Feruentiss. Verbi Dei praeconis virique sanctiss. D. Seraphini Firmani can. reg. Later. Opuscula, ad vitae perfectionem apprimè facientia ex Italico idiomate in Latinum nunc primùm versa. Gaspar Placentino, eiusdem instituti professore, interprete. .

발행: 1570년

분량: 781페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

681쪽

6 3 De Seraph. Firm.

per in prophetia post magnam Ecclesiae te-tationem noua succedere auxilia; omnes metus aduersintes iusts addici vitioni; ita ut Iocum habeat, quod ait propheta; Vniue vie Domini, misericordia & veritas. M Ia vidimus in prscedenti Capite ; iam illius amaritudinem istius attemperabimus duucedine.

Agnum supra montem Sion, & cum eo eius habetes nomen, crediderim populi esse conuersionem Hebrei; que sexto expectatur in tempore, prς cipue post Antichristi mortem, a quo se videbui illusos. Voces &harmoniae noui Cantici , tripudium erit &exultatio,quae tunc siet in Ecclesia . Ideoq; sextim semper celebratur tempus, taquam noui initium seculi. Si etenim in conue

sone gentium nuptiae facts sunt donis &charismatibus assiuentes Deificis; non minorem sanὸ tempus illud exigit istitia; qua iam praedilectus populus, per quem MPatriarchas habemus & prophetas, cuius Esanguine Deus ipsemet carnem assumpsit, ad fide quasi postliminio reducetur, Ideoq; optabat ipsemet anathema esse Paulus a Christo,hoc est ab eius gloria,ut salute co

682쪽

In Apocat. 679

sequeretur populus ille. Erunt hi prae cst ris omnib' fidelissimi, castissimi,singulariq;

praedotati priuilegior ut quemadmodu eo elegit Deus ex sanguine suae sundamentum Ecclesis,ita & ex eodem coronidem illi imponat, structuramq; perficiat. Hoc unum est ex antidotis , ad eos, quos afferet Antia christus, doloreS. Alia erit consolatio tribus ab Angelis , trifariam euangelietantibus . Hi porro tres erunt Angelici praedicatorum ordines,miias ad Ecclesiae instaurationem. Primus con spicitur a Ioanne volans,Euangelium habes aeternum: hoc est omni praetermissa curiosa doctrina,sallaciq; interpretatione, euange ligare omnibus getibus, Dominum timeat, plenoq; illum adorent corde: quoniam v

nit hora iudicij eius. Hinc significatur sanctum hoc collegium quodcunq; illud futurum sit) inductitrum homines ad verum

Dei cultum,amore simul & timore. Sequens Angelus laetanter admodu a nuntiat casum Babylonis: hoc est,reprob rum: qui cum ob excedentia peccata,tum

Propterea quod bonos opprimunt, qui sub eorum prauis captiui detinetur exemplis;

683쪽

opto dicuntur Babylon,quod sonat cosus orque uti lux debebat esse mundi; ita inebri uit vino sus fornicationis gentes omnes Sed quoniam que sit ista Babylon ,heu nimis experimur: non est quod verbis inde Io

quamur. Hoc unum dico, extremum eius

casum instaurationem sere Ecclesie: ideoq; dicit Angelus . Cecidit cecidit Babylon illam agna. Vbi obseru a, loqui eum in prarierito,ob luminis certitudinnem prophetici:

tametsi completa eius ruina non erit, nisi mortuo Antichristo . Replicat autem,ceci

dit cecidit; ut innuat hic percutiendam, &in suturo seculo. Succedit tertia societas Angelica, qui aduersus impium Antichristu praedicantes, annuntiant minitantes iram Dei , si quis adorauerit imaginem bestiae, & acceperit charactere eius: horroreq; concutient Christi inimicos, annuntiantes eis inferni cruciatus in secula seculorum . Audit deinde Ioannes vocem hortantem electos ad patietiam , dicentem: Scribe, Beati mortui qui in Domino moriuntur . Hic vide diuinam super Ecclesia sua prouidentiam, bonum aduersus malum induplicatem ; dum duas

