Institutiones pathologiae medicinalis (Editio Tertia)

발행: 1781년

분량: 574페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

3Iest, sese insuper in singulis sere adjungere bl et idea nodi, quo vis dolorifica in partem agit, praecipuae sic dolorum disserentiae , ac totidem veluti species constituuntur uti sunt distendens, graVans, stringens, contundens, pulsans, scindens, pungens, terebranS, rodens, mordax, urens, c. Nimirum ob perceptionum similitudinem comparamus, quas dolentes in corpore patimur, injurias cum laesionibus, quas vires mechanicae, physicae, hemicae, soris admotae, nobis inserunt. Nec

improbabile est, similes sensationes similibus cieri fibrarum sensilium mutationibus, atque ideo abdita ex manifestis poste explicari. An vero Grecto hinc inseras , cujusvis doloris causam

nunquam non potentiae, quae continui se lutionem inferre partibus minetur, deberi aut saltem in blidorum potius violenta affectione , quam in liuidi per nervos impedito motu, O nendam esse 2

432쪽

men, inter . morborum symptomata non

minus , quam dolor, reserenda est. Etenim aut pars affecta sensu caret, pressis, stupefactis, destructis nervis ob tumorem, UXationem, fracturam, contusionem, Vulnus, siphace lum, c. aut sensbrio communi impedito universa vis sentit,ndi labascit in apoplexia, sepore epi-lepsia, con vulsione, catalepsi aut eodem perturbato mens alienata est in deliriis: aut denique languente vi vitali, ac vigore circulationis, sensilitas partium collapsarum una torpet in extrema debilitate, animi deliquio syncope. Ex tranquilla tamen doloris patientia haud satis tutum videtur concludere, partibus irritatis sensium vel negasse naturam , Vel morbum abstulisse. 679 Pruritus, sensatio dolori proxima, Vol Uptas e mutato corpore nimis

intensa, hinc doloris initium, ponit irri tationem sense quidem non tristi, sed inquietante tamen, molestam, qua sit, ut partem assectam scalpere, fricare, aut

433쪽

quovis alio modo agitare, Veluti cogamur. Ut igitur leves motus mechanici, tactio, reptatio, frictio, vellicatio partibus, quae, quia tangi non consueverunt, delicati sensus sunt, titillationem inserunt ita pleraeque Qtentiae dolori- sicae 673), cum mitius agunt, partem v minus teneram assiciunt pruritum creant. Acre praesertim multiplex, leni rosione morsuve in cutim agens, saepissime hunc sensium movet. Unde insabie, impetigine 'erpete, erysipelate, variis

exanthematibus, pernione phtheiriasi, aliisque vitiis culaneis,tumo in variis ca- coch miae acris speciebus,frequens haec .molestia. Est etiam in hac assectione locus consensui, quo fit, ut irritamenta, quae in alias partes agunt, in aliis pruritum cieant. Docent vermes intestina-lesin vesicae calculus. 68o. Quando autem plerisque naturae necessitatibus si quoque indita est pruritus species, qua nos admoneant invitentque ad motus sibi compellentes; patet istam sensationem non b-

434쪽

R. lius este se perficiei, sed ad internas etiam partes pertinere, inque his ex inorbo incitari vehementius posse, ut tempore graduque incongruis Urgeat. Referre igitur huc licebit multifarios illos stimulos, qui ex causa morbosa

oriundi , aegrotantes ad tussim , ser- nutationem, oscitationem , pandiculationem, e XCretione Varias alvi, urinae,&c compellunt.

681. si interior quidam pruritus, absque frictione, aut motu animali, intolerabilis, quem in hystericis hypochondriacis quandoque membra singulari intus concipiunt, nullo licet simulantis etcrimoniae indicio. Irritabilitati si9O hunc attribuas, Ua fibrae partis , in oscillationes immode.

ratas actete facultatem sentiendi inquietant. Is aliquamdiu durans sponte athdem, more spasmorum, solvitur; at nonnunquam periodicus statis intervallis denuo accedit.

435쪽

Anxistas. 682. ΥΙ praesente malo dolemus; ita imminentis, quod averti aut superari nequeat, de meticulosis Q licitat angitque, eo quidem Vehementius, quo malum graVius, minusque aut evitabile, aut eluctabile videtur Anxietas idcirco tristis quidem pariter, ac dolor, sensatio est, at cum hoc minime confundenda, longe terribilior, ipsa quandoque morte intolerabilior. 683. Quodsi igitur anxia mens redditur ex corpore suo affecto, credibile omnino est, causam subest corpoream,

quae commune senserium ita mutet, ut ideae eXcitentiar, quas mens nec absqUe horrore percipere ac contemplari, nec

tamen Ma se depellere possit. 684 Perinde autem fuerit, Utrum

senseri communis illa 683' mutatio

debeatur respondeatque statui corporis revera periculos , crius perceptione animus merito angatur an conditioni minoris momenti, quae panicum modo

436쪽

terrorem incutiat 674). Anxietatis gradus utrobique idem esse potest;

quamvis consecutiones multum diversae sint. Ita mutui inter mentem corpus commercii leges serunt. Inde vero notabilis oritur anxietatum dime

rentia.

