Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Continuatio praelectionum theologicarum Honorati Tournely, sive Tractatus de universa theologia morali, tomi sexti pars secunda Continens cum re

발행: 1757년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

CAP. III. DE CIRC UMSUANTIIS P URGAT. 313lex , ut qui in praesenti vita non satisfecit, in altera fatisfaciat, vel

satisipatiatur . Et vero quot satisfaciendi desideria , licet a citaritatis habitu procedant, in actum tam tepide & remisse transeunt, ut nova fatisfactione dilui utcumque mereantur. Nihil ergo mirum, si desideria haec ad integram fatisfactionem non acceptentur a Deo . Miarum potius , & multae misericordiae tribuendum , quod non omnino

repellantur.

Ad a. dico, non ideo posse censeri aliquem imperfectum , quia aspoenam timor; cum Christus ex mor is timore sanguinem sudaverit, Luc. 22. Unde id Ioannis r Pefecta cha itas foras mittit timorem, non intelligitur de timore poenae simpliciteri cum justiores quique, etsi secundum naturam poenas timent, nihil secundum spiritum timeant magis quam quod ab omni poena & cruce immunes sint , secundum id B. Theresiae, Aut pati, aut mori; sed de timore servili, seu de timore culpae propter poenam magis quam propter Deum. Dico I. animas purgantes non proprie timere poenam ctimor enim asest futuri mali, non praesentis sed pati. Etsi vero eaedem animae reia fugiant poenas, quatenus contrariae sunt naturae: at eas tamen quodammodo amant, prout a divina justitia infliguntur e hanc enim amant, eique medullitus obsequuntur. Unde nihil est dubii, quin afflictat lucet, in omni tribulatione sua, gaudio coelesti sum abundent. Ad 3. fateor animas illas nonnihil habere imperfecti , si praesens 37 earum status cum suturo ipsarum gloriae statu comparetur. At nihilominus simpliciter persectae dici possunt, tum ratione multae quae flagrant charitatis p tum ob enixam poenarum quibu& cruciantur acceptationem . Sic Paulus Si se impersectum dicit & persectis se consociat. Non quod jam perfectus sim , inquit , Philipp. I. Et instar Nos qui perfecti sumus. Neque plus urgeat congestae a Luthero Majoris probationes. Non I. quia animae purgantcs sunt in termino, non autem in via. 3 Squantum aci augmentum meriti . Nicut istitur transecto certaminis tem- pol, non potest aliquid cursu vel lucta obtindri, quamvis praemia nondum sint distributa: sic nec sanctae ille animae quid iam mereri possunt. Ita Iessius in opulc. de Purgat cap. r diab. r. pag. mihi 829. Verbum Bernardi ad prelantem vitam spectat , non ad futuram , 39 ubi lign/m erit, quocumque in loco ceciderit. Imo hanc S. Doctoris sententia ii moraliter accipi v ilr Bellarminus, non mathematice. Noli a tum quia iuxta Graecam phrasim quae habet virtus mea, non Ao minis, sed Dei virtus in infirmirare perficitur in quia eo plus emi cat potentia I et , quo veI debilioribus utitur instrumentis, vel ei plura obsistunt. Tum quia hominis virtus tandiu solum in infirmitate & tribulationibus perficirur. quamdiu ei datum est cre ere in gratia; quod solum est vire praesentis . Q anquam & in Purgatorio Virtus so sensu perficitur. quod ab ea ai fertur rubigo peccatorum: qua ratione aurum perficitur in fornace , non quia ei quidquam additur , sed quia a vilibus, quae ipsum inficiebant, separatur. Non 3. nam equidem augeriitur charitas in Coelo, sed non per ψι nova quae post hanc vitam comparentur merita e bene Vero quia ms X a litis

332쪽

ritis per vitam comparatis rependetur visio beatifica , ferax charitatis principium.

