Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Continuatio praelectionum theologicarum Honorati Tournely, sive Tractatus de universa theologia morali, tomi sexti pars secunda Continens cum re

발행: 1757년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

eulpa, crescit vel decrestit poena . Atqui nulla est culpa . ubi culpa omnis dimissa est ; a. quia non exigitur solutio debiti iam remissi a porro culpa remissa debitum vere remissum est ; & quidem non m

iis , cum nulla culpa adultis remittatur sine poenitentia . 3. quia re ius culpae reipsa non distinguitur a reatu poenae. Ergo sublato illo aufertur & iste. R. ad I. neg. min. utpote constanti, quam supra exhibuimus, E clesiae Traditioni directe contrariam. Nec urgent quae contra primam partem objiciuntur. I Non I. I. Quia dubio procul potuit Deus sancire , ut quaedam in assipso termino dimitterentur peccata . Hanc porro suisse ejus intentionem liquet ex toto Ecclesiae sensu . a. Quia animae purgantes quada tenus adhuc sunt in via , cum necdum sint in termino , seu aeterna beatitudine Non 2. Cum in materia quam Deus reserare noluit, dici possit venialia peccata quoad culpam remitti, vel in ipso animat justae egressis, vel statim post egressiam anima , vel in poenarum Purgatorii decursu, quia anima haec indubie peccata quaecumque sua retractat, vel de iis formaliter dolendo, vel Deum super omnia diligendo; qui dilectionis actus, utpote peccatis contrarius, est poenitentia virtualis, adeoque capax Omnia etiam in termino remittendi peccata , saltem si in hunc effectum acceptetur a Deo; quod quando faciat, certo definiri non potest. Repete quae dixi in Tract. de Poenit. cap. 3 n. 8s. & seq. Non 3. Etsi enim is solum a mortalibus resumere potest , qui po- I. test in ea incidere; potest tamen liberari a venialibus, qui Iam veni liter peccare nequit. Et hic est animarum purgantium status: eae enim& a peccato ablui possunt, quia habent media ad id proportionata , nempe actum dilectionis peccato contrarium; & tamen denuo Reccare non possunt, quia non solum carent semite peccati, sed etiam in bono confirmatae sunt. Haud gravioris sunt momenti quae contra secundam partem objiciuntur. Unde breviter R. ad I. dist. ma, poena Omnis est propter culpam, vel praesentem, 26 vel praeteritam. Q ratione subjectae materiae. Poena omnis est propter culpam actu perseverantem , N. Contrarium patet vel uno infantium exemplo, qui post Baptismum nihil habent culpae, & tamen non parum poenae serunt. Ad a. neg. min. intellectam ut debet de poenae reatu seu debito r Iosea enim Davidi culpa condonata est , nee tamen condonata omnis pina, quam peccando promeruerat. Et vero quotidie quis in gratiam recipitur, ea tamen lege, ut aliquam subeat rinam , sed justa ac debita Ieniorem. Sic Iudex reum civem vita donat , cui tamen exilium ad tempus, aut aliquid simile praescribit. Cur porro non possit Deus, quod persaepe faciunt homines 3 Hanc vero esse ejus agendi rationem supra probavimus. Ad id quod additur , debitum nostrum non dimitti gratis a Deo , 17. quia non dimittitur sine mittentia nostra; R. poenitentiam hanc adeo modicam esse, generatim loquendo, ut vix minimam peccati nostri pa

312쪽

rem adaequet. Quod si acris admodum sit S intensa , poterit liaec totum debitum exsolvere. I7I Ad 3. neg. ant. cujus falsitas indubie constat ex iis quae diximus in

Tract. de Pquit. P. a. cap. z. n. II 2. & cap. 6. n. Iq.

I7a Ait autem culpae reatus a reatu poenae distinguatur realiter , inanis est Scholae disceptatio. Alii alterum ab altero realiter distingui negant;& hi dicunt, remisso quoad culpam mortalem mortali peccato, remanere siem culpam aliquam aequivalenter venialem , cuius ob reatum, permanet temporalis poenae reatus . Alii duplicem poenae reatum ad- . mittunt , alium remotum & radicalem , alium proximum & formalem. Illum cum reatu culpae identificari contendunt ἰ hunc autem ab illo inadaequale distingui docent; quia pro parte dicit negationem remissi misaut persolutionis scintaei quae negatio saepe datur etiam dimisso reatu tu ae , msuborto reatu poenae, rimoto radicali ρο conditionato. Ita Picliter, nec adm dum clare. Clarius est quod subdit: L vere ut vis cum hac aut alia parte; quia nihil decisum est. Addo ego: Futrita haec ρο otiosa nighIe. Stet non semper dimitti poenam temporalem cum culpa, & stabit fides. 173 Obj. II. Dici potest quod venialia peccata , & omnis poenae reatus tollatur, r. per ipsam mortem ; a. per fidem actualem morientium g3. per non imputationcm.

