Pauli Aeginetae medici Opera, a Ioanne Guinterio Andernaco medico exercitatissimo summique iudicij conuersa, & illustrata commentarijs. Adiectae sunt Annotationes Iacobi Goupyli medici Parisiensis, in aliquot singulorum librorum capita

발행: 1567년

분량: 941페이지

출처: archive.org

분류: 약학

251쪽

cis radicula cum sisamo detrita. Item pollen,mulsa &oleo in coctus superaccomodatur. Quod si ulcus aegre polsit sursum repugnari,copolitis utendii est, outa medicamento dia prasitu, hoc est ex marrubio, simplici & coposito item,dia orobon , id est, eo quod eruis coctat, necnon dodecatheo Sc pityloxeno appellatis.Veru in tabem quae phthisis dicitur prolapsis,porra capitata,quae in chondri & ptisanae sorbitionibus contabuerint, exhibentur: quae simul per se bis cocta offeruntur. i'otus auteaqua coelestis erit,atq; mulsa i ode consecta Extrinsecus applicantur per initia quidem remissionu, cataplasma ex semine lini & polline ex decocto scenugraeci, uel maluae let mellis &folioru altheae. temporis aut processu,ad cerata ex butyro, cyprino, i aurino , & iride transitus est . quin & emplastri Mnaseiustis conducit. Verum si thorax fluxione infestetur, medicametum dialteon,hoc est,ex salicibus consectum recte imponitur. atq; superius in purulentis simplicia dicta, nonnullaq; compostat piis propinantur. Tulli uero grauiter affigente,thymum, hyssopum cu succo radiculae dulcis melle decocto excepta, sormataq;,sub lingua tenenda dantur. Caeterum coueniet ipsis 3e antidotum Mythridatis, diebus intercedentibus: sic quod ui- peris constat. Optimum uero auxilium est,& boli armeni potio.item Esdrae Antidotum,nihilo praedictis minus proficit.

De laterati dolore, quae pleuritis dicitur.

Cap. XX XIII. PLeuritis,qui nobis lateralis dolor appellatur,proprie inflammatio est mebr.inae, quae costas succingit: Huic simul accedit spirandi difficultas, tussis, febris continua, dolor usq; ad iugulum S praecordia pertinens. Sed pleur ticus morbus a iocinoris infamatione,in qua et omnia modo coprehensa apparent,his notis discernetur,quod pleuriticis dolor punctorius adsit,tussis alias seca,cum & crudus morbus significatur, alias cu sputo,quod humoris qui morbum facit index est. Rubrii siquide & subcruentu aeditur,cum sanguis superat. Fla-Dum uero & subpallidit,cu flaua bilis: quemadmodu rursus album & leuiter spumosium,cum pituita. Ob melancholicu uero seccum: nigrius pulsumq; durum & serrae modo inaequale

obtinent. Iocinoris autem inflammationi,neq; punctorius dolor, ne .l; pulsius adeo durus superuenit, uerum tussis perpetuo sicca

252쪽

seca & quae nihil emolitur,male habet: facies pallidior apparet. At quibus pleuritides ex musculorum exteriorum inflammatione creantur,quq proprie pleuritides non sint,iis cum eost sint sine tussi,sine sputo,ac sine pulsus duritie, ad manus tactum locus affectus indolescit : atq; si tumor purulentus non fuerit discussiis,extrinsecus incidi postulat, cum pleuritis quae

inflammationi membranae costas integentis sertur accepta,eo non seratur Illa nanq;,nisi uel extra,vel intus,expurgetur,purulenta colluuies empyema Graeci uocant,multo citius in peripneumoniam degenerat.

ε Curatio. et Taq; si dolor ad iugulum usq; peruenit, remedium est iam in guis dimissus sin autem ad praecordia descendat,purgatio.

