Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Continuatio praelectionum theologicarum Honorati Tournely, sive Tractatus de universa theologia morali, tomi sexti pars secunda Continens cum re

발행: 1757년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

241쪽

aga UR AC T. DE POENIUENT' IA. PARI ILmoleste sonet, saepissime quoad taleos facile inliis rebus standali capaces;

nonnunquam etiam quoad Sacerdotes. Adde I. quod huiusmodi locutIonem a Concilio Lateranensi prohibitam ibisse existiment nonnulli cum Fagnano; quia Concilium illud tunc solum de peccato quopiam, caute suppresso p nitentis nomine, loqui permittit, cum Sacerdos prudentiori consilio indiu rit. Quod autem in uno tantum casia permittitur, in aliis censetur prohiberi . a. Quia fieri potest ut ex variis quae secum invicem, contra spem O nium , conseruntur circumstantiis, detegatur reus peccati generatim tam tum expressi. Sic dicet rinitens quaepiam: Ego primo omnium apud Ioa Rem deposui peccata: & aliquanto post nescius huiusce dicti Consesses dicet: Quam primam audivi, adulterii rea erat ; & hinc fiet, quod semeI famam est, ut utriusque voces consocians maritus, pugione uxorem co Ddiat. Vide Bail. de triplici examine in ipso fine examinis Confessario rum p. I 69. alias I 6 I. ubi relato pari casu ex Baptista Conrado , ait αEcce casus: qui habet aures axdiendi, audiat. Quaeres quid resipondere debeat confessarhiscum interrogatur I. anis ejus penitens tale crimen commiserit. I. An huic vel illi dederat absolutionem. s3 Quaestio procedit de crimine per selam confessionem cognito. Qui enim facinus sibi postea confessiim vel perpetrari vidit, vel a testibus fide dignis audiit, sua hac notitia exterius uti potest; cum peccata nonnis ut per coninsessionem nota celare teneatur; & aliunde facile scelestus quisque justitiae viam pracluderet; duobus, quos solos habuisset criminis sui testes, statim successive confitendo. Hic tamen serio cavendum ne Sacerdos cognitionis extra Tribunal partae limites transiliat, seu quidpiam addendo quod ex sola consessione audierit, seu firmiter asserendo, quod ante consessionem

nonnihil dubium existimabat. Unde qui praevidet se & a Iudice interr gatum iri, & rei consessionem excepturum esse, bene sibi consulet, si ante omnia scribat quidquid vel vidit ipse, vel ab aliis audivit. Iam 94 Circa primum quaestionis caeut existimavit Gabriel, Confessorem sub iuramento interrogatum, teneri ad revelandam consessionem, ne perturus sit. At explosa, ut decet, opinione hac, quam erroneam pronunciat Vauluencum S. Thoma & ceteris dicendum neque in hoc, neque in alio quopiam cata revelari posse confessionem poenitentis: & id ex dictis indubie constat. 9s Sed quid tum faciet Consessarius. An silebit ξ An dicet se nescire λ An aliose expediet modo λ VasqueZ, Ricardus, Lugo n. 73. & alii negant tunc Glendum esse, quia ex silentio posset identidem suspicio nasci vel augeri Haud tamen video quid siuspicionis ingerat modesta haec & cauta responsior

otios de psnitentibus meis agitur,. nihil aliud possum quam e tacere. Ut est , Dotest tunc Sacerdos ex omnium consesso dacere , Nescio , vel non audiu, De peceatum. Ratio est quia qui interrogatur, humano more interrogatu . proinde ut homo. Atqui Minister non icit ut homo, sed ut Deus: uti d cent omnes cum S. Tnomae ', vel Potius crura tota retro Traditione- , od

Nullus ad revelationem consessionis potest ab homine cogi νel lieentiari. Unde,, si praecipitur sub poena excommunieationis iam latae quod dicat si aliquid stit de laia is ti metato, non debet dicere: quia debet existimare quod intentio praecipientis est, is si sciat ut homo ἔ hoe autem non scit ut homo neque excommunicationem tuncis incurreret, quia non est subiectra Superetorti tuo ut Deus S. Thom. Nun. 4'UL, FIL

