장음표시 사용
371쪽
CAP. V. DE MIDO AD . ANIM DEPUNα. 36 jam utique non parum habet dissicultatis , ut colligere est ex dictis
Ut ut est, faκntur omnes , I. Missam corrupti Sacerdotis defunctis s7 suffragari; sicut & eleemosyna quae ex domini justi praecepto per injustum ministrum datur. Tunc enim, ait Bella inus, non iniustus minister, sed dominus iustus Κειagatur. Niud fuerit , si Praelatus iustus praecipiat ut filii sui spirituales orent vel jejunent , & ii sint in statu
peccati. oratio enim & jejunium , ut subditorum opera propria , ex
Iis, non autem a Praelato meritum suum trahunt. Unde suxta Hieron.
Lib. contra Vigilantium, melius est pauperi rusto stipem dare , quam iniquo; quia ille orans pro benefactoribus exauditur, non iste. a. orationes quae fiunt nomine Ecclesiae, uti ossicium divinum , li- fg cet a Capitula v. g. secundum se totum perverso fiant, habere tamen vim impetrandi apud Deum i quia quando quis alterius nomine operatur, Valor operis non pensatur ex dignitate proximi operantis, sed ex dignitate eius, cujus nomine operatur: ut si Rex per Nuntium alia Quid petat , dignitas petitionis non aestimatur ex conditione Nuntii , Led ex majestate illius cujus nomine fit. Verum eaedem orationes, etsi a malis Ministris nomine Ecclesiae fie- syri dicantur, non videntur valere per modum satisfactionis & sufisagii in ratione solutionis; quia opus satisfactorium est, quatenus est poenale, prohinc quatenus est a persona, quae illud faciendo patitur. Atqui opus quod fit ab Ecclesiae Ministris non habet poenosi operis rationem relative ad imam Ecclesiam, sed relative ad operantem . Ergo qua do operans est Dei inimicus , opus eius non potest esse satisfactorium per modum solutionis poenae. Atque hinc liquet magnum esse discrimen inter impetrationem &Δ- ο tisfactionem. Impetratio enim fundatur in oratione quatenus est sim
plex petitio , & significatio desideriorum Ecclesiae , quae quia unum est corpus mysticum, loqui potest per hune aut illum Ministrum ; ita ut haec ejus locutio quamdam ab ipsa recipiat virtutem impetrandi . At satisfactio, quae per eamdem orationem fieri potest , fundatur in illa quatenus est opus poenale, sub quo respectu non refertur ad Ecclesiam, neque, ut ita dicam, nomine illius, sed personaliter sustinetur. Quod si cum Navarro dicas , suffragia haec ex institutione Ecclesiae orimpetratoria esse ex opere operato, eaque ideo pari iure dici possesatisfactoria. Reponet SuareE, ibid. n. s. neg. assumptum. Haec enim sus fragia, inquit, simi tantum impetratoria ex opere operantis ι sed ita ut operans, seu orans, intelligatur esse tota Ecoesia , licet per Ministrum oret; non est autem Ecclesia per Ministrum satisfaciens, ut supra
dictum est. Sed de his quae nonnihil obscuri habent, conssitatur idem profundae sermocinationis Theologuse an semper juste viderint alii. a. Ad rationem susseagii de quo loquimur, necesse est ut opus de se orhabeat proportionem cum satisfactione. Etsi porro tria hujusmodi op ra operantis stilicet orationem videlicet, eleemosynam & jejunium assignant Theologi; nullum tamen est bonum opus, quod ad hunc finem assumi non possiti quia vix ullum fingi potest virtutis opus, quod homini poenale tale non possit. e 3. M
372쪽
63 . 3. Ad sui gii effectum requiritur ex parte operantis, ut per acti nem suam alii suffragari intendat. Ius enim & bonum unius sine hujusce consensu in alium transferri non potest, quia quaedam est ejusdem boni alienatio. Unde si nemini fructum operis sui applicet , solus ex eo percipiet fructum ; si uni vel duobus , seu per modum impetrationis, seu per modum suisagii, percipient ii fructum, minorem tamen, prout dividetur in plures. Ipse vero operans, si totum det, sibi equiadem merebitur, at non satisfaciet pro se , seu propriam poenam non exolvet. Ita idem, ibid. n. 23.
