장음표시 사용
361쪽
ves passionem iisdem communicatam; quae quidem communicatio , ut notat Suarez, Tom. q. in 3. P. D. Thomae disp. 48. suffragium appellari solet. Suffragium enim ex D. Thoma & ams in dist. s. est Α xilium quoddam quod unus fidelis praebet alteri , ad obtinendum ipsi temporalis poenae remissionem, vel aliquid huiusmodi. Tria porro sunt suffragiorum genera , videlicet Sacrificium Missae , a oratio, & opera quaelibet poenalia & satisfactoria , ut eleemosyna, jejunium, piae peregrinationes & similia. Ubi oratio, tametsi & ipsa sit satisfactoria, a ceteris operibus satisfactoriis distinguitur ; quia oratio duobus modis juvat deiunctorum animas , I. Nempe ut opus quoddam poenale & hoc sensu poterat revocari ad opus fatisfactorium I MUt est impetratoria , quod proprium est orationis r quo etiam pacto orationes Beatorum noris & animabus Purgatorii prosunt, licet satin factoriae non sint. Perperam autem redargueretur tripartita haec divisio , eo quia nul- ala in ea fiat mentio Indulgentiarum , quas tamen defunctis prodesse suo loco dicemus. Siquidem Indulgentiae revocantur ad tertium Prae diste divi fionis membrum s quia nihil aliud sunt quam applicatio defunctis facta operum poenalium Christi & Sanctorum . Et idcirco dicuntur concedi defunctis, non per absolutionis modum , sed per m dum suffragii. Non enim potest Pontifex desunctos absolvere a poenis, quomodo absolvit viventes s cum in viventes jurisdictionem habeat , non in deiunctorum animas, quae jam Dei istius kro subjacent; at ut summus dispensator thesauri Ecclesiae, potest bona opera poenλlia, qui
in eo sunt, iisdem communicare . Ita expresse Bellarminus eod. lib. a. cap. I 6. de quo Tract. Seq. Haec autem ut elucescant , & quantum ad praesens necesse est, probentur, expendam I. an suffragia Ecclesiae protini defunctis, quibus, & quomodo . a. Quae ad iuifragium defunctis
profuturum requirantur conditiones.
ct quibus defunctis presint Ecclesie suffragia, VIVorum suffragia ullis defunctis prodesse negant, quicumque Purgatorii veritatem inficiantur. Sit CONCLUsIO. Suffragia vivorum prosunt defunctis ad remissionem Poenae ; non tamen eodem modo prosunt , neque prosunt omnibus.
Prob. r. pars . Si vivorum suffragia non prodessent defunctis , nec Αίancta & salubris esset cogitatio pro iis orare ; nec pro eis utiliter Onferrentur sacrificium Missae, & alia quaecumque satisfactoria pietatis ra. Atqui primum repugnat Scripturae ; secundum vero constanti E clesiae praxi, uti vidimus, Cap. 2. Ergo. Prob. 2. Ecclesia universa corpus unum constituit, cujus caput est sChristus . Atqui tam caput quam membra unius ejusdemque corporisse se invicem iuvare possunt & debent; secundum id I. Corinth. Iz.as. Pro inoicem sollicita sunt membra r D s quid patitur uinum mem-o rn. Theol. Mor. Tom.VI. Pars II. Z brum ἔ
362쪽
Hum ; compatiuntur omnia membra. Ergo si defuncti ad corpus istud pertineant, debent & possitnt , ut amicta membra, quae sibimetipsis opem serre non valent , iuvari a Viventibus . Iam vero & ipsi defuncti membra sint corporis huius. N que enm , ait Augustinus Lib. 2o. de Civit. Dei j cap. 9. piorum mimae defunctorum ab Ecclesia separantur , ' qua etiam nune est Regnum Dei: Alioquι nec ad Altare feret eorum memoria . Et infra r Cur enim tua funi, nis quia fideles , etiam defuncti, ejusmεmbra sunt. ε Confirm. quia Christus Ecclesiae Caput , vivens profuit viventibus , ut cum peccata dimisit Magdalenae; mortuus mortuis, cum ad inferos descendens eorum dolores solvit ; Vivens mortuis , cum LaZarum &alios suscitavit; mortuus vivis , cum morte sua Vitam aeternam nobis promeruit. Ergo aequum suit ut ad Capitis nostri sermam eadem in membris omnibus constitueretur ratio se se invicem adiuvandi . Hanci autem de facto constitutam esse liquet. uod enim viventes a viventibus juventur , patet vel ex hoc uno Iaccbi textu, cap. s. Orate pro invicem, ut salvemim. 2 Quod vero mortui prosint mortuis, constat ex q. Reg. 23. ubi Eli. Gus mortuus mortuum alium sustitavit; & Luc. I 6. ubi Abraham moris tuus Laetarum mortuum in sinu suo suscipit & consolatur . Nec ulli dubium esse potest , temere ac perperam reclamante Dom. Soto in A. dist. ης. qu. 3. art. a. quin Sanctorum aniaue cum Christo regnantes orent pro sanctorum animabus in Purgatorio cruciatis; cum & id disertim tradat Augustinus Lib. de cura pro mortuis; & Ecclesia tota in
oratione: Deus venia largitor, enixe Dominum precetur, ut intercedente B. Maria cum omnibus Sanctu defunctorum animas ad perpetua bearitudinis tonsorsium pervenire concedat.