242쪽

c Ap. II DA SIGILLO CONFESS IONIS. 433 Quod si interrogans inique inquirat quid audieris ut Dei Minister ; ss

existimant SuareΣ, Lugo n. Tq. & alii cum iis plures tunc etiam resipo deri posse, nescio, non audivi. Verum quia doctrina haec mille ambagiis hus obnoxia est, placet nobis haec, quae Sambo vio placuit, D. Soti R stonsior vel qui hoc modo interrogat, Urannus est infidelis , & tunc respondendum est illi Religionem Christianam praecipere de sacramentali eonfes me in neutram partem quidquam esse loqueηdum . Vel est malus Catholicus; & tunc multo efficacius respoηdendum vi reprobatissimo illi Christiano tanquam Sacrilego, sive rem audierit Confessarius, sive non r Non est fas ut

ad istam sacriletam interrogationem quidquim respuntiatur. Et in utroque casus Tyrannus mortιm illi Sacerdoti comminaretur , illa effer polim an tenda , quam verbum ullum proferendum, quod in re lationem Sacramenti eo egionis

v rgeret. Unde hic dicendum a Ministro , quod in alia occasione cuipiam excidium comminanti respondit Ambrosius: Facies quod oranni , rutias quod Episcopi. Sed quidni si poenitentis innocentiam noverit consessarius, respondeat s se erimen ipsi impactum non audivisse λ Duplici de causa , I. quia nemini ullam de auditis vel non auditis in consessione rationem reddere debet. 2. Quia primum de innocente dolose interrogatus, statim de nocente suspecto interrogaretur r Responsique incertus proderet vel haesitando, quem ne minimum quidem prodere debet. Itaque nec respondeae Consessarius, Audiυi, quia frangeret sigillum i nec drcat, Non audivi quia forsan suspicabuntur reum non integre consessum esset nec demum taceatς quia qui tacet, quandoque eonsentire judicatur; sed haec una sievox ipsius: Suerilega est tua haec interrogatio. ad quam probisecum nis sacrilege respondere pssim, boni consule ut fiam sicut mutus non habens verba in ore suo. Imo, ait Habere Cap. 9. fi 6. q. 6. si Sacerdos sit Pastor, & eo titulo Parochianorum suorum ConsiliariDs, & in testiinonium adversus quempiam ex ipsis vocetur, opponet Iudici Pastorala suum munus , ex quosaudere debet privilegio Advocatorum , qui immunes sunt a serendo adversus eos a quibus consuIuntur, testimonio r quia non staret alioqui humana cietas, si privati in negotiis dissicilioribus consilium a peritis trim eapere non possent. In casibus tamen extraordinariis , in quibus constaret Pastorem non ex iis quae fidei suae commissa sunt, sed ex visiukrtuito restari, non eximeretur a serendo contra Parochianum testimonio, si necessum Hret ad comprimendum malum. Hactenus ille. Circa secundam quaestionem quomodo nempe loqui debeat Consessarius 98 de eo quem non ausolvit, T. permittunt Caietanus & Fumus in Armilla , ut dicat, Non absumi illam, quia plures esse possura non abselvendi causs. Sed male, quia vuIaaris & seequens non absolvendi ratio ex subjecti indispositione nascitur. Unde hic subest indirecta revelatio, pinis juris obnoxia. Σ. Concedunt plerique eum Lugo ib. n. 8 . sine peccato dici: Nunc non 'Pabsolvi, quia deerat au latinii materia. Ab hac tamen locutione temperandum credo; quia licet nulla hic stibis revelatio directa respectu huius; in tacira quaedam illius comparatio eum aliis, quae nonnih)I offendit. Hinc etsi dici potest, Eum non absolvi , quia generalem suam confessionem Io hae e prsi ere noluit; vel quia atro vocatus sum, o aberat, cum redit; semis Per coiisultius erit curiossis alienae absolutionis interrogatores ad ipsum

243쪽

Acm. DE POENITENTIA. PARS ILpoenitentem remittere; vel potius generatim protestari, se nusquam de poenitente vel absolutione eius loqui.

Sed quid stricti iuris, si vel Superior conqueratur quod Sacerdos publicum absolverit peccatorem, qui ad facram mensam accedere visus estς Vel poenitens Confessarium vocet ad Superiorem, & ei licentiam conee dat exponendi causas denegatae absolutionis Io I Resipondent plures hoc solum in priori cassi dicendum a Consessirio' quod suo munere functus sit. Alii & melius volunt simpliciter responderi: Non liceι mihi dicta ct acta in confessane revelare sne injuria Sacramenti . Quin & istud; Munere meo defunctus Ium, reprobat Henno pag. 3 3. ran quam sigilli vioIationem utpote quod in huiusinodi circumstantiis idem sonet ac Non alDIOi: Ast id fassum videtur, cum possit quis vel credere suo se munere desungi, cum male ab luit; vel extraordinarias in rinitente dispositiones percipere, quibus contra communem regulam cedendum sit. Interim Superiori abstinendum est ab hisce interrogationibus , quae Ministrum fatigant & confundunt; idque perperam , cum multi pseudomenirentes se se abso Iutos fuisse glorientur, quin de ad Domiai mensam accedant minime absoluti. Quod Si, ait Lugo ibid. n. 81. Paenitenssalso se jactet Use absolutum, non potvi Ccnfessarius id negare , sod silum dicat , se fecisse debitum suum. Pergit idem Theologus: Si vero psnitens dicat se non fuge absolutum , quia non erat dripositus; aliqui concedunι posse tunc Confessa rium idεm etiam dicere. Sed est omnino falsum; quia nee peccata ipsa publIca audita in confissione possunt revelari. Imo nec placet, quod aliqui addunt , μύσConfessarium dicerei Ipse dicit quod ego eum non absalvi; Hoc enim suis

