Francisci Grimaldi Societatis Jesu De vita oeconomica libri tres : cum adnotationibus aristotelicis

발행: 1738년

분량: 167페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

81쪽

Obsudet alta pios, turpisque senecta libellos, Queis sua virgineus temperat arma pudor. Scyria nunc illum Phillis, vel mollis Amynthas Detinet; haec sitiens docta venena bibit. Quidquid & excerpit fidi palloris ab ore, Protinus infixo sedulus ungue notat. Saepe pater secum, miratus talia, dixit, Cur meus hic non est, qui fuit ante, puer loccidit ille eius, sic est, puer; alter ab illo

Successit, dispar sed tamen ipse sibi. Nescio quid nocuit a J viciniar vidit, & haesit,

Captus ab insidiis, vafra puella, tuis. otia secerunt, ut amaret; inutile tempus Dum fluit, hoc pharetram tempore solvit Amor; Dirigit & saevas, Vulcania tela, sagittas, Ulla nec in vacuum tela rotata volant. Dum pastor, dum fida canum custodia cessat, Incustoditum perdit ovile lupus. Dum nox, dum vigiles lomnoque, meroque sepulti, Arcem qui subito diruat, hostis adest. Dum pigra mens nullo se se custode tuetur, i Nullus & excubitor, consiliumque domi est, Tum tacitus surrepit Amor; vexillaque victor Explicat, & capta mentis in arce sedet. Da puero quod agat semper; vel Inertibus horis . Ne sit iners, satagat provida cura patris. Materiem si sorte domus nil praestat agendi, Auctor eris, quid agat, quaerat ut ille foris. Rura petat potius, mandataque certa colon Pro te, dum podagra tortus es ipse, ferat. Mitte salutatum cognatos, visat amicos, 'Expediat quaedam, teque jubente, sino . Cla

82쪽

LIBER SECUNDUS. 19

Claustra, sacrosque adeat primo de mane penates, . Quos colit Umbriadum Numine plena choors. Nec Lojolea rigidus de gente Sacerdos Desit, virtutis quo duce signet iter. Si nihil ista juvant, venatu membra fatiget, Fallat & incautas gausape tectus aves. Saepe inconcessam pellit concessa voluptas;

Vanescitque vetus cura, repulsa nova. Strymo na dum tranat nemorum vastator Achilles,

Torvus & AEmonia cuspide figit apros, Matris Acidaliae sertur risisse pharetram, Desensus studiis, casta Diana , tuis. Ast ubi celsavit molli Lycomedis in aula, Inter semineos, femina & ipse, choros,

Risit Amor, pharetramque movens, nunc accipe vulnus,

Dixit, & imposito ter pede pressit humi. Me duce, semineis, puer, a congressibus absis, Si tibi mansuri cura pudoris inest.

Nocturni cantus, debacchataeque choreae,

Cymbala laminea pulsa, repulsa manu, Vinaque, Me xiacusque latex, & crusta Sabauda, Vinctaque Hyperboreo cinnama odora gelu, Enervant animos et quid femina culta per artem . Dum jacit ardentes, Cypridis arma, faces: Moesta Syonari relegis qui carmina vatis, Carmina flebilibus deproperata notis, Quod praedata suos fallax sit semina sensus, Hanc tantis summam questibus esse vides. Non puer a tantis timeat sibi casibus t aetas Mollis, & in vitium cerea sponte sua tUt vult, expectet sibi commoda tempora virtus.

Ut se digna gerat, diuumeretque dies.

.' Praeve

83쪽

ε, VI WA OECONOMICA

Praevenit aetatem vitium, nec longa Inoratur

Tempora; dum discis, iamque docere potes. Difficilis cultura manet, violasque , rosasque, Virgineaque legi lilia digna manu. Proveniunt sed sponte sua mala gramina passima

Surgit in invisos campus ubique rubos. Quid, si dum veri speciem mentitur amici, Has male qui flammas ventilet, alter erit 'Tunc pudor exuitur, virtusque eliditur omnis rFerrea sternaci tunc juga demis equo. Caeruleus nautis color est, quia semper oberrant

Illorum ante oculos caerula regna maris.

