Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Continuatio praelectionum theologicarum Honorati Tournely, sive Tractatus de universa theologia morali, tomi sexti pars secunda Continens cum re

발행: 1757년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

411쪽

CAP. III. AN POSSIr ECCL. INDULG. DISPENy. εο3 ubi Martinus V. haeresis Uviclefianae suspectum interrogari jubet ,

Mirum credat, quod Papa omnibus Christianis Vere contritis ac confessis, ex

causa pia oe justa concedere possit Indulgentiat in rem1 nem peccatorum p quod singuli Episcopi suis subditis, secundum limitationem sacrorum Canonum,seg t etiam illas concedere.

Et vero constat ex dictis potestatem hane a S. Cypriano & Colle- οῖgis ejus , secundum id quoa ab antecessoribus eorum factum erat , quoad lapsos exercitam fuisse . Atqui quod potuere priores Episcopi, possviat id nosteriores, nisi quid resistat; quae restrictio ex mox dicendis innotescet. Ergo is Hinc colliges cum multis contra multos, quos sequitur Sylvius hic, Og quaest. 26. art. 3. Episcopos non a jure solum Ecclesiastico, sed a Divino , subalterno tamen , & iuxta Canones restringibili , potestatem habere concedendi Indulgentias r Etsi enim Petro datum est, ut cum agnis ipsas etiam oves pascat , datum est tamen Episcopis ut agnos pascant, ut ligent & solvant, &c. Haec aurem quae a Christo est potestas, ad Indulgentias etiam , sicut & ad vota & auramenta extenditur. Unde in his potest equidem , ex Christi institutione restringi,

prout patet ex usu; sed non omnino extingui. Et vero , ex consesso

Sylvii , habent Episcopi potestatem ordinariam concedendi Indulgentias, non mere delegatam, quia hanc habent ex vi muneris, seu licii Episcopalis. Ergo sicut ossicium Episcopale habent a Christo,. sic & ab ipso habent potentiam largiendi Indulgentias. Neque solum potestatem hanc divino jure habent Episcopi , sed ro,& vetare possunt ne ullae in Dioecesibus suis, nisi de licentia sua , publicentur Indulgentiae; prout statutum est in Conciliis , Camera-ccnsi, an. Is 67. Rothomagensi , an. r 38 I. Turonensi , an. Is 83. Na nensi, an. I σορ. & a Ciero Gallicano, in generalibus Comitiis, anni I 6as. Ratio est, tum quia cavendum ne Indulgentiae apocryphae pro genuinis exponantur ; tum quia ponderandum est , an quae gen

ratim salubres sunt, huic vel illi loco profuturae sint , an non potius contemptui, licet iniquo, futurae. Iam Prob. 2. Para, quia aequitari erat . ut qui gregem totum , & oves TLipias cum agnis , seu eum populis Episcopos ipssis regit atque moderatur , in quacumque materia , potissimum vero in praesenti , quae ipsum Christi thesaurum spectat ; plus quam ceteri haberet auctoritatis. Id autem de facto contigit. Nimirum vero Papa & omnibus Christianis Indulgentias tribuere potes , uti sirpra ajebat Martinus U.& plenarias, data causa largiri valet, & non ita raro largitur. Contra , Episcopi , nec aliis quam Dioecetanis suis beneficium hoc im- Pendunt; neque illud tam ample largiri ausint . Licet enim Cypriani aevo potestas eorum quantum ad priesens hoc caput solis recti &aequi limitibus restricta suisse videatur , ab ea tamen non minimum detractum est a Concilio Lateranensi IV. Can. 6a. eo quod ipsa plures in Ecesesiasticae disciplinae detrimentum abuterentur . En Concilii

erba , prout referuntur cap. Cum ex eo , I . te paenitent. &c. Quia

per indisicietas Indulgentias , quas quidam Ecclesiarum Praelati facere non verentur , ct claves Ecclesie eontemnuntur , ct pini entialis satisfamo