suam non ferunt siponte Atqui tales sunt animae de quibus loquimur . Si enim sponte ferrent, 1am crux iis non foret poena ; cum amanti poenae dulcestanti neque pro iis orandum esset ut a poenis liberarentur, cum eae poenas suas diligerent. 43 Resp. ad I. neg. min. Ad a. neg. maj. neque enim vere amanti sic dulcescunt poenae, ut eas non sentiat ; sed sic ut licet amaras, libenter serat propter amatum. Hinc illud EleaZari senis, II. Machab. 6. Tu scis , Domine , quia cum a morte possem liberari , duνos corporis sustineo dolores : seeundum animam vero p opter timorem tuum libenter hieputior. Hinc Augustinus , Libr. Io. Confest. capit. 2 . de poenis loquens e Tolerare eas jubes , non amare ἰ nemo autem quod tolerat, amat,

quamυis tolerare amat. Merito igitur orat Ecclesia ut defuncti a poenis suis liberentur ; tum quia cum istis incompossibilis est visio Dei intuitiva , quod magnum tenere amantibus supplicium est; tum quia Poenae eorum , tametsi lubenter acceptatae , sicut calix in passione oblatus Christo, poenarum rationem habere non desinunt. Nec dubium quin per eas , reproborum instar , in rabiem agerentur, nusi praesto esset ardens charitas , & pia divinae iustitiae satisfaciendi crupido . M Saltem, inquies, animae illae, dum a poenis liberari exoptant, qu runt quae sua sunt, non quae Dei. Unde Deum solo concupiscentiae amore diligunt. Atqui haec a culpa non Vacant. 6s Resp. neg. ma . quae enim cito liberari exoptant, ut magis & melius Deum laudare possint, non quaerunt quae suae sunt, sed honorem Dei r unde & Deum amore amicitiae diligunt , quia in Deum deta derium omne suum refundunt. Atqui sanctae illae animae, &c. Adde quod summe licitum sit quaerere que sua sunt , quando haec juxta ordinem a Deo constitutum inquiruntur. Sane licet in Purgatorio quoalicite fit in praesenti vita. 6 obiici 3. cum quibusdam Catholicis: Animae purgantes habent omnia ad merendum necessaria, gratiam scilicet, fidem , spem , charit tem & libertatem, saltem quoad exercitium. Sed quae necessarias habent ad meritum conditiones, mereri positant. Confirm. r. quia beati mereri postlint, ut paret de Christo, qui semper fuit beatus, & tamen merebatur. 47 Confirin. v. quia dives in inferno pro se suisque exoravit, Luc. IS EGgo & purgantes animae etiam orare possunt. Atqui haec earum Oratio, ut ex charitate procedens, dubio procul exaudiri meretur. 48 Confirm. 3. ex D. Thoma, qui in A. dist. 2I. qtvest. I. art. 3. in ro. pagina 387. Dicendum , inquit, quod post hanc vitam non potest esse meritum respectu primi essentialis r sed respectia adicujus accidentalis potest esse quamdiu manet homo in statu N a aliquo modo e cor ideo in Purgatorio potest esse mertum quantum ad yemistoxem culpa venialis. . Et vero licet Purgatorii poenae non sint voluntariae absolute ,

sic enim nulla pina est voluntaria , quia ex hoc est ratio poena , quia

333쪽

voluntati contrarietur, potest tamen esse voluntaria conditionalis, sicut ustio es necessaria propter sanitatem cons quendam . '. ' ' er sic mens Purgatorii est voIuntaria . '. '. Quidam autem dicunt quod non est aliquo modo v Iuniaria , quia ita sunt absorpti paenis, quod nesciunt se per pomam purgari , sed putant se esse damnatos et sed hoc est falsum , quia n si scirem se liberanios, stragia non peterent ι quod freqκenter faciunt . Ita idem

ibid. arti c. I.

Resp. ad I. neg. maj. his enim animabus deest status viae. Atqui q9 ex probatis Deus ea solum ad meritum vel demeritum acceptat opera quae fiunt in via. Ergo eaedem animae carent aliquo ad meritum vel demeritum essentiali. Ad I. confirm. neg. ant. Beati impetrare quidem multa postunt, sed non mereri. Nec obest exemplum Christi, qui cum simul in terris & Viator foret & Comprehensor, qua parte viator erat, mereri potuit . unde post mortim suam , quia viatur esse desiit , nihil merui ι amplius. Bellar n. ibid. pag. mihi 639. Λd a. confirm. Possunt quidem animae purgantes seu pro se, ut non ILnulli volunt, seu pro nobis aliquid ex praeteritis meritis impetrare, juxta probabilem multorum sententiam , quam Tomo hujus operisti amplexi sumus , pag. nunc s99. At nihil vere & proprie merentur a quomodo nunc Sancti orando pro nobis impetrant , licet non

mereantur .