Turcae ceterique infideles a peccatis suis mundarentur , quia hi quoque mortem subeunt; a. quia mors est poena peccati originalis, non actualis, cum ei subjaceant infantes multi , qui nullum commiserunt actuale peccatum; 3. quia mors secundum se spectata est quid naturale, cui ex aequo subjacent boni & mali; ergo secundum se non potest purgare animas. Si vero spectetur mors ut cum aliquo voluntatis actu coniuncta, non ipsa mors, sed actus ille Purgabit; quem tamen non eliciunt, sive qui repentina morte obruuntur, sive qui rationis usu destituti e medio excedunt. 4. Quia si mors animas ablueret, deberent pessimi acerbissimam mortem ferre, & optimi lentissimam e & tamen contrarium docet experientia.

dei exercitio. a. Quia plures repentina morte abripiuntur; plures sine usu rationis, aut cogitationibus aliis abstracti occumbunt. In iis porro ubi actualis fides p Ruo igitur commigrant λ Certe in infernum , juxta Lutheranos. Ut quid ergo hi salutem sibi certo promittunt, cum incerti sint de eliciendo in extremis actu fidei, sine quo misere damnantur. I 76 Non tertium, I. quia ut peccatum non imputetur , & sic dimittatur omnis poena, saltein requiritur, juxta Novatores , actus fidei r is autem ex mox dictis sepissime deest. la. Quia ubi manet peccatum , debet imputari. Manet autem quoad maculam, donec eluatur; fictaque est non imputatio Lutheranorum , ut in Tract. de Iustificatione solide probant Catholici. Ita idem qui supra Polemicus Scriptor. DIS-

313쪽

DISSERU. DE LIBRIS MACHAB. 3os

DISSERTATIO DOGMATICA

De divina utriusique Machabaeorum Libri auctoritate.

amvis maneat invicta Purgatorii fides , etiamsi ex Machabar - 177rum Libris invicte probari non posset, quia hane ab incunabulis

suis tota unanimi calculo admisit Christi Ecclesia ; non abs re tamen fuerit operis husus auctoritatem expendere . Quod antequam aggrediamur, duo nobis sponte confitenda sunt. I. Incertum esse qui suerint celeberrimae illius Historiae Scriptores ; 7

an Ioannes Hyrcanus, Simonis filius, quem Pontificatu & Imperio diu potitum , & futurorum quoque praescium fuisse narrat Iosephus, Lib. 13. Antiquit. Cap. I 8. An Iudas quidam Essatus, vir multae aegyptios inter Iudaeos auctoritatis; an ipsi Machabat Duces, quorum sua quinque facinora scriptis mandaverit ; an alius quispiami de his nihil ce ei statui potest. Unde S. Isidorus Hispalensis, Lib. I. de Ecclesiast. ficiis, cap. Io. diib o Tobiam, fine Machabaeorum Libros qui scripserint,m nime constat.

a. Machabaeorum Libros non ab omnibus Ecclesiis in Canonem IT olim relatos fuisse ; imo a Canonicis Scripturae Libris identidem sutia se distinctos. Scilicet enim Melito Sardensis Episcopus , Origenes , SD

nodus Laodicena, Sia Athanasius, Gregorius NaaianE. Ioannes Damascenus, in suis Canonicorum Librorum Indicibus, Libros Macha icos praetermittunt. Ulterius progreditur Hieronymus , praefationes in Libros Salomonis , ubi haec r Muchubaeorum quidem Libros legit Ecclesia et sed eos inoer Canonicas Scripturas non recipit. Idem est Eusebii sensus, in

Chronico. Quin & qui diu post utrumque floruit Gregorius , Lib. I s.