Vultus & AEthiopum niger est, quia Solis ab aestu Paullatim fliscus ducitur ore color. Sic malus est, quicunque malo sociatur, & hujus Αspectu capitur, colloquiisque frequens. Nec quia sit facili puer indole praeditus, illi Attenti desit sedida cura patris. Quid juvat ignavum silvescens terra colonum . Quae segetes largo ferret opima sinu lVinea quid facili prodest in colle recumbens, Si pigro torpet sentibus hirta sit ut Filius hic bona multa patri, patriaeque daturus, Si par ingenio cultus adesset, erat; Defuit ingenio par cultus; ferre parenti Commoda, cum posset plurima, nulla tulit. occupet hunc hona 23 cura patris; moresque docendo Formet, ut assilescat frena, modumque pati. Luserit aequales inter; tu testis adesto. 'Si potes, aut pro te qui magis aptus erit. Opprimat hic socios nimio ne jure, cavebis, Aut sumat justo plusve, minusve sibi. l

84쪽

LIBER SECUNDUS . 6r

Praemia ne victor, poenasque reposcat acerbe, Pignora neve neget, si modo victus erit.

Justa quidem primo primis assuescet in annis Velle, sed di juste mox quoque justa volet. Prodeut hoc etiam; quidquid facturus honeste es.; In partem veniat muneris ille tui. Largiturus eris si quid miseratus egenos, Pro te pauperibus porrigat ille stipem . Si quid solvendum, numeret puer aera, Jubeto δNe mox praecipiti dissipet aera manu . Adde simul, vitae quantus sit fructus honestae, Pax animi unde fluit, mentis & alta quies. Mens mala praeterea quanto collisa tumultu . Poena sit ipsa sibi, suppliciumque , refer . Hinc via paullatim fit moribus; hi quoque posthac In similes actus ponderis instar eunt. Dein ubi jam virtus firmis radicibus haesit, Dulcia cultori poma datura suo est. tamen 26 ) exempli monitis vis desit in istis, Pondere calla suo verba monentis erunt. Sic bene quae frictu non incaluere frequenti. Nequicquam stipulas succina lenta trahunt. Sic hene qui magnes non ante paratus ab arte est Segnis ad Arctoi vertitur astra poli . Viva domi censura pater sit, oportet; idemque Quod docet, exemplis imbuat ante suis. Scilicet egregius ca doctor virtutis, honestum. Quod tu non teneas, rite docebis iter ἰEbrius & calices inter, ructante falernum Ore, puer jubeas pocula parca bibati Versantem talos si te noctuque, diuque Viderit, ut talos oderit, auctor eris

85쪽

Allicit exemplum, positum est ubicunque: sed uno In patre vi .n legis praecipientis habet.

Hactenus unde boni mores: nunc persequar artes, Queis tenera puerum mente vacare decet.

Crande sit exemplar 28 vobis natura, colendae Debita quos prolis cura, laborque tenet. Cantat, Ovat, saltat, gaudet natura moveri In pueris, uno nescia stare loco. Quod facit arcanis naturae motibus actiis Duriter, hoc faciat cultus ab arte magis. Dum digiti faciles, dum vox magi S apta canendo est, Et canat. & tenero pollice pulset ebur. Sic est: occulta trahimur dulcedine cantus, Et gens ad numeros nata, modosque sumus. In muri coiere fidem testudine blanda, Dum vocat Amphion saxa, Aracinthe, tua. Mulcentemque seras, volucresque ad plectra citantem,

orphea suspensis audiit Hebrus aquis. Scilicet ad mores cantus facit; otia virtus Hinc sua perpetuo fella labore trahit . Pectora purgantur vitiis quoque, frangitur ira, Spes & depulso laeta timore redit. Cantus & aethereis mentem concentibus addit . Attonitosque super lucida claustra rapit.

Non tamen intortis, nimiaque ex arte rotatis Musica vox numeris munera tanta dabit .

Semivir his capiat plebejas cantibus aures, Distorquens animos mille cupidinibus. Fingendis puer apta canat mihi moribus, unde

Et curis animum, tristitiaque levet . Nec mihi sic cythara carmen naeditetur ebuma, Ut plus, quam deceat, doctus ab arte canat. Eras

86쪽

- LIBER SECUNDUS. 63

Iera, . tubaeque procul, violentaque tibia cedant, Non haec ingenuas nata tenere manus.