Ad 3. confirm. Respondet ibidem Bellarminus , S. Gomam mutasse Iasententiam e nam quas . 7. de Malo , artici Ir. dfarte docet in Purgatorio nullum possie esse meritum , me essentialis , nec accidentalis praemii ἰ quod idem docent Anaventura , Scotus, Durandus, o alii . Forte D. rhomas in q. nomine meriti n9n proprie uti voluit , sed improprie . Vocavιι enim, actum d lectionis in Purgatorio meritorium remissionis culpa venialis, quia es remissorius, Iicet non per modum meriti proprie dicti, sed per modum contrarii tollentis suum contrarium. Circa quae notandum S. Thomam . tit. q. arti c. II. de malo , hanc 3 sibi objectionem proponere numer. 6. Praeterea ejusdem rationis esse videtur , quod aiquis mereatur praemium essentiale vel accidentale, ct quod . ei remittat r peccatum . Quia eadem ratione qua aliquis accedi: ad unum oppιstrem , rectat ab altero . Sed homo psit m rtem non potest mereri neque praemium essentiale , neque accidentata . Ergo pari ratione non potest percipere remis nem peccati , vique venialis , neque m rtalis . Hanc porro

objectionem brevibus his verbis solvit S. Doctor i Ad 6. dicendum quod meritum gloriae essentialis vel accidentalis pertin t per se ad profectum spirituatim , qui est p)r augmentum spiritualis boni r unde non est milis ratio . Ubi manifeste concedit Antecedens , tantumque negat consequentiam . Vere prohinc dictum est a Bella ino eum sententiam mutasse.

Non desunt tamen e nostris , qui licet contra Luthenim doceant , animas purgantes nulla sibi nova merita comparare ; docent simul eas per preces quas fundunt , per frequentes esuritatis & patientiae

actus , tria haec mereri; I. peccatorum venialium que ad culpam &poenam remissionem I mortalium vero quoad poenam I 2. progressum

334쪽

ad beatitudinem , quam bonis suis in hac vita operibus promeruearant; 3. beneficia, quae pro Viventibus a Deo expostulant. Ita citatus Auctor Tractatus Gallici de Purgatorio, cap. I. art. 8.ss Aliter nodum hunc solvit Sylvius in Suppl. quaest. Tr. art. a. pag. x s. ubi sic t Ad 8. mortui orationibuν quas pio se fultant , non juvantur per viam meriti vel satisfact onis , cuia sunt extra statum non solum meriti , sed etiam satisfactionis ejus quae fit pro puma , 9 quae redemptionem seu compensationem pinae dicit Ceterum videlitur loqui probabilius. qui affirmant quod Fideles defuncti se ipsos , orando , juυent per modum impetrationis . Nam in QRιo defunctorum introducuntur orantes pro sua liberatione ; estque pietati valde consentaneum , quod omnis anima fidelis in sua tribulatione clamet ad Deum et quem clamorem utiliter feri non est cur dub remus . Hac ille, quae quatenus meritum arcent a Purgatorio, & impetrationem admittunt, tenenda videntur.

ARTICULUS TERTIUS.

An purgantes anima ceriae sint de saluta sua. 16 I avit Lutherus, ut constat ex citato siuera ejus art. 32. Neg 1 runt & Catholici quidam e Alii quia inter Purgatorii poenas hanc omnium maximam , non omnibus equidem , sed nonnullis antimabus constitutam esse credant, ut artemam suam sortem penitus ignorenti atque ita Bellarmino sentire videtur Dionysius Carthusianus, ob quasdam visiones quas ipse reseri, Lib. de quatuor novissimis , artic. 7. Alii quia existimant levia peccata nonnisi ex miliericordia Dei habere , quod Veniam obtineant; unde cum in aetemum ex natura rei plecti possint, nesciunt animae an reipsa Deus eas sic in se ipsis plectere intendat. Ita Gerso, Lect. I. de vita spirituali; & postmodum Michael Bajus, Lib. a. de meritis operum, cap. 8. quas opiniones jam reprobavimus in Tract. de peccatis, pari. 2. cap. a. sit CONCLUs Io. Animae purgantes de salute lua omnino certae sunt. 7 Prob. I. quia contraria Lutheri opinio a Leone X. & per ipsum ab Ecclesia reprobata est . Hujus vero fundamentum , Vel non convincit, prout a Dionysio Carthusi si resertur; vel errorem Novatorum sapit, quale exhibetur a Gersonio; atque in Bajo a Pio U. & Gr gorio XIII. proseriptum est. 8 Prob. a. quia, ut solide Bellarminus, Lib. 2. cap. . si animae de salute sua certae non sint, vel quia adhuc possunt demereri; vel quia nondum Iudicatae sunt ; vel quia, licet judicatae, ignorant sententiam Iudicis; vel quia dolorum aestu ita abῖrbentur, ut certitudinem hanc perspicere non possint. Atqui nullum ex his dici potest . Non I. ut liquet ex Cap. praeced. Non II. docet enim totius Ecclesiae fides particulare judicium statim post mortem fieri. Et id quidem evincitur, tum ex eo Eccli. II. 28. Facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. Et vers. 29. In fine hominis denudatio op rum illius p tum quia toti Ecclesiae persuasum est impios statim ab interitu ad aeterna supplicia rapi, ut de Epulone constat ex Luc. I 6.

