uti. Leo, ob eius Diuinitatem rita & mox ce nitur tanquam Agnus occisus, ob veram carnem, vere Cruci suffixam . Cui septem

ascributur cornua, & oculi septem: hoc est , sui septem dona Spiritus : quibus percutit obstinatos: illuminat vero humiles & fid

Quoniam vero omnes adimpletae sunt eius in passione Scripturς , ideo subdit accepisse Agnum librum : cumq; aperuisset eum,procidisse coram eo tam veteriS,quam . noui Patres testamenti: qui dicebant: Dignus es Domine accipere librum, & aperire signacula eius : quoniam occisus es: &redemisti nos Deo in sanguine tuo . Ubi

duo latent mysteria ; primum sola Christi

morte

637쪽

morte perficiendam fuisse omnium redemptionem ; cum de eo solo dici possit; Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.

Alterum vero, eius explicita fuisse in morte quaecunq; prius erant abdita; quandoquiadem omnis hac ratione declarata est Scruptura. Neq; etenim aliud significatur in J- ductione mulieris e costa viri, quam e latere Christi proditura Ecclesia ς veriorem autenon potest Scriptura illa amplius recipere sensum . Ita & lignum vitae in medio Par

dis, designat Crucem in mundi medio donaturam animae vitam perennem . Neq;

aliud innuebat arca, ubi saluatus est mundus : neque aliud Patriarchae sacrificium Abrahami: idem adumbrabat uniuersa filiorum Israel peregrinatio, transtus maris rubri,terraq; promissionis. Ita & nisi Crucis sensu tot enodarentur explicaremurq; veteris sacrificia testameti; preter id quod multam afferebant seruitutem, modicuq; fructiis; erant & maioris occasio indignationis ; quemadmodum Diuus attestatur

Apostolus, legem nedum ad persectu nihil adducere ; sed & iram operari; nisi ad me torem reseratur Christum .

638쪽

Neq; vero abre septem sunt sigilla, quae virtute Agni,hoc est,Christi passi, sunt ad perta ; quoniam septem sunt in eius passione mysteria, prorsus mundano pugnantia sensui; quorum ignoratione sacri tegitur scientia libri; summa nempe in omnipote te impotentia ; summa in impassibili poena& excruciatio; summa in sapietissimo sturalitia ; summa in diuitiarum Deo inopia ;summa in glorioso ignominia; summa Patrem inter & filium inimicitia; ubi infinita est unitio; demumq; summa Dei in eius unia genitum crudelitas ; ubi infinitus semper regnat amor . Hsc quae videntur impossiabilia, in Christi Cruce verissima extiterer ideoq; soliis ipse dignus suit, cui homines uniuersi , & copiosi Angelorum exercitus acclamcnt, que hic subijciuntur: Dignus est Agnus accipere virtutem, & honorem,& gloriam &c. cuiq; dicat creatura omnis:

Et patri; & Agno, sit omnis potestat, & benedi mo in secula seculorum . In Cap. n. CVM exultaretistitia coelum, qudd repertus esset, qui dignus foret aperire libru ;

639쪽

636 D. Seraph. Firm.

vidit Ioannes aperiri ab Agno unum exsigillis; & cum inuitasset eum unum de quatuor animalibus, tanquam vox tonitrui, o

veniret, & videret; Ecce apparuit equus albus; & qui sedebat super eum, habebat a cu ; & data est ei corona; &lexiuit vinces ;id est, animo certissime vincedi,ita ut & vineeret. Candidum hoc fuit collegium Apos olicum; cui insidendo, Christus verbi sagitta sui Diabolum transfixit idololatriς; victricemq; de iIlo retulit coronam. Crede- req; licet, hoc fuisse animal Euangelistam Marcum; qui huius expresse meminit rei; cum Seruatorem resere discipulis iniungentem, ut e utes in mundum uniuersum,omnipdicarent Euangeliu rationali creaturq; &dehinc abijt in coelum. Cum aperiretur sigillum secundum, apparuit ecee equus rufus; cuius data est se fori potestas sumere pacem de terra, multa

cum sanguinis effusione. Iste fuit Martyrii eqnus ; super quem triumphans Christus,

suorum morte pugnatorum transverberauit inimicum; permittensq; potestatem rabidς Tyrannorum immanitati, quae per gladium hic signatur magnum ; fecit ut vici riam

640쪽

i In Apocal. 63

rtim referret de occisore occisus: uti a secundo animali,Luca nempe, de eo fuit dictum; Non veni pacem mittere in terram,

sed gladium.

Cum aperuisset deinde sigillum tertium, ecce videt Ioannes equum nigrum; cuius sessor habebat stateram in manu . Quem admodum equo in albo puritas signatur doctrine; ita & in nigro veritatis offuscatio; prout in Hsrcticis manifestum est, qui tunc

jurrexere . Conuenienter autem gerunt

ex capite scripturas trutinare, que per triticum & hordeum signatur. Vti Arius fecit qui metiri praesumens sacram Trinitatem, asseruit filium esse Patre minorem. In eoq; fuit adimpletu, quod ait Dominus in Mat thso ; Loquor illis in parabolis; ut videntes non videant ; & audientes non intellia grait: diuino ita ob hominum temeritatem exigite iudicio . Vinum tamen nequaquami stre ,& oleum ; quoniam contritita mansueti in fide perstitere.' Quarta orta est in aetate lis resis sue secta Malaometica ; ideoq; quarto in sgillo ap- Paret equus pallidus ; hoc est,populus Sa

SEARCH

MENU NAVIGATION