Squamiger haec inflet Triton sub gurgite, I hocasDum vocat immanes, squamigerumque PecuS.

Eligat illa puer, facili quae pollice pulset,

Quaeque egeant minimum gesticulante manu. Quin matura viri cum jam successerit aetas, Plectra minus jubeo tangat eburna frequens. Publica tunc hominem , majoraque munia poscunt;

Si bene de tota judicet arte, sat est. Det quoque 29 compossitos librato corpore saltus,

Dum puer occulto vividus igne calet. Turbinis in morem nunc hastam vibret in auras , Stringat S immoto, dum redit illa, gradu . Bellica nunc varios sinuet vexilla per orbes, Nunc latus innocuo comparis ense petat. Lignea stat moles, cervicem imitatur equinam, Se se etiam hic vario pensilis orbe rotet. Corporis hinc motus paullatim allitescet ad omnes, Unde animis constat, corporibusque vigor.

Hinc ubi bella vocant. commiliaque proelia servent, Aptus ad invicti munera Martis erit. Turpe, 3o figurandi non artem nosse; figuras Circinet, & calamo rubra fluente notet. Partibus apta suis deprendere corpora, quantiam est lo quantum est oculos non habuisse rudes lHinc simul empturus, quidquid constabit ab arte, Non ita de facili decipiendus erit; Artificumque manus noscet, variosque labores, Et quo res pretio, quaeque notanda venit. Ecce vocat 3I teneros formatrix Pallas alumnos Haec quoque vult annos fingere Diva rudes. Omnia

87쪽

Omnia prima puer discat bene: scriptitet apte, Atque emendato puriter ore legat. Sic est, prima magis delectant, fortius haerent Prima , minus inulto posteriora movent. Forsitan hic quaeres , 3a privata, an publica Gymnas Praestet ' vix monitis res eget ista meis. Publica privatis praestant: sit publica Pallas, Publicus & doctor; publica norma placet. Aspicis Elaeo fervent qua pulvere currus, Ut palmae cupidos nobilis ardor agat l arcer ubi patuit, volat hic, super ingruit alter, , Non expectato tertius axe subit. Sie ubi densa sedet docto sub Rhetore pubes, Fortius extimulat pectora laudis amor. Nec mihi displiceat, pugnae sub imagine certet Si puerum geminos turba secuta duces.

Poenorumque rotet puer hic vexilla, Quirino Amula, Romuleas ventilet alter aVes. Praemia tum ponat victoribus apta magister,' Et justam victis, quam meruere, notam.

Adde, quod hic certo doctrinae limite Pallas Constat, quem legum publica jura probant. Finge, vagum & nulla devinctum compede legum, Quemlibet, ingenii quo serat aura, sequi, Haeresis, & fidens occultis fraudibus error, Serperet in regni praepete membra gradu, iErgo ubi sana magis Pallas sit publica , primos Doctrinae latices hauriat ore puer. fHic linguam 33 sermare prius, mox simplice vero, iEt mentem, & pectus perpoliisse decet. Felixi de rebus qui cum bene sentiat, idem,

Quae sentit, possit verba per apta loqui. Ille

88쪽

LIBER SECUNDUS . 6s

Ille Tyrannorum fortunam jure superbam Despicit, & fluxas, munera sortis, Opes. Tu, pater, interea puerilem ad grandia nisum. Muneribus, puero quae magis apta, juva. Auspiciis aperit Ianus selicibus annum, Strena sit, & parvo munere laetus eat. Ut recreet sessas operosa gymnade vires, Rus petat ad paucos, vere tepente, dies. Sepositisque cibis privata in lance serendis ,

Muneret hunc tremulo vertice canuS avuS. Ipsa neat puero mater studiosa lacernam, Qua contra brumae frigora tectus eat. At non caesaries serro candente vibretur, Nec sit omniato mollis Odore manu S.