Moral. cap. II. testimonium ex priori Machabatorum Libro adducturus, haec praemittit: Non inordinate agimus, s ex Libris Ilere non Canonicis , sed tamen ad aedificationem Meloue editis, testimonium proferamus. His tamen non obstantibus, fit CONCLUs Io. Machabaeorum Libri vere sunt canonici. Prob. Ut Machabaeorum Libri Canonicis Scripturae Libris merito an- It numerentur , duo sussiciunt ; I. ut ita senserit longe major Ecclesiae

Doctorum numerus; a. ut hujus partis auctoritas contradicentium auctoritate nec frangi, imo nec imminui possit. Atqui rem ita esse con stat . Major propositio indubia est i tum quia exigit prudentia Christiana, ut quisque in Canonicis Seripturis Ecclesiarum Catholicarum qiMNIurium auctoritatem sequarn, inter quas sane illa sint , qua Apostolicas Sedechabhre, o Epistolas accipere meruerunt , uti docet Augustinus, Lib. a. de Doctr. Christi cap. 8. tum quia Christus permittendo ut moralis D ctorum unanimitas Librum minime sacrum haberet pro hasiographo, eidem graviter errandi oecafionem praestitisset, quod citra impietatem fingi animo non potest. Itaque Probat. min. quoad primam partem , ex innumeris prope omnium I 8 iaculorum Scriptoribus . Origenes , quamvis Praefatione in Psialmos ,

tibi Hebraeorum Canonem sequitur . Machabaeorum Libros praeter Tovrn. Theo Mor. m. VI. Pars II. V mittaz,

314쪽

mittat, attamen in Libro 2. Periaraban, ubi ex propria sententia & Eeclesiae Traditione loquitur ; eorum authenticitatem supponit & docet .

Ut autem, ait, cap. a. ex Scripturarum ainbritate hac ita se habere doceamus , audi quomodo in Machabaeorum Libris, ubi mater septem Mururum unum ex filiis cohortatur ad toleranda tormenta, ait ei : Rogo te, Mi, aspice cretum o terram, cro. Et in cap. s. EPist. ad Romanos, ut Ualentinia nos, qui neminem in veteri Lege pro Deo mori ausum effutiebant , invicte retundat: L ant, inquit, Machabastrum Libros, ubi cum omni in

stantia beata mater cum septem filiis marUnium suscepit, M. I 8a Tertullianus; Lib. adoersus Iuda os , cap. q. ex Machabaeorum Libris probat temporariam fuisse observationem Sabbati . Sic ille r Nam retemporibus Muciabaeorum Subbatis pugnando fortiter fecerunt. unde maianissum est ad tempus re praesentit causae necessitatem hujusmodi pracepta Ua. biisse. An porro quidpiam ex Libris apocryphis manifeste probaretur . Sanctus Cyprianus, Lib. de obortatione Matyrii, ut Fideles ad mortem alacriter serendam accendat, cap. II. exhibet in Muciabaeis spuin fratres , o natalium pariter Mirtutum forte consimiles , qui cum matre Pro Dei legi x mortem lartiter oppetierunt r iisdemque addit Elea-etarum senem, qui nequidem idolothitorum esum simulare voluit. Α qui haec adducit Cyprianus in opere, quod ad roborandos Christi miis lites de divinis Scripturis bonamenta complectitur ; in quo credentium fidem divina lectiona se firmaturum praefatur; quo subtractis humani se monis ambagibus , statuit ponere illa sola qua Deus loquitis θpracepta ipsa divina oriuι aama pugnantibus Duerere . Ergo , ait Nat. Alexander , Propos. I. Libros Machabaeorum non minus Canonicos existimavit Sanctus Cyprianus, quam reliquos Veteris ac novi Testamenti Libros , ex quibus sua illa ad Martyrium hortamenta composuit. Idem, Epistol. s s. ad Cornelium Papam, Libros Machabaeorum, ex quibus testimonium depromit Scripturam ditanam nuncupat. Iam vero legitime judicatur eamdem iuisse Ecclesiae Asticanae sententiam, quae Cypriani, eiusdem Ecclesiae oculi. 183 Luciser Calaritanus; in vivido adversus Constantium Libro, cui ti-Cavri tutus e De non parcenda in Deum desinquentibus , haec habet : Loquitur sacra Scriptura dicens in Muebabaeorum Libro I. Et scripsit pro omni regno suo,

oec. I. Mach. I.

38 Hegesippus, non primus ille Historiae Eeclesiasticae parens, qui Iustini Martyris & Athenagorae temporibus floruit; sed recentior alter, qui post Constantinum. imo ad declinantis secuti m finem vixit, in prologo Librorum de excidio Hierosolymitanor Macbaborum, inquit, res Sestas propheticus sermo paveis abfoIOit: ubi propheticus sermo idem est qui sacer ac divinus. 18s Quintus Iulius Hilario, qui circa an. 397. claruit, nisi tamen idem R. Cas. At cum Quinto Iulio Asticano, in Libello Chronologico de muηdi duratione, seu de cursu temporum, sic loquitur ι Darium interfecit Alexander Magnus Macido, a cujus tempore Nictoria Muciabaeorum Graecorum annos dia

vina naryatione percurrit.