Recentiores autem omnibus uenam incidunt, ueriti,ut opinor, turbationem,qua purgatio solet accersire. Quod si uires no patiantur, neutru facere oportet 'clysteribus acribus utendum: & si quidem dolor fuerit mediocris, aqua mulsa,& pt, sanae,uel chondri cremor propinari post illos debet. Vbi mombus inclinauerit,porrum cremoribus recte inijcitur, uel cala. mintha,uel pulegium,& urticae semen,cum melle delingitur. Porro uehementes dolores a corporis uacuatione leni edi sunt lana calente,aut sit surata imposta,aut etiam sementis ex milio,aut furfure per sacculos adhibitis, aut ex aqua calida, aut oleo in uescula. Lanasq; succidas i inponere utile est cu oleo S uino ex marina praeparato Vel sil iniicere, uel cataplasma diaspermon,id est,quod seminibus constat ex decocto chamae-meli,altheae uel sicorum pinguium,iridis,absynthii, mellis modico cu oleo nardino. Quarto die cibi erunt sorbitiones cum mellis mometo a septimo autem linctus ex amygdalis. & u ticae semine , ex melle simul contritis dabitur, uel eclegma quod ex butyro,& melle coctum est, utendumq; medicamen to ex melle cocto,quod quia sub lingua tenetur, Graeci uocae hypoglottida. Epithemata conuenient cum quod a graui odore dys es nuncupant, tum diasampsuchu, id est quod constat amaraco. Ite emplastru peganera dictum,locis doletibus utili- aer accomodatur. Praeterea ad curatione bulbi cu axugia cocti freque terseerut abunde. Aluo iniici debet ab inferioribus par

253쪽

piceae, amygculis amaris, lini semine, nuclio pineo, &amylo.

aequali portione cum melle. Quos torquent uigiliae medica men diacodyon delingere conueniet. Ex antidotis,& Athana .sa,&alijs ad hoc compositis utemur. I 'st quartumdecim unxdiena,si malum remanet,cucurbitulae ipsis admoueri, tenuior miseruari uictus debet Deinde morbo inclinate balneo aeger cre. detur,frigus uitabit,solidiore utetur cibo. At si inti ammatio membranae costas integentis non discutia,in pus transire uideatur, supra commemoratis utendum.

Ad laterum dolores Me febri.

LArerum doloribus sine febri, bdellium medetur, & costus, brassicae caulium combustarum cineri adipiq; mixta. Nam id medicamenti affatim discutit.

De cordis affectibus. Cap. XXXIIII.

Ordis affectus si quidem primario accidit,omni destita

tus medicorum auxilio,in p sentaneam mortem praecipitat: nempe cu inssammationem,eryspelata,& intoperies ualidas in acutissimis febribus ipsum experitur, uel sanguinis profluum ex sinistri potissimum uentriculi uulnere Aesi consortii lege afficiatur,cerebro,iocinore, ore uentriculi laborante,tum si ob tristitiam, metumq;,& alias plerasq; causas, syncopen appellatam, quae subitus est uirili collapsus istinebit,quaeq; indicatur,animae defectu,pulsuum paruitate, extremorum perfrictionibus,& sudore circunfluo.Qiue inquam sincope,si ualida est,medicinae locus non est. Si uires adhuc tantillum constant,aliquando ad sanitatem recursus est. Itide ualentes cordis palpitationes saepe ex sanguinis in eo concepti copia,aut seruore contrahuntur. Idem uero cor si incaluerit, magnam crebramq; aedit respirationem. si perfrixerit, paruam& raram,quomodo autem cardiacae syncopae possint emetari, secundo uolumine,inter ea quae febribus superueniunt,sumus executi. Tantum uero hic adij ciendum est,si symptoma euincit, postquam extrema perfricata fuerint,inunctaq; & post puluerem ex pauimento iniectum aliam uiri uni recreationi apta, particulis sudore difflatis iniicere emplastri modo conuenit

myrtum detritam, uel cimoliam cretam, uel succinum, uel malicorium cum manna, uel terram iamiam cum gummi.

Extremis autem frigentibus adusque iuguina & alas sinapi

254쪽

uel pyrethrum,uel adarce imponitur. Cibus erit panis ex aqua aut uino frigido temperato,suum petuculi,artacuit,rostra, alae, omniaq; frigida. Capiti frontiq; omphacinum, aut altringens aliquod cum gummi,uel rosarum decocto imponetur. Praecordijs & stomacho cataplasma admouebitur ex palmulis, rosis, Cenanthe,acacia,hypocystide& alumine.

De palpitatione cordis.

' roui Galenus inquit qui annis singulis uerno tempore

cordis palpitatione amigeretur. Aduersus quam uenae se

etionem trienniu expertus commoda, quarto anno sanguine prius misit quam symptomate corriperetur, atque ita securus fuit,eoq; modo multis subsequentibus annis factitauit,& conuenienti uictus ratione usus est attamen & hie ante senectute,

fato iunctus est,quemadmodum alii quoque omnes, nonnulli in febribus acutis sibita syncope oppressi similiter interierut alii ipse rum etiam citra syncopen,ueluti apoplexia tentati repente diem obierunt. Complures ita affectorum aetatem egerunt,minore annis quinquaginta,maiorem uero quadraginta.

