Cursus theologicus ad usum Tyronum elucubratus, et in quotidianis prælectionibus a p. Dominico Viva ... Pars prima octava De Deo uno, & trino

발행: 1726년

분량: 171페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

46 . Pars I. Disp. II.

illi supernaturales secundum ullum gradum

cxigantur a calamis : de eodem modo, si duo oculi inaequales eleventur ad videndum lamen supernum Corporum Beatorum, culus perfectior videbit perfectius, nec tamen ullus gradus hujus visionis indebita respondebit virtuti naturali oculi . Similiter in casu nostro.

Ibi adverto, hac in re passim urgeri poGR Adversiarios respondendo per instantiam, applicando supernaturalitati luminis, quod illi objiciunt circa vitalitatem in tessectus. Si enim verum esset, quod aliquis gradus visonis supernaturalis unice tribueretur erfectioni majori intellectus perscctioris quod nobis objiciunt quare non es v rum, quod aliquis gradus visionis vitalis unice in eorum sententia tribuatur perfecti ni majori luminis i ntensioris, ita ut nullatenus ille. gradus in sensu reali tribuatur Potentiae intellectivae vitali λXIV. Objic. x. ex Suar. InteIIectus producit visionem in quantum elevatus per lumen: ergo solium ratione luminis elevantis , atque adeo lumini , non intellectui

respondet perlaetio visionis ; sicuti quia

Aqua v. gr. calefacit in quantum calida , perfectioni caloris , non Aquae respondet calor productuS.. Confirm. I. quia tota ratio agendi, veI Item exigendi visionem residet in solo lum1-ne; siclit quando Aqua calefacit, solus calor agit, & exigit calorem; ergo ut prius. Confirm. 2. quando Aqua elevatur ad producendam Gratiam clevatur in quantum

Ens subditum Deo, Se maior perfectio Α- uae de materiali se habet in ordine ad pro-uctionem Gratiae unde Aqua perlachior non producit Gratiam perfecti rem 3. ergo, dum elevatur intcllectus ad visionem, elevatur in quantum, eth intellectus subditus Deo, Sc major perfectio intellectus se hahet de materiali: unde non producit vis . nem perlaetiorem . .

Resp. dist. antec. Intellectus agit ut elevatus per lumen. si fiat sensus , quod i ta ratio elevandi sit lumen , concedo; si fiat sensus, quod tota ratio agendi sit lumen , sicut tota ratio calefaciendi in Aqua in calor, nego antec. 8c conse'. Ad primam Confirm. etiamsi detur Th mistis , quod intellaetus non sit partialis ratio agendi, nec influat in visionem, adhuc non negatur ab ipsis Thomistis, quod intcllectus sit vera causa visionis , de non se habeat ut aqua calida, relate ad productionem caloris, cujus non est vera causa

De Visione Dei.

cum aqua resistat calori, intellectus vero non resis at lumini , de visioni : sicut enim per Thomis has substantia ignis est vera causa principalis, dum producitur ignis, Lia ut agat ut quod , licet non influae immediate in ignem, quia ca Ior est tota

ratio agendi, seu agens ut quo tanquam

causa instrumentalis ; ira intellectus per Τhomistas est vera causa visionis agens ut quod, licet lumen sit tota ratio agendi

agens ut Quoia Propterea , ut notat Dida. cus de Sylva in r. P. q.. I 2. ar. Iy. nega

ri nequit a Thomissis , quod intellectus perfectior causet visionem perfectiorem , cum intellectus perfectior licet non im6uat, adhuc sit vera causa visionis , 8e illam causet formaliter ut causa, sibimet assimi lando. Ad 2. nego conseq. Aqua non assi Iae

sibi Gratiam in alio praedicato proprio aquae qua talis , 8c ideo perfectio major

aquae se habet de materiali 1 contra vero intellectus assimilat sibi visionem in vitalitate intellectiva , cum agat per potentiam obedientialem praedicamentalem , dc ideo

major perfectio intellectus se habet de formali ..

XV. Objic. 4. Si posset lumen ut duo cum

intellectu perfectiori causare visionem ut tria, sequeretur primo, quod hic effectus supe naturalis excederet in supernaturalitate perfectionem suae causae.. Secundo cruod posset adeo crescere perfectio intellectus in infinitum, ut visio sub uno tantum gradu luminis esset perfectior visione ipsa intemsisma Christi Domini. Τertio polliet adeo crescere perfectio intellectus , ut compensaret defectum luminis; unde visio Dei posset esse sine lumine gloriae .

Resp. ad r. dist. seqv. Essectus hic excederet perlaetionem suae causae inadaequatae, Concedo; causae adaequam, nego sequelam, de recurrit instantia r Sicut enim quando

lumen est ut tria , de perfectio intellectus est ut duo, licet visio habeat vitalitatem ut tria, adeo ut excedat vitalitatem intel lectus secundum se spectati, non per hoc excedit perfectionem suae causae adaequatae sita viceversa quando perfectio intellectus est ut tria, & lumen ut duo, licet visio habeat supernaturalitatem ut tria, unde excedat supernaturalitatem solius luminis secundum se spectati, non per hoc excedit per fectionem suae causae adaequatae . Et ratio est, quia licet omnes tres gradus visionis supernaturalis causentur a lumine ut duo, non caulantur tamen totaliter totalitate catla

62쪽

Euasio IV. Art. III. An

inausae , sed Gum, totaliter totalitate ei cietus a unde nil mirum, quod possint prodire a lumine ut duo: Ad cum modum quo tres gradus vitalitatis in visione prodire possunt a potentia vitali perfecta ut duo, si

concurrat lumen intensum ut tria.