Ρ sentis hujusce Tractatus novem erunt Capita. Primum Indulgentiarum nomen & essentiam aperiet. Secundum potissimos ipsarum - etlactus reserabit. Tertium expendet an in Ecclesia sit potestas Indul- entias concedendi. Quartum disseret de fundamento Indulgentiarum, seu de Ecclesiae thesauro . Quintum Indulgentiarum valorem & usum explanabit. Sextum de iis aget, qui Indulgentias lucrari possunt . S ptimum erit de Altaribus privilegiatis. Octavum varias circa praesentem materiam dissicultates expendet. Nonum abusus qui occasione In dulgentiarum quandoque irrepunt, recensebit.
De nomine θ Essensia Industentiarum.
I F mulgentiae nomen aliquando malam in partem sumitur , nimirum I pro licentia cuipiam ad male agendum concessa , secundum illud: Mugna patrum segnes faciι indulgentia natos. Sed & aliquando sumitur in bonum, videlicet pro benigna debiti alicujus remissione. Sic Isai. 6I. Spiritus Domini mist me, uppradicarem captivis industentiam, seu remissonem, ut habet Lucas, cap. q. Quamvis autem remissio possit esse peccati, vel quoad culpam , Vel Dad pinnam, usu tamen Ecclesiastico receptum est, ut in praesens si matur pro condonatione poenae . quam subire debent Poenitentes propter peccata , etiamsi fuerint sibi per Poenitentiae Sacramentum quoad culpam dimissa. Ita Sylvius , Suppl. v. et s. unde Indulgentia definiri potest: Remissis μουηar temporalis, cpiae post culpam re paenam aeternam condonatam luenda supers; a legitimo superiιre extra Sacramentum concessa per opinplicationem tbesauri Ecclesiis. a Dicitur I. remisso seu condonatio poena temporalis, ejus scilicet quae
Deo debita est, non justitiae civili vel Ecclesiastica remissio enim seu
373쪽
CAP. I. DE NOMINE ET ESSEN A INEFULG.
culpae, seu poenae aeternae non fit per Indulgentiam, sed simul cum cuti Pa per Sacramentum Poenitentiae, in re, vel in voto. Dicitur 1. Poenae qua post culpam o Dertim aeternam dimissam luenda Isuperest . Siquidem dimisso peccato non semper tolli poenam Omnem , fuse probavinus in Tract. de Poenitentia. DIcitur 3. extra Sacramentum concessa. Fit enim quidem in quolibet Sacramento rite suscepto, atque etiam per Missae Sacrificium, aliqua poenae remissio , per applicatiouem satisfactionum Christit Uerum reis missio haec non est Induventia sensu ordinario intellecta. Aliunde Ι dulgentia neque Sacramentum est, nec idonea quae Samamentorum i stat, gratiam sanctificantem infundat. Dicitur a Superiore IVitimo, id est a Praelatis Ecclesiae , nimirum silammis Pontificibus & Epistopis, qui soli ordinariam habent potesta tem dispensandi thesaurum Ecclesiae. De quo infra cap. y. Dicitur s. per applicatiorum thesauri Ecclesia , seu per applicationem c superabundantium satisfactionum Christi vel Sanctoruin, in acceptati ne divina permanentium. Dixi porro Clasti ves Sanctorum, quia ut em Bellarm. Libo I de Indut enitis, c. . observat Eusebius Amori. pari. I. u. r. ad Indulgentiam sussicit ut hec applicetur in parte sui praecipua, prout scilicet constat ex meritis Christi; non autem necesse est ut mmul adhibeantur merita Sanctorum, quamvis id laudabiliter fiat M ab Ecclesiae initio factum fuerit. Indulgentia ex Extrav Unigenitus a. de pomit. θ rmissionib. dividitur a Clemente UL I. in plenariam seu totalem ;. ω partialem , seu
Indulgentia plenaria ea est quae remittit totam poenam temporalem debitam peccatis quoad culpam remissis. Indulgentia partialis est ea quae solum remittit certam' ac determi- 7 natam partem poenae iisdem peccatis quoad culpam remissis debitae ,
eamque malorem vel minorem , juxta tenorem Indulgentiae . Parme , inquam, debitae, actu vel potentia. Nec enuti ut quis partialem Indultigentiam lucretur, necessum es c, ut sit debitor poenae totius quam pamtialis Indulgentia remittit ; alioqui viri sanctiores ad hujusmodi Indulgentias minus idonei Hrent, quam minus sancti, quod absonum s rer. Unde si quis vel minus, vel id tantum debeat, quod per Indulgentiam relaxatur, haec etsi de se partialis, per accidens respectu ipsius plenaria erit a. Indulgentia plenaria a Bonifacio VIII. in Extram com: Antiquo- grum I. ω paenis. o remis dividitur in plenam , pleniorem & plenissimam ,
Circa divisionis hujus sensum haerent Theologi . Alii per plenam 'Indulgentiam eam intellexerunt ,- quae poenam solis mortalibus debitam
De origine, Progressu, valore ae tructu Indulgentiarum .V. NotitIa historis, dogmaticas Polem lea , critica M. Ru re D. Eusebio Amori. Canonico Regulari Lateranensi .Q. Augustis Vindelicorum & Graecii, i 3s Volum. in Di.,, on solum plenam re largiorem, imo plenufimam omnium suorum conoedia us, Feria re locum. Boni cius VIII, M. cos.