videtur applobare verita em nerata absolutionis, nis M.quo modo consteι Co 47 rium illud non appi clare.

Q τ Quod ad posteriorem casum spectat, dicendum cum Magistro Pariasiensi, haud licitum esse Superiori discutere hujusmodi controversiam pquia forum internum eli Dei sblius, non hominum. Ad summum igitur poterit Episcopus prudentem alium delegare Sacerdotem , qui huiusce Poenitentis consessionem excipiat. Confessarius vero licentia illa sibi ad respondendum inordinare concessa uti non potest ; quia pugnat contra

reverentiam Sacramenti, quod nunquam ad serum externum & contentionem transferre licet. Haec ille

φ3 Subjungere hic liceat quod a P. Turneminio 'audivi . Conquessus ea

olim apud Episcopum ' ' Publicanus quidam, quod sibi a Sacerdote negata esset ab Iulio, praecise eo quia regium vectigal tractaret. Prodire jubetur Consetar, ut de pςnitentis licentia testimonium perhibeat veritatis. Sensit laqueum nasutus homo, modesteque & breviter pauca haec Iocutus est: Αn Dominum M absolverim , necne . mihi prorsus ignotum est, ut qui quaecumque in Tribunali dicta sunt, extra Tribu I obliviscar. At si in praesens quae mihi confessus est, sigillatim recensere velit. dicam, si sorte, ut queritur, non absolvi, cur minime absolverim. Non acquievit propositae conditioni poenitens, sed barbarum nescio quid infrendens recessiti & Iaudavit Praesul Ministrum , quod molestam spunam sibi prudenter avulsister.

Qua res a. quid facto opus sit, si is cui negata est absilutio , consessionis factae schedulam petat.

244쪽

Respondent Bonacina disp. s. q. 6. sech. s. punct. q. n. T. Lugo n. 37. N Ie Nar. Alexander Cap. I. arta Io. Reg. 32. eum qui schedulam hanc negat. fracti sigilli reum non esse; quia nihil facit ex quo alter directe vel i directe possit cognoscere delicta penitentis ; neque ipsa magul prodit . quam cum absolutionem negat. Nec obest, inquit N. Alexander, quod id a circumstantibus, quod tamen cavendum observari possit. Pari enim modo observare possunt, eum aliquos absque absolutione dimittit, nec tamen indiagnos ct im nitentes absolvere tenetur. Addit Lugo , quod et si citra mendacium schedulam hanc dare possit Consessarius, quia in ea solum te ι- hunc confessum esse; hic tamen reperiri possit peccatum scandali, ut sis- Iur peccatori publico qui non est emendatur; vel etiam occuIto, qui eo modo palliat iniquitatem suam, o fatu facu Parochis ae Dc minis, eos decipiendo sub spe vim tutis. Non video tamen quomodo in postremo isto casu subsit peric Ium scandali. Esset ad summum cooperatio quaedam hypocrisi. Ut est, melius nostro judicio sentiunt, qui cum Sam Tio Tom. I. IosCal. S. docent, T. Non posse Parochos inter eonveniri ut iis solum detur schedula, quibus impensa fuerit absolutio e Sic enim aperte revelaretur prava ceterorum dispositio . I. Ubi firmata est id genus schedularunt Consuetudo, eas memini consesso generatim loquendo esse denega das . Si enim iis solum dentur, qui sacra mensa digni sunt , ceteri e indigni statim ab unoquoque , vel saltem a Paro ho judicabuntur . 3. Poenitentem schedula illa munitum non posse a sacra mensa excludi . . Quod rursus morali duntaxat sensu intelligendum; ut paulo post dicam.

Atque hinc schedulae illae ex usu iam recepto habent: Anno P. die . . me sis audita m confessione N. in Parachia.'. habitantis.

- Dixi I. id genus schedulas nemini consesso , generatim loquendo , esse I denegandas. Reipsa enim peccatori publico, modo indubie tali, seu intus converso, seu non, denegandae forent, donec datum scandalum re parare in pisset. Neque tunc negarentur ex scientia in consessionem par ta , sed ex publica cognitione . In eo autem cassi satius judicaverim , hunc bonae vel malae fidei poenitentem, ante consessionis initium, isturae hujus denegationis admonere.