Ad i. concedo sequelam e non est imconveniens , quod adeo crescat perfectio potentiae, ut compenset defectum alterius comprincipit; sicut potest adeo crescere perfectio potentiae visivae, ut sub luce ut unum videat, quae videt alia potentia minus perfecta sub luce ut Ioo. aut ut IO O. Ad 3. nego sequclami: Sicut nunquam potest adeo crescere perfectio potentiae visivae , ut compenset omnem omnino des elum lucis , nec potest adeo crescere lumen floriae , ut compenset omnem defoetum intellectus, adeo ut visio procedat a

solo lumine sine intellectu : ita nec potest adeo crescere perlaetio intellectus, ut sine

alio lumine visionem producat . . Et ratio

est, quia lumen gloriae, & intellectus sunt

causae heterogeneae, ut sunt oculus, &species objecti a immo etiam sunt cause diversi ordinis 3 unde nequit ex infinito unius incremento compensari totalis defectus al

XUI. Objic. ultimo: Beati ex Florentino vident Deum inaequaliter pro diversitate meritorum et ergo inaequalitas visionis solum habetur a luminis inaequalitate , quod

datur in praemium meritorum , non vero

ab inaequalitate intellectuum: Aliter posset intellectus persectior cum iminori merito

aequaliter Deum videre, sic intellectus --nus Perfectus cum mcrito majori: unde saltem de facto inaequalitas visionis unice habetur ab inaequalitate luminis. : Huic argumento alii aliter respondent .

Aliqui cum Tatarcto docent, intel lectum minus pςrseetium habere a Deo majus immen , quam intellectum persectiorem , si

merita sint aequalia , ut possint aequalein visonem , ac praenuum habere . Nil cum Molin. , N Bassolo , utrumque intellectum habere aequale lumcn, sed intellectum minus perscctum magis a Deo clevari extri sece, de sic visionem utriuique esse aequalem . Alii cum Ioanne a S. Thoma , Deum impedire, ne lumen collatum intellectui perfectiori caulet visionem persccti rcm . Alii apud Leilium , quod praemiuinimmediatum si aequale in habentibus innualia merita a vino vero , quae eit Praemium mediatum , sit inaequalis ; si intellectus siu inaequale. . . . ...ici

Inteliactus inaequales , M. 67

Equidem tamen censeo cum Recentior bus communius, visionem , quae respondet

merito, de lumini, esse in utroque intelle-etu aequalem , de ideo praemium esse aequale, tum relate ad lumen , tum relate ad visionem , quae tali lumini respondet : At visio ut respondens persectioni intellectus est inaequalis , ac proinde praemium materialiter , de iὸentice in utroque est inaequale, ilicet formaliter qua praemium est , sit aequale: Sic v. gr. si in praemium detur vestis pretiosa duobus , quorum alter sit

corpore eleganti, unde formosius incedat, hic non diceretur habere praemium majus formaliter , sed solum materialiter , quatenus ex tali praemio majus lucrum repo taret. Et similiter si in praemium detur gladius aequalis duobus virium , aut artis militaris inaequalibus , qui viribus , aut arte militari praeliaret , reportaret majus prae mium materialiter, non formaliter. In forma dist. anteced. Beati vident Devini qualiter pro diversitate meritorum, qu tenus solum pro diversitate meritorum visiones , in quantum sunt formaliter piae.

um, sunt Inaequales, concedo, ita ut non possint esse praemium materialiter inaequale pro diversitate intellectuum, nego antec.,& conseq. Ratio autem , cur sic explicanda sint verba Concilii, est , quia hoc fert

connaturalitas luminis gloriae, quod causet visionem persectiorem cum intellectu pe Rehiori: verba autem Conciliorum , sicut etiam Scripturarum ex Augustino explicam da semper sunt in sensu excludente miraculum, quoad ejus fieri poteth. XUII. Colligo vim nostrae ratiocinati nis. Esh axioma Theologicum, quod ordo Gratiae imitetur ordinem Naturae , seu quod cauta supernaturales imitentur nat rates , hinc enim d1cimus v. g. lumen gloriae debere csie intrinsecum , quia causae naturales non agunt , nisi sint intrinsece completae a Dicimus etiam Sacramcnta camsare Gratiam inaequalem in subjectis inaequaliter dispositis , quia hoc accidit in

causis naturalibus J atqui causae naturales inaequales causant effectum inaequalem,

quando illum assimilant sbi in eo praedicato, in quo sunt inaequales, non vero si non assinitent, ut constat inductione 3 nam duo oculi inaequales, de duae species obj cti inaequales causant visionem inaequalem, eo quod illam sibi assimilent; contra vero duae Aquae inaequaliter perfectae , si sint in

qualiter calidae , causant calorem aequa

lem, quia illum sibi non assimilant f sicut etiam

63쪽

68 Pars I. Disp. II.

etiam Homo , & Equus si habeant pote eiam visivam aequalem . causant vilionem aequalem ; ergo idem dicendum in causis supci naturalibus. Hinc duo intellectus inaequales causant visiones inaequales , quia illas assimiIant sibi in vitalitate intellectiva:

contra vero duae Aquae inaequales non causant in Sacramento Gratiam inaequalem, si aequaliter eleventur , quia non aismilant

Gratiam sibi in eo praedicato, in quo sunt

inaequaleS.

QUAESTIO V.

De Specie impressa creata Dei. I. TOmine huius speciei impressa

venit qualitas intentionalis r

praesentativa Dei in actu primo , & per se Ordinata ad concurrendum ad Dei visionem influxu objectivo vice ipsius Dei s eo In do , quo species impressa Parietis est per se ordinata ad causandam visionem Parietis vice objecti absentis 3 cum hoc tamen discrimine, quod species vicaria Parietis suppleat desectum, & absentiam Parietis; um de dicitur vilius illius , Se proxima ejus intelligibilitas; contra vero species impressa creata Dei non suppleat ullum Dei des Etum , nec dicatur Virtus vicaria objecti increati, aut proxima ejus intelligibilitas, sed sit mstiumentum libere a Deo assii pitim ad influendum in visonem vice ipsius

objecti divini ; atque adco sit solum applicativa proximae intelligibilitatis divinae reo pacto quo Creatura, quando coagit cum Omnipotentia potente de se proxime producere cflectum adaequate, non dicitur es se virtus productivitatis Divinae , sed Instrumentum libere assumptum a Deo omnipotente ad coagendum cum ipso . In hoc autem differt concursus objinivres speciei imprestae a concuisu effectivo intellcctus in speciem expresiain , seu in cognitionem , quod concursus objectivus habeatur ab eo,

quod est vitetualis imago objecti, seu quod

habet virtutem causandi dc se imaginem obieeti tamquam virtus illius , secus vero concursus csscetivus. Prob. Hujusmodi speciem impressam creatam Dei csic possibilem, docent communius recentiores cum Suario, Valent. , Arriag., Fasolo, contra Thomistas cum Granado , Α c. , Recup. 3 imo Vasq. I. parte dist.

