장음표시 사용
401쪽
.ΜΟRBIFICARUM CONSTITUΥ. AOrbum, si potentia nocens Upervenerit. Docent semini haereditaria, quae una cum homine ad certam Usque aetatem
adolestunt, priusquam sese eXplicent. 628. Morborum, qui ex aliis morbis, tanquam ex seminiis sui. 62Iy, nascuntur, multiplex origo est. Etenim alias morbus primarius, sibi permissus, vi sua in aliud genus sese convertit, singulari hominis, partisve quam occupat , constitutione adjutus. Alias naturae hoc opus
est, cujus dum motus 98β seq.)morbo
superveniunt, hunc mutari oportet. Nonnunquam congrua Vel incongrua medicatio, rerumVe non naturalium casu aut
consilio accedens potestas mutationem inducit. Morbi quoque materies, bene vel male e sede sua in alias delata partes, pro harum diversitate morbum variare
potest Quandoque symptomata sint
potentiae nocentes, quae morbum morbo aggravant 97, Os, ΙO9). Nec raro quod de morbo utcunque sanato reliquum est, seu materies fuerit, seu vitium selidis fiuidisve illatum, seu virium mo- Aa a tri
402쪽
qoa DE DIFFERENTI CAUSARUM tricium labes aliqua , seminium ponit, quod neglectum levi occasione denuo in
morbum prorumpat. Consensius etiam
atque conspiratio 6o9 facit, ut, malo
in alias atque alias partes diffuse ex morbis morbi oriant Ur. 629. Pro multitudine autem seminiorum, quae in homine insitant, crescit&numerus potentiarum nocentium, morborum possibilium occasiones multiplicantur, augeturque adeo proclivitas ad aegrotandum. Quum igitur a se miniis naturalibus, tum communibus
munis sit natura illi quidem ad morbos pronissimi prae ceteris est debent, qui propriorum multa ac gravia habent, morbosiis insuper cujusvis generis 61 ad 62 L laborant. Unde patet, quaenam sit constitutio debilis, quae O- busta, qui status valetudinarius, qUaenam debilitas partis singularis Cur debiles, exacto rerum non naturalium regimini addicti, saepe minus aegrotCnt, diutiusque sani vivant, quam robusti κ' cesis
403쪽
cessibus quotidianis impliciti 2 Distatu
tam juventutem haud raro senectus manet miserabilis contra. 63O Liquet porro, quam utilis haec doctrina sit Medico, rationalem artem profitenti, ad ea, quae morbum praesentem faciunt, recte cognostenda. Qua .liscunque ille fuerit, simplex, an compOstus; origo certe ac natura ejus vix rite intelligitur, nisi constiterit, ex quibus nam tum potentiis, tum seminiis, inter se conjunctis profluxerit. Et quanquam seminiorum consideratio non in omnibus aeque momentosa videri possit, est tamen in plurimis eoque magis, quum
non diatheses adeo mere pastiVae, quae potentiarum actionem modo ocipiant, huc referantur; sed vel maXime activae, quarum Vires, a potentiis nocentibus tantum excitatae, his ipsis saepe longe validiores, totum quandoque morbum, aut
potiorem certe ejus partem, sibi selis vindicant si, 99 Ioa). Quin minus etiam a Practicis praeteriri debent, ut qui inter morbos singularium hominum versantur. 4 3 634.
404쪽
o DE DIFFERENTI CAUSARUM 631. Medicum igitur aegri examen quo vera causae morbi cognitio nitituri a , non classes modo singulas rerum non naturalium Vitaeque ante actae rationem, complecti debet dedd universam hominis constitutionem, quaeque in hac cum communia, tum propria,
quae secundum aut praeter naturam, insunt. Ita nimirum Utrumque genus principiorum, quibus morbus emcitur 63 o), sese demum manifestat. Quodsii vero alterutrum sorte ex se lateat, detegi id tamen quandoque potes alterius noti principii comparatione ad morbum, per suos effectus cognitum qs III), facta. Potentia nocens saepe seminium, aut hoc vicissim illam, sic prodit. 632. Atque hac demum methodo etiam felicissime invenitur eorum, qUae Practico agenda sunt, ratio modusque cum in prophylaxi sanorum, tum in aegrotantium curationibus. In tuta sanitas est, cui non ca Vet Ur, ne aut succrescant seminia, aut nata sese explicent. Nec
morbus plane tollitur, nisi stibiata univer- fa
405쪽
ΜoRBIFICARU CONsTIΥUΥ. ossa complexione conditionum, quibus Q. vetur: quod cum in morbis multum complicatis, aut inveteratis, rarissime simul obtineri possit, aliarum post alias correctio suseipi debet ut minutatim deteratur, quae uno impetu dici nequit, causa mali. Si quae porro morbosa seminia sit persunt, quae tollere nefas, sepire tamenin haec aversis nocentibus poten
Vires Naturae medicatrices. 633 IΝ tanta rerum nocivarum multitudine cum rari sint homines, qui satis circumspecte vivant, pronum es credere, longe frequentiores fore morbos, quam observatio doceat, nec cuiquamdiu incolumem perstare sanitatem posse.