contra

684쪽

5tra bestias, tres mittit Angelos, prorsus

contra praedicantes: laetitiamq; reprobora poenam conuertit in temporalem, simul de aeternam: maeroremq; fidelium in gaudiuconuertit persectum, tum ex Hebraeorum

conuersione, tum ex Babylonis plaga: quq qualis futura sit, in sequenti aperit visione. Videt enim super nubem sedentem, stam item filio hominis , falcem habentem in manu acutam. Hic est Christus super Ecclesiam, qui malos vult exterminare. Angelus autem qui e templo clamat ad filium sominis, ut mittat falcem, & metat, quo niam aruit iam messis terrae r iustitiam signat, quae aduersum immodica, & permatura populi peccata Christiani vindictam expostulat. Quod misit falcem; uniuersale

notat flagellum, quod per arescentem des.cribit demessam segetem: quia magis erit per famem et pestem, quam per sanguine. Per duos alios Angelos ad filium inclamantes hominis, intelligendu est, priore in flagello haudquaquam futuram morum correctionem: unde induplicabitur vindi- , elae praeparatio. Per eum qui exiuit de altari, habens potestatem supra ignem, secunda

685쪽

681 D. Seraph. Firm.

cunda in plaga illis interminatur, qui de altari vivunt , ignemq; dispenunt Spiritu L.

sancti, quorum ematuruerint peccata, instar vineae, cultrum exigentis ob nimiam

maturitatem. Dicit deinde, missam suisse vindemiam in lacum irae Dei magnum e modica enim non sussiceret vindicta tot extirpandis flagitiorum cumulis. Et quoniam id adimplebitur, quod dixit Christus

ad Pharisaeos; Auferetur a vobis regnu Dei: videt Ioannes extra ciuitatem calcari lacu , unde exivit sanguis usq; ad fraenos equo rurubi duo innuit; primo hanc fore plagam sanguinis: dein & haud alia positum iri ratione fraenum tot adulteriis, sacrilegus,S domijs, Simonijs, alijsq; sceleribus , quam per viam sanguinis. Quid autem significed quod ait , exisse sanguinem per stadia mille sexcenta , non ausim interpretari; nisi sorte hoc innuat re in tempore , quando post elapsos mille& quingentos a salute annos, ad sexcentesimum properamus. Hic autem saniori locus sit sententiae. Pro huius complemento visionis obsesua, quemadmodum sexto in tempore vete-

686쪽

ris Ecclesar gemina fuit plaga , Nabuch donosor nepe, & Assueri; ita dico & duas

fore sexto in tempore; quod nunc ingredimur : quae a Ioanne describuntur sub figura primum demessae segetis,mox & vindemia- de terrae. Fortasseq; fuit prior, quam superioribus annis sustinuimus: altera non procul ostenditur abesse, ob insolita, quae undiq; audiuntur, prodigia. In Cap. XV.Ι M tribus his sequetibus Capitibus ostenditur Ioanni omnimoda Babylonis percusiasio: per quam accipio ego omnium cogregationem malorum . Prscedens etenim viasio respicit fideles duntaxat: haec aute tam infideles, quam fideles; illos praesertim qui Antichristum fuerint secuti, eiusq; Praecu forem; necnon & Sarracenae impietatis sectatores: ideo nouissim g dicuntur plagae , quoniam in his ut est consummabitur ira Dei. Vidit igitur Ioannes eos, qui vicerant

bestiam, & imaginem eius, hoc est Anti christum , & eius complices; stantes fisper

mare

687쪽

68 4 D. Seraph. Firm.

mare vitreum , mistum igne; hoc est , supsacrum Baptisma, gratia informatum Spiri iussancti; cantantes canticu Moysi & Agni. Laudabunt etenim Deum de miribili eius sapientia, ipsis manifestata per eius prout dentiam gubernationis, ita in veteri prout in nouo Testamento . Vbi sane & intellectum aperit ad hanc prophetiam; quoniaeodem temporum ordine, licet diuersimo de , sibi respondent Synagoga & Ecclesia . Quo in cantico mentio sit iustitiae, simul &pietatis: quoniam mi uersa Dei opera ad aIterii ex his duobus rediguntur caput : una

vero nunquam est sine altera.