justos

335쪽

CAP. III. DE CIRCUMSUANTIIS P URGAT. 31

justos vero ad aete a gaudia extolli, ut Luc. 23. manifestum est de Latrone converso . Porro concipi nequit coronas aut supplicia ante distribui , quam fiat iudicium . Non III. I. quia non sertur a Iudice sententia , nisi ut haec innotescat judicando ; a. quia sententia haec saltem ab effectu innotes eret . Statim enim videbit anima num insernis devoveatur , num coelestem gloriam persentiat , num addicatur Purgatorio. Non IV. tum quia dives epulo , licet ad rabiem usque cruciaretur , quod in sanctas animas non cadit, sciebat tamen quae ad statum suum suosque fratres spectabant; tum quia quod homines in hae vita ex doloris acerbitate male judicent, non tam dolori ipsi , quam organorum laesioni tribuendum est i in Purgatorio autem mens ab hisce organis expedita est, plenaque fruitur incorruptibilitate ; tum quia desperatio quam purgandis animabus tribus L therus , desiperatae mentis commentum est . Etsi enim harum nonnullae mirum quantum patiuntur; at Plena cum pace patiuntur. Unde eas exhibent Liturgiae ut dormientes in somno paeis. Quae autem dormiunt in somno pacis , immensam doloribus suis laetitiae segetem

conjungunt, tum ex charitate, qua resertae sunt, tum ex salutis ceratitudine exortam.

Confirm. Qui certo vident se non esse ex numero reproborum, da salute sua dubitare non possunt. Atqui animae illae Uident enim se nec Deutri odisse, nec blasphemare sanctum nomen ejus, nec gr Vium , quae non diluerint, peccatorum incusari. Ergo. Objic. r. Ecelesia dum pro deiunctis orat, haec eis applicat verba,

Psalm. 6. Anima mea turbata est valde . '. . Conturbata sunt ossa mea . Haec item Psalm. II . Circumdederunt me doloris mortis , em pericula imferni invenerunt me. Atqui tanta haec anxietas atque conturbatio , ex

defectu charitatis & Lalutis incertitudine necessario oritur, non autem ex poenis solis , cum poenae solae aullos non conturbent, secundum id Proverb. I 2. Non contristabit justum quidquid acciderit ei.

Resp. I. neg. maj. est enim inepti stimum singuIa Psalmi integri Verba deiunctis applicare, eo quia Psalmus ille in eorum officio recitetur. Neque enim dubio procul de iis intelligentur haec ejusdem Psalmi 6. Vertar Lavabo per sit uias noctes lactum meum, lacrymis meis stratum meum νigabo . Quapropter Ecclesia ob unam vel alteram sententiam, quae ad rem praesentem iacit, totum aliquem Scripturae locum legere solet, etiamsi maior ejus pars ad rem praesentem non iaciat. Sic in dedicatione Ecclesiae legitur Evangelium de Zachaeo, quia postrema linsius verba: Hodie Ialas huic domui facta est, consecrationi Ecclesiae qua dantenus conveniunt. Sic in Asisumptione B. Virginis legitur Evangelium de Martha & Magdalene , ob haec quae In Dei param qua

drant vertar Maria ope nan partem edixit , quae non auferetur is ea. Sic demum legitur in Omcio defunctorum Psalmus 6 propter verba ist- haec: Miserere me , quoniam i firmus sum: Ze Psalmus r4. ob ista et Pla

Resp. a. neg. min. potest enim conturbatio & tristitia ingens cum salutis certitudine Ac charitate- plurima compati. Quandoquidem Christus de se ait, Ioann. ra. Nune anima mea turbata est . Et Luc. 26.