374쪽
366 APPENDIT III. DE INDvLGENTIIS.
tam remitteret; per pleniorem seu turgkrem, quae insuper poenam deis hilam venialibus condonaret ; per plinissimam vero, quae praeter utram- que hanc poenam remitteret ipsam venialium culpam . Alii plenam dixerunt Indulgentiam , quae iniunctam in Poenitentiae Tribunali poenam totam relaxaret ἔ pleniorem , quae poenitentiam secundum antiquos Canones olim adimplendam dimitteret ι demum plenissimam , quae poenam totam secundum Dei ipsius Iudicium debitam remitteret. Alii crediderunt nullum a parte rei esse discrimen inter Indulgentiam Plenam, pleniorem , &c. At iis vocibus per emphasim quamdam usos . esse Pontifices, ut ostenderent se divinae misericordiae thesauros aperire quantum possent , & ad id gravissimis de causis impulsos fuisse .' Alii demum , & nostro quidem iudicio melius , divisionem hanc non repetunt ex effectu Indulgentiae; quae statim ut plenaria est , poenam totam peccatis debitam ex integro dimittit, si fructus eius ex integro percipiatur i sed ex privilegiis eidem Indulgentiae annexis ; adeo
ut dicatur plenaria , quando tota pana in foro ct judicio Dei debita remittitur ἰ plenior , quando superadditur potestas extraord naria absolvendi aea bur re a censuris reservatis ι plenissima , quando distensandi in votis re hujusmodi vinculis potestas communicatur, secundum Diplomatis formam , quae semper attente pensanda est. Ita Marchantius, m Tribunali, Tom.
Io Indulgentia plenaria vocatur aliquando Indulgentia ad instar Iubi laei , vel in sorma Iubilaei. Haec tamen nihil aliud importat, quam plenariam Poenarum remissionem , non vero specialia Iubilaei ordinarii vel extraordinarii privilegia , nisi haec. diserte exprimantur in Diplo mater unde, quod indirecte observat Suarez , disp. so. sect. q. nu. 8.cavendum iis qui hujusmodi Indulgentias denuntiant , ne Fideli ulli persuadeant iis annexa esse eadem quae Iubilaris privilegia. Neque enim Id, nisi expresserit, intendit Pontifex , sed tantum ut vehementius ad Iucrandam Indulgentiam excitentur Fideles , & sciant eam urgentioribus de causis concessam suisse. 3. InduIgentia partialis multiplex secernitur ; alia nimirum est quadragenae, seu quaruntenae ς alia septenae alia quadraginta aut centum dierum, vel annorum; alia de iniunctis innitentiis. II Indulgentia quadragenae, seu ut alii brevius loquuntur, quadragena, est remissio tantae rinae temporalis, quanta in Dei judicio remissa filii set per poenitentiam communem quadraginta dierum olim ex praestri pio Canonum pro quibusdam peccatis adimplendam. Dixi , per paenitentiam communem ἡ Indulgentia enim qua remittebatur rigorosior poenitentia quadraginta dierum in pane & aqua ; sicut& eadem poenitentia, Carena , leu Carenae Indu entia vocatu . C rena enim , juxta plures, dicitur a carentia cibi & potus , queis utὶ
homines consile verunt.13 Indulgentia si menae est remissio poenitentiae per annos septem juxta Canones adimplendae ; seu remissio tantae poenae , quanta condonaret ur per Canonicam septem annorum poenitentiam . Sunt qui Velint Carenam complecti remissionem tam rigidioris poenitentiae quadraginta dierum . quam poenitentiae sequentis annorum septem . Nituntur
375쪽
rantur ii cap. I 3. de accusationib. ubi sic t quairaginta d es m pane craqva, quod Carena vocatur, cum septem seqκensibus annis poeniteat. Verum prior Carenae interpretatio magis recepta est , & textui mox citato amplius consonat. Ex his intelligittir Indulgentiam tum Ao. aut Io . annorum, tum me- I diae, tertiae, Vel quartae partis peccatorum, nihil aliud esse quam remissionem Vel rinae totius, vel partis rinae, quae intra certum tempus fuisset juxta Canones exsolvenda. Dico juxta Canones, non autem in Purgat rio , propter rationes infra exponendas.