docet cuam, diai de facto, idcnti cari De Visione Dei.

cum lumine gloriae s ouod tamen negat Suar. lib. 2. C. I 2. Quod attinet ad D. Th. putant Thomistae, eam negari ab Angelico, cum dicat quaest. 2. an. a. per nullam ει militudinem creatam videri posse Divinam essentiam . Sed D. Τh. interpretandus est cum Suario , dc Vasquio , quod loquatur

de similitudine objectiva psysica , in qua

Deus videatur , non vero de intentionali,

per quam videatur; cujusmodi est haec species impressa; vel quod loquatur de similitudine intentionali , seu de specie impres.sa, quae exigatur ab objecto Increato, sicut exigitur ab objecto creato. II. Dico itaque , possibilem esse speciem

impressam creatam Dei. Prob. tum negative , tum etiam quia

hujusmodi species non arguit imperfecti nem in Deo, sed potius abundantiam per Rehionis , quatenus Potest Deus visionem producere influxu obJectivo, tum immedi te per se ipsum , tum mediate per hane speciem; Sicut arguit in Deo abundantiam perfectionis posse effectus creatos produc re influxu effectivo non solum immediate per se ipsum, sed etiam mediate per cauissas secundas . Neque posset dici haec species essentialiter superflua ; Ratio est quia haec non deserviret ad hoc , ut Deus DG fit proxime intelligi per virtutem propriam,& principalem , scd solum ut possit proxime intelligi per hoc instrumentum tib rum, seu per applicationem suae intelligiabilitatis : Sicut vis causativa in Creatura non deseruit , ut Omnipotentia possit proxime producere per virtutem propriam, reprincipalem , sed ut possit proxime prod cere per instrumentum creatum libere insumptum a Confirm. 8e explicatur e Potest Deus ex perfectione suae omnipotentiae communicare Creaturae vim productivam , ita ut per causas secundas non reddatur proxime

productivus, scum hoc habeat de seὶ sed solum fiat proxime productivus mediate aergo pariter objectum Divinum ex perfoctione suae intelligibilitatis potest Creaturae communicare vim suam influxivam o

jectivam , ita ut ter hanc Creaturam non fiat proxime intelligibilis , cum hoc habeat de se) sed solum sit proxime intelligibilis mediate; atqui huiusmodi Creatura esset species impressa Dei, gerens vices essentiae Divinae suo influxu objectivo ; ergo

hujusmodi species non repugnat. Confirm. v. quia communius admittitur,

64쪽

revelio V. De Specie

produeendam visionem beatam in intellectu, supplendo vices tum luminis influe tis effective, ac se tenentis ex parte potentiae , tum etiam essentiae Divinae insuentis ob; ective: ergo secundum se non repugnat, quod influxus obiectivus , qui habetur immediate ab essentia Divina, habeatur immediate a Creatura obedientialiter elevata ; ergo sicut potest hic influxus objectivus haberi obedientialiter a lapide, ita poterit haberi ebnnaturaliter alaecie inipressa creata , seu a qualitate de se ordinata ad causandum connaturaliter

hunc effectum.

III. Objic. r. Species impressa creata Dei argueret in Deo aefectum ,& indigentiam;

Crgo repugnat. Prob. antec. De ratione sp .

cici impreisae est ultimo complere , ac determinare objectum in ratione intelligibilis iergo supponit objectum compIebile, ac d terminabile in ratione intelligibilis . sed quod est complebile, di determinabile, eo ipso est desectuosum , & indigens ; ergo

species impressa Dei arguit in obiecto Imcreato defectum, & indigentiam. Confirm. I. Angelus cum non indigeat specie impressa, ut scipsum intelligat, non cognoscit seipsum per speciem imprcssam ide, si daretur haec species, argueret In M- gelo indigentiam; ergo cum Deus non imoigeat specie impressa , ut proxime possivideri a Beatis , ideo hujusmodi species non datur; & si daretur, inferret in Deo indigentiam, & dcinctum : Species enim de se est vicaria objecti, suppletque ejus

vices in hoc, quod cum non possit immediate objectum influcve in cognitionem sui, quando potentia est distans , tunc ininsuit pςr speciem : cum ergo Deus sit imtime praesens intellectui Beatorum , non

indiget specie sui vicaria ι & si illa tarditur, argueret indigentiam in objecto im

Confirm. x. Illud praestat species impressa ex parte objecti , quod praestat lumen gloriae ex parte potentiae; sed lumen o 1iae supplet desectum potentiae; ergo sp cies impressa desectum obiecti . Quare si ut nequit intellcctus Divinus intueti seipsum per lumen distinctum, ita objectum increatum videri nequit per speciem impressam distinctam. Res . neg. antec. De ratione speciei impressae solum est gerere vices objecti in- Euendo objective in cognitionem, perinde ac ipsum objectum influeret immediate squod convenit Iam speciei impieta ori

impressa Dei. cly

cti creati, quam increati. Quod vero sumpleat defectum objecti . lvidelicet aut ejusniater talitatem, aut distantiam , aut non existentiam, reddatque illud proxime intelligibile, tanquam ejus virtus , & non tanquam instrumentum libere assumptum ab ipso objecto, spectat solum ad speciem impressam objecti creati. inare ad probationem antecedentis, distinguo antecedens: de ratione speciei impressae ut sic eth complere, ac determinare obi ectum in ratione intelligibilis, si Τb complere sumatur proinprie , connotando in objecto incompleti nem, & defectum, nego; si To complere sumatur improprie , ita ut significetur . quod libere adjungatur obiecto, ut per ἁ- Iam fiat proxime intelligibile, eo modo. ruo omnipotentiae adjungitur libere caua secunda, cum qua agat, concedo ant . . di nego consequentiam . Sic si Rex libere utatur Ministris ad Regni gubernatione quod potest ipse immediate gubernare, M nister solam improprie dicitur complere vim gubernativam regiam; secus vero si indigeat tali Ministro.