336쪽

38. Tristis est anima mea usque ad mortem . obiecti vero Proverbiorum loci sensius est, justum ob graviores quoique casus non deprimi ea tristitia, quae in murmura erumpendo, mortem operatur , quamque Α-postolus , a. Corinth. T. vocat militiam hujus faeculi. Ita & totidem serme verbis Bellarminus, ibid. cap. s. 63 objic. r. Si animae purgantes de salute sua certae forent, non orared Ecclesia, ut liberentur de poenis inferni, SP de profundo lacu. Atqui tamen id post lectuin Evangeli uiri orat in Missa pro defunctis. M Resip. neg. mal. Vel enim per poenas inferni purgatorios ignes intelligit Ecclesia. vel si tartareos cruciatus intelligit, preces suas ad illud instans refert, quo animae migrant a corpore suo ; prout fatis exposuimus pari. a. de Euoliaristia, cap. 8. pag. 6o9. Adi & Bellarminum ibid. pag. 6 3. 6s obiic. 3. Supponit nostra haec assertio , animas mox a morte judicari . Atqui id fratis supponitur ; r. quia dici non potest ubi , a

quo, & qua ratione ludi centur. a. Quia ex variis Historiae monumentis constat , quosdam diu post mortem judicatos suisse ; quod tum de iis certum est , qui ad tempus ressuscitandi erant ; tum de eo Parisiensi Doctore , qui dum elus exequiae fierent presente S. Bru-none , ad haec Verba : Responde mibi quantas babeo iniquitales , sublato extra seretrum capite , prima die exclamavit: Iasio Dei iudicio accu-fasus sum p secunda : Iasio Dei judicio judicatus sum'; tertia demum :Iusto Dei judicio damnatus sum. Imo sudicium hoc aliquando ante moristem peractum esse docet S. Gregorius Mag. Lib. q. Dral g. capit. 38. ubi Chrysiarium illum , qui mducias Cel usque mane supplex efflagitabat , damnationis suae sententiam audivisse scribit . Idem confirmant , tum S. Ioannes Climacus, in Scala sua , gradu T. ubi recenset factum Solitarii , cui, licet adhuc viventi, sua minutim peccatae omnia exprobrabantur; tum venerabilis Beda , qui Libr. s. Historiae. cap. Iq. & I s. narrat duos obiasse desperantes, quia sententiae adve sum se jam latae conscii erant.

Resip. ad I. neg. min. Nec nocent quae obiiciuntur.

εο Non I. I. Quia de subitantia particularis judicii abunde constat .

licet de circumltaxtiis ejus non eodem modo constet ; a. quia dici .noc improbabiliter potest. 67 Ad I. animas a Deo ubique per immensitatem suam praesente , in eo judicari loco, ubi a corpore solvuntur. Neque enim , ait hic Leiasius, caP. 3. num. zo. credibile est eas in coelas coram Christo de

es, inde sepius ad supplicia detrudendas. 68 Ad a. quod licet non sit omnino certum animas a Christo post mortem judicari r cum loca Scripturae in quibus dicitur Iudex vivorum o morim um, de generali judicio facile intelligi mssint, veri tamen simillimum sit, jufficium particulare , non jam a Deo , ut ante passionem, sed a Christo exerceri; tum quia data esst ipsi Omnis potestas in

caelo ct in terra, proinde, quae non omnium infima est ψ potestas judiaciaria; tum quia jam c Cruce magna potestatis hujus specimina exhibuit, cum latroni uni gloriam spopondit, alteriun vero indurari Pas sili est; tum quia Patrum animas e captivitate abduxit.

337쪽

CAP. III. D E CIRCOMSTANTIIS PRIRGAr. 31sAd 3. Nihil dubii est quin judicium illud fiat in ictu oculi, cum ad is

illud lassiciat ardens divini luminis radius, quo & animae sua quaeque lacta, & supremi Iudicis sententia, simul & semel innotescant.