Duplex hic exurgit dissicultas; I. quorsum plenariis Indulgentiis aliquando jungantur partiales , puta quadragenae r ad quid enim dierum vel annorum aliquot Indulgentia , ubi plenaria praesto est a. quid de iis Io. 2O. so. imo roo. annorum millium Indulgentiis sentiendum sit, quae apud varios Scriptores a diversis Pontilicibus concessae
Ad I. Respondet SuareΣ , ibidem , numer. s. I. se nullam talium ἔρIndulgentiarum sermam invenisse , vel in Decreto aliquo Iuris , Vel in authentica quapiam Bulla; t. posito quod aliquae id genus Indulgentiae extiterint, eas, si verba sinant , ad diversa tempora reserridebere ; ita ut quis primum pleouriam lucretur Indulgentiam ; post modum vero , si novae poenae reatum incurrerit, partialem lucrari valeat ; 3. si ad idem tempus utraque pertineat , verisimile esse concessionem hanc sic esse disp-tam, ut plenaria Indulgentia cadat incommodum agentis : partialis autem in commodum alterius, seu vivi , seu defuncti, pro quo hanc per modum suffragii offerre voluerit. Αὐdunt alii Indulgentias, si quae tales occurrant, a diversis concessa fuisse Pontificibus, quorum alter partialem tribuit ; quam posterior secie plenariam ἱ utramque vero conservatam esse , ut si sorte finalis causa Indulgentiae non sinceret ad plenariam , ut minimum sussiceret ad partialem. i : . . Ad a. Respondent. Gerso, Estius, & alii passim , abnormes hujus generis Indulgentias iomnino fictilias esse . Non enim , ait Bella
minus, Lib. I. cap. 3. θυεαι antiqui Indulgentias concedere, nisi tOι --norum , quot annorum parititeηιia injungebantur e paenitentia vero non sol bant injungi, nis unius , duorum , trium, quinque , si tem , decem, viginti anno, um, auι ad summum per totam vitam, με ultra centum armos pomrigi non solet. Subdunt alii praedictas Indulgentias , si sorte aliquando in usu lae- 3yrint , respondisse numero annorum , per quos facinorosi quidam ob geminata in uno vel multiplici genere crimina , juxta Canonum rigorem plecti meruerant. Is enim numerus cum auxia proportionem arithmeticam crineret, crescebat in immensum. Si enim adulter &homicida annorum viginti poenitentia dignus erat, qui centies utrumque hoc scelus geminaverat , quoti , quaeso, temporis poenitentiam merebatur Quid ergo fi idololatriam , aliaque paris mensurae PO tenta portentis prioribus junxisset, ut ii faciunt, qui bibunt quasi aquam iniquitatem, Iob. I s. Ita ibidem Bellarminus Tom. mihi T. pag. - Nec grandem moram facit quod respondet Toumelyus, pag. 33P. ni-
376쪽
mirum hanc computandae poenitentiae rationem Veteribus plane inmagnitam fuisse. An enim non eam promerebat peccator , quia ab Erclesia non indicebatur Si merebat autem , quidni ab ea potuerit ab solvi. Facile tamen crediderim istud Indulgentiae genus nunquam cer tae Fidelium multitudini fuisse concessum; at privatis nonnullis potuisse concedi , qui ob innumera flagitia pene acti in desperationem , indigebant ut sibi tota quanta est misericordia Dei patienter exhiberetur.