I 86 S. Ioannes Chrysostomus in speciali de septem Machabaeis Homilia , corum laudes celebrat. Etsi vero divinam Machabaicorum auctorit

o by Corale

315쪽

Drs SERτ. DE LIBRIS MACHAB. gortem diserte non adstruit, satis tamen significat se plenam eis fidem

habere a Sanctus Ambrosius, Lib. 2. de Iacob, cte. cap. I . II. N I 2. Ele a- 187ri & fratrum septem Machab rerum constantiam totis facundiae suae splendoribus illustrat. Idem, Lib. 3. de insciis , cap. 29. Heliodori historiam, sicut in Libris Muciabaeorum Iegimus , recenset atque evolvit .

Atqui nihil amplius facere possit , ut de praedicti operis canonicitate

indubie constet. S. Hieronymus ex propria sententia Ioquens , Lib. s. Commenta in 188 Isaiae 23. Huc, inquit, Scriptura commemorat, quod Alexander Rex Mac donum egressus sit de tetra Cethim. Id autem habetur I. Machab. c. I. Ergo Liber ille ad Scripturam pertiner. Per Scripturam porro Lacros Lia Dros exprimi quis in dubium vocet pIdem facit S. Doctor in cap. 7. & 9. EGIesiastae ; ergo in aliis quae objiciuntur locis non tam cx propria , quam ex aliorum sententia Io-quebatur ἰ unde Lib. I. contra Rufinum fatetur se aliorum stulentiam circa Scripturae Canonem referre. Qui me criminatur stultum , inquit, se sycophantam probat; non enim quos ipse sentirem , sed quid illi contra nos dic re solant, explicavi. S. Augustinus, Lib. I 8. δε Cim Dei, cap. 36. Machabaeorum Libri, inquit, quas non Iudaei, sed Eecisa pro Canonicis habet. Idem Lib. De Cura gerenda pro mortuis, ex lacrificio pro mortuis, agente Iuda, oblato. probat orandum esse pro mortuis. Vide supra num. 36. Idem . S. Dinor, Lib. De Doctrina Chrisiana, postquam hanc sanxit Iegem , ut quisque

in Canonicis Scriptum Helisiarum Catholicarum quam plurium auctoritatem

sequatur, hujus sui principii memor , rotur , inquit , Canon Scripturarum . his Libris continetur I Quinqua Moysis, id est Genesis, ere. Item Iob ct Tobiar , er Esther, o Iulii b, o Machabaeorum Libri duo ,.

Concilium Carthagin. III. Canon. 47. qui pollea in Graecorum No- Is momnonem insertus es , atque ideo utriusque Ecclesiae fidem probat ;Romanum sub Gelasio, cui interfuerunt Episcopi septuaginta; demum Innocentius I. Epistol. ad Exuperium , duos Machabaeorum Libros annumerant Canon scis, qui divinam in Ecclesia nacti sunt auctoritatem,& horum quidem Conciliorum definitioni , non solum Ecclesia Latina acquievit, sed etiam Greca hanc postmodum recepit , ut constat ex Graecorum testimoniis, quae in fine operis ne perpetuitate Eucharistiae fidei leguntur. Ita Matth. Petitdidier, in Dissertationibus siris . pag. sp Iam Prob. minor quoad a. parri scilicet enim tanta , totque ex omni r9Itribu εe Iingua testium auctoritas , nedum frangi , sed nec imminui potest auctoritate omnimodis inseriori. Arqui talis est quae in presenti nobis adversatur. Ea enim nec majoribus Ecclesiis innititur, quales sunt Romana per Romanum Gelasii Concilium Ioquens , & Africana per Synodum Carthagin. III. Africanae totius Ecclesiae plenariam ; nec testes profert in hic parte accuratos, aut qui sibimet ipsis consentiant; cum Librum Esther o nitrant Melim , Athanasius in Epistola Festuli , Gregorius Naziana. Leontius , &α Ioannes vero Damascenus Canones V 2 Aposto-