An vero anime Christum videant dum judicantur , incertum est . Probabile quod sic, quia decet ut Iudicem suum vel ad terrorem, ve, ad solatium conspiciant. Et ita censet Innocentius III. Lib. 2. de contemptu mundi, cap. 43. Lata porro sententia. animam, si ab omni labe munda sit , statim ad Ccelos ab Angulis transvehi ; colligitur ex Luc. I si ubi Lagari aninia ab iisdem Spiritibus in simo Abrahae portari dicitur. Eadem vero, si gravi cuipiam culpae obnoxia sit, a demonibus trahitur in tartara . Si autem necdum prorsus purgata sit , Vsi sponte concedit in locum supplicii, quia hanc Dei voluntatem esset telligit; vel eo, quod multam veri speciem habet, ab Angelis, saltem a Custode suo, dolorem ipsius leniente, deducitur . Ita docent multae apud Bedam visiones, quarum examen sit in manu Lectoris. Non 1. quia quae extra consuetum Providentiae ordinem fiunt , in rci argumentum trahi non debent. Nec certe mirum est, animas quae paulo post vivis reddendae erant, judicium suum non subiisse. Quod ad famosam s. Brunonis visionem spectad, alii eam omnino TInegatar, utpote Scriptoribus coaetaneis prorsus ignotam: alii eandem ha bent pro indubia ; nec deest inter eius assertores non imperitus quispiam, qui grave ejus monumentum in antiquis sibi detegere visus sit, quod & exhibuit mihi. Ut ut est, vel Doctor ille simul & semel accusatus suerat, judicatus & condemnatus; sed tantum unam hanc sententiam, Deo sic permittente, per partes maiorem ad terrorem renuntiavit ; vel in judicio eius a communi rma recesium est. Et ita se tit Bellarminus, ibid. cap. Quod attinet ad Chrysarium, & alios de quibus Beda , dec. dicem 7- dum eos non iuisse judicatos ante mortem, ut qui adhuc invia serent, atque in melius postent converti; sed vel propter scelera sua in deo rationem veni sse, ita ut sibi jam damnati viderentur vel a dgmonibus peccatorum suorum graviter accusatos suisse ; ut vel ipse piorum exemplo constaret nobis quam horrendum sit in manus Dei viventis incidere. Certe dςmonem morientibus adstare, ut vel ipssis, si possit, sanctos devoret, liquet ex vita B. Martini. Obs. 3 Si animae post mortem de salute sua teriae sint, maxime quia Tyvident ite Deum diligere. Atqui haec ratio non convincit. Nam &nos quoque sentimus Deum a nobis diligi; nec tamen de filute nostraece ti sumuS . Resp. animas post judicium de salute sua certas Qre , tametsi non T aliter charitatem suam cogaciscerent, quam nostram nos cognoVimus. Uident enim se nec Deum blasphemare, nec blasphemantibus consocia rit uuae duo certa sunt salutis de iustitiae argumenta. Sed id habent animae illae, quod corporis exutae phantasmatibus, bonos quibus a Deo ditatae sunt habitus plenissime cognoscant; nec 3am ex edit ut in ea ver sentur circa salutem suam anxietate, quae nobis ad nostram cum metu& tremore operandam necessaria est.

338쪽

ARTICULUS QUARTUS.

CVm de hae quaestione nihil sit ab Ecclesia definitum, nihil mirum

est varias de ipsa opiniones circumferri.

etsi verum esse potest, non tamen Verum esse probatur: praesertim cum plures pluribus in locis peccaverint, nec verisimile sit eas in his omnibus patii & S. Severinus, qui in palatio Imperatoris peccaverat, in quodam flumine purgaretur, juxta Epistolam Petri Damiani de miraculis sui tempori S.

nus, Lib. I a. de Genesi ad lit. Verum id retractavit, Lib. 2. Retract.

praeter conscientIam peccata redarguentem & punientem. Ita Origenes juxta Hieronymum in Epist. ad Avitum. Et male ἐν alioqui enim non minus in vita, quam post mortem essemus in Purgatorium & Infernum. 8 Alii reserente Chrysostomo Insernum, proinde Purgatorium, utpote vicina loca, constituerunt in valle Iosaphat . Forte quia Christus infernum vocat Gehennam: Gehenna autem sit vallis valli Iosaphat conjuncta, pars ut ejus esse videatur.

ginosum illum aerem in quo daemones versantur. Ita Gregorius Nyc. semis, ac Chrysostomus.