Dixi a. poenitentem, qui alieno de proprii Sacerdotis licentia consensus est, ab isto non posse a sacra Cetna excludi; & id morali sensu intelligendum esse: quia publicus ac notorius peccator, ne a Parocho quidem, cui consessus est, ad Synaxim admitti debet. Quod si , ait Lugon. 88. dieatr Confessus tibi sum, & tu me absolvisti; respon dere potest Confessarius: De confessione tua nihil scio δε sed scio te esse publicum peccatorem, & ideo te repello a communione. Sane qui etiam Angeli jussu Publicum peccatorem reconciliasset, eum palam ad synaxim admittere non posset, nisi prius palam & publice emendatum.

An o quatenus Sacerdos seseruia per eonfesseruem habita uti possit. GRavis isthaee quaestio geminam complectitur dissicultatem. Prima in eo Iacet an Consessarius scientia ex tribunali habita uti possit ad

245쪽

inferiorum suorum vel aliorum regimen; puta an noctu vigilare queat 'quia didicit per confessionem quosdam noctu circumcursare an iubere ut occludantur seres, quia rescivit nonnullos citra licentiam vagari; an negare beneficium vel ossicium , quod animo selum destinaverat alicui . quem ei omnino imparem judicat ex ipsius confessione. Secunda est nutriliceat uti eadem notitia ad avertendum grave quod sibi vel alii cuipiam impendet periculum; puta an abstinere Possis a celebrando , quia mox didicisti mixtum esse in urceolo venenum cum Vino I an iudicem vel alium de proximo civitatis incendio monere &c. A secunda dimultate uti minus ardua initium ducemus. . I. An eo sine uti Iiceat ad mertendum damnum ore. Damnum cujus per consessionem habetur notitia, Vel alii quam Consessario impendet, ut si didicerit Sacerdos strui insidias Principi, urbem ferro ac flammis quinta post die devastandam , haeresim ope alicujus grassari in urbe, Matrimonium quod paratur . ex impedimento dirimenti nullum lare &c. vel ipsum spectat Confessorem, & istud vel temporale est, ut quod hac nocte in domo sua comburendus sit; vel spirituale, ut cum per consessionem discit, sibi parari maxime proximam peccandi occasionem; aut eum, quo utitur, Consessarium, non esse Sacer dotem, vel non esse appinatum.

Circa primum caput senserunt quidam nullam esse sigilli legem, cum

de avertenda haeres , vel Principis morte agitur . Idipsium Can istae nonnulli quoad Matrimonia, quae ceteroqui invalida larent, docuerunt. Uerum opiniones illae ad minus erroneae nullas unquam in Theologia radices egerunt. Unde sit CONCLUs Io l. Nec verbo, nec facto, nec xutu, me aliquo signo licet in aliquo casu, quantumvis Ecclesiae vel Reipublicae damnoso , revelare confessunem. Ita S. Thomas Quod lib. II. q. Io. art. I. Nati Alexander ubi

supra Reg. 48. & alii. aes Prob. I. quod juris est divini nullam patitur exceptionem, nisi in casibus eodem jure divino exceptis. Λtqui praefati casus, nec inscriptura, nec in sanctiori Traditione excepti sunt. Quin imo ubicumque generaliter sancitum est , quod statim docebat S. Thomas , in nullo unquam

casu revelari posse confessionem. II. Prob. I. constat non sunt facienda mala, ut eveniant bona; praesertim cum bona haec & in genere suo longe minora sunt malis, & per mala haec comparari non possunt, sed e contra. Atqui I. revelatio consessio nis de se ingens est sacrilegium , ut ibi d. ait S. Thomas , & nos supra probavimus. a. Bonum quod per mali hujus viam obtineretur , longe minus Eret ipὶ malo. Bonum enim illud ad summum Hret urbis aliculus conservatio. Haec autem quid demum est comparate ad subversionem Sacramenti unius, quo semel sublato tot hominum millia in aete num perirent 3. Nec bonum illud comparareturr Ecquis immane excidii Principis vel Reipublicae consilium vertans animo, id aperiet Sace doti, a quo sese statim prodendum esse intelligat. Contra vero, sim suasus est, ut esse debet, alto premendum esse silentio quidquid dicet, tentationem