I 8 Indulgentia de politentiis injunctis est Condonatio poenae aequivalens illi remissioni, quam in iudicio Dei obtinebant antiquitus , qui poenitentias pro certis criminibus per Canones iniunctas adimplebant . Porro fatentur faniores quique cum Marchantio supra q. a. a solo Deo posise statui, quanta esset in iudicio Dei remissio poenae, quae vi poenitentiae per Canones iniunctae obtinebatur. Sane, ait idem Theologus, quaepiones de illis non generant nis opiniones, oec. An autem Indulgentia haec dimittat Elum poenas quae a Cancnibus
pro certis peccatiε in lunctae erant , an eas etiam quas quis meruerat per alia peccata, quibus nullae per Canones Indicebantur Poenae, gra
vis est inter Scholasticos controversia. Is Censent plures cum Durando, Caietano Sc aliis apud SuareΣ , disp. 3 . sin. 3. n. a. per Indulgentiam de poenitentiis iniunctis , non romitti omnes prorsus poenas , sed eas totum quae vel a Canonibus injunctae fuissent, vel a Consessario inaunctς sunt. Unde duo infert Caietanus; ri per ipsas etiam pleniores Indulgentias non remitti nisi rinassus injunctis rinitentiis correspondentς a. plus ex Indulgentiis Iucri ab iis percipi, quibus graviores a Consessario impositae erant rinitentiae. Quapropter, inquit, orare debet innitens ut gravior illi satisfactio indicatur, quo deinceps per Indulgentiam a gravissima poena illi cor
spondente liberetur. ao Alii vero cum Suareet, ibid. sect. s. n. 8. N I . docent Indulgentiam tam sine, quam cum particula de poenitentiis injuinis , non solum remittere poenitentias iniunctas , seu poenas illis correspondentes , sed etiam alias quaslibet juxta quantitatem seu lauitatem concessionis ; ita ut verba de pomitentiis injunctis, non sint restrictiva, sed ampliativa, ade que eorum sensus sit etiam de paenitentiis injunctis.
a I Quod Indulgentia, quae simpliciter, & absque esausula de paenitentiis
injunctis conceditur, poenam omnem remittat, probant I. quia Indulgentia Valet prout conceditur, neque restringenda est , sed potius instar favoris amplianda, quantum Verba serunt. Ergo cum Verba generalem sensum serant , generaliter , cum id in animarum favorem ce dat, sunt interpretanda. a. Quia Bonifacius VIII. in frequenti Cardianalium Consistorio declaravit suam hanc esse intentionem, ut tam pleis nam indulgentiam concederet, quam per Ecclesiae claves concedi pocset. Atqui dubio procul poterat idem Pontifex Indulgentiam in prςdiacto sensu, seu ad quaslibet poenas concedere. zz Quod autem indulgentiae sub clausula de injunctis pereitentiis , eas etiam Poenas remittant , pro quibus nullae poenitentiae iniunctae suerint: Probant r. quia sic sentiunt SS. Thomas in . dist. 2o. qua M. I.
377쪽
art. 3. quaest. I. ubi simpliciter docet Indulgentias valere ad remissi nem poenarum , sive poenitentiae sint injunctae , sive non ς Antoninus I. Part. tit. Io. Capit. 3. aliique plures gravissimi. a. Quia quod sol-Vit maius , debet in eodem genere solvere & minus . Atqui indulgentiae quae solvunt injunctas a Confessario poenitentias, malus quidiolvunt, quam aliae . Maius est enim remittere poenam a Iudice constitutam , quam quae ab eo needum inflicta siti Siquidem in pri ri castu duplex tollitur vinculum p unicum autem in posteriori . 3. Quia probabile est eum , qui per voluntarias poenitentias ex opere operantis pro peccatis suis fatisfacit , prius extinguere poenam debi tam peccatis , pro quibus nulla sibi poenitentia insuncta est , quam eorum quae jam in consessione iudicata sunt: quia poenae hujus remissio reservatur penitentiae ex Consessarii praecepto postea adimplendat.