num, in terrae visceribus constituit. Nimirum Scholastici plerique quatuor intra terram sinus , vel unum in quatuor partitum admittunt , Pro reprobis unum I alterum pro purgandis ; tertium pro infantibus sine Baptismo mortuis ; quartum , qui nunc Vacuus sit , pro justis , qui ante Christi passionem moriebantur . Nempe , inquiunt , poena omnis aut damni est tantum , aut sensus , rursumque vel aeterna , vel temporalis . Puerorum limbus est pro aeterna damni tantum poena . Limbus patrum pro eadem damni poena, sed temporali. Infernus Pro aeterna damni & sensus poena . Purgatorium pro temporali poena damni & sensus.

imprimis eorum Antesignanus, Lib. 3. Inst. cap. I 6. g. 9. his paulisper immorandum. Sit igitur CONCLUsro I. Locus damnatorum est inferior & subterraneus . Propositio est de fide, ait hic Lemus Cap. I. dub. 2.3 Prob. r. Quia hunc loci illius situm probat vel ipsum i erorum nomen , quo Hebraice, Graece & Latine utitur Scriptura . Neque enim Vox inferi sepulchrum significat, ut inepte volunt Calviniani , sed locum nobis longe inseriorem; quique ut Iocus imus coelo tanquam sum mO opponitur . Hinc Iob. II. vers. 8. Excelsior Caelo est , c quid faciei pri fundior insemο ρο unde cognosces λ Isaiae I . vers. eodem Dixin et cen- Diqitigod by Coosse

339쪽

Ascendam supra altitudinem nubium . . AEd infernum detraheris, in profuse dum Laci. Psalm. I 38. v. 8. Si ascendero in Caelum, tu illae es; si deAendero in infernum, ades. Matth. II. v. 2y. D in Capharnaum, numquid usque in Coelam exaltaberis p usque ad infernum defendes. Porro ridicula soret antithesis Coelum inter tot stadiorum millibus distans a terra , & sepulchrum vix ab ea ulnis duabus distans quandoque etiam supra terram positum, praesertim Christi tempore, quo mortuorum radavera non humo, sed cavernis supra soli superficiem mandabantur: Nec grande quid Capharnaitis comminatus esset Christus, si solum admonuisset, eos post mortem in sepulchris repositum iri. Ergo. Confirm. Luc. I 6. dives epulo in inferno seputius esse dicitur , ibique S 3 tormentis cruciatus. Atqui non cruciabatur scelestus ille tormentis inla- pulchror nisi quis velit animas in sepulchris esse cum corporibus. Prob. a. Quia damnatorum sedes passim in Scriptura vocatur, abys 8 fus, lacus, profundam Dei, puteus, vorago , caminas ignis, stagnum ignis oesul uris. Atqui nomina haec non sepulchrum, sed aliquid in profundo terrae reconditum indicant. Et vero Lucae 8. dimones Christum rogabant, ne eos mitteret in abyssum . Atqui non rogabant ne eos in sepulchra mitteret; neque enim sepulchra dimonibus parata sunt. Ergo abyssus non idem est ac sepulchrum. Sed neque, ut fabulatur Brentius, est spirituale quid ubique diffusum: alioqui enim non potuissent detmones non mitti in abysium. Prob. I. Ex Patribus a Tertullianus Apolog. Α7. infernum vocat ar- 8seant ignis subterraneum theseinum. Arnobius, Lib. 2. contra Gentes , de Platone sie alti Non est abscine suspicatur, jaci eas animas in flumina torrentia, flammarum globis, s r cominu υπagnibus tetra. Hieronymus in Cap. I . Isaiae ς Dicimus quod infernus sub terra fit. Concinunt Augustinus, Lib. Retractat. cap. 24. Gregorius Lib. q. Dialog. cap. qa. Beda, Primasius& alii, quorum auctoritatem sua, quae semper minor erit, auctoritate non frangent Calviniani. Prob. q. Ratione r quia sicut Iotus justorum , qui mundi amorem δο& creaturarum vicerunt, est summus, nempe supremuin Coelum ; sic& locus impiorum qui ereaturarum amorem Deo praeposuerunt , debet esse infimus, secundum id Proverb. I s. Verc M. Semita vitae sum fum est ad erudiendum , ut declinet ab insemo inferiore . Hinc ruit commentum Angli , non memini cujus, inseros non ita pridem in sole constituentis. CONCLUs Io II. Limbus Patrum antiquorum fuit etiam sub terra.