68s Quum delirantes , dearum confusione, tristia quaequein calamitosa sibi fingunt impendentia, mens in extremum saepe angorem conjicitur, corpore licet non , nisi ex turbis senseri communis , laborante. Hinc plerumque mala a soris potius, quam ex morbo, sibi imminentia imaginario metu prospiciunt. Haec species in phre nitides melancholia frequens, dolori

imaginario 674 ssimilis , molestior, quam periculosius 68 ).

686. Verior ex corpore nascitur an xietas, sicubi obstaculum quoddam conatibus, quibus natura utitur ad expellendum aliquid, quod sibi intus incommodat, magnopere resistit; ut metus sit, ne non sussiciant. Anguntur ideo, qui '

437쪽

ANXIEπAs. 37bus , cum materies excernenda praesto est atque Urget, excretio tamen alvi, lotii, perspirabilis, sudoris, sputi, sanguinis , c. impeditur. Inde , o limina ad haemorrhagias , Omit Um,

partum , Vacuatione criticas, metastases, exanthemata, aut ad calculum, Venenum , aliave eterogenea noxiaque eliminanda , nec non flatus concluses, 4ubito, ante tempus, Up- presias excretiones, vel intro repulsus eruptiones, angor comitatur. 687. Porro frequentissimam anxietatis causam ponunt impedimenta respirationis, quae cum sanguinis per pulmones trajectui obstent, ancipiti vitam periculo premunt. Multiplex itaque vitium pulmonis varia materie in farcti, spasmo constricti, tumore tuberculis, vomica , ulcere obsessi, aut aere, aqua, sanguine , pure, Umore, aliove thoracis affectu extrinsecus compressi fistulae item aeriferae fauciumque, qua spiritus meare debet tum diaphragmatis ac ceterorum, qui respirationem ad-

438쪽

438 ANNI Eae A s. juvant, mustulorum aeris denique rigore, calore, leVitate , humiditate, elateris desectu situ, inquinamento, pe

cantis multifaria labes et ad que huc

faciunt.

688. Paris emcaciae sunt, quaecunque cordis actionem, atque adeo circuitum vitalem vehementer turbant; sive vitium subsit cordis, pasmo, inflammatione crysipelate ulcere, polypo, a neurysimate, hydrope tumore quo Vis, concretione assecti, alienave materia obsessi sive aliunde nata obstacula impediant, ne cor moderata contractione sanguinem satis libere cavis sivis expente re queat. Imminens hinc circulationis iussocatio naturam urget, Ut motibU3 duplicatis, non sine summa an Xietate, contra insurgat. 689. Quocirca spasmi, repletiones, distensiones, Obstructiones, compresssiones viscerum, quae abdomine con tinentur sicubi humorum per vasa motum valde impediendo resistentiam cordi auὐent Deo quidem certius in angores

439쪽

ANXIETAS. 439 coriiciunt, quo magis una diaphragmatis pulmonumque motui obstant, proximum cor lacesiunt. Huc igitur anxietates hypochondriacae reseruntur. 69o. Postremo quoque angimur, cum ob vim Vitae quacunque causa defetiscentem ITO), motuum vitalium ac circuitus humorum extinctio intentatur Docent Violentae nervorum affectiones, cordis debilitas , ingruens animi deliquium , sphacelus vitalia invadens , C.

69i. Ex quibus 68 ad 69i rite

consideratis perspicitur, plurimis ac valde diversis morbis istud sympto in sese comes adjungere;&, quamquam haud aeque semper periculosium est , nunquam tamen a prudenti Medico negligendum esse Systemati vitali datus hic monitor magis etiam, quam dolor 67s), attendimeretur; quum saepe aut periclitari vitam an nunci et aut hac quoque mortem

440쪽

EXERCIT SENSUUΜ LAESAE. Exercitationes sensuum laesiae.

692. OFFENSIS sensius communis, proximum est,subjungere, quae adsensius singulares, quos externo internos que vocant , pertinent, symptomata. Verius haec, quam priora, ad actiones laesas reseruntur quum Vitio organorum sensatio non, ut decet, perficiatur.

Uti vero ossicina senseria pro diversitate qualitatum sensibilium, quas aliis atque aliis partibus excipere debet, multum discrepante apparatu est instructa; ita multiplex hic a statu sano alienat , nec ubique eadem , accidere potest. De singulis igitur seorsim agendum. Istud tamen

omnibus commune est, ut, instar ceterarum actionum, sanitatem siuam in mediocritatis quodam ambitu, congruo que tenore , positam habeant a quo cum ultra citrave deflectunt, in vitio esse recte icuntur Laestiones adeo in Universum ad desectum, excessum ac depravationem commode reducere licebit.

Tactus

SEARCH

MENU NAVIGATION