412쪽

enervantur, decernimus , ut cum dedicatur Basilica , non extendantur Imdulgentiae extra annum , fide ab vns solo , sime a p uribus Epistopis eo secretur ἰ ac deinde in Anmυersario Dedicationis tempore quadraginta dies in unciis poenitentiis indulta remisio non excedat. Hunc quoque numerum di rum Indulgeηtiarum Litteris praecipimus mod rari , qua pro quibuιlibet causis

aliquoties conceduntur. Hac occasione

et Quaeres I. an haec potentiar Episcopalis restrictio non solum in soro exteriori locum habeat, quod fatentur omnes, sed & in foro penitentiae; ita ut Episcopus non possit , audita consessione poenitentis , ampliorem ei tribuere Indulgentiam , quam quae sibi a Conciatio Lateranensi permissa sit. 3 Negat Marea id eum posse ; tum quia Episcopi in poenitentiae soro non se gerunt proprie ut Episcopi , sed ut Sacerdotes habentes jurisdiis

honem huic foro proportionatam , ex vi cujus nulla potest indulgentia concedi ; tum quia δε simul uti velint jurisdictione Episcopali ad concedendas indulgentius , jam formaliter nan remittunt in foro paenuentiali , sed

in foro indulgentiarum , quod ab illo distinctum est . Quod autem simia

eum altero concomitanter CP secreto exerceatur , per accidens est , nee murat naturam talis actionis , nec excludit illam a limitatione Concilii gen

ratis , quod absolute loquitur , ct viiυersalem pisit negativam . Haec ille .

Aliter , si tamen aliter ; secunda enim SuareZii ratio quaestionem de nomine instituere videtur post Innocentium , Ioannem A dmeam , & quo clam alios Canoni stas sentiunt Sylvester V. Indutigentia , numer. I. & Prosper Fagnan, in citat. cap. Cum ex eo , I de parmient. &c numen IT. qui assertum suum non probat. Ratio esse

ponit, tum quia restrictao auris Episcopalis , utpote odiosa, stricte interpretanda est , proinde limitanda ad concessionem publicam , de qua sola loquitur Concilium Lateranense i tum quia cum Episcopi , aliis distenti negotiis , raro consessiones excipiant , non est verenda illa haec indulgentiarum profusio , quae e tot Antistitibus totum per orbem sparsis immineret, & cui occurrendum ipsi etiam Episcopi agnoverunt in Lateranensi Concilio . .

7s Nihil , meo quidem judicio , vetat quominus opinionem hanc practice sequantur Episcopi, qui Misisionibus per se ipsos incumbunt. Si enim λrte potestatis suae limites excedant , non valebit quidem Indulgentia quoad excessum , sed valebit quoad gradum jure perminium ; quia in iis quae dividi postulat , utile per inutile non vitiatur ς& ita post Navarrum S alios plures tenet Barbo a , pari. 3. de OG scio & potest. Episcopi , Allegat. 8S. numec. aa. pag. mihi I 8. Sta dit idem numeri et . non posse Episeopum Indulgentiam concedere pro mortuis , quia ejus facultas videtur ab Apostolica Sede restricta ad

ejus subditos degentes in hac vita . Et id quoque , licet traditum a non paucis , mihi dubium est . I. Quia ut jam dixi , restrictio , ut odiola, praesumi non debet, sed certo probari. a. Quia defuncti non magis immediatae summi Pontificis, quam Episcoporum , jurisdicti ni subsunt; uniac eos nonnisi viventium ope juvare potest: quidni aurem id per subditos suos possint Episcopi λ 3. Quia limitatio, quae ad

413쪽

CAP. III. AN POSSIU E L. IN M. DISPENS. os gloriam Dei non e sere, Apostoliear Sedi nonnisi per injuriam assingi potest . Atqui limitatio vi cujus non posset Episcopus patri, matri, & aliis niniliae suae defunctis succurrere per Indulgentiam , non utique conserret ad gloriam Dei. Ergo haec non debet , nec potest supponi. Cavendum tamen ne Episcopi ultra potestatis suae fines ex

currere Praesumant.