De mammissarum lectibus. Cap. XXXV.

LAc a partu Lepe casei modo coactum mamillis inflammationes parit.Vtendum igitur per initia est hisce rebus. spongia mollis posca tepente imbuta, expressaq; loco apposite superaccommodatur illigaturq;: uel palmulae cupane ex posca in istiore contritar,uel ouo toto utendu est cum rosaceo,& cerati mometo,uel alumen, psylliumq; cum coriandro,uel portulaca applicato Vel lapis pyrites tritus cu cerato impositus illigetur. At distentione oborta,uel lacte in grumos concreto, panis ex hydre lato, aut mulso instar cataplasmatis iniicitur. Aut panis cum perdicii herba uiridi simul cu cerato. bis quotidie,aut tomen tu cum hydromel ite, uel sapa applica'tur. Quod si vero pondus serre no poterint,superfusione utendum eii ex dulci olco calete,per lanas delicatiores Fotus auteadhibendi ex uapore calidae aquae, uel decocto foenugraeci, uel althear,uel apii seminis. Detinere uero mamillas conuenit polline farinaceo cum seminis lini,aut scenugraeco cum hydromelite,aut sesamo quod cum melle aut butyro sit levigatum. Caeterum ne lac exugatur cauendum est, nam maior per lactationem materies illuc citabitur. Inclinante autem inuamatione,

i A ceratat ε

255쪽

sso PAVLI AEGINETAE

cerata haec recte induces, betam oleo incocte quo ad intabu tit, ipsam quide prolicito,oleo autem cerae modicum iungito, ac utitor. ALIVD. Ouorum crudorum lutea dece,cerato miscetur,qui unciae duae & semis cerae, rosacei unciae quatuor sine adiectae. Postquam radicula agitaueris,muriae quintum recipere potest indito,& rursus ubi permoveris,utitor. porro ad marmillaru durities,facit & medicamentu ex melle: tu omnia medicameta molliendi facultate donata. Cu uero in abscessu uer itur is utendu est,quae in parotidibus coprehensa, sunt item illis,quae, ubi de ascessibus tractandum eris,enumerabimus.

Archigenis de erosione mamiliarum cum malignitate . V Inti Adriani boni sextarii uiginti ,rhus quo coriarii, utuntur libra, cupressi pitularum tantundem, gallae omphacinae nigrae selibra, casiae tantundem. Contusa uino diebus decem commadescant,deinde coquuntur agitata cupressi rudicula,donec dimidia fere pars fuerit absumpta. atq; tunc herbae proiiaciuntur,siiccus coquitur dum mellis sipissitudo fiat,deinde ui treo uase reconditur. In ulceribus depascentibus mero utitor. Sin autem crassius fuerit medicamen,uino liquari debet:ut a plicetur mamillis depastis, auribus suppuratis, gingiuis ex humiditate putridis,intestinorum torminibus. Idem uero dolores etiam lenit,lacte dilutum. Asae mammarum exulcerationes communem reliquis ulceribus curationem recipient. .

Quomodo mamilla conserventur.

CVminum cum aqua tritum mamillis obduducitur, deinde spogia extrinsecus imposita, ex posca pectus cinctura stringito, a tribus diebus cumino deposito, mamillis florem bubhorum cum melle superaccommodato. Et deligatum rutius triduum sinito, idque ter mense facito. ALLvD. Cicuta in pollinem detrita, ad nouem dies imponitur: spongiaque extrinsecus, sicut coha prehensium est: pauculis diebus interpos iis idem facito . Quin & Naxiae cotis detrimentum, uirginummam milias conseruat tueturque.

Ad foedum axillarum odorem, sudationesqMe.

. Luminis liquidi partes duae, myrrhae pars una. Vino disso-- lutis utitor . ALIvD Plumbaginem combustam, uinoque odorato extinctam, ex uino terito, myrrhae momentum

iniiciens quoad sordium fiat spissitudo, ac utitor . A LI v I Argenti

256쪽

Argenti spumae drachmae sedecim,myrrhae drachma' dus,amomi drachma. uino excipiantur. A v D. Aluminis liquidi drachmae octn,amomi,myrrhae,spicae nardi, singuloi um drachismae quatuor. uino levigatis utitor .

i De Iomachi, praecordiorum o uentriculi asse- - us. Cap. XXXVII.