Aa I. confirm. Angelus de facto non cognoscit seipsum per speciem impressam , ut docent communius, sicut nec obIecta s Cum compenetrata , quia ea species eli naturaliter superflua s cum possit ob/ectum immediate exhibere influxum objectivum: Hinc tamen non sequitur , quod non pos sit divinitus Angelus seipsum cognoscere per speciem impresiams cum possit Deus impedire, ne Angelus immediate intivae obiective in intellectum proprium . Similiter Divina essentia de facto immediate exhibet influxum objectivum in intellectum Beatorum , cui est intime praesens. ut docene communius s Hinc tamen non sequitur . quod non possit hunc ipsum influxum exhibere per speciem impi esiam. In forma conου cedo antec. & nego secundam partem conis sequentiae. Adde, quod si paritas Angeli teneret, sequeretur, quod sicut Angeias de facto seipsum cognoscit necessat io, di quantum potetis ita Beatus , cui Deus est intime praesens, deberet necessario Deum cognoscere , quantum est cognoscibilis ιruod est falsissimum a cum Deus sit Dec.

am voIuntarium , nec sufficit, quod se intime praesens intellectui creato, ut propterea debeat cognosci , sed requiritur . quod sit praesens intentionaliter per influxum objectivum, qui potest libere sive ab ipsamet essentia Divina, sive per specie impressam Pr m 4rc.

65쪽

SO Pars I. Disp. II.

Ad 1. diversimode lumen gloriae te tenet ex Parte potentiae, ac species impressa Dei se tenet ex parte obiccti; nam lumen est necessarium potentiae creatae, ut

post i Deum indere , & licet possit etiam videri Deus sine lumine intrinseco, at hoc nequit fieri ad arbitrium ipsius intellectus,

sed ad arbitrium Dei specialiter concurrentis: contra vero species impressa Dei non cst necessaria, ut Deus videatur, sed

ad arbitrium ipsius objecti potest adhiberi:

propterea lumen arguit imperfectionem inpotentia; contra vero species impressa aD-guit in objecto Increato abundantiam per feetionis . IV. ObIic. 2. Haec species impressa est essentialiter superflua; ergo impossibilis. Prob.

antcc. In priori ad ipsam habetur quicquid per ipsam praestatur, scilicet Deum vile proxime intelligibilem.

Conmm. si quantitas identificaretur cum materia, quantitas superaddita esset ossentialiter superflua, quia impenetrabilitas ha-bcretur in priori ad quantitatem superadditam; erso cum de facto identificetur cum Deo ploxnna intelligibilitas, species superaddita, qua Deus reddatur proxime intelligibilis, esset essentialiter superflua: sicut etiam cssct essentialiter superflua in Deo ubicatio, aut duratio distincta, quia per immenstatem, & aeternitatem est essenti liter ubique, & quandocumque. Neque obstat paritas de Omnipotentia, quae de se est proxime productiva, & tamen potest libere adhibere instrumentum

creatum, quo reddatur proxime productiva mediate. Nam causa secunda, cum quaccarit Omnipotentia, non est Tatio, qua,

scd est ratio, agit simul cum Omnipotentia : contra vero species impressa non

est ratio, , sed est ratio Deus intelligitur; ergo est essentialiter superflua a non secus ac in Deo est essentialiter supe sua potcntia intellectiva distincta, qua Deus intelligat, aut habitus distinctus , quo sa-cilitetur ad operandum. Resp. nego antec. Ad probationem: In

priori ad sneciem impressam Deus est proxime intelligibilis solum immediate , &principaliter; per speciem vero fit proxime intelligibilis mediate , & tamquam per instrumentum libere assumptum; sicut Omnipotentia per causas secundas fit proxime proinductiva mediate . . Ad I. confirm. Ratio, cur quantitas identificata cum materia non possi reddi impe-m. Uabilis mediate per quantitatem distin-

De Visione Dei.

ctam, tanquam per instrumentum , est, cuiae quantitas praestat suum effectum formalem impcnetrabilitatis in genere causae formalis ; atque adeo essentialiter semper in actu secundo, & codem modo est impenetrabilis a cum effectus formalis non distinguatur ab ipsa forma; nec dependet ab ipsa quantitate causare, vel non causare impenetra- Oneln: contra vero Deus fit proxime imtelligibilis in actu secundo in senere causae essicientis, quatenus libere influit in visionem, & ideo sicut potest magis, vel minus movere intellectum ad visionem magis, vel minus claram; ita potest libere causave visionem vel immediate, vel per speciem impressam. Idem dicas de ubi catione,

di duratione, quae pariter caulant suos es-fectus in genere causae formalis; & ideo repugnat in Deo tibicatio, aut duratio distincta, nec non potentia intellectiva distincta, cum non pollit intellectio Divina eausari a Creatura. Repugnat etiam in Deo habitus facilitans, quia licet possit Deus per

Creaturas causare, quod potest immediate, nequit tamen per Creaturas acquirere facilitatem ad operandum. V. Utrum autem , sicut Omnipotentia influit influxu essectivo immediate cum causa secunda in effectum, ita essentia Divina influat etiam immediate influxu objectivo simul cum specie impressa Dicendum, hoc

non esse necessarium. In tantum enim Omnipotentia agit immediate partialiter simul cum causa secunda , in quantum salvari debet in effectu creato immediata dependentia a Deo; atqui haec immediata dependentia visionis a Deo optime salvatur, etiam species impressa influat in visionem adaequale influxu objectivo, quia hic infli xus objectivus speciei impressae est etiam in

genere causae efficientis, & cum eo etiam Deus immediate concurrit essicienter in visionem; ergo non est necesse, quod essentia Divina immediate , Jc inacaequale influat in visionem influxu objectivo ; quando viso causatur a specie impressa. Nihilominus si transmittatur, quod cum specie impressa etiam insuat partialiter influxu o jectivo ipsa essentia Divina, nihil contra

conclusionem.