9 Quod autem mortui prosint viventibus , evincitur ex 2. Machab. I s. ubi onias & Ieremias jam dudum defuncti exhibentur pro Iudaeis viventibus orantes . Nec sanae mentis fuerit, qui collata viventibus Sanctorum ope beneficia in dubium vocaverit . Veri etiam simillimum est patientes animas pro nobis orare ; tum quia Paschasii, & Severint animae, licet adhuc Purgatorio detentae, miracula operahantur , ut patet ex S. Gregorio lib. q. Dialog. cap. 4o. m. z. pag. 4 q. & Petro Damian. in Epistol. de miraculis sui temporis δtum quia nihil est causae cur non orent pro nobis , uti ostendimus
Ergo pari iure & forma superest ut viventes defunctis prodesse
ς Prcbat. a. pars , nempe quod seMagia non eodem modo , seu eadem vi prosint omnibus . Scilicet enim suffragia pro de iunctis , ut &pro vivis, potis linum consistunt in Sacrificio Missae , in orationibus , & in eleemosynis ; prout solide probat Augustinus Serm. 372. de Verbis Apostol. num. a. ubi sic r invitonibus vero Sancta Ecclesia , re fac scio Ial tari , ct eleemosynis qua pro eorum spiriιibus erogantur ,
non est dubitandis moi tuos adjuvari , νι cum ei e misericordia agatur a Dcmino, qu ιm etym pGcata meruerunt . Hoc enim a Paιribus traditum
Uiversa observit Ecclesia . Iam vero triplex illud suffragii geniis non
363쪽
CAP. V. DE MODO ADF0. ANIM DEV Creodem modo operatur in defunctis . Siquidem sacrificium Missis in
iis agit ex opere operato prout diximus Ton . s. pag. 736. 739. &alibi passim . Atqui is operandi modus nec orationibus convenit, nec eleemosynis. Cum nulla possit ratione probari utramque sic institutamisisse a Deo, ut cum tali virtute operaretur. An autem operatio haec conveniat sacramentalibus, expensium est Tom. q. pag. 263. Sed & an competat Indulgentiis, expendetur Tract. se
Probat. s. pars , quia sustragia nec Beatis prosiunt ad dimissionem 1 tmenae , cum in eo loco degant ubi ab legit Deus omnem lac mam ab oculis eorum , APOcal. 7. I7. nec damnatis , cum citra spem soIaiatii quantumlamcumque crucientur die ae nsae in secula saecularum ,
ibidem ro. ro. Sed & de his sese dictum est Tom. s. pag. 7s . ubi& expositum est pag. 76o. quo sensu Sacrificium in honorem Sanctorum offeratur.