Et id, ait idem Linius, pariter tenendum est de fide. Prob. I. Uel Patrum animae erant in limbo subterrestri, vel , ut 87 Calvino placet , in Coelis . ubi solum carebant visione beatifica. Α qui posterius istud dici non potest ; tum quia nullum habet iundamentum in Scriptura, quae sola est Calvinianorum regula s tum quia assertio haec in tota Dei Ecclesia prorsus inaudita est ; quod licet ad commendationem eius Calvino lassicere possit, ceteris suificiet ad ejus

confutationem.

Prob. 2. Plus erat Iacob, pius & Ioseph . Atqui neuter post mor- 88tem ascendit in Coelum, sed uterque in inseros descendit. Prob. min.

340쪽

ex Genes 3 . ubi Iacob ait: Descendam ad filium meum in infernum. Atis qui eo loci nec per infernum intelligi possunt Coeli, ut per se liquet; nec sepulchrum ' Quandoquidem Iacob, qui filium suum a feris devoratum arbitrabatur, non speraret se eidem uniendum fore insepulchro, quo caruisse ipsium existimabat. Prob. 3. Ex Lib. I. Reg. Cap. 28. ubi anima Samuelis apparens Sauli de tetra ascendere visa est . Quia tamen non desunt qui apparitio.

nis hujus veritatem negent , de ea nobis in speciali Dissertatione

agendum erit.

89 Prob. q. Ex Apocalyps s. v. a. & I. ubi postquam exclamavit Angelus voce magna: Quis est digηus aperire librum, oe solwre signacula Has psubditur quod nemo poterat, neque in caelo , neque in terra , neque subtus terram, aprire Librum . Hic sane loquitur Ioannes de iustis i cum

prater hos nemo dignus videri possit aperire Librum . Atqui ex justis illis , quidam erant subtus terram . Iam vero vel hi erant Limborum paties; quia licet illi iam Dei conspectu fruerentur , cum Apocalypsim scripsit Ioannes; fieri tamen potuit ut is eorum conditionem, qualis erat dum Messiam expectarent, descripserit; Vel erant animae purgantes. Ergo ex eo textu colligitur id quod de subterranea defunctoruin sede docent Catholici. so Non nego verba haec Dbtus terrum , de reprobis ipsis a S. Gregorio , Lib. q. Dialog. Cap. 42. intelligi . Verum expositio haec , quae a communi aliorum Doctorum interpretatione dissidet , nee textui satis convenit, id saltem habet, quod primam nostram Conclusionem adstruat.

9I At, inquies, verba haec subtui terram , metaphorice intelligi debent . non secus ac isthaec vers. 23. Et omnem creaturam quae in coelo est, ct -- per terram, o sub teira, o quae sunt in marι, o qua in eoi omnes avdivi dicentes t Sedensi in throno, Agno , benedictio , ct bonor , o gloria , oec. 92 Resp. Neg. paritatem . Frequens enim cst in Scripturis ut creatum omnes, etiam sensu destitutae, Deum laudare ac benedicere perhubeantur. At quod eas inter quae sensu destitutae sunt, requiratur que digna sit Librum aperire , & mysteria ejus reserare , prorsus inauditum est . Adde quod verba haec, ct qua sunt in mari , de hominibus qui in mari navigant, aut quibus jam inter aquas pendulis instat naufragium, intelligi valeant. 93 Prob. q. Ex Symbolo Apostolorum , juxta quod Christus descendit

ad inferos. Quibus verbis consonant non pauca Scriptum Verba ἱ haec videlicet Eccli. 24. Penetrabos omnes inferiores partes terrae , re inspiciamcmnes dormientes , o illuminabo omnes sperantes in Domino ; quae licet in Graeco textu desint , plurimam a Vulgata versione commendati

nem habent. Haec item Ephes. q. Qui a cendit, ipse est o qui descendit in inferiores partes ieri ae . AtqDi per hunc ad inferos descensum .irec intelligi potest ascentus ad Cci: os, ubi antiquos Patres gratis collocat Calvinus ; nec , quidquid fingat Beza cum universa sua phalange , descensus in sepulchrum . I. Quia male quis diceretur in inferiores partes terrae descendisse , eo quod in sepulchro repolitus fuiG

SEARCH

MENU NAVIGATION