Quaeres a. An Episcopus ante consecrationem suam possit Indulgen- 76tias largiri, & num id possit per delegatum. Resp. ad I. assirm modo sit post nominationem vel electionem suam 77 confirmatus. Ratio est quia ex eunc fruitur potestate iurisdictionis; de ita docent multi apud Barbolam, ibid. n. 7. unde. Resp. ad a. posse Episcopum ope delegati conserre Indulgentias . squia potestas jurisdictionis de se habet quod delegari possit. Non potest tamen facultas illa committi laim , quia laici de iure ab Eccietasticis muneribus, quale istud est, excluduntur. Ita idem

Barbosa, num. II.

Ut vero Episeopus per se aut per delegatum Indulgentias tribuat, Is necesse est ut per Ecelesiasticam censuram non sit ab usu jurisdictionis suae suspensus; tune enim ne eas quidem Indulgentias , quae per m dum sussragii, non autem ab lutionis, conceduntur, impertiri valide posset. Esto enim concessio Indulgentiae per modum suffragii non sit actus jurisdictionis; at saltem est actus administrationis Ecclesiasticae, qua etiam privatur excommunicatus. Ita SuareZ, ibid. n. I 8. At non obesset Indulgentiarum validitati status peccati in quo Ver- 8olaretur, sive Papa, sive Epistopus , qui eas concederet; quia peccati status validum iurisdictionis usum non impedit. Et ideo, ait S. Tho-mra, Suppl. quaest. 26. art. q. o. Indulgentiae aeque valent , si fiant ab eo

qui est in peccato mortali , Mut si ferent ab eo qui est sanctissmus ι quia nenter dat de suo, sed solum de thesauro Ecclesiae. Idem docet Suavea, ibidem numeri act. ubi addit, eum qui in tali statu Indulgentias tribuit , per se loquendo ct secluso scandalo , non peccare; quia ibi non

intemenit absolutio sacramentalis , neque illa est tam sacra , tamque gravis actio , nee confera aliis essenιialem foetitatem , ut eam in Ministro νε--ζirat tanquam eondignam dispψtionem. Fatendum nihilominus non adeo vem esse actionem , qua dispensantur Christi merita , ut qui eam lacere vult, sincerae contritionis actuna tuta conscientia omittere pos. se videatur.

Quaeres 3. An Episcopi pure titulares, vel Episcoporum Gadjut si S, proprio iure Indulgentias erogare possint. Resp. Negat. sequitur ex eo quod facultas illa , non ipsi caracterianexa sit, sed pendeat a iurisdictione , quam nec titulares Episcopi habent, Nec Coadjutores . Atque ita definiit lacra Congregatio LyIun. I 9 I. apud Ferraris V. Indulgentia, num. 2o. Possunt tamen utrige ad id muneris ab Epistopo, cui stubsunt, delegari, . cum vel ipsilerici ad illud deputari valeant. . 'Quaeres A. An Epistopus illam jurisdictionem extra territorium suum gag ercere possit.

Resp. Episcopum, qui extra dioecesim suam degit, Indulgentias con- 83 Murn. TML Mati Tom. vLPars IL Cc 3 cede

414쪽

cedere posse, non quidem incolis alienae huius Diceceseos, in quos nullam habet jurisdictionem : sed propriis suis lubditis. sive hi in sua

Dioecesi , sive in alia commorentur . Ratio est , tum quia iurisdictio voluntaria ab absente in absentem subditum exerceri potest; tum quia Epis opus Diceceianum suum, ubicumque sit, sacramentaliter absolvere valet, aut etiam a censuris solvere. Quod autem Iura dicunt, neminem extra territorium ius dicere posse, id intelligendum de iurisdiactione contentiosa, quae publicum tribunal requirit.