246쪽

CAP. u. DE SIGILLO CONFESSIONIS. din

eationem suam candide reserabit; qua profunde cognita horrorem sceleris, parata eidem in tempore & in aetemum liapplicia, insontis familiae probrum& ignominiam, aliaque id genus, quae laxeum pectus emolliant, sitraviter ac initer exhibebit Consessor. Tum susiis in preces & lacrymaes pe Christivistera & sanguinem hortabitur ut ae sacrilego facinore abstineat; inopi temporum duritiem conquerenti, de suo etiam necessario providebit ; n bili, seu in uxore, seu in liberis turpiter inhonestato, suadebit ut dimi tat, sicut sibi a Deo dimitti optat & indiget. Haec porro quae toties desper is mentis viros ad meliora revocarent, quidni patriae proditorem flectant Confirm. I. quia, ut reseri Ill. Cardinalis Perronius, in sua ad An-. TIFEliae Regem responsione pag. & s'. Scelestus ille Ηcnrici Magni sicarius a proposito suo in Tribunali deterritus fuisset, nisi tunc temporis quidam sparsissent in vulgus . laeta Maiestatis crimen sigillo conseiasionis minime obstringi.

Coniam. a. quia etsi erebra variis in Regnis lege nneltum sit , ut II τdurioribus assicerentur poenis , qui homines in Principem vel patriam conjuratos non detexissent; nihil unquam tale adversus Confessarios saniscitum est; ut liquet vel ex ipso Ludovici XL Principis post homines natos vitae diu protrahendae tactiosi, edicto. Idem confirmari potest ex colloquio inter Henricum IR ejusque Con- TI fetarem ' habito. Cum enim istum Rex interrogasset, an nulla de cauia posset quis liber esse a revelanda conjuratione adversus Regem inita. Respondit ille sagaciter , a nemine unquam violari posse sigillum cor

fessionis; alioqui actum Bre de Sacramento poenitenciae; graviora multo esse peccatis, quae quis contra Deum meditatur, quam quae contra mor talem, qualis & quantus iste fit; illa tamen, Deo proprium honorem in Sacramenti gratiam remittente, neutiquam posse revelari; demum multo plus saluti Regum per figallum consessionis, quam per ejus proditionem consuli &c. Urgente autem. Henrico annon saltem parantem hoc scelus a proposito invocaret. Imo, inquit, plus facerem: si enim extra tribunal ,

ct crimen o criminis complices reserare veliti, flexis coram Majestate sua re en bus, wηiam ipsi obtinera eniterεν.

Subdunt tamen Theologi etiam graves cum vat. Alea indro ib. Posse tris

atque ei am debere Sacerdotem monere Princ pem, vel eos qui mi irae praesunt de periculo imminente, speciemque eriminis attentati revelare, mydo reum ex cu- Ius confessione iliud nisit, nominatim ct m indiυiduo non indaeet, non ' 'dat,. non revelat. Nec dubium quin ea sit S. Thomae doctrina , in Suppl. M. artor. ad I. ubi; Potest etiam Consessor diem e Praedato, quod diligem ιius vigilest supeν gregem sumnt ita tamen us non dicat ahqa d per quod verbo vel nuta confitentem prodra. Non desunt porro qui poenitentem ae istura hac monitione moneri velint, ut amplius a crimine deterreatur . Sed

nec desunt qui in tota illa agendi ratione aliquid sigillo adversum d prehendant: quod ex dicendis elucescet. Obiiciuntur duo , quando e contigisse , ut rei laeta Milestatis a IIs Consessore denuntiati damnarentur ad mortem , uti videre eth in R publica Bodini lib. a. Cap. s. aput Lengletum p. II a. a. Instar principii apud veteres Misse istud: Heresis est crimen, quod nec confessio celat . de S. Petrus CHestinua opust. 8. Cap. I 8. Hoetic infideli nis tenetur

247쪽

Sacerdos secretum servare secundum multost quod & alii quantum ad diarimentia Matrimonii impedimenta statuerunt, ut videre est apud Guillelmum Altisiodor. Lib. q. Summae Tract. 6. q. q. tris R. ad I. I. a facto ad jus non semper legitime concIudi. 2. Teste Bochello in Bibliotheca juris &c. v. Confessio, solemni Parisiensis Curiae Aresso definitum esse die a 3. Octob. an. Is 8o. non posse Confessarium adigi ad revelandum delinqueruis confessim . quantumcumque ingens fit ejus crimen, vique etiamsi impendio necesse foret illum ple ti ad exempIum . 3. Suspectam esse Bodini narrationem, quam ab uno solum Advocato mutuatus eraz. i . Quis enim sibi persuadeat, memoriam facti recentis, & turbas eo parituri graviores, quod novum sit & ivilens, tam cito ex hominum me moria effugisse , nulla ut ejus nisi apud Causidicum unum superessent

ir Ad a. docuere equidem multi cum S. Thoma Suppl. q. H. a. r. ad T. . Consessorem aliquod remedium adhibere debere, quantum potest fine revelas jone confessionis; scia monendo eos qui eo tentur, σ aliis diligentiam appone do , ne corrampantur per haeresim . At tunc simul cum S. Doctore sedulo caveri voluerunt, ne verbo vel nutu confitentem proderet Sacerdos , nisi sorte confitens uteretur Tribunali, seu ad insinuandam Confessario ipsi haeresim, seu ad praecludendas ipsi fauces contra haereticumr quo in casia hodieque censent multi, nullum magis haeretico deberi secretum, quam infideli; quia neutrius confessio sincera sit & sacramentalis, sed mera

consessionis abusio. . . . . .