O ic. contra I. parti Ut viventium suffragia defunctis prosint ad 1 ffremissionem poenae, non siissicit ut viventes impetrent defunctis poenae, suae remissionem, eamve de congruo mereantur sed necessum est ut poenam hanc eorum loco exsolvant , pro ipsis satisfaciendo . Atqui non possunt viventes poenas defunctorum per suam satisfactionem exsolvere . Siquidem debitum poenae est debitum personale . Atqui debitum personale non potest per alium quam debitorem exsolvi. Minor constat; cum eo debitum personale distinguatur a reali , quod istud expungitur per rei debitae traditionem a quocumque factamr illud vero per propriam debitoris actionem vel passionem expungi debet . Prob. itaque major , r. quia per peccatum fit homo dignus poena in se, non in alio. Ergo contrahit debitum a se ipso , non ab alio pe solvendum. a. Quia debitum poenae non potest Per opus alienum con trahi , sed duntaxat per proprium . Ergo a contrario debiti eiusdem solutio non potest fieri per opus alienum, sed tantummodo per P prium. 3. Quia debitum satisfaciendi pro culpa, quantum fieri potest, id est se se disponendi ad obtinendam culpae remissionem ς ita personale est, ut per alium solvi nequeat. Ergo a pari debitum poenae adeo per se est, &c. q. Quia meritum gratiar & gIoriae ita personale est, ut nemo possit alteri meritum suum pr.ellare , quo ei vaIeat ad obtinendam gloriam, & sit quasi merces eius . Ergo eadem ratione non potest unus pro alio poenae temporalis reatum solvere . s. Quia poena peccatis debita est medicinalis , & ad maiorem hominis munditiam spectat. Atqui nemo per meciicinam alteri applicatam curaturi aut purior fit per bona illius opera . s. Quia Scriptura de huiusmodi poenis
loquitur ut ab unoquoque reo persolvendis r ῆiquidem unusquis ue onus suum portabit, Galat. 6. quisque referat ponia copi mr, prout gessitis a.
Corinth. s. &c. 7. Quia deruncti ne ab ipsis quidem Sanctis iuvari possunt, ut patet ex hiltoria divitis EpuIonis, Luce r6. Resp. Nonnullos . quorum nomen praetermittit Suarra citat. disp. II S. sei'. 2. existimasse quidem non m e unum Fidelem alteri suffragium 're pro isso satisfiei redo ; sed solum impetrando ae merendo de congruo , ut Deus remittat talam pinum , sive immediate , gratis illam eondonan-
364쪽
do propter orationem alteνius , sive dando aliquod auxilium propter eosdem orationes ; quo alter bene operetur ad huyusmodi ramissonem obtinendum . Verum , ait idem Doctor numer. q. sentenιιam hanc censeo esse fausam , ct valde novam in Theologia , ideoque omnino vitandam in materia adeo gravi . Tum adductis auctoritatibus SS. Thomae , Bonaventurae, Durandi , & aliorum complurium , ab his desinit Cathechismi Romani verbis de Sacramento poenitentiae numeri 6 I. mihi Io8. & seq. In eo summa Dei bonitas oe clementia max in is laudibus , ct gratiarum actionibus pradicanda est , qui bumana imbecillitati bi e condonavit . ut unus possit pro alio satisfacere . Infra vero explicans. modum
hujus satisfactionis r Qui divina gratia praediti sunt . inquit , alte rius nomine possint , quod Deo debetum persuwre t quare sit uι quodum
pacto alter alterius onera portare videatur . Nec vero de hoc cuiquam Fι-d Ilum dubitandi laeus relictus est , qui in Apostolorum Symbolo Sanctorum communionem confitemur . Et vero hanc Sanctorum communionem sie Ecclesia semper intellexit , ut omnem boni communicationem possibilem & convenientem includeret . Atqui possibile est& conveniens , ut Deus poenalia unius opera in fatisfactionem pro alterius poena misiericorditer acceptet e Sicut possibile est 3c conia
veniens ut unum plectat in alio , Davi dem puta in filio propter
rq Confirm. I. quia constans est ea omnium vox , unum pro alio satisfacere ex meritis Christi, sicut Christus pro nobis ex propriis meritis satisfecit. Atqui satisfacere, in proprietate sermonis, non est impetrare gratuitam remissionem poenae, sed lolvere debitum pro ea. Alimur possent etiamnum Sancti pro nobis satisfacere quia poenae remissionem impetrare nobis facilius possunt, quam viator unu& alteri viatori ea dem impetrare possit. 13 . Confirm. a. Ex Indulgentiarum doctri ., quae supponit non tantum