Ergo pari jure credendum est Indulgentiam prius ti facilius extinguere rinam debitam peccatis, quibus nulla constituta est innitentia , quam extinguat pgnam iis debitam peccatis , pro quibus in uncta est innitentia . q. Quia remissio de psnitentiis inIunctis , vel intel- Iigeretur de rinitentiis impletis , vel de non impletis . Neutrum porro dici potest . Non l. quia tunc vel nihil remittitur , eo quod jam fatisfactum sit , vel remittitur rina aliis peccatis debita quod intendit SuareZ . Non a. quia alioqui melior esset conditio illius , qui innitentiae sibi injunctae executionem distulit ex negligentia ι quod absurdum est. Alii demum mediam ineunt viam cum Lugo, disput. 27. de penit. 23
numer. I. & docent , Indulgentiam , si absque clausula de injuηctis paenitentiis concedatur, ad omnes innitentias, etiam non inJunctas, extendi ; eandem vero addita praedicta clausula ad eas tantum innas extendi, quae impositae sunt. Probant primam partem, tum ex dictis numer. I9. tum quia sic ex- 24 presse declaravit Pius V. apud Bellaminum hic, Lib. I. cap. T. Secundam vero partem probant, quia constat Indulgentias olim asmagna ex parte inductas suisse , ut temperarentur gravissimae penitentiae quae juxta Canones nitentibus imponebantur. Eae enim primitus multo servore implebantur ; at cum tepescente pietatis aestu languesterent , saepe etiam omitterentur , csperunt Pontifices per Indulgentias aliquid de injunctis AEnitentiis detrahere , remittendo vel annos , vel dies aliquot ex illis qui in nitentiam injungebantur . Ergo prima Ecclesiae intentio fuit, ut injunctum innitentibus onus ,ruod ii prae fragilitate sua serre non poterant, imminuerent atque m
erarentur. Iam vero nihil est cur relaxatio ad unum p nitentiae genus ex Ecclesiae intentione relata, ad aliud extendatur. Ergo. Nec nocent quae contra objiciuntur a SuareΣ. Non I. Ubi enim Doctores Doctoribus opponuntur, habenda est ra- 26tio probationum, non auctoritati S.
Non z. Haec enim regula r Qui solvit maius , solvit oe minus , a de iis est intellisenda , quorum unum in alio , minus scilicet includitur in malori: Qua de causa dispensatus ad Sacerdotium, ad inferiores ordines dispensatus censetur. Porro dispares rinae in se invicem urn. Tb oh Mor. m. VL Pars II. A a non
378쪽
non includuntur . Neque ulla est connexio inter liberationem ab uno debito, etiam majori & liberationem ab alio.
et 8 Non 3. Quia aliud est poenam facilius remitti posse : aliud Pontificem velle ut ea per Indulgentiam remittatur. Imo ne tollatur poenitentis satisfactio, simulque ut ad eam implendam accendatur ἰ aequum est ut a graviori poena liberetur , sed non ab omni . Valet enim exhortatio isthaec r Debes centum i remittentur tibi misericorditer octoginta: age ergo, & saltem enitere ut reddas viginti.
αρ Non . Haec enim remi iso intelligitur de poenirentiis non impletis, sive per incuriam, sive per oblivionem , sive quia necdum aὸveneis rat tempus quo implendae essent. Neque, ait ibidem Lugo numer. I i. novum est, quod hujusmodi concestiones minus prosint diligentioribus . Nam quando per Iubilaeum conceditur facultas commutandi vora ν is qui votum suum iam implevit, nihil ex eo favore lucri habet rhabet vero qui ex negligentia , vel aliam ob causam distulit executionem Voti , imo propter ejusmodi personas minus diligentes fiunt ejusmodi concessones, vι liberentur a pericula , quod ob fragilitatem , vel nesi gentiam suam possunt incurrere. go At, inquies graves illae antiquorum Canonum poenitentiae jam injungi non solent. Ergo inutiles erunt Indulgentiae, per quas poeniten tes ab his solum poenitentiis liberarentur.3 I Resipondet idem qui mox Cardinalis numer. Is Graves quidem illas Veterum Canonum poenitentias jam de facto propter Fidelium s Eordiam non imponi ab homine; sed tamen imponi a jure. Unde qui eas a Consessario per accidens non recepit sub obligatione, poterit adhuc per Indulgentias liberari ab illo radicati onere & debito, quod ex lege habebat subeundi graves esusmodi poenitentias. Sicque concialiabitur utraque opinio, ita ut Indulgentia non solum ab iniunctis de facto poenitentiis liberet, sed ab aliis insuper ; iis nimirum quae de jure injungendae erant. Haec ille, quae ex dicendis partim innotescent, partim aequis limitibus cocrcebuntur.3a Dividitur Indulgentia in temporalem, quae ad certum tempus, puta ad septennium concessa est; intimitam , que simpliciter & abiaque temporis seu durationis determinatione tribuitur ; & perpetuam, quae in perpetuum conceditur. Fatentur communissime Theologi , Indulgentiam sine determinatione temporis concessam , eandem habere Vim , ac quae in perpetuum tribuitur ; sive quia agitur de materia faVorabili, quae verba quantum possunt, extendi postulat : sive quia decet Principis privilegium, quod limitatum non est, tanquam per