Ad id, quod additur, scilicet, quod causa secunda coagens cum Omnipotentia sit ratio causa principalis, species vero impressa sit ratio , qua Deus fit proxime

intelligibilis, & causa instrumentalis visi nis r Respondeo, id esse verissimum, ex hoc tamen non inferri, quod hujusinodi species

66쪽

uastis V. De Specie impresa Dei.

impressa repugnet a nam similiter species repugnet a nam expressa, seu viso Dei est ratio, qua Deus

videtur, ex hoc tamen non sequitur, visi nem Dei repusnare a unde nec inferzur ,

uod non postit Deus reddi proxime intel-gibilis mediate per speciem impressam, ad

eum modu, quo Omnipotentia redditur proxime productiva mediate per causas secudas.

VI. Objic. 3. Species ista impressa deberet esse infinitae perlectionis; ergo repugnat. Prob. antec. in eo genere iminat aulatis

debet esse species impressa, in quo est obiectum ; sed objectum increatuin est in sit premo genere immatei talitatis, excludens etiam materiam metaphysicam i scilicci rationem

genericam, ac rationem individualem, quae

ut mere materialis , seu non spectet ad essentiam, & rationem formalem Dei ; ergo species implessa objecti increati deberet

etiam excludere materialitatem metaphysecam, atque adeo deberet importare pers monem infinitam. Prob. ma Or , quia non alia de causa Angelus v. gr. nequit intelligi per speciem imprinam materialem, & co1-poream, nisi quia Angelus, Ec ejus species impressa debent cile in eodem ordine ii materialitatis . Et ratio a priori est , quia species impressa est actus secundus intelligibilitatis objecti si ergo debet esse in eodem genere immaterialitatis , in quo est actus primus , seu ipsum oricctum : Sicuti actus secundus intellectivitatis, seu intellectio debet esse in Eodem genere immateriali tatis, in quo est actus primus , seu ipse intellectus ι de idcirco intellectus Angeti v. gr. n quit intelligere per intellectionem materi lem, nec intellectus Divinus per intellecti

nem creatam.

Confirm. I. Ideo intellectio Divina, seu actus secundus intellectivitatis Divinae debet esse in eodem genere immaterialitatis, in quo est potentia intellectiva Divina , quia dari debet proportio inter actum primum , dc secundum a erga pariter species impressa Dei quae cst actus secundus imtelligibilitatis Divinae, debri esse in eodem genere immaterialitatis , in quo est actus primus , seu oblectum increatum ; atque adeo debet cum eodein Deo identificari a sicut intellectio Divina identificatur cum

intellectu. .

Confirm. x. Magis distat ab objecto ii,

creato species creata, quam ab objecto A

gelico species materialisu sed Angelus, quia excludit physicam materialitatem, nequit ficiri proxime intelligibilis per speciem mat

materialitatem a fortiori nequit fieri proxime intelligibilis per speciem creatam , quippe qiue includit metaphysicam materi statem. . Rcsp. I. per instantiam de specie expresisa, seu de visione Dei, quae non debet esse infinitae perfectionis, nec debet esse in eodem genere immaterialitatis, in quo eshobjectum. Ad paritatem de Angelo respondere debent Adversarii ; potest enim Deus cognosci cognitione finita , licet Angelus cognosci nequeat cognitione materiali ; ergo sua iter poterit Deus cognosci p r speciem impressam finitam , licet Angelus cognosci nequeat per speciem impressain materi

lem.

Resp. 2. directe , nego antec. Ad prob. distinguo maJorem: Species, ' connatumraliter ab objecto prominat, debet esse iaeodem genere immaterialitatis, in quo est ofectum, concedo ; species libere a Deo

assumpta, nego majorem, dc consequeutiam.

Ad prob. major. ideo nequit Angelus in telligi per speciem impressam materialem , quia species objecti debet proportionat i potentiae intellec uvae , de quia intellectus est spiritualis, nequit Angelum inrelligere, nisi habeat in se speciem impressam Anηeli. spiritualem s at ut intelligatur Deus infinitus, neque species expressa, neque impres.sa Dei debet esse infinita a cum intellectus creatus videns Deum non sit infinitus. Ad rationem a priori : bene probatur . quia species naturaliter promanans ab obs

cto tamquam actus secundus connaturalis,dcbeat proportionari suo objecto , εe ideo species objecti corporei est corporea , sp cies Angeli est Angelica, species impre1-sa Dei connaturalis est ipse Deus; Et idem dicas de actu cognoscitavo, qui debet proportionali suae potentiae: At licet non pose sit Angelus cognosci per cognitionem materialem , potest tamen Deus in omnium sententia cognosci per cognitionem creatam; ergo licet non pollit Anselus cognosci pexi uxum speciei impressae materialis , po est tamen Deus cognosci per influxum spo. ciei impressae creatae. Et ratio a priori est, quia intellectus non est proportionatus ad intelligendum Angclum 'per speciem sive impressam, sive expressam materialem, est vero proportionatus ad intelligendum Deum infinitum per speciem tam impressam, quam exprcssam finitam .

Ad r. . confirma Sicut debet dari proporatio inter intellectum, & intellectionem Dux m, ita ister obiectum increatum , &D a. sp

67쪽

pars I. Disp. II.

speciem impressam eonnaturalem talis obj cti, de ideo hujusmodi species est ipse Deus; at potest Deus fieri proxime intelligibilis modiate per instrumentum libere assumptum , cujusmodi est species impressa creata Dei .

Ad x. Resp. I. per instantiam . Magis distat Deus a cognitione creata, quam δε belus a corporea 3 ergo si nequit Angelus intelligi cognitione corporea , nec poterit Deus cognitione creata. In forma dis . maiorem: Magis distat Deus entitative, Concedo ; in ratione repraesentabilis, & repraesentativi, nego majorem, dc consequenciam. Ratio , quare cognitio materialis non pos si repraesentare Angelum , possit vero cingnitio creata repraesentare Deum, est, quia

cognitio debet proportionalii potius inteli ciui cognoscenti , quam objecto a & idem dicas de specie impressa , quae magis pr portionari debet intellectui , di speciei expressa ab ea causatae, quam objecto, ex quo profluit.