DE cibi fastidio quod febribus seperuenit, grandi fame .

quam Graecibuli mon uocant,canino appetitu,stoma

chi imbecillitate, animi desectu, insuper siti, singultu, . nausea,& syncope,libro superiore, ubi de febribus tractatu est, abunde disieruimus.quare de eisde rurium dicere opportunum non est. At inflammationes oris uentriculi & iocinoris, astria sentia misceri desiderant Na si sola relaxatoria medendi ratione curationem tentes,uitae periculum intuleris. Ob quam causam,sive oleu fuerit quod supersunditur,siue cataplasna, rectei adiicitur astringes aliquod, uerbi causse,absynthiu, uel nardinia: unguentum,uel melinum,uel & malu cotoneu incoctum. Ce ratum uero eius notae est quo subinde utimur,cerae cadidae uncia,per aestatem drachmis septe,aloes,mastichae, singulis drachmis,olet omphacini,vel melini,& nardini quantum ad spissitudinem in usu satis est. Sin maiorem requirat astrictionem,ubriam suerit imbecillis,ut ne cibis quidem si retinendis, admisceatur etiam omphacii drachma, aut absynthii succi aequalis mensura,& tertio ad haec hypocistidis,oepanthae,& rhus succi. Augendus autem cerati modus, qui aliorum medicaminum numero proportione respondeat. Quod si inueterascit inflammatio,indurescitque,uaria iam magis applicare oportet. tum ea quae ex aromatis nonnihil,& emollientibus,discutientibus que continent, cuiusmodi est quod ex meliloto praeparatur. Philagrianum,& quod ab odore grato ευω clis dicitur.& uiridis iaspidis torques a collo sit spensus,ut stomachum contingat magno est praesidio. In calida autem stomachi intemperier & adidore cum eius resolutione, uel animae desectu,uel quodam cibi fastidio, ex quacunque tandem occasione, pr terquam labri, aqua frigida cu uiae ace tbς succo propinatur,uel maloru cotoniorsi decoctu, uel pampini uitis, uel semen cucumis levigatu.ςum frigida. Veru stomacho uesicam aqua frigida repletq, uele cucumeris

257쪽

, E PAULI AEGINETAE

cucumeris ramenta imponito. Catapotia ρος siti restingue. sunt, danda,ut supra de siti a nobis dictu est. Porro medicamen .uod stomachum ex humiditate stipersua imbecillem, refrigeret confirmetq;,istud est. Rosarum uiridiu soliorum drachmae sex,dulcis radiculae succi drachmae quinq;. uino dulci excipiuntur,& ut sub lingua teneri possint,sormantur. Caeterum in quibus crassior pituita calefieri incidiq; desiderat,hoc medicamε

tum proficit,& sceniculi radicis cortis unciae duae, aceti sext rius unus & dimidius,aloes quadrans,mellis librae quatuor. Radices cum ace to coctae exprimuntur,abiiciunturq; Mel autem inditum ad spissitudinem usq; coquitur, & tunc aloe trita inspergitur. Tria huius cochlearia cum aqua sit muntur. quidam uero sine aloe ipsum pisparant iam uero medicamenta diaca Iaminthes his idoneum est. Quobus aute cibus acescit, coriandri seminis drachma,polentae modo inspersa comode b: bitur , uel mastichae cochlear, uel lactucae albae seminis cochlearia duo. Compositum aute hoc est, piperis drachma, anethidrachmae tres,cumini drachinaequatuor. trita cochleari uno noctu sub somnum ex uino temperato praebentur. Porro in quibus atra bile uitiosius est stomachus & inflatione laborat spongiae in accessionibus oleo acerrimo imbutae applicentur. Deinde si malum remanserit,alumen cum aere laeui,melle exceptum admouetur,sereos succus bibitur,uel menta potui inspergitur. Si flatibus turget stomachus,& distenditur, calaminthes decocto mediocris mellis piperisq;, mensura mixta exhiberur. Adstomachi peruersiones conueniunt mali granati acidi nucleorum succi partes tres, mentae succi pars una. Vbi coxeris quoad inunitatem coierint,ante cibum,mystrum unum dato.