Christi sed & Beatorum satisfactiones superabundantes posse aliis applicari ad expungendam istorum poenam Vid. Trata. seq. cap. q.. n. qs. & seq. Is Confirmat. 3. Quia duobus modis potest alter alteri per modum, meriti vel impetrationis obtinere a Deo remissionem alicujus debiti , r. quidem ei impetrando gratiam qua bonum quid faciat is vi cujus remissionem huiusce debiti obtinere valeat , a. impetran do eidem ut debitum ipsius gratis & sine ulla sati stactione tollatur iaAtqui neuter hic modus veram & proprie dictam satisfactionem iaquae post Sanctum Thomam ab omnibus admissa est , importat . Non prior , tum quia is in animabus Purgatorii locum hasere non potest se cum eae iam per propria sua opera poenas suas satisfactorie diluere non possint ; tum quia Fideles pro aliis satisfacere possent quoad culpam mortalem & venialem ; eo quia possint iis impetrare gratiam , qua se , ut possunt , disponant ad satisfaciendum pro hisce Peccatis . Hoc autem satisfactionis genus , nec admitti potest , nec a suopiam hactenus admissum est . Non posterior I I. quia nemo mi gratuitam temporalis poenae dimissionem obtinere potest . Ergo multa I uitiam by Cooste
365쪽
CAP. V. DE MODO ADNV. ANIM DEFUNCT. 317 multo minus eam poterit alii obtinere e cum ceteris paribus emcacior sit oratio ad impetrandum sibi, quam alteri. a. quia non decet , ut qui par est solvendo, gratuitam postulet condonationem , seu dispen sationem a lege justitiae. 3. Quia ne ipse quidem Christus aliter quam enam serendo, poenarum nobis debitarum remissionem obtinuit. Eringo superest ut Fidelium suctagia quoad remissionem poenae temporalis non aliter prosint quam per modum solutionis atque satisfactionis .
Iam ut solvatur obiectit , iR Ad I. Neg. min. Ad a. dissi maj. debitum poenae est debitum Personale, quatenus per se & vi sua talem personam constituit debi- tricem, & ab ea legitime exigi potest, C. Est personale, quasi ueces.fario per solam debitoris actionem aut passionem solvi & expungi posisit, N. Alioqui enim nec ipsa Christi satisfactio posset cuipiam applicari per modum satisfactiouis , sed tantum per modum impetrationis& meriti, quod absurdum est. Ad r. prob. neg. cons. sicut enim Christus Caput fidelium potuit promeaebris satisfacere, exolvendo poenam quam membra sibi promeruerant e sic & membra corporis ejus alia pro aliis poenas, quas pers naliter meruerunt, exolvere Valent. Ratio est quia poenae illae non sic taxatae fiaerunt, ut in propria persona necessario solvi deberent, sed ut vel per nos , vel per pia amicorum nostrorum opera solverentur rQuod & summam Dei benignitatem , & Sanctorum inter se communionem mere commendat.
Ad a. nego rursus conseq. ex qua sequeretur Christum non satisfecisse pro nobis. Et vero temporalis poenae debitum non contrahitur nisi per actualem culpam , in qua non potest esse communicatio . Soluti autem poenae fit per bona opera, in quibus esse potest, & decet ut sit
Ad 3. neg. iterum conseq. remissio enim culpae in adultis requirit proportionatam illius cui culpa remittenda est, dispositionem; adeoque S actionem ejus; quia remissio baec pertinet ad intrinsecam ejus fa ctificationem. At vero remissio solius poenae temporalis, cum hominem non reddat sanctiorem, fieri potest per actionem extrinsecam, seu persolutionem alterius alteri communicatam. Ad negatur conseq. propter eandem rationem. Meritum enim gratiae debet hominem intrinsecus disponere ad gratiam , quod de via communi sine propria illius actione fieri non potest . Uerum remissio
poenae non requirit novam sanctitatem intrinsecam, aut propriam virtutis dispositionem, ut de Purgatorii spiritibus constat. Ad s. I. neg. Mai. poena enim aliquando tantum est vindicativa , ut patet in iisuem Purgatorii spiritibus, in quibus nec crescunt Viri
tes, nec timentur vitia. ia. Etsi nemo per medicinam alterius intrinsece curari potests potestruis tamen condonationem debiti ex alterius liberalitate consequi; mo. o & is par aliquid osserat, & debitor unum pro alio acceptet; quod& secit Christus pro nobis, & a nobis pro fratribus fieri concessit. Ad 6. dissi loquitur Scriptura de poenis tanquam ab unoquoque reo fe- Tendis , quatenus nemo propter aliena peccata nisi haec sua sece-- . Geol. Mor. m. VI. Pars II. Z a rit
366쪽
311 APPENDIT II. DE pvRGATORIO.rit eondemnabitur ; nemo item in finali judicio nisi personali poenae
addiceretur , C. quatenus nemo per alium adiuvari possit, N. Unde hie tacita subest conditio haec, nisi alter alteri opem ferat. Alioqui nec per indulgentias, nec per sacrificia ad uvari ponent animae patientes . Muod haereticum esse fatentur ii contra quos dimicamus. Is M T. Fatemur defunctos qui exciderunt a communione Sanctorum Ecclesiae tum militantis, tum & triumphantis; qualis erat epulo ille in inferno sepultus, omni prorsus ope deditui . At negamus idem de iis
dicendum, qui plenam cum utraque Ecclesia communionem retinent , quales sunt omnes in Domino mortui.