VII. Objie. ult. Si esset de ratione speciei impressae supplere desectum objecti ,

repugnaret species impresis creata Dei; sed illud est de ratione speciei impressae; ergo. Prob. min. quia inductione constat, quamcunque meciein impressam , dempta ista , de qua est controversia, supplere defectum objecti , ergo de ratione speciei impressae est supplere nunc defectum : Aliter posset quis contendere, quod Deus sit capax ha-ieus distincti , dicendo , quod de ratione

habitus sit facilitare potentiam creatam dumtaxat, non vero increatam, de similia ter , quod possit Deus praedeterminare ad Peccandum une amore peccati, licet id non

possit Creatura.

Confirm. quia Aceldens subjectivum de sua ratione perficit subjectum a & quia Deus

nequit perfici, ideo dicimus, repugnare a cidens , quod subjectetur in Deo , non vexo dicimus, posse in Deo dari hujusmodi accidens , quin Deus perficiatur a ergo quia

accidens objectivum , seu species impreflade sua ratione perficit objectum , & Deus non potest perfici , ideo debemus dicere, quod repugnet hujusmodi accidens relate ad Deum, non vero , quod possit dari , quin per illud Deus perficiatur. Resp. sicuti ex hoc , quod omnis species

cxpressa , seu cognitio creata distinguatur ab intellectu, non sequitur, quod de rati ne cognitionis ut sic praescindentis a cre

ta, vel increata, sit distingui ab intellectui ita ex hoc , quod omnis species impressa

creata suppleat desectum objecti , mane Visione Dei.

sequitur , quod hoc sit de ratione speetes

impressae ut sic , praescindentis a specie in . pressa objem creati, 3c increati. In forma

nego minorem: Ad probationem nego com sequentiam . Paritas de habitu non est ad rem, quia omnes concedunt, habitum esse accidens subjectivum distinctum a potentia,& ideo in Deo repugnat . Pariter praedeterminatio ad peccatum de se fert amorem peccati , ut ostendemus suo loco a 3c ideo nequit Deus ad peccatum praedeterminare. Ad confirmationem ; Sicut repugnat in Deo accidens subjeetivum, ita etiam accidens objectivum, seu species impressa cci naturaliter promanans ab ipso Deo; non tamen repugnat species impressa creata Dei quae solum sit instrumentum libere assilinpium , quo Deus reddatur proxime in lebligibilis mediate. VIII. Inquirunt ulterius Theologi , Num species impressa Dei identificetur cum immine gloriae , ut contendit VasqueZ an vero ab eo distinguatur Et num ea detin de faeto Nobis non vacat in his immorari. Communius docent primo , de possibili tam posse identificari, quam posse distinguia lumine gloriae a sicut v. gr. dari potest a chus Misericordiae identificatus cum actu Obedientiae , & ab eo distinctus. Quod posist identificari Iumen gloriae cum specie impressa, ex eo probant, quia non dicunt praedicata incompossibilia a potest enim eadem qualitas elevare intellectum , & sic se

tenere ex parte potentiae , ut est lumen

gloriae , & simul esse virtualis imago obj in , & sic se tenere ex parte objecti , ut est species impressa. Quod vero possint re liter distingui, probant, quia ficut dari potest habitus charitatis , qui solum se tenet ex parte potentiae , dc illustratio Spiritus Sancti , seu Gratia actualis , quae se tenet ex parte objecti; ita dari potest lamen gloriae , quod solum se teneat ex parte potentiae , Et species impressa , quae solum se teneat ex parte objecti, tamquam imago vi

malis illius . Et ratio a priori est , quia sufficit , quod lumen gloriae compleat ita. telledium, ac determinet illum ad Dei v sonem remote , exigendo scilicet Oeciem impressam distinctam. Neque dicas, quod posito Iumine gloriae intelle his non indigeat hac specie, ut d terminetur ad visionem Dei Potius , quam alterius objecti. Nam primo intellectus sinlumine est indisserens ad exprimendas , vel

non exprimendas Personalitates Divinas ,

nccaua haec , Hl illa L vi attributa , has, ci

68쪽

aliastio re Art. I. De

veI illas Creaturas in Deo ; unde potest at,ecie impressa ad id determinarI . Secun-3 potest intellectus esse determinatus me re remote ad Dei visionem , per hoc quod immediate exigat speciem impressam rsicut materia prima, v. gr. est determinata ad impenetrationem partium remote , Per hoc , quod exigat quantitatem, a qua fiat proxime impenetrabilis. Docent communius secundo , hanc speciem impressam Dei nec identificari cum lumine, nec dari de facto , quia connat

talius viso Dei prodit per hoc , quod eo sentia Divina intime praesens intellectui Beatorum immediate influat in illam im fluxu obj ectivo; Sicut Angelus v. g. coma turalius sine specie impressa distincta cognoscit seipsum , & objecta creata sibi intime

praesentia . Quamvis autem Deus Connat

raliter agat per causas secundas principales a non tamen per instrumentales libere assumptas, ut esset species impressa creata Dei . Verum quidem eth , quod si ca comstitueret novum gradum entium , 'ut Coninstitueret substantia suprmaturalis , si esset possibilis , deberet ea de facto dari , posito , quod Deus condiderit universum Optimum , tamquam imaginem sui realcinperfectillimam, in qua Divinae perfectiones ad vivum adumbrarentur a eo modo, quo quaelibet causa naturalis ponit in suo incictu imaginem sui perfectissimam, quam ρογeth. At negandum , quod haec species constituat novum gradum entium ι sicut non constituit v. gr. corpus simplex novum gradum entium . Quare ficut non debet dari in Universo optimo v. g. Corpus simplex, quia clus perfectio abunde Compensatur a complexo Angeli simplicis , di corporis compositi, quatenus in hoc complexo per feetiori modo continentur perfectiones co

poris simplicis; ita nec dari debet ista sp

eies impressa, quia ejus perfectiones compensantur a complexo luminis gloriae , de influxus objectivi immediate prodeuntis abessentia Divina.