ACeto scillite,aut sale conditarum olivarum iure, aut summitatis oleae decocto Os colluatur,aut etiam minimum ex ipso deuoratur. Inter omnia praesentissimum est,aloe aqua diuta Ad eos autem qui cibum non continent, quos ueteres proprie so machicos nominant, foenugraeci farina melli mixta, Se maluae semen tritum aridum applicatur. certum labro ex cera,irini olei sarce &castoreo ,

De cibi fasidio quod Graeci ομορε ira uocant .

AsTIDivii, quM aaoreria dicitur est, cum stom

258쪽

clius aut intemperie uiciosus aut humorum re)undantia pres

sus cibos auersatur. Calidam intemperiem testantur, sitis, m-doroli, oletosique ructus, si cibus quodammodo praeter uoluntatem si assumptus. item si frigidiora potius S elaboratu pervicacia, hac tetenti queant concc quere. Frigidam contraria andicant. neque enim in hac aegri sitiunt,neq; frigida siustinent. N acida nonnunquam eructant. Qui humorum uitio cibum resipuunt, partam ob tenuitatem, ac rosionem illorum ita laborantes,uentriculi demorsu torquentur, nauseaque magis αDti conficiuntur Quibus autem humores computruerint,interdum ii etiam febricitant At quos crasti uiscolique siicci male habent, j plane nec rosionem uentriculi, nec sitim experiuntur. communiter autem omnibus seperuenit nausea. porro si in uentriculi sinum humores se receperint, etiam hos ipsos euomunt .si uero, infarcti uel etiam imbibiti tunicis adhaer scunt, nausea Io luna, non uomitu praemuntur, praeterquam cucibos allampserit. Qui igitur ex calida intemperie fastidio laboran Mefrigerante uictu curantur, praecipue qui ex aceto allii mitur. Panis ergo posca imbutus esui, ipsaque posca potui datur. Item OZigala,& quam Romani mel cani appellant, quod ex lacte quoddam est opsonium , in tybi & portulaca, interim etiam aqua frigida , omniaq; mediocriter secundum eius quae subest intemperiei contrarietatem. Nam immoderatus hortiti sius, non modo non iuuat, sed etiam sepe insanabilem morbum efficit: Frigida intemperie laborantes, contrarijs medicari conuenit,uino ueteri S condito, hydrogaro,item anisi,rutae de petroselini decocto iam pipere ex aqua calida communi, uel etia ipso medicamine, quod inscribitur diatrion pipereon, uel cui nomen est diaca latiunthes. Dabis etiam nonnihil the-xiacae ex uiperis consectar, quae nec i psa, fastidio ob humorum copiam laborantibus inidonea est. insuper allia his & alimen

'edicaminis non line conueniunt. Sin autena humorum abundantia fastidium excitarit,tenues, mordacesq;,aut uomitu, aut per aluum euacuabis. facilem itaque uomitum redd: taqua temperata, uel mulsa dilutissima praebibita Satius suerit,si ante haec humectantia exhibeas alimenta, ueluti ptisanae cremorem, uel ouorum lutea. Caeterum quomodo ex facili Domas, priori libro est ex positum. At ii dissicilius aeger uomat, Praeliat materiam ad aluum elicere copiosiore tena peratCque