Post haec videt aperiri templum tabernaculi testimonij in caelo. Horu etenim haudquaquam posset haberi cognitio secretoru, 1iisi Deus adaperiret tabernaculum Scripturarum , mentemq; Prophetarum, quae ex ampla claritate caelo aequiparatur. Per sep

tem Angelos septem habentes plagas , sep tem Angelici intelliguntur viri, qui iram, Dei annuntiabunt, potestatemq; habebunt illam immittendi. Bene autem vestitos eos ait lapide mundo & candido; quonia erunt: charitatis vestione Christo transformati,

688쪽

In Apocal. 68s

qui dicitur lapis vivus: cinctiq; erant ad peetora Zonis aureis; amore etenim Christi, cor gerent ab omni vana cogitatione praecinctum & liberum . Unumq; de quatuor animalibus dat illis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei. Fortasse hic cst ipse mei Ioannes, cui prae caeteris reuelatum fuit hoc musterili Euangelistis. Neq; vero mysterio vacat, quod vasa iracundiae sint aurea: ut ostendat Deum ita punire peccata , ut & in se semper maneat purus &tranquillus. Dehinc subijcit, a maiestate Dei, quae

totum inumbrauerat templum , neminem

potuisse in illud introire, donec consummarentur septem plagae. Vbi significat huius claritatem mysterij nostris abstoditum iri oculis, donec conteratur, cum septem eius capitibus, Antichristus .

In Cap. XVI. v AE snt septem Draconis capita,variae sunt Patrum sententiar: & quaelibet e rum vera potest esse . Ego autem hunc a cipienda crediderim in modum. Antichriastum imprimis dici Draconem , quoniam uniuersa

689쪽

68 6 D. Seraph. Firm.

uniuersa vis Diaboli in eo adunabitura omniq; perditissimorum hominum de genere unione faciet: inter quae septem erunt prin- .cipalia. Prima erit Hebraeorum natio: qui eo illi arctius adhaerebunt, quo diutius Messam sunt praestolati: ut verificetur quod iliis praedixit Dominus. Ego veni in nomine Patris mei: & non accepistis me . Si alius venerit in nomine suo, illu accipietis. Hoc erit primum Antichristi caput. Secundum erunt multi idola colentes, qui ad eius conuertentur doctrinam & miracula. Tertium erunt homines scientifici &curiosi, qui in isto perfectionem inuenient omnis eorum

vani & infrugiferi desiderij. Quarti erimi multi Praelati illus tres, & Principes. Eoruetenim faciet satis Antichristus . cupiditatibus , dilargiendo quas amant diuitias, honores, &lasciuias. Quintum cos cient caput qui eius secuti suerant Praecursorem: ob cuius doctrina ita cito Antichristum recipiet, quemadmodu lignum aridum cito arripit flammam ignis. Sexta erit gens Mahom tana, quorum vita omnino consonat Antia christianae. Postremo aderunt bestiae pse dospiritales . Hoc porro malitia caetera e

cedit

690쪽

In Apocal. 68

cedit eapita: uti suo dicemus loco . Eius cauda erunt nationes Gog & Magog, post quas statim aderit Christus ad iudicium. Ideo diuina ostendit prouidentia Ioanni septem phialas iracundiae in septem haec capita. Primus ait cffudit Angelus phialaiuam in terram; hoc est, Hebrsorum p pulum , qui dicitur terra grauis & dura sua in obfirmatione. Et factum est vulnus stuu& pessimum in homines qui habebant characterem bestie , hoc est, Antichristi; qui

nunc dicitur bestia, nunc Draco. Seuum hoc vulnus, vehemens erit admodum plaga , quam Deus in illos immittet: unde cς-

teri, eorum conuertentur territi exemplo.

. Secundus Angelus, hoc est angelicus predicantium ordo, diuitas intonando vas cia sundet iracundis sus, mare idololatrantiu r& fiet ob multas strages, tanquam sanguis mortui; ita ut desciat in illis omnis anima vivens; eorum scilicet qui cum Antichristo

conspirauerant.

Tertius effundit Angelus iram supersumina, & super sontes aquarum: hoc est, in

eos qui nunquamnon excurrunt de curiosa

scientia in aliam , magniq; pendunt, ac vim . a faciunt

SEARCH

MENU NAVIGATION