Neque dicas , quod se posset perfectio

Creaturae Creatricis v. gr. compensari a complexo potentiae eductivae , di influxus creativi Dei , nec non persectio substantiae supernaturaelis a complexo intellectus Angelici, dc visionis beatae , aut saltem ab unione hypostatica exigente visionem. Nam disparitas est manifesta, quia lumen gloriae exigit influxum obIectivum Dei , iat ex beur a specie impressa a di ideo in eo com-

Plexo luminis , iussurus objectivi Dci

. Para L.

comprehensibilitate Dei.

perfectiori modo continetur species impressas contra vero nec Potentia eductiva exunt influxum creativum , nec intellectus Angelicus visionem beatam a Et licet unio hypostatica visionem beatam exigat , non

exigit tamen illam sibi, ut exigitur assi stantia supernatui ali sed naturae , quam unit hypostatice Deo ι fle ideo in illa non continetur perfectio substantiae supematuralis, in qua reluceat hoc Divinum attribuistum, quod possit seipsum intueri Deus .

QUAESTIO VI.

De Termino Visionis Bear sca.

I. Er visionem hanc videtur Deus , L & quae in Deo continentur , sive formaliter , ut Personalitates , dc attri buta , sive eminenter , ut Creaturae possibiles , Sc existentes . Inquirendum tameta primo , an Deus ita videatur , ut possit. comprehendi Secundo . An possit videri cognitione praecisiva , videndo ν. gr. unam Personam , aut unum Attributum fine Mitis λ Τertio quidnam de facto Beati via deant in Verbo, dc quas Creaturas ex existentibus, aut possibilibus p Esset etiam hic inquirere , En ex cognitione omnium pos sibilium sequatur comprehensio Omnipotentiae . Sed de hoc dicendum in de Imcarnatione , ubi ostendemus ex D. Th. r. P. q. Io. Scoto , Gabriel. , Uasq. disp. s Christum Detininum de facto non videre in Uerbo omnia possibilia clare, & disti cte actu , sed solum habitu , quatenus, ut explicat Scotus, potest ad libitum cIare, aedistincte videre Creaturas possibiles in qu libet collectione majori, dc majori in i finitum , quin possit videre Omnes, eo quod ex hac cognitione sequeretur comprehemsio Omnipotentiae , quae intellectui creatci repugnat. Qiod etiam dicemus in de Ampelis ostendendo , repugnare speciem impressam universalissimam.

ARTICULUS I.

in Icendum cum communissima. id repugnare . Conclusionem hanc

Molina , & Suarius putant esse de Fide a Vasq. , di Arriag. negari non posse siue im

69쪽

i Prob. Ierem. I 3. dicitur : Magnus eon IIa , edi incomprehensibilis regitatu r In Latmranensi c. frmiter , Deus dicitur Immensus, o incomprehensibitis , quod etiam Pacies docent apud Ruia . Et xatio est, quia ex Aug. epist. Ira. Illud comprehenditur, cujus nihil latet videntem , scilicet tum ex parte objecti, tum cx parte modi cognoscendi : seu ut explicant communiter cum D. Th. prima parte q. I x. art. T. Illud comprehenditur , quod cognoscitur cognitioneada uante intrinsecam cognoscibilitatem

oriebi a sed nulla cognitio creata, utpote finita, potest adaequare intrinsecam Dei cognoscibilitatem s cum Deus sit intrinsece cognoscibilis a se ipso cognitione Divina adaequante meritum objecti s ergo nulla

cognitio creata potest Deum comprehem

Ratio a priori est , quia cognoscibilitas intrinseca est passio objecti ; ergo tanta est

uniuscujusque cognoscibilitas, quanta est ejus entitas , & pei sectio s ergo ut posse adaequari inti inseca cognoscibilitas , V. gr. Angeli ex parte modi tendendi, debet talis cognitio adaequare cognitionem illam , ua Angelus semetipsum comprehendit rcut enam corpus non comprehenditur ,

nisi a corpore ejus molem ad uante et ita spiritus non comprehenditur , nisi ab imtellectu ad uante ejus quantitatem viri tis seu perfectioncm , & consequenter ut Deus comprehendatur , requiritur cognitio Divina . Hinc fit , quod si possct dari

gnatio , quae ad uaret solum extensive, dc non intensive intrinsecam Dei cornoscibilitatem , talis cognitio Dcum non

comprehenderet. Quod est dicere ; si posiset dari cognitio clara, & distincta omnium

Praedicatorum , dc attributorum Dei tam totalium , quam Partialium , nec non

minim possibilium in Deo , ita tamen ut huiusmodi cognitio extensive infinita non esset simul infinita intensve , hujusmodi cognitio non esset Dei comprehensior qui quid sit, an ea dari possit.

III. Objic. I. Ut Angelus comprehendat seipsum , non debet cognitio comprehen. va Angeli continere persectionem Ansel,

Cam entitative , scd solum repraesentatave saliter hujusmodi cognitio non essct accidens si ergo ut possit Deus comprehendi, non debet cognitio comprehensiva Dei ad aequare Divinam persectionem et ergo p rest Deus a Creatura comprehendi. Confirm. Apostolus , I. ad Corinth. s. habet: Sic currise, uι comFrehendaris s ergo

De Visone Dei.

possumus Deum comprehendere. . εν

Resp. Sicut cognitio, qua Angelus seme ipsum comprehendit , distinguitur ab Α,

gelo, cogmtio tamen, qua Deus scmetipsum comprehendit, non dastinguitur a Deo; ita cognitio comprehensiva Angeli non debetentitative adaequare perfectionem Angelia Cam , cognitio tamen comprehensiva Dei adaequare debet perfectionem Divinam.

Ratio a priori est , quia illa cognitio dicitur esse comprehensiva obiecti, quae ponitur vi speciei impressae pei sectissimae, quam potere hujusmodi objectum ponere

connaturaliter a Ergo Cum Angelus habeat huiusmodi speciem Impressam , ac expressam distinctam a semetipso , Deus vero identificatam ; ideo comprehensio Angeli non debet ad uare entitative perlaeti nem Angeli, secus vero Comprehensio Dei. Ad confirmationem et Apostolus non I

uitur de comprehensione stricte dicta, sede illa, qua Deum assequimur, iuxta illud

IV. Objic. a. Licet cognitio Archangelist persectior cognitione Angela terminata ad Formicam , non per hoc Angelus non comprehendit Formicam, si attingat omnia ejus praedicata clare, de distincte et ergo liacet cognitio Divina sit infinite perseetior

cognitione creata , non per hoc cognitio creata non est comprehensva Dei, si attingat clare, de distincte omnia Dei praedicata : sed potest sic attingere s ergo potest

Deus comprehenda.