26 Saltem, inquies, qui fatisfaciet pro alio , privabit se fructu fatisfactionis illius, quantum ad poenae remissionem. 27 R. In hoc nihil esse absurdi , di ita docere communiter Theologos eum S. Thoma in dist. 4s. q. a. art. I. q. q. Ratio est quia opus finiti valoris, si uni debito sit inuivalens, solutione huius exhauritur . Aliud est in impetratione, quae sic alteri prodest, ut atque prosit ipsi impetranti: quia in ea non attenditur operis aequalitas , sed illius qui oratur liberalitas & beneficentia. Similiter etiam satisfactio pro alio, di meritum pro se non repugnant, quia in principiis diversis iundantur; meritum quidem in bonitate actus, fatiSfactio autem in elus pl-nalitate. Sed de his adeatur Suare E, ubi supra. 28 O . a. S. Ambrosius, Lib. I. de Abraham , cap. 9. Non inquit , diruius inhaereamus mortuis; sed quantum fatis est ofeli deferamus . Ergo L: Doctor eam quam admittimus satisfactionis speciem rejicit. et9 R. Ambrosium hic agere de luctu & funeris pompa , quam merito vult esse moderatam; non autem de oratione pro mortuis, quam nusquam credidit nimio majorem fieri posse. Unae in oratione de obitu Valentiniani junioris, Gratianum & Ualentinianum defunctos alloquens rBeati ambo, si quid orationes mea valebunt: nulla dies vos silentio prister bit ,
nulla nox non donalas aliqua precum mearum comuntsone tractamet; amrbus vos
ablationibus frequentabo. 3o obj. 3. Hieronymus, in id Galat. 6. unusquissae onus suum portabit, docet nos, dum in praesenti faculo sumus, sive orationibus, sive coni liis invicem posse eoadjuvari; cum autem ante tribuηal Christi venerimus, non Iob , nori Daniel, Me Noe rogare posse pro quoquam, sed unumquemque portare onus suum . Atqui haec nostram de satisfactione pro mortuis doctrinam Pessumdant.
3I Resp. neg. min. Vel enim loquitur Hieronymus de iis qui in peccato mortali decedunt, ut explicat Gratianus qui verba haec refert cap. in praesenti XIII. quaest. a. vel de novissimo judicio , quando cessante Purgatorio , cessabunt etiam suffrigia . Sane ambigua non potest esse sententia Hieronymi ; cum in speciali opere Vigilantium insectetur
acriter, quia salso asseruisset viventes viventibus, non autem mortuis, orando, prodesse posse.
3 ob, . Melius est, & majori praemio dignum , quod quis per se .
quam per alium satisfaciat. Ergo non est orandum pro defunctis, ne
33 Resp. in hac quidem vita melius esse , ut quis per se satisfaciat .
367쪽
CAP. V. DE MODO Amis. ANIM DEFUNCr. 3s quam per alium; quia per se satisfaciendo, gratiae simul & gloriae auumentum meretur. At in Purgatorio, ubi non merentur animae, & a
summi boni fruitione retardantur, melius esse ut quis per alium satisfaciat, quam per se ipsum. i. s. Non magis potest homo bonis alterius satisfactoriis sevi , a
quam ob peccata eius puniri. Atqui non potest Cum ex EZech. I 8. Hssus non portet iniquitatem patris , & vicissim. R. ned. maj. Quod enim quis ob alterius delicta, quorum nec con- 3ssensu, nec imitatione particeps fuit, puniatur, injustitia est & crudelitas. Quod autem volens quis bonis alterius volentis lauatur , misericordia est & liberalitas. - Obile. 6. Defuncti suis ipsorum precibus juvari non possunt . Ergo 36 nee alienis. Et vero lata a supremo Iudice in eos sententia reBrmari
R. ad I. neg. conseq Disparitas est , quod deiuncti , utpote qui a
sint ultra terminum meriti. per nullam actionem Christi satisfactiones applicare sibi valeant. Atqui vivunt, possunt in suam & aliorum gratiam operari.