Conferre quidem potest, neque sissicit
tamen ad avertendos morbos, requiri semini ac potentiae nocentis analogae Concursionem, ut nascantur 7s ad 78): quando concurrendi occasiones adeo multiplices stini. Oportet itaque alias subesse causas, quas operae pretium
406쪽
634. Quemadmodum natura humana morbos mortemque aversatur horret say; ita suis quoque viribus instructa est armisque, quibus sese ab illis tueatur, quaeque non minus in corpore, quam in mente, insitans,d quanquam diversa, in eumdem tamen finem omnia conspi
63s. Continuis vitae actionibus expositum corpus, proprio suarum partium motu attrituque, cito destruitur. At facultate etiam nutriente gaudet , qua a teriem extraneam sibi appropriando jacturam jugiter reparat, inque perpetuo suae materiae fita X ac mutatione idem tamen atque incolume sese Conservat. Sic inevitabili morborum mortisque causae certissimum opponitur remedium. 636. Rusdem quoque ordinis est facultas admirabilis, quae selidae compa. gis vulnera, fracturaS, Ulcera, VCXata, ni utilationes, artificio inimitabili, consolidat, redintegrat, resarcit. Ea quamvis majori gradu nonnullis animantibus
indita sit , quam homini huic tamen
407쪽
MEDICATRICES OTtam eximia inest, ut merito universae Chirurgiae sundamentum habeatur. 637. Praeterea uti corpus suis viribus alimenta coquit sibique assimilat; ita non minus facultatem nactum es morbosa, qUae praeter naturam stant, subigendi atque contemperandi. Hic ille tam salubris
πεπασμος, quo Conditiones noxiae eorum, quae morbum intentant aut faciunt,
ita mitescunt, ut vel innocuae fiant, vel ad commodam ejectionem expeditae. Quidquid in crisibus salutare est, hac potissimum virtute nititur. 638. Inter praecipuos hujus facultatis 63 effectus memorari meretur suppuratio, setius naturae pus, arte quavis sita perius, praestantissimum adversus cruda, acria, obstructa, inflammata, Vulnerata, Ulcerosa, emortua, quae aliter sanari nequeunt, remedi Um.
639. munctoriorum in stiper summa hic est utilitas 299 ; ut quorum beneficio nocentia, aut nocitura, sive a foris ingesta fuerint, sive intus nata, mature
ejici possint. Nec ordinaria tantum usu Aa s veni-
408쪽
veniunt, hiando materies morbosa expelli debet; sed inconsuetas etiam vias modosque adhibet natura ut haemor. rhagiae, vomitus, cholera, di arrhoea, sudatio c. docent. 6 o. Multifariae autem, quibus corpus vivum pollet, vires motrices, quum rebus nocivis irritatae semet exserunt, praecipuum praestant vitae ac sanitati praesidium. His certe nituntur faculta
tes modo allegatae 63ue ad 6 o). Inde
profluunt motus automatici, irregulares quidem multimodis, at saepe beneficentissimi, certaque determinatione ad salutarem finem tendentes; etiamsi mente nec imperante, nec conseia,&vel invita quoque, fiant, hujusque adeo consilio nequaquam tribui possint I, 9, ad Ios). His si careret homo, nulla vel sanitati constantia, vel morbo medela
6 I. Id genus motibus praesertim febris annumeranda est. Licet enim commotio ista, perturbato circulationis systemate , gravibusque symptomatis
409쪽
MEDICAΥRIcΕs. C91 nolesta, haud raro perniciem inserat, hinc merito morbus appelletur saepe tamenin mirifice adeo salutaris est, ut
certius aliud potentiusve cum ad sananis dos, tum ad praecavendos morbos auxilium natura, vel ars, vix agnoscat. Inde vel intemperantia quoque Medicorum in laudanda febre, qui nonnunquam ejus faciendae magis, quam abigendae, potestatem sibi negatam dolent. 6 2. Accedit partium facultatumque consensius ac conspiratio 99), qua mutuam sibi opem ferunt, aliae aliarum vice funguntur, sanaeque pro amictis inmotus medicatos ruunt; ut horum junctis viribus tanto minus resistere imminens praesensve morbus possit. 6 3. Nec menti humanae sua desimi conamina, quibus periclitantem sanitatem tuetur. Etenim molesta perceptio minantis mali, aut olim tolerati memorii, non modo impellit eam ad quaerendum praesidium, sive id evitatio causae cognitae dederit, seu usus auxilii experimento, ratione, aut conjectura inventi:
410쪽
sed suos etiam animus, formidine pericu Ii inquietus, concipit impetus, OtUS-que in systemate uarum unctionum concitat, qui, licet ex instinctu potius, quam ex consilio, profluere videantur, certissimum tamen tutaminis, aut levamenti asserendi scopum atque efficacitatem manifeste declarant. Hujusmodi sane sunt musculorum , qui voluntati
parent, motus spontanei cogitationem prae Vertentes, nec pro arbitrio retundendi praecipue autem, quae praeter rationem toties sese esserunt, determinata rerum noxiarum fastidia, aut medicatarum appetentiae , quibus obsequendo imminentes morbi saepissime
avertuntur, refractari etiam sanantur.
6 Postremo memorabilis quoque es facultas adsuescendi qua Utrumque hominis principium gaudet. Hac si careret natura humana, paucissimis profecto fanis si contingeret. Duramur nimirum consiuetudine ad innoxie serendum innumera, quae minus adsuetis obsitant. Uri vero universim in quarumvis actio