Vix formae succedit amor, cum Pallade Phoebus Cedit. & Aoniae, turba novena, Deae. Ne tamen haec facias, si te vel Curia magno Districtum rerum pondere sorte vetet: Aut proceres inter domina versaris in aula, Publicus aut patriae frena Senator agiS, Elige convictus; 3 sic uno tempore prolis Moribus. R studiis consuluisse potes. Qua vetus Agrippae templum est, sublimis ad auras Tollitur . ex omni parte dirempta domus. Obvia porticibus se se explicat area vastis, Apta rudimentis, cruda Minerva, tuis. Hic choreas nectunt, hic ludicra praelia miscent, Nobile fraenatis lucet & agmen equis. Atria sed nimium lentum ne prima morentur, Nunc alio cum te nobilis Aula vocet. Aspice dispositas sublimi in fornice ceras Quisquis es, & magnam devenerare domum.

89쪽

66 VITA OECONOMICA

Aspice Romulei tot lumina clara Senatus, Quos Tyrii rarus muricis ambit honor. Vis regnatrices coeli, terraeque tiaras Cerneret quas cernas, Aula superba dabit. Patrum sacra comas queis protegit infula , turbam Ire per immensa in lumina se ita negant. Cum tamen innumeris pacis decorata tropharis Sit domus haec, studiis frigida Martis eriti Non tot ad Iliacae venerunt praemia palmae, Signa sub Atridae, lumina prima, duceS, Non tot Achaemenios fraterna ad bella profectos Ductores hausit Martis utrinque furor, Quot domus ista duces praeclaros protulit armis, Seu terris gererent praelia, sive mari.

Hac dum saepe puer tacitus spatiatur in Aula . Haec illi quantum ad grandia calcar erit lSic onerata videns generosis atria ceris Scipio, & aEmiliae clara trophaea domus, Evertendar animos Olim Carthaginis altae, Bellaque praecepit mente futura Puer . Parte alia pandit vasta se mole theatrum; Haec quoque non unis usibus aula patet:

Namque ubi sat lusum per ludicra tempora Bacchi,

Tempora quae soccus, quaeque cothurnus amata

Palladis haec iterum transcribi gaudet ad usus, Totaque Palladiis perstrepit icta sonis.

Seu juvat Aonio deducere vertice musas, Saevaque Moeoniis bella tonare modis, Seu Peripatheticae rimari dogmata chartae, Altaque divini noscere scita Thomae, In medium discimi r tum circumstante corona, Praemia ciuisque sui certa laboris habet. Quanta

90쪽

LIBER SECUNDUS. 6

Quanta domus probitast quam tuti a iudice mores lQui pudor, & veri quantus honoris amori Sensim Roma suos ad grandia format alumnos, Et magnis rerum pascit imaginibus.

Non Clypeum Mavors, non arcum semper Apollo, Pallas & anguiferae Gorgonis arma gerit. Iuppiter Sinaeo nonnu tuam a fulmine celsat, Et ducit nectar, qua tulit arma, manu; Ergo per autumnum, cum Romae plumbeus Auster Imminet, & proceres proxima rura petunt,

Τibur secedunt, ubi vertice villa superbo Surgit, grande tuae, Spinula, mentis opus, Palladis hic studiis non Iongum ad temptus omissis, Omnibus ingenua est cura quiete frui. Detinet hos Anio, dum per juga spumea montis, In medium abrupto scinditur amne cadenS. Pars genium mirata loci, se simplice pascit AEthere, prospectu liberiore fruens: Rudera pars relegit, veterem spirantia fastum , Ruraque magnificis condita Caesaribus. Villa sinu reduces mox excipit ampla beato, Ingenuaque parat conditione dapes. Mille dat haec ludos, mille oblectamina pandit; Hic canit, hic dulces temperat arte fides. Ille pilam versat, quatit alter follibus auras, Brachiaque obnubit denticulatus acer . B ustica saepe etiam nullo Comoedia comptu, Effundit subitos facta sine arte sales.

Dant plausum montes; reduces gratatur ab antro, Annosum quatiens cana Sybilla caput. At vos o lecti juvenes, spes maxima Romae,

Sanguis ab Ausoniis integer haustus avis, . E a Qua

SEARCH

MENU NAVIGATION