PAULI AEG IN. ii alimento

259쪽

as 4 PAVLI AEGINET Ag

alimento his prius humectatis. Purgans uero medicamelum esto,uel pici a ex aloe, uel ex malis colonijs praeparatum, cuIadiectum sit aliquid scammonia, uel quod constat rhodo melite. Si uero citra scammoniam aloes potius copia I plos euacuare liceat,melius feceris,eo quod illa stomachum ostendat . Quibus crassi humores uiscobiq; fastidij authores sunt medeberis extenuando ipsos incidendoque tum oxymel ite,tum lis Quae ex hoc & muria componuntur,ut cappari,Oliuis,lanapi αsmilibus. Non inepta sunt his,& quae ex frigida intemperie fastidientibus consuluimus,maxime post uacuationem , quae ni mirum fiet oxymelite Iuliano. Extrinsecus utendum quae cal- sacere stomachum S corroborare queant,inunctionibus & malagmatis,qualia sunt potissimum quod dicitur diaomphacos, S M arciatum aliaque consueta unguina rinsuper epithem ta,Baiium & Euodes huiusq; notae reliqua: his addentur exercitia & frictiones potissimum. Ad eos qui frigidi humidiq; hamoris, uel talis intemperiei uitio difficulter concoquunt , ci-humque respuunt, ea quae ex malis coloniis consiunt, perti nent . Dico autem quod uocant melo placvntion, item quod ex malorum cotoneorum succo praeparatur, tum quod ex carne eorum constat. praeterea dia citriu, idest ex cytrio confectum. Malagmata uero, Marciatum & quod ex acerbae uuae succo componitur. item Baton, Polyarchion,atque his lanitima. Sin ulcus fuerit in stomacho,aut uentre, omnibus acribus cibis & potionibus abstinere oportet, uti uero medicamentis quae leniunt,puta sorbitionibus ex oleo, tu ijs quae ex amylo, terra famia, lemnia sipargide S lacte, uel melle paucissimo conficiuntur, ut etiam purgent citra rosionem. Epithomacies ex palmulis cotone is,& polenta. Ceratum ex melino,uel rosaceo cum ammoniaco & thure . Ad haec Nelei epithema conducit, & emplastra ex salicibus,& Iceston. Norae ulceris sunt uomitus sanguinis, uel puris, uel etiam ramentorum. A D se lutum imbecilleniq; stomachum , di ob hoc cibum non concoquentem, valet hoc, Aloes, malu che,massyches,styracis singuli sextantes , ab synthii triens, cenanthe quadrans , gleucini selibra, melini quadrani uini quod satis est. Nonnulli etia cypheos & rosarsi singulos sex tales miscent. Haec in leuo-xe redacta, purpura,vel lana,excipi utur, ac stomacho imponim

r. u:da cerae selibra adiungentes,epithema ipsum faciunt.

260쪽

LIBER III. Ips

: Ad simos stomachi assectiones, hoc est uehemen

tes conuulsiorios dolores. Ptime facit pastillus Amaronum: invenies autem huius

scripturam,tum aliorum ad stomachu compositora mate etiam ad calcem libri de medicamelis compositis explicatam.

De statu uentriculi. Cap. XXXVIII. F L xv in ventriculo generantur,humoribus,uel cibis,exi

gua calidi tate in uapores dissolutis . nam frigiditas hoc nomine quod extenuare ac dissoluere no sit idonea, nullas flatus procreat. Vehemens caliditas cum non tantum extenuet, sed etiam discutiat, flatus generationem impedit .minor uero caliditas diffundit quide & trans inutat alimentu, uerum inus quam opus sti unde flatus excitantur: quare calidis eos medicamentis extenuare conuenit, cumini semine, & apij,&Hrondylij,& dauci, in oleo decocto . Ubi uero adfectioni adest Digiditas, ruta, bacca lauri, ni stella,& seniculum oleo incoquuntiir, miscetum; bitumen & oleum laurinum: Alsinflamatio dolores comitetur,in uicem calefacientium laxantibas uteris, acetu decoquens, cui gallinae anserisq; adipem adi jcias. iam uero polis fasciculus, uel calaminthae decoctu cui mellis pauxillum cum piperis drachma sit iunctum, flatibus infestatis auxiliatur . Haec itaq; , dum uehemens dolor inciderit, adhibenda consulo, dum mediocris, etiam menta ex milio sussciunt. Caeterum cucurbita bonae magnitudinis umbilicum undique comprehendens toto syirplomate frequenter subito liberat, castoreumq; ipsis prodest,tum ex posca potum, tum extritale C us Am oleo scyonio appositum. uel si cum tormine intestinoru flatus incidant, medetur Ite talus sitis cobustus,potusq; tormina & fla tus tollit. Ide facit aristolochia rotunda. Iam uero aduersus dolores flatuoses ex uetris obstructione, uel crastitie,uel perfrictione obortos,uinum meracius, a cibo sumptum Proficit. Vbi somnus accesserit, etiam ex toto leuat affectos,

De cholera. Cap. XX XIX. CHolera est immodiea uentris perturbatio sup a intra lex continua ciborii crud: tate proueniens quae inquam cruditas nonnunquam ex magna alimentorum prauitate, interim ex uitiosoru in humorum superfluo contrahitur.

Si igitur nauseabundus aeger est, & turbatur, cibis etiamnumn 2 crudi

SEARCH

MENU NAVIGATION