petuo concessum reputari, verum Theologos inter controVertitur, an Indulgentia in perpetuum concessa , reapse perpetua sit. Negant Pontas, V. Indulgeme, cas T. Nurnely , pagina 3 So. uterque ex Gamachaeo , qui capit. 6. de Indulgentiis c Tom. . paetina 8ao nixus Regula 37. Cancellariae Romanae , docet Indulgemiam absolute eonressam alicui Ecclesia pro tali die cujuslibEt anni futuri, restruendam esse ad viginti annos , aut ad summum ad annos viginti tres, id est usque ad tempus
magni Iubilaei. 33 At nemini jam licet dubitare, quin Indulgentia in perpetuum, Vel
379쪽
indefinite concessa , reapse perpetuo duret nisi sorte revocetur, quod fieri non solet . Ita expresse contra Pontasium docet R. P. Theod rus a Spiritu S. sacrae Indulgentiarum Congregationis Consultor , in suo de hac materia Tractatu Romae impresso ann. IT 3. ubi & qui magesimain septimam Cancellariae regulam a Gamachaeo pessime citatam esse ostendit; & a Clemente VIII. revocatam . Idipsum invicte probat R. P. Servatius Le Abne , in supplemento Theologiae Francisci Henno: ubi pagina 38 I. refert authenticum eiusdem S. Conis regationis Decretum , quo ad intantiam Provincialis sui definitum cst die et r. Ianuarii, an. 2733. Indulgentias, quae conceduntur, seu protuli die cujuslibet anni futuri; seu sub forma, in perpetuum , non reduci
ad viginti annos, sed in perpetuum durare ias. Dividitur indulgentia in localem, realem & perssinaIem. Localis ea dicitur quae certo loco assixa est , quam proinde lucran- gltur , qui sub conditionibus in Diplomate expressis locum hunc invisiunt. Haec porro ut plurimum particulari cuidam diei xa est. Αliquando tamen singulis diebus durat in perpetuum; qualis ea est quam Percipiunt , qui certa Terrae sanetae Loca , vel limina Apostolorum
Romae visitant. Et tunc, ait S. Thomas in . dist. Io. quaest. I. Rrtic. 3. quaest. a. ad 4. quoties vadit aliquis ad hunc locum, toties, ' seris Vatis servandis, Ddustentiam eonsequitur. Secus de Indulgentia non perenni. quae semel tantum percipitur. Vide Pontas ibidem Cas. I 6. qui Cas. 8. observat non posse plenariam novam Indulgentiam constitui
in loco, qui alia jam simili vel disisimili Indulgentia fruatur ; ob
hanc Brevis Pontificii clausulam e Volumus autem , ut si alias Fidelibus tin quocumque alio anni die dictam Ecclesiam , seu Capellam , aut Altare in ea situm visitantibus , alia aliqua Indulgent a , vel perpetua , vel ad tempus nondum elanum, concessa fuerit, praesentes nullae sint . Quod apud Sylvium in resolutionibus, vers. Insistentia, numeri 3. declaravit Urbanus VIII. z. Posse tamen quibusdam eiusdem loci incolis , v. gr. ob Constaremitatem , cui se se adscribit , novam aliam , eamque plenariam Indulgentiam concedi r quia etsi de iure communi locales duae Indulgentiae simul non subsistunt potest tamen Iocalis alia subsistere cum alia persisnali , qualis ea est quae piis Sodalitiis conceditur. Unde S. L Congregatio die I s. Martii anno I 677. appro-hante Papa declaravit, praedicta clausula minime contineri Altaria pria vilegiala pro definctis, neque Indulgentias aut certo personarum generi concessat, ut Confraternitati , Regulargus er Capitula , aut certum pium opus in ipsa Eccleis peragentibus , ut Litaniar , aliasve bujusmodi preces recta tantibus , ac iis qui Cruiniana doctrina erudiuntur , vel alios erudiunt, O qui SS. Eiacbarissa Sacramenti expositioni cum oratione quadraginta b rarum intersunt , neque staticinum urbis . Cr septem Altarism Indulgentias , instar septem ista tum Bolicae Muticana conregas ; neque demum qua pro una vice conceduntur . Ceterum , si alia Indulgentia , bis plenaria , sive non plenaria , in perpetuum , vel ad tempus , tum ab eodem , tum ab alioe R. Pontifica Drurusim Christi Fidelibus Eccis iam , vel ali-Α a et quod
me s. Thomae deeisso limitanda est ex dicendis, cap. s. q. l.