8 At, inquies, cum plures Episcopi Ecclesiam consecrant, eorum uisque plenariam anni unius Indulgentiam confert; nec tamen tuncubditis suis eam consere; sed incolis loci, in quos ad summum ex eis unus iurisdictionem habet

8s Resp. In hoc casu dari a iure singulis Episcopis jurisdictionem in inaeolas loci illius; qui proinde, tametsi vacaret Episcopalis Sedes, eandem Indulgentiam largirentur; sed quod notandum est, ad annum duntaxat; quia Episcopi ii omnes per modum unius se habent. 26 Ceterum possent singuli iidem Praesules, propriis quisque Dioecennis eandem largiri Indulgentiam , hac conditione ut recentem Basilicam pie inviserent. Quia nihil repugnat quin indulgentiam annectant op ri a subditis suis extra proprium territorium assimplendo, ut bene Sua- NE citi disp. 3 s. sin. 3. num. II. Favet, quod utcumque objici posse videretur , Eaput Quod autem, A. de s nit. θ rem f. ubi Alexander IIL decernit, Remissiones, seu Indulgentias , quae fiunt in dedicationibus Eccle-

farum, aut ex charitate eonferentibus ad aedificationem pontium prodesse illis tantummodo, quibus ut pisset, proprii Iudices , seu Episcopi , eialiter indiuserunt. Siquidem in hypothesi nostra quilibet Episcopus Basilicae consecrator, est Diceceianorum suorum proprius Judex. Ergo si remissionem iis prodesse velit sub certa conditione, proderit indubie, si conditionem hanc impleant Dioecesimi illius. 8I Quaeres s. An Archiepiscopus easdem in Provincia sua Indulgentias concedere possit, quas Episcopus in propria sua Dioecesi. 88 Resp. inrm. siquidem seritio si de locis in quibus viget invecta per

Decretales disciplina. Haec enim licet extra visitationis aut appellationis casius ordinariam quantum ad cetera iurisdictionem abneget Archi piscopis; extraordinariam nihilominus quoad Indulgentias iisdem concedit, Cap. Nstro I s. eod. tit. De poemt. ubi sic Honorius III. Breviare respondemius , quod per Pro clam tuam libere potes concedere Luteras remissionis; ita tamen quod Statu u n generalis Concilii non excedas..9 Quaeres 6. An Concilium generale, cui Papa nec Perse, nec per L gatos suos praeest, possit IndLlgentias Ecclesiae toti concedere. so Negat fuse Suarea est. dii put. s s. sect. r. quia Concilium acephalum nec potestatem hanc habet a Christo, qui eam non contulit Ecclesiae; cum haec ad eius regimen necessaria non sit pro brevi eo tempore quo Ecclesia caret Capite ; Nec a Pontifice, cui hanc immediate contulit Chri lius, quandoquidem ilipponatur vel nullus esse Papa , vel saltem potestatem hanc praedicto Concilio non impertiri; nec demum ab Ecclesia ; ct m ea corpori Ecclesiae tradita non fuerit a Christo . Nec refert quod Concilium tunc Congregatum representet universalem Eces tam

415쪽

CAP. III. AN Porare ECCL INDULG. DISPENS. 4o7siam; hanc repraesentat sine capite, atque adeo sine illa potestate. Ita

Aliter sentiunt Canonistae plures & Theologi , nec immerito p r. 9x Ouia opinio contraria lapponit , totam , quae singulis Pastoribus i est , jurisdictionem a Rom. Pontifice, ceu a sonte rivulos, in eosdem Pastores derivari; quod falsum esse suo loco probabimus. a. Quia Ι

dulgentia , brevi eo tempore quo Ecclesia Capite ca et, longe utilior esse potest, quam quae quotidie conceduntur a Papa ς puta cum, ut olim, agitur de extinguendo exitiali schismate . Ergo non est cur facultatem ejus impertiendae in castu tam urgenti censeatur Christus denegasse. 3. Quia Concilium, Vacante Sede Apostolica , generales cenitas serre valet. Si autem generaliter Iigare potesh, quidni & per Indulgentias solvere. q. Quia Concilium Basileense, non modo sessia ultim. ubi jam ad schisma conversum erat ἰ sed & sess. et . quam contra Sylvium legitimam fuiste agnoscit SuareZ ibidem numeri 8. Indulgentiam concessit . Reponit is quidem Indulgentiam hanc concedi potuisse ex generali summi Pontificis licentia , cujus legati nondum recesserant rat licentiam hanc vel a Papa datam suisse , vel a Concilio, quasi ea indigere crederet , fuisse acceptatam non probat . Quia tamen