316쪽

Apostolorum inter novi Testamenti Scripturas recenseat; ac demura Origenes , Hieronymus & alii quidam , eosdem Machabaeorum Libros - quos omisere in Catalogo suo , aut etiam in Apocriphorum classem amandavere ' , alibi ut sacros & divinos laudent , atque ex iis varios, data opportunitate, de Omant textus, quibus Catholica dogmata confirment. Hinc enim Patet cos ex Hebraeorum sententia praedictos Libros omisisse; at ex sua , eosdem habuisse pro Canonicis r nisi malis ipsos ad tempus dubitasse, donec victi Ecclesiae iudicio , quoaciarescebat in dies, idem cum ceteris Patribus senserint . His quidem

omnibus opponent sorte Noratores Beati, ut facrilege Vocant, Luttiri auctoritatem e sed cum is ex Reisrmatorum omnium confesso tu

pilex aberraverit, D. Iacobi Epistolam reliciendo ut stramineam; mirum si nobis plenam fidem faciat in praesenti controversia. 19 et Merito igitur Tridentina Synodus Sela. q. in Decreto de Canonicis Scripturis duos Machabatorum Libros recensuit. 193 Obiic. I. Fieri non potest , ut qui Libri olim Canoni ei non suerunt, id est singulari Sancti Spiritus assiatu conscripti, postea Canoniisci fiant, & tales ab Ecclesia declarentur; cum novae non fiant Ecclesiae revelationes. Atqui Machabaeorum Libri non fuere primitus Can nici; tum omissi sint tum a Iudaeis in Canone Scripturarum , tum a Melitone , a Concilio Laodiceno , a S.. Cyrillo Hierosolym. S. Hila

I94 Resp. neg. min. Hi enim Libri, non secus ac Epistolae ad Hebraeos, B. Iudae, B. Iacobi , de quibus nonnulli olim dubitarunt, semper se

re Canonici , licet eorum canonicitas a quibusdam in dubium fuerit revocata . Non ergo facit Ecclesia ut Liber a Spiritu Sancto minime inspiratus , in sacrum & divinum mutetur p prout frigide nobis imponunt haeretici r sed explorata Traditione declarat hunc vel illum Librum esse divinum vel apocryphum. Ad id autem nulla nova opust est revelatione , sicut nulla indiguerunt Lutherani, ut Iacobi Epistolam Luthem Merisain Canonicis operibus accenserent . Equidem si majores Ecclesie, Romanae potisminum , cxi Apostoli Petrus ct Paulut to,Nιt. Al. tam dodirinam cum sanguine profuderunt, o in qua semper servata es A stolica Traditio , quaque reliquarum totius orbis Ecclesiarum mater est crmagistra , Librum aliquem ut Canonicum , vel apocryphum olim h huisient, non posset nunc temporis aliud de eo ferri, iudicium. Unde Librum tertium & quartum Esdrae, Vel Librum. Pastorii, etsi a V

terum nonnullis in Scripturarum Canones recensitos nulla unquam auis

ctoritas Libris sacris annumerabit. At fieri potest ut nonnihil obscura Zequasi delitescens Libri alicujus veritas, tandem plene se prodat et sicut factum est ut Millenariorum fabula, etsi non contemnendis quondam suffulta testimoniis, ubique tandem obsoleverit.

ryy De cetero nihil mirum quod Libri illi in antiquo Iudaeorum

Canone' me tamen omissio quibusdam fuit errandi occasio : Unde, ait Frassen , in εα ea suis Disquistionibus, pag. si . exturandi veniunt inferiores Hieronymi Uate Scr/ριου , tui sine discusione aeeipientes id reuo. ilis habet in Prologo Gatiato , Micharistrrem, O .ur , Aut ille ibi, Camnicor esse neg ru ν .

317쪽

DISSERT. DE LIBRIS MACHAB.

Canone non inveniantur . Is enim ab Esdra diu ante Machabaeorum tempora constriptus est ; di de eo intelligi debet quod dicit Iosephus Lib. I. contra Apionem . Libros Scripturae tot esse , quot Alphabetilitteras, nempe viginti duos. Hinc Machabatorum Libri non sunt Pr iocanonici, sed Deuter anonici, ut & Libri Tobiae , Iudith & Ecclesiastici. Hinc iidem Libri, licet apud Iudaeos minori utcumque ossent

pretio , ut scribit Iosephus , seu quia olim de ipsis dubitatum esset .ieu quia etiamnum de his aliqui dubitarent, nihilominus ut sacri habebantur a sapientioribus: hinc Iosephus ipse. Lib. a. contra Apionem,

eam sententiam Eccli. 22. I . Melior est iniquitas viri, quam mu ter benefaciens, ait depromptam esse ab ipsa Lege ; qui rursum in fine libelli de

martyrio septem Machabaeorum: Hac itaque, inquit, qua in monumentuveterum o sacris Litteris de divis comperi Machabais, posteritati aeternum Iegenda consecravi.