ii 8 Quod sipectat ad Matrimonii impedimenta , jam ubique ratum est , haec, si per selam consessionem detecta sint, altum silenda esse. Ex eo autem quod id nonnulli in dubium vocaverint, exurgit grave in sigillifamrem argumentum. Si enim in re, a qua dolum & errorem averti tantopere interest, ceteri Theologi pro sigill reelamaverint. contra Ie gem ejus quibuslibet incommodis superiorem iudicatam fuiste. Circa alterum quaestionis caput, an scilicet ad avertendum quod sibi paratur gravissimum damnum, uti posssit Sacerdos scientia confessinalis, duplex est opinio. assirmans altera, altera praefracte negans. IIs Supponendum autem in primis, nec licitum esse in hoc casu revelare

confessionem ut male & erronee docuit Gabriel, ) quia lex sigilli ex iis

est, quae sicut lex vitandae fornicationis , nullam ex quocumqtie detria mentia exceptionem admittit; nec ullam esse legem quae iubeat rationem haberi simulatae consessionis. Expendendum igitur maxima, ait cum cete riS Lugo n. II o. an psnitens vere animo confitendi illud di ις an μιius an

mo iniquo ligandi Confisarium arctissimo sigillo, ne ausu fugere ob metum in landi sigilli . quo casa non tenetur ad secretum, hoc saltem sensu quod sibi consissem clanculum non possit. Haec autem Confitentis intrat. o ex circumstantiis bene potest deprelandi. Si enim actis eidem gratiis, quod te benigne monuerit, tacite vel expresse consentiat, ut data tibi notitia utaris, nihil jam est a figilli Iasione timendum. Si vero surialiter inclamet, te i tur usurum consessione ipsius; iam evidens est te ab eo moneri, ut in foveam certius demergaris . Quod si in eo deprehendas hominem scelus. inter & sceleris odiissionem suspensium ; qui forte pollIceatur abstenturum se ab inserenda tibi morte ; sed . simul confiteatur, se idipsum pluries

248쪽

CAP. u. DE 'IGILLO CONFESSIONII. 23ρ iam promisisse, sincere ut sibi videbatur; sed, agente quo possidetur se,

ritu nequam, vix unquam stetisse promissis: tunc postrema haec conseiasio erit secramentalis: & is est casus circa quem scinduntnr Theologi talii enim cum Scoto, Majore, & Adriano docent tunc temporis licitum esse vitae suae consulere . Alii vero id severe prohibent cum Ricardo , Soto, Navarro, Medina, VasqueZ, Ledesina, SuareZ cit. disp. 33. sect. 7.

CONCLUsio IL Ne ad servandam quidem vitam licet uti consecsionis notitia. Ast communis, ait ibia, Lugo. x . . Prob r. quia nusquam licita est indirecta confessionis revelatio, etiam vici ad propriam vitam tuendam; sicut nec in eodem casu unquam licita est fornicatio vel mollities. Atqui in praesenti occurrit indirecta confessionis revelatio. Si qui enim sint hujus facinoris complices, ii ut videbunt Sacerdotem Alba iam indutum, qui a necessaria Mista abstinet, vel aliud vinum apponit, intelligent huic detectam esse machinationem suam. Si vero confitens unus sit sceleris artifex, quod vix nisi in amente ip-

poni potest, cum qui atrocia haec animo volvunt, eadem neutiquam confiteantur is aeque percipiet consessionem suam Sacerdoti prodesse ;adeoque famosam illam sigilli legem in irritum deduci animadvertet. Confirm. quia si nulla esie iupponatur in eo casu indirecta revelatio, III licebit tunc Sacerdoti fugere, tametsi sciat pinitentem idcirco a complis