incertum est quo usque Concilium illud legitimum fuerit; aliis can nicitatem ejus ad sexdecim primas sessiones restringentibus p aliis adsessionem a s. protendentibus t aliis illud semper illegitimum fuisse opinantibus cum Cabassutio in Notitia Eccles vix certi quidpiam ab hujus Concilii factis elici potest , donec auctoritas ejus eliquata fuerit; quod non est praesentis Ioei. Quaeres ' An Cathedrales Capitulam Indulgentias, sede vacante saelargiri possit. Negant pIures eum. m. Solo, Sc Suare disp. s s. sect. q. nu. s. quia 9Ilicet Capitulum succedat Episcopo in jurisdictione, non tamen in dignitate. Porro iura potestatem Indulgentiarum annectimi, & quasi r iervant Pontificiae dignitati . Et ita tenent Navarrus & alii quorum opinionem approbat Sylvius qu. 26. art. 7. Aliter sentium Sylvester T. Capitulam , & Zemla in praxi, V. In- 9Fdulgentia. Quin & teste ibidem Sylvio, usus obtinuit qu,d Vicarii genera

les Sede vacante eoncedunt indulgentias o. dierum sicuι Episcopi . Atqui,

juxta Suaresium ibidem n. 3. consuetudo , licet per se solam non ponsit esse origo hujus juri silictionis , quando tamen praescripta est, est indicium jurisdictionis aliquando testitime concessae. Quia non est veris

iis in re tam gnavi, propria auctiuitate fuisse usurpatam, o tanto tempo-νe raremibus re e sent tibus Raetatis muti vitam. Ergo quisque antiquum

Ecciesiae suae morem sine scrupulo sequi potest. Quaeres 8 Quid in indulgentiali materia possint Cardinales, Archia 9ς diaconi, P itentiarii, & generales Episcoporum Uicarii. Resp. Eos nihil polse jure ordinario di quia jus illud nec a Christo 9s

accepere in persona Apollosorum, quibus non succedunt; nec generatim, ab iis quibus a Christo creditum est. Ergo nihil in praesenti negotio possunt, rusi quod ex speciali Iicentia. vel praescripta consuet

416쪽

Pontificis auctoritate Indulgcntias in um versis legationis sitae locis impendere possunt. Sic referente Navarro , Cardinales largiuntur Indulgentias centum dierum; quod magis consuetudine , quam lege niti deci rat Bellarminus, Lib. I. capit. II. Sic demum parem centum dierum Indulgentiam a majoribus Poenitentiariis erogari posse scribit Paludanus in . dist. 2Ο. quaest. q. art. a. quod ipsi ex loci, in quo desudant,

consuetudine dijudicare debent. Quaeres s. Quid iuris de Abbatibus, Pilatis Religionum & Parochisos8 Non defuere, qui cum Angeis , & Barth. Fumo vers. Induvie

tia , numer. & num. 2. crediderint Parochos , imo sacetaotes omnes , qui jus habent consesisiones audiendi , posse in ipso consessionis

Sacramento Indulgentias concedere , remittendo id quod expiandum superest , cum minorem in ungunt poenitentiam , quam quae lassiciat ad extiauriendam poenam totam peceatis debitam . Verum fententia communis contrarium docet , ut testatur Bellarminus Cit. Capit. II. fequidem merito , cum Innocentius III. in Concilio generali , Late-ran. IV. can. 6o. qui resertur Capit. ι . De excessi. Prciat. severe redarguat graves ct grandes quorumdam Abbatum excessus, qui suis finibus non contenti , manus ad ea qtis sunt divitutis 'stapalis extendebant , concedendo etiam indulgentiarum Litteras . Unde , inquit , praesenti De-Geto firmiter prob bEmus , ne quis Abbatum ad talia se practumat extendere , si proprium voluerit eυιιare μνiculum , m, forsan quisquam eorum speciali concessime, vel alia I gitima causa , consuetudine