380쪽
uod ejus Astare , seu Capellam visitantibus, eodem anni die , vel dive so concessa fuerit, de qua non fiat mentio in Litteris Apostolicis , has litteras ob adjectam clausulam esse prorsus irritas ae nullas , ita refert Ferraris, Vers. Altare privilegiarum , numer. 7. Ut solvantur nonnullae aliae dissicultates.
Quaeres r. Quid juris, si pereat locus , cui annexa erat Indulgentia, vel in procinum convertatur
Resp. I. Certum eli non perire Indulgentiam, si Ecclesia per partes tantum & paulatim destruatur atque reaedificetur: Quia semper perseverat eadem numero Ecclesia.
Resp. a. Si Ecclesia penitus concidat, nec reaedificetur , perire cum ipsa Indulgentiam, utpote eidem assixam. Resp. I. Si reaedificetur Ecclesia ; vel in eodem loco extruitur , vel transfertur in alium . Si r. Probabilis satis est opinio eorum , qui Indulgentiam perseverare opinantur ἔ praecipue si statim inchoetur remdificatio : quia propter actus vicinitatem censetur eadem Ecclesia moraliter perdurare . Imo videtur etiam subsistere Indulgentia , licet instauratio ad multum tempus differatur: quia idem est situs quoad locum , idem & Templum in morali hominum aestimatione. Si x. multopere dubitat SuareΣ , ibidem disput. y a. sest. I. numer. 9. an permaneat Indulgentia . Isthaec enim concessa fuit huic numero Eccletiae , non autem in communi Ecclesiae talis oppidi. Porro Ecclesia in alium locum translata nullatenus manet eadem Ecclesia , vel quoad
aedificium , vel quoad solum , seu situm . Ergo multo versimilius csh Indulgentiam in hoc casi extingui, nisi aliunde ex privilegii verbis satis constet Indulgentiam non restringi ad hunc locum quasi materia- Iem, sed concedi vel Ecclesiae quam haec vel illa Religio aut Communitas eo in loco habet; vel intuitu Patroni. Hactenus ferme Suarez. Bene, meo quidem judicio, sibi consident, qui in casu Eeclesiae, non modo translatae, sed & continenter in eodem loco reaedificatae, novas sibi, quod facile est, Indulgentias accersent; nisi ex privilegii verbis probabilissime constet priores perdurare. Quaeres a. an, quando annexa est Indulgentia visitationi alicujus Ec. clesiae, necesse sit eam corporaliter ingredi , & an ingressus ille lassiciatis Re . ad T. pensanda esse privilegii verba; haec enim si expresse requirant ingressum in Ecclesiam , vel actionem quae sine hoc ingressuneri non potest, puta celebrationem aut communionem in tali Ecclesia, visitationem quinque Altarium, non poterit quis Indulgentiam lucrari, etiamsi per vim , vel propter populi multitudinem ab Ecclesiae ingressu arceatur . Si autem verba impleri possint per moralem accessum ad Ecclesiam, ut impleri possie videntur , cum Bulla solum exigit ut quis Ecclesiam visitet, imo, & probabiliter, cum exigit ut quis in Ecclesia oret; tunc qui ob vim , puta quia occlusae sunt ianuae , Vel ob populi turbam , nonnisi ante sores orare poterit, nihilo minus lucrabitur Indulgentiam quia ex morali hominum existimatione Ecclesiam invisisse reputabitur . Ita inareZ, ibidem numer. 7. Η
noratus a S. Maria, in Gallico de Indulgentiis & Iubilaeo Tractatu . Pagina I 33. alias Het. Blasius ab Assumptione , in opere cui titulus :