Obj. a. Libri divini secum concordant. Atqui non sic Machabaeorum Libri, qui quantum ad chronologiam impendio dissident . Sic Libro

I. cap. 6. vers I 6. Antiochi Epiphanis mors refertur ad ann. atrae grae cae I s. & tamen Lib. a. cap. II. recensentur filii ejus Antiochi M- patoris litterae, post patris mortem datat ann. ejusdem aerae I 8. Idem videre est alibi passim, ut Lib. I. cap. 6. v. eto. comparato cum Lib. 2.

cap. I 3. Vers. I.

R. I. Nec ipsum salvum Hre Evangelium, si hisce tricis immorari liceat : quot Ioannem inter & alios Evangelistas in speciem discriminaci ca tempus mortis Christi, circa iupremum ejus Pascha quot eruditos i ter circa veteris Testamenti chronologiam dissidia pR. a. neg. min. Siquidem aera Seleucidum alia erat Iudaica , quae a Nisan scii mense verno incipiebat; alia Antiochena , seu Alexandrea .ruae ab autumno subsequente, & mense Tisti, ac proinde sex post Iu- alcain mensibus , ducebat initium. Priorem secutus est Auctor Libri primi Machabaeorum , posteriorem Auctor Libri secundi . Sic autem necessario factum est , ut quae prior scribit contigisse anno IAp. utique post mensem Nisan , haec posterior , cum ante mensem Tisri contigerunt , anno I . evenisse scribat . Sic non ita pridem in Anglia scripsisset altet veterem stylum sequens , Regem mortuum esse ipsa die Paschalis; alter novi styli assecla, scripsisset eum secunda post Paschatis testum Dominica occubuisse . Sic porro alteruter in speciem, neuter reipsa aberrasset. Sed de his vide vel Usserium in Annalibus .ia Petavium, Lib. Io. de doctrma temporum , vel quod satis fuerit, Nmulto facilius, Nati Alexandrum, aut Frassenium , in Disquisitionibus

Biblicis, pag. mihi 6 L . γ . ,. iobi. g. Antiochus Eupator, ex Lib. I. cap. 6 cum Iudaeis pacem iniit ann. Iso. Epoesiae Iudaicae a Nisan , & proinde eodem an. EP chae Antiochenae a Tisti; qui quidem annus erat Sabbaticus , ut constat ex vers. Αν. Λtqui juxta Librum 1. cap. 1 I. V. 3I. & 33. pacem hanc iniit Eupator ano. I S. qui in neutra aera , seu a Nisan , seu a

Tisti deducta. sabbaticus esse potuit. Resp. neg. min. bis enim pacem cam Iudaeis composilit Eupator illa per lassam , statim a morte Antiochi Epiplianis; & de hac pacei Tinn. Neol. a LΤom. VI. Pars IL V 3 agitur

318쪽

agitur I. Machab. I r. a. Postquam a Iuda arcem obsidente devictus ἰ& adversiis Philippum arma convertere coactus est ; & de hae pace sermo est tum Lib. I. cap. o. tum Lib. 2. cap. IIta doctissimus Petavius . Unde liquet non debere esse suspeetain Librorum sacrorum fidem, quia in his dissicilia quaedam occurrant ; sive hec aliquando tandem explicent Petavii , sive permittat Deus ut a nemine unquam

bene evolvantur.

or Obi. q. Iudas MachabaeuS, Lib. I. cap. 9. interseetiis dicitur an. Is a. Regni Graecorum . Atqui triginta post annos supererat in vivis , ex

Lib. a. cap. I. v. Io. cum an. I 88. Epistolam ad Aristobulum seripserit una cum Iudaeorum Senatu.

oa Rcsp. vel Epistolam quae anno I 88. scripta est , non a Iuda Machabaeo scriptam esse, sed aut ab Aristobulo Ioannis Hircani filio, qui

etiam Iudas vocabatur, teste Iosepho , Lib. 2O. Antiq. cap. I 8. 8e in Senatu Iudaico multae erat auctoritatis; aut a Iuda Esseno , quem idem Iosephus Lib. II. cap. I9. ob sapientiam & infallibilem futuri oraedicendi scientiam insigniter commendate vel haec verba Anno t88.