cibus interficiendum esse velut secreti proditorem . Atqui consequens omnino absurdum est, ut notat Suaresius; quia multum derogat huic cra-mreto, quod aIiquis pq . t ratione illius tam ὀrais detrimentum pati. Prob. a. quia bonum Sacramenti dubio procul Vitae nostrae praeseren- ra adum est . Atqui exigit bonum Sacramenti, ut in eo etiam casu sigillum inviolate servetur. Namque e bono Sacramenti est , ut peccator, dum sua quaeque Sacerdoti pandit, certo confidat haec, quae alioqui non manifestaret, nec directe nec indirecte revelatum iri. Alias & praecluditur aditus consessioni , & aperitur Sacerdotibus via ad revelationes saltem

indirectas. Quod enim is sibi pro salute propria licitum credet, id sibi

alter pru vita matris , pro neptis honore licitum existimabiti sicque demum tam peccator quam Consessor carebunt secunda illa post naufragium tabula, quae tot coelo peperit cives. Ergo Confirm. quia si, ut bene Lugo, licitum est Carthusiensi spondere λ- r rastinentiam a carnibus, etiam cum dispendio vitae, propter commune R ligionis suae bonum; ne seinet concessa carnes comedendi licentia evanescat salutaris disciplinae rigor r quanto magis propter commune bonum Sacramenti adeo necesarii potuit necessitas ct utilitas publica obligare ad celandam eonis fisonem etiam cum vitae periculo: quod quidem periculum non est morale sicut in

Curibusiano, sed metaphsicum, ct quod nunquam reperitur. Obj. cum Coninch. disp. 9. da. q. n. sq. & seq. potest in praesenti Con- Ia sessarius notitia sibi a poenitente data uti, si nulla hinc immineat revelatio etiam indirecta. Atqui quando soli complices sceleris idem scelus consessum sui sise intelligunt , nulla tunc est etiam indirecta revelatio . Qui enim publicum homicidam mox palam capite plectendum piablice absolvit, aperte declarat suum ab eo crimen consessum suisse . Imo de dicere potest in genere, ipsum multo cum dolore peccata sua reserasse.

Atqui

249쪽

Atqui nulla hic subest etiam indirecta sigilli revelatio. Etsi enim sigilium stangit, qui alterius peccatum revelat, non tamen qui tantam re-Velat eum apud se filisse consessum . Unde si haeretici famulus , inscio domino confiteatur Sacerdoti, & subinde dominus mortem minetur S cerdoti , nisi is rem dicat ut se habet; poterit Sacerdos Verum fateri, licet inde stiat suturum ut ea de causa famulus ab hero necetur, & alii idcirco a consessione avertantur. E so non obligat sigillum ad celandam confessionem in genere , licet alii inde colligant consessionem de tali Peccato fuisse; vel aliquod detrimentum eapropter innitens subire possit. I R. ad i. dist. min. nulla est revelatio Mando complices intelligunt eT solo confessionis actu peccatum fuisse consessum , C quando intesigunto aperta peccati revelatione peccatum fuisse consessum. N. Itaque qui dicit duntaxat aliquem sibi esse consessum , non revelat e sessionem . Nisi sic utcumque detegat peccata innitentis; ut si dicat Major Poenitentiarius se audivisse Titium, ordinario suo Conse ri , qui tunc non aberat, invicte addictum. At dubio procul revelat consessionem, qui Wil S revelat peccatum quam confessionem. Atqui in praesenti casu Con-kssarios multo magis peceatum significat, imo nonnisi ex significatione peccati significat himc hominem esse confessum . Cum enim abstinet a Vino propter venenum eidem admixtum, prius & directo significat pe Catum veneni praeparati; ex suo complices ejusdem peccati consessionem

colligunt. Quemadmodum igitur fracti sigilli reus est, si dixeriti Vinuminud toxico mixtum est , vel Mihi hae noste paratae sunt insidiae ad mortem; sic & eiusdem laesi sigilli reus est. si ia signo dicat vel facto. Hinc liquet obiecta exempla ad rem non spectare. Qui enim homicidam absolvit publice, actum quidem consessionis ejus declarat , sed nullum ejus peccatum utcumque detegit r idemque est de eo qui famulum hunc sibi esse consesium latetur. Quod autem hinc consessio fiat difficilior ,