Resp. nego conseq. Disparitas est , quia cognitio Angeli terminata ad Formicam adaequat ejus intrinsecam cognoscibilitatem

tum ex parte objecti, tum ex parte modi cognoscendi , licet non adaequet ejus c gnoscibilitatem extrinsecam, qua potest ab Archangelo , aut a Deo cognoscI , de s percomprehendi a at nulla cognitio creatalltest adaequare intrinsecam Dei cognosciailitatem ex parte modI CNnoscenda. Prae terea Dei cognitio , quae supcreomprehendit omnes Creaturas , stipium non super

comprehendit, sed solum comprehendit, adaequando sui cognoscibilitatem; cognitio vero Archangeli supercomprehendit Formicam , & ideo dari potest cognitio aliqua minus perfecta , quam sit cognitio Archa geli , quae comprehendat Fomucam a non potest tamen dari cognitio minus perfecta , quam sit cognitio Divina , qua Deus com prehendatur .

70쪽

ARTICULUS II

Num possis dari Visio Dei praec a - . V. IssicuItas est , Num possit cin mitio intuitiva Dei esse eodem

modo praecisiva, ac cognitio Dei abstractiva: ira scilicet, ut possit unum Divinum attributum videri sine alio , aut essentia sine attributis, vel Personalitatibus, aut una Persona Divina, non visa alia: eo prorsus pacto, quo possumus haec praedicata Dei attingere piaecisive per cognitionem abstractivam. Qua in re non disputatur, Utrum huiusmodi praecisio possit esse ex parte o

Diu : nam si supponatur ex parte objes Uiqua distinctio,. sive formalis ,. sive vise

malis., U. gr. inter attributa divina, tunc

per visionem Dei praecisivam attingeretur ex parte objecti unum attributum sine alio a. fi vero non detur ex parte objecti ulla distinctio, tunc per visionem praecisivam num attributum videretur sine alio, non

quidem objective, sed formaliter, quatenus unum discemetetur, de non aliud aeo pacto quo quando videtut Homo a Io ge, dicitur videri Animal notaviso sormaliter rationesi se per hoc ,. quod notassisternatur, num sit rationale Negant possibilem

hujusmodi Dei visionem praecisivam , seu

inadaequatam Thomistae communiter cum Suar. , Vasci. Molin. , Haunol. , Maur. Assi mant Scotistae, Granadus, Arriagae,. 8c R

centiores communius ..

VI. Dico equidem cum hac secunda sententia, dari posse visionem Dei formaliter praecisiWam ; ita ut essentia videatur sine attributis, Sc unum attributum sine alio , Prout explicavimus , sicut contingit in. cognitione abstractiva Dei praecisiva.. Prob. tum negative , tum etiam, quia de facto- Bcatus videt attributa partialia visione praecisiva ; ergo eodem pacto videre

leth praecisive attributa' totaliae. Antecedens pater; quiae Beatus. licet videat attri-hutum totale Divinae omnipotentix, non videt tamcn clare , & distincte Deum, ut potentem singulas. Creaturas' possibiles producere; aliten de facto in Deo viderentur

clare, de distincte omnia possibilia, quod

non admittitur , immo dinitatur , num id sit possibile .. Consequentia sequitur, quia sicut videtur Omnipotentia ut potenS unum

possibile, de non ut potens aliud, licet mirumque praedicatum identificetur x ita po-MUL formaliter attingi Omnipotentia sine

De Visione praecisiva. .

immensitate ,. aut Astitas sine attrit, is, licet identificentur ex parte objecti . Eeratio a priori est, quia Deus eth speculum

voluntarium, tum quoad suostantiam, tum

quoad modum; atque adeo sicut libere se manifestat, ita libere se manifestat hoc , yel illo modo, ostendendo Beatis hoc, veIillici suum attributum sive piatiale , sive

Neque dicas , Omnipotentiam non cO necti cum possibilitate Creaturae , Sc idcirco visa Omnipotentia non debent neces.sario videri clare, dc distincte omnia posisibilia .. Nam primo, in mea sententia Omnipotentia est ipsa possibilitas postibilium

formalis ,. dc necessaria . Secundo omneu Concedunt,. quod possint in Deo ae Beatis videri. aliqua pollibilia, quin Deus tene tur manifestare omnia ergo sicut potest Deus libere manifestare suam Omnipote tiam, ut potentem creare hoc possibile , non ut potentem creare illud ita poteshlibere maniktare Omnipotentiam non manifestata immensitate formalit .. Confirm. quia cogmtio experimentalis potest esse praecisiva formaliter . U. g. dum

attingimus experimenraliter actum amoris Dei,. quem. elicim ., Possumus ignorare, ain

sit supernaturalis, Sc sic attingere praedic tum amoris Dei formaliter, praescindendo aesupernaturalitate cum illo identificata .. Paruten visio corporea potest intuitave attingere colorem secundumsationem specificam, nota discemendo individualem; ergo a fortiora poterit intellectus attingere intuitive obj

ctum secundum unum. praedicatum form litur, & non. secundum aliud ,, prout comtingit per cognitionem abstractivam ..

VII. Dico secundo: potest pariter in Deo videri una Persona non visa alia opposita, ex. gr. videri potest Perlana Patrix non visa Persona Filii .. Prob.. licec relativa sint simul natura .

de cognitione se unde non possit unum rei tivum cognosci altero non cognitos nihil minus non eth necesse se ut eodem'. modo tendendi utrumque cognoscatur s. ergo

est una Persona Divina intestive videri non visa altera etiamsi altera opposita cog n sci tunc debeat ab1ti active. Antecedem patet,. quia potest v. gc intuitive videri se

8e Filius non viso Patre . Et da laeto com scitnus Creaturas intuitive, ut CrcaturaS,at que acleo ut dicentes cssentiatum respectin ac dependentiam a Deo, quin Deum cogno

SEARCH

MENU NAVIGATION