ab his quae proxime sequuntur e Populus qui est Ierosolmis , e . non virgulae solius . sed punisti interrentione esse seiungenda ; adeo ut istud, a ino I 83. sit clausula superioris Epistolae ; illud vero , PopuIus qui es Ierosolymis , sit initium posterioris, quam Iudas scripsit ,

sed quae verisimiliter nonnisi post mortem ejus , conciliatamque Iudaeis pacem temporibus Ioannis Hircani, ad Iudaeos in AEgypto comis morantes directa fuit ; cui Iudaei Ierosiolymitani brevem illam priorem adjunxerunt, notato quo scribebant anno , id est I 88. Et vero verba haee media sunt inter finem Epistolae unius & initium alterius . Porro annorum numerus in fine potius quam initio Epistolae contagnari solet. Favent Graeci Codices , qui haec inter verba, anno I 88.& isthaec e Populas qui est Ierosolymis , punctum interponunt . Ita Belis Iarminus , Frassen. &c. Haec porro an solide a Lutheranis eonfutari

possunt pap3 obite. 3. Ex I. Mach. q. vers. 32. purgatio Templi a Iuda Machaishro facta est ante mortem Antiochi , die et s. mensis noni ann. IΑ8. Atqui eadem purgatio a. Machab. cap. Io. facta refertur post ejusdem Antiochi mortem.

2C6 Resp. neg. min. etsi enim Auctor Lib. a. qui omnia ad Antiochum Epiphanem spectantia, pro more sacris Scriptoribus familiari , breviter colligere voluit, post narratam ejus mortem de Templi purgatione loquitur I non tamen ea post mortem Epiphanis factam esse indicat. et os Oojic. o. Liber uterque circa Antiochi Epiphanis mortem discoris dat. Nam Lib. I. cap. 6. narratur eum ab Elimaide Persidis civitate repulsum , venisse in Babylonem , ubi audita suorum in Iudaea clade, prae tristitia m languorem incidit, & mortuus est. At Lib. I. cap. r. scribitur ipsum in Perside tecidisse , in ipso Naneae Templo . Cum rasset AEn Debus Templam Numa seu Dianae aut Veneris ) ibidem mδε. Sacerdotes mittentes lapides pereorum Ducem re eos qui cum eo erant , er divismunt membratim , ere. Haec porro secum eo illari non

Possunt. Quin nec secum conciliari potest idem Libri s. Auctor. Qui enim

319쪽

enim citato mox Capite Antiochum in Naneae templo cum suis membratim divisum esse scribit, sui immemor cap. q. scribit eum e Pers poli turpiter sugatum, aecepta prope Ecbatanam Nicanoris ac Tim thei, Ducum suorum strage, & furore adversus Iudaeos percitum, cum ad uitionem impetu properaret, cecidasse de curru, & pastum vermibus miserabiliter interiisse. Iam vero fieri nequit ut idem Princeps bis obierit, semes apud Persidem in templo Naneae, semel persire in montibus prope Ecbatanam, Mediae Metropolim. Resp. Hec facile hunc in modum conciliari. Antiochi ab expila- aostione sempli Naneae repulsam passus, & vitata . nescio quo pactσmorte diffugiens , postmodum copiosiori militum apparatu regressus est, ut hanc sibi ab Eleemattis , seu Persepolitanis illatam injuriam vindicaret. At denuo victus . cum talutem quantocius fugiendo, inquit uret , in Mrdiam divertit. Hic circa Ecbatanam. regiam Me-aiae urb.m , a Nuntio audivit triste exercitus sui in Iudaea excidium. Hinc rabie furens, cum De intermissione iter ageret , ciaesti eum iudicis

Arugmte Contigit illum impetu euntem da curru cadere a 3c Pa Io poli mori.

At, inquies , qui cum suis in Naneae templo Iapidibus obrutus fue- Io rat, & meimoratim divisus, nec Persepolim regredi, nec inde in I

daeam contendere potuit. Atqui ex citato cap. I lib. a. Machata Amtiochus, &c. Sic enim. habetur vers. II. Cum in Horde esset Dux ipse Antiochus Excitu in templo Narec, conc I o diceyus Sacerdotum Nanea, ge vers. I 6. Cum intrasset Antiochut , aperti que occulto adiιu templi , sace=dotes mitinus lapidos prcusserunι Du.em π eos qui cum eo eraηt, o di

Res p. cxtum hunc ut aIios pItires inteli endum esse morasiter, ita rosur qui Deae templum ingressi erant, omnes pene lapidibus obruti tu rint . ii vero praeiertim qui idoli donaria propius contigerunt; ita ut Antiochus L Baetis foribus e gerit Nec obest quod dicatur in templo cecidita . Siquidem scripturae phrasi periussus esse ac cecidisse dicitur , noli silum qui tuteriit . sed & qui solis ac debellatus est. Sic

milia legeris v. s. & Danielis tr. v. go. Ita Estius, Frassen j

Resi aden ali. ut Rupertus, Medina . sigonius, Serrarius, Ti- roseintas, dcc. eo bino sermonem noti ess de Antiocho Epiphane, sid de Antiocho Sedete ; qui licet initio videri voluerit Iudaeis amicus, I. Machab. I s. veri. I postmodo tamen in acertiissi na adversus eos odia