non provenit ex consessione ut consessio est, sed ut est opus Religionis haereticis exosium. Contra vero in casu quem expendimus, & declaratur virtualiter peccatum, & ex hae ejus revelatione consessio odiosa efficitur. Haec in summa tam n. II 3. & II . & meo judicio , non inepte. λο Obj. a. Sigillum confessionis non debet extendi contra Christi intentum. Arqui positis semel principiis non nostris extenditur ra Repugnat enim Christi intento, ut servet quis sigillum cum evidenti aeremae suae faturis diipendio. Atqui in principiis nostris servandum esset sigillum . non modo cum temporaneae, sed & cum ipso aeternae saltilis dilpendio. Prob. min. Gravi aeternae lalutis dispendio obnoxius est, qui semper invalide absolvitur, aut cui imminet occasio peccandi tam gravis, & --nibus inspectis tam proxima, ut ei infallibiliter sileessurus. Atqui utrumque hoc distrimen in principiis nostris stibe dum erit. Supponamus enim Petrum, qui Ioanni pluribus ab hinc annis confitetur, ex consessione ejus intelligere Ioannem non esse presbyterum ; aut ex speciosae admodum mulieris, quam audit, & in quam jam enixe propendebat, consessione admoneri, se ab ea sub morbi praetextu, advocandum esse r In his utique casibus imminet grave salutis dispendium. Atqui tamen juxta nos nec RPseudo Sacerdote recedere licebit, ne indirecte reveletur consessio ipsius; nec proximam peccandi occasiouem, quocumque praetextu effugere. R. ad

250쪽

cAP. IX. DE II GILLO CONFESSIONIS. I rR. ad I. neg. min. ad a.dic cum MareE ead. sect. 7 n. 8. hujusmodi casius potius mente fingi, quam moraliter contingere possint: quia, Deo fieprovidente, nusquam deerunt media, quibus possit homo sibi consulere. Admisso tamen quantumvis urgenti easu, semper confessionis Miliam servandum est; ct ille Sacerdos pro dabis anima sua eo meliori modo quo possu- ω conando, orando ad habendam emtriιionem, vel rentationem superandam, cui non ipse se exponit, sed coactus exponituri 9 m id c od in se est facias, non deerit , homini praesertim qui sola sacramenti reverentia movetur, divinum a xilium . Neque bi casus 4n praesenti materia speciales sunt i similas enim fingi gunt, fi quis non possis vitare periculum nisi mentiendo m. Ceterum in priori casia, licet ut antea confiterer Ioanni, alium tamen

in distanti loco mihi Consetarium inquirerem , sic ut nemo quidpiam hinc suspicari posset. In casu autem posteriori pluribus occurrit incomis modis, qui nullius praesertim seminae nisi aperta ianua, & quopiam embnus intuente confessionem excipit.

Quaeres quid facto opus vit, I. cum rinitens ob nagatam sibi absoI

tionem, gravem consetario calumniam inpingit. a. An possit Sacer a Tribunal non adire, ne tempus inaniter terat cum hypocrita , ex P viis consessionibus cognito, qui ut bonum habeat nomen, insulsa multa di prolixa recenset, sine ullo emendationis proposito. 3. An excomm nicatum denunciatum, sed tale ex sola consessione notum vitare tene tur. 6. An saltem sugere possit, cum sibi mors, quia absolutionem negat, intentatur. R. ad a. non licereConsetario tueri se manifestando calmoniaecausam, 118 negationem videlicet absolutionis. Etsi enim vim vi repellere licet, non tamen cum revelatione Sacramento insurioia. Aliis ergo. rationibus, tacundum jura, famae suae providendum.

R. ad a. vel innitens simulate& ficte confitetur; &tunc consessio ejus i, non est sacramentalis r vel quamvis indispositus, puta quia restituere non

vult, vere confitetur; & tunc Vocatus Sacerdos ire tenetur . Poterv ta--en, ait Lugo n. III. statim iniιio eonfessionis eum dimittere, reddendo ei radionem, dummodo id sine nota fieri possis p ct petere ne iterum eum vocari s cias inutiliter. Et hane praxim in priori etiam casus parte sequerer . Idipsum sequerer quoad innitentem, cuius conscientiam admodum in- ta atricatam esse ex aliis ejus consessionibus intelligerem . Neque enim vel ex ementitispraetextibus excusare me , vel abscondere auderem; ne, quod

facillimum est, sua sibi peccata implicite objici sentiret poenitens, & is

te alii r sed humiliter rogarem, ut alium, si quis in vicinia sciret, expertum magis adire dignaretur: nisi tamen huius Pastor essem; aut licet minime Pastor, eo usque cum ipis essem progressus , ut ei jam grave reintegrandae apud alium confessionis onus imponi non posset. Si tamen nulla esset spes finiendi, subesset vero quod alius finiret, aliter essest tuendum cum utriusque bono. Sed ad propositum regredi iuvat. Unde R. ad 3. negat. siquidem intelligat pinitens se ex consessionis notitia i tvitari; quia es t haec indirecta quaedam peccati exprobratio, quae si is veriori vultu fieri non potest. nec etiam hujusinodi fuga fieri valet. R. ad A. amrm. quia haec mortis comminatio non est consessionis istius materia , sed peccatum in Tribunali coram Sacerdote perpetratum . Tourn. Tbra Mor. Tom. VI. Pars II. Q. Unde

SEARCH

MENU NAVIGATION