Ad a. Fert Iudex sententiam operibus pie defunctorum commensuis agratam: at ea conditione ut per viventium suis agia leniri possit. Sie Ninive morti addicta est, sed conditionale, nisi videlicet ad poenitentiam flecteretur .
At, inquiunt , plerumque nescimus ubi degant mortui nostri ; nec 3srarum est , ut quos in Purgatorio versari credimus , in inferno sint vel in Coelo. R. cum Augustino ἰ Lib. de cura pro mortuis , cap. ult. satius esse εο ut supersint suffragia iis qui non indigent, quam ut desint indigenti. si sicut satius est stipem largiri ficto mendico , quam vere pauperi negare. Adde quod bonum opus sit meritorium facienti , licet ei non
prost, eujus in gratiam efficitur. Haec Bella inus, Lib. 2. cap. Iy. Obl. 7. Si per sacrificia juvantur animae patientes, vix attenta Miciarum quae ubique celebrantur, multitudine, fieri potest , ut Purgat rium non evacuetur quotidie.
R. Huic obiectioni satisfactum esse Tom. s. pag. 7s . Quaeres I. Annon etiam rei alienae restitutio prosit destinctis . &Iartum sit genus suffragii. Sepe enim narratur apparere defunctorum miritus, & precari ut ea restituantur , quae vel obliti sunt , vel non
Respondent Dom. Soto, in . dist. s . quaest. a. arr. 3. & Bellarmi- ε nus, ibid. cap. I 6. restituti em hanc non juvare fi fiat , nee obesse defuncto, si non fiat. Vel enim, inquiunt, defunctus peccavit non restituendo, vel non peccavit Si non peccavit . quia bona fide possedit, aut restituere non potuit, nihil est cur puniatur . Si autem pecca it. modo venialiter tantum , punietur pro negligentia sua in Pu
gatorio: at tibi pares poenas dederit, salvabitur , seclusa etiam restia tutione . Iam enim restiruendo impar est ; nec debet pendere salus ejus ab alterius voluntate ; alioqui posset ex desectu restitutionis in perpetuum ignibus purgatoriis addici; Quare peccabit quidem tueres ali Z num Disiligoo by Corale
368쪽
num injuste retinendo, sed non nocebit animae: si vero restituat, non proderit, quia restitutio non est satisfactio pro culpa r quandoquidem satisfactio est opus poenale; poenale autem est dare sirum , non restituere alienum. Haec illi. 42 Crediderim tamen I. cum Lemo hic , nu. 36. restitutionem , si ex amore justitiae fiat, prohinc meritorie, prodesse defunctis per modum deprecationis r omne enim opus bonum ad alterius levamen per Orationis modum referri potest; a. & eam per modum suffragii prodeste posse , quia restitutio quandoque admodum poenalis est & onerosa . Adde quod potest Deus patientis animae salutem alligare precibus ciuas creditor vel alii pro defuncto effundunt ; unde non adeo stupendum videtur quod ait S. Birgitta, Lib. 6. Revelationum , cap. 66. animastandiu cruciari, donec restituantur injuste ablatai neque hinc timendum quod veretur Bellarminus, ne anima desectu restitutionis crucietur Petuo; quia non sinet Deus, ut restitutio ad plenam animae liberationem necessaria, in artemum differatur. 3 Quaeres a. an candelarum, olei, & similium oblatio defunctis prosit. R. cum S. Thoma, Suppl. q. TI. ar. 9. ad 6. haec defunctis prodesse inquantum δεηι eleemosynae quadami dantur enim ad cultum Eccliniae, vel etiam
in usum Fidelium. s- Quaeres 3. an suffragia pro multis facta, aeque prosint singulis , ac si
R. Vel siuffragia consistunt in Lacrificio, vel in operibus quibuscumque a sacrificio diversis. s Si I. videtur etiamnum nobis cum pluribus contra plures , effectum sacrificii non minui eo quod inter plures dividatur, sed unicuique secundum dispositionem suam prodesse; prout Tom. S. P. z. CAP. 643.7ψ3. dictum est, ubi haec duo animadversa sunt; I. non inde sequi, quod attenta sacrificiorum multitudine, quae diebus singulis Offeruntur , patientes animae statim a Purgatorio educi debeant, ibidem , pag. 7s9.2. In praxi agendum, quali effectus sacrificii inter plures divisis, minor contingat singulis; quia in his quae a sola Dei voluntate non satis manifestata dependent, quaeque inter Doctores non improbabiliter hinc di inde disputantur, ea pars tenenda est, quae & tutior sit, & nihil habeat periculi. 46 Si r. docent plerique Theologi, cum S. Τhoma, Supplein. quaest. TI.art. 13. quod suffragia lutc, si confiderentur secundum quod valent ex vim tute charitatis unientis membra Ecclesia , pro multis facta , tantum sit ulla prosint ac si pro uno tantum ferent; qaia charitas non minuitur . eis dividatur essectas ejus in multos; ima magis auerar. Si autem consideretur valor si fragiorum in quantum sunt satisfactiones quaedam per intentionem fuiscientis translata in mortuos , tunc magis valet suffragium adicui quod pro eo singulariter fit, quam quod pro eo communiter Ili ρο multis aliis . Favet censura hujus propositionis mclefi , numer. I 8. TOm. Ia. COncit. pag. ψ6. Specia'es orationes applicatae uni persona per Praelatos vel Relixiosos, non plus p sunt eidem , quam generales, i ceteris paribus. 7 Nec nocet illud capit s 24. dist. s. de consecrat. Dum pro cunctis ani-mMus Psalmus υA Igilsa dicitur, nihil minus quam si pro uno quolibet ipso
369쪽
CAP. V. DE MODO ADJvV. ANIM DEFDNCr. 36rrum dicratur, accipitur. Non nocet, inquam , quia , inquit Sylvius, in
3. P. art. I. Quaeri I 6. auctritas illa non invenitur apud Hieronymum di unde
nee in Editione Gi exoriana adde & Pithoeana notatum unde Gratianus desumpserit. Sed quidni locus ille, qui secundum nos nihil habet dissicut talis quoad Missam, de Psalmo intelligatur, secvndum quod valet ex vim
tute charitatis unientis membra Ecclesia, prout supra , nec clare admodum loquitur S. Thomas.
Quaeres an qui mandavit pro se fieri sufisagia, damni aliquid se- grat, cum ea disseruntur. , Re p. eum dubio procul percipere fructum ex merito bonae hujns suae dispositionis ; at differri fiuctum , tam qui esset ex opere operato suffragiorum , quam qui esset ex opere exequentis . unde patet quod executoribxs non liceat tardare distributiones eleemosynaram , nisi foste ad modicum timpus , o ut res defuncti υιndamur pluris , ct ita pim res mi eleιmol a di ribuenda . Ita Sylvius , Supplem. quaest. II. articio. in fine.
De conditionibus ad valarim suffragiorum requistis. UT suffragia iis prosint pro quibus offeruntur, certas requirunt m ditiones Theologi , tam ex parte illiust cuam in gratiam fiunt , quam ex parte eorum a quibus praestantur. Circa primum caput: Quaeres I. an ut quis suctagiorum capax sit , requiratur ut suerit baptizatus; proinde an fieri possint susseagia pro Catechumenis pie defunctis. Respondet SuareΣ cit. disp 8. sect. 6. num. p. Catechumenos esse q9 quidem capaces privatorum suffragiorum , quae unusquisque de propriis fatisfactionibus pro illis offerre potest ; r. quia ad id sussicie unio charitatis, intentio operantis, & indigentia recipientis . a. Quia potest Catechumenus pro alio vel Catechumenct , vel defuncto bapti-xato suffragia sita offerre. Ergo a sortiori poterit Catechumeno de-cto siuiisagari vivens baptizatus . 3. Quia ad hunc effectum necessarius non est Baptismus. Verum subdit idem Theologus, suffragium illud quod operatur ex so opere operato non posse offerri pro Catechumenis deiunctis . Idem docet Vasquea , disp. 227. cap. 3. & q. ubi fitetur quidem in Missa orari posse pro Catechumenis, at negat Missam pro eis orirri posse . Aliter sensimus in Tract. de Sacrificio, cap. 8. arci T. pag. 6 I. Nec dubium est quin Amorosius sacrificium pro Ualentiniano Catechumeno 'obtulerit licet alia foret agendi ratio Chrysostomi, ut patet ex cap. z. supra n. fr. Concinunt Lugo , disp. r9. de Eucharishia , sect. I Pignatellus, in Monte Propitiatorio, Lib. s. qu. s. num. IO. &c. Vide
Quaeres z. an ut sustragium prosit latices ad remissionem poenae , yrnecessum sit ut culpa ratione cuius Poenam meretur i eidem jam remissa iseritis Assirmaz
370쪽
irmat ibid. Suareet. sect. 7. pag. mihi 6os. quia, inquit, fieri non potest, ut remittatur pinna ante remitam culpam: quandoquidem manente culpa homo semper dignus est poena ; neque potest qui praeter Chrissum, pro culpa alterius etiam veniali satisfacere, sed ad summum obtinere ei gratiam, qua se disponat ad culpae huius suae remissionem, vel illam mereatur. Vide n. seq. 31 Quaeres 3. an nemini nisi iam justo prosint susseagia Supponit haec quaestio, quod verum est, I. posse aliquem habere rea tum poenae ex culpis olim sibi remissis , nunc autem non esse in statu gratiae; a. posse aliquem esse in statu gratiae, nec tamen ab omni cuI-pa veniali immunem. 33 Αn autem duae illae conditiones in animabus Purgatorii semper eonis juncti' sint, ita ut eae non solum sint in statu gratiae, sed& in instanti mortis obtinuerint remissionem cujuscumque venialis delicti , dubitari potest. Afferunt Durandus, Suareet, ibid. num. a. & alii complures . Ast dissentire videtur Pignatelli, Lib. s. q. T. u. 27. & Pene n cessario dissentiunt, qui sacrificii valorem tam extensive, quam intensive infinitum esse opinantur. Verum hac praecissa quaestione, in thesauris Dei sorte signata. 1 Resp. suffragia non prodesse homini iniusto ad remissionem poenae temporalis , cui ille obnoxius soret ob peccata quaedam alias sibi dimissa. Ratio est I. quia iacens in peccato mortali, utpote Dei inimicus, omni tam culpae, quam poenae remissa indignus est. Imo quamvis orari possit pro peccatore , ut ei remittatur culpa per congruas quae in ipso efformabuntur dispositiones ; non tamen citra peccatum orari pro eo posset, ut manente culpa, eidem poena remitteretur. 2. Quia suffragiorum communicatio fundatur ex parte nostra in unione chariatatis: unde S. Thomas Suppl. q. 27. art. I. Membrum mortuum non suscipit inmentiam ex abis membris mortui. Ergo ubi deest charitas , nec
locum habere possunt suffragia. 3. Quia alioqui Indulgentiae iis qui in peccato versantur, applicari possent. Id autem nec intendunt Pontifices, qui solum eontritis Indulgentias etiam particulares applicant ἔ nec intendere possunt , quia id utique non intenderent juxta voluntatem praesumptam Christi , qui jura sua in gratiam inimicorum suorum re laxare velle censeri non potest. 33 Quod spectat ad conditiones ex parte offerentis suffragia requisitas, tres eae recenseri solent; I. ut qui alium susseagando juvare vult, sit in statu gratiae ; a. ut opus ejus tale sit ratione sui, quod ad satisfactionem acceptari possit ; 3. ut qui opus illud facit, per illud alteri suffrigari intendat. Et quidem I. requiritur, ut qui alium, seu viventem, seu defunctum juvare vult, sit in statu gratiae. Ita Bellarm. ib. cap. 17. Suareet, sin. 8. N alii plures. Rationem dant , quia homo injustus non potest pro se ipso satisfacere; ergo multo minus pro aliis. Haec doctrina, si intelligatur de fatisfactione condigna , quin etiam de satisfactione stricte tongrua, nihil habet quod moram sacessat. Uerum si eo intelligatur sensu quod opus in statu peccati , sed ex actuali gratia: auxilio factum, nulla omnino ratione satisfactorium esse valeat,