Responder demum Sa his verbk- εν Epistolam issmi non puto b.bere Mo

ita scripsisse. Sic serui, i Iudith M H iIoseimem vere quidem habitus est, sed nori ideo verι est Gemo , iritus sancti. - . . Obiic. 7. Librorum Machabaicorum Historia pugnat cum omnibus Graecorum Historus i Nam Lib. l. cap. s. di eap. 6. Alexander- primus

320쪽

in Graecia regnasse dicitur, & tamen plures ante ipsum Principes imGraecia regnasse constat ex Graeco in Hii oricis. 2. eodem cap. I. dicitur Alexandrum, cum adhuc viveret, divisisse Regnum suum pueris nobilibus , qui cum eo nutriti erant a iuventure. Et id post mortem ejus factum esse scribune Iustinus, Diodorus Siculus, & Q. Curtius. I. Antiochus Epiphanes seu illustris, filius Antiochi magni , dicitur eodem

Cap. F. VerL II. regnasse m anno I 37. Regni Graecorum . At fidem facit Eusebius illum regnasse anno Is 3. & reipsa ab origine imperii Graecorum ad usque Antiochi exordia anno I 33. numerandi sirnt . q. ibidem S. vers. I S. scribitur quod Romani eammitinni uni homini Magistrasum suum Rr simulas annos dominari universe terra Da, ct omnes obediuntani, oee. at nescit nemo Consules duos Romae quotannis creatos suis . penes quos foret summa Reipublicae potestas. Ergo, stra Resp. I. Ad I. In Graeco textu legi , qui primum regnavit in Gra ei a , antequam scilicet Darium & Persas profligaret e sic autem evanestre difficultas . a. Eum hoe sensu primum regnasse, non quod nulli ante ipsum Reges fuissent in Graecia ς sed vel quia primum omnium in tota , qua patebat, Graecia regnavit, sicque primus fuit imperii Graecorum fundator & monarcha; vel quia , ut Grotio videtur , primus regnavit in Syria & AEgypto, quae Regnum Juvam, seu GraecOrum nuncupabatur , qua tempore scriptus est Liber prior Machabaeorum; vel demum quia primus sit, qui egresus de terra Cerbis, in Gra cla regnaverit. Neque ideo necessum est ut qui post eum regnaverun vel pari cum ipso potestate donati fuerint , vel egressi sint de terra Cethim : Namque iuxta Scripturae phrasim , primus dicitur, qui antecessores non habet, etsi nullos habeat successores. Sic Exodi I a. 29. Angelus AEgypti percussor dicitur omnia primogenita interfecisse i cum ramen dubio procul ex iis plura sorent unigenita . Sic & B. Virgo . Primogenitum suum peperisse dicitur, Matth. I. vers Is. quae tamen nullam exinde peperit. diis Resp. Ad a. r. Potiorem nobis esse Historici Sacri, quam profanorum auctoritatem, praesertim cum ille loco & tempore propior vixit, ut vixit Machabaicus Scriptor ν siquidem Q. Curtius qui omnium optime Historiam scripsit Alexandri , floruit sub vespasiano , ut probavVomiis. I. Haud aegre conciliatur sacer Scriptor cum profanis plerioque . Ad id enim fatis est ut Alexander , vel proximus morti condiderit testamentum, quo , post mortem rius reseraro . facta sit ex suprema ipsius voluntate divisio Provinciarum; vel hujus partitionis p testatem fecerit Perdiccae , cui moriens annulum suum , summae auctoritatis omen , tradidit 4 Quod autem a Perdiaca post Alexandris mortem factum est, ab eo vivente factum vere dici potuit; cum quis haeredem sibi vivens constituat. Ait quidem Curtius varem esse praedicti testamenii famam. At ei opponi possunt, non modo Iosephus Gori nides, qui diu post vixit, sed Diodorus Siculus, Lib., ao. Bibliothecae, mi scribit Alexandrum, Rhodi, quam urbem Ene cneris coluerat, testamentum de tota Regno deposuisse. ria 14. Re . Ad 3. Cum Bellarmino ει ι aliis passiis , auctorem Libri T. Machab. nota numerare Regnum Gracorum ab Alexandro , sed Vae s

leuce,

SEARCH

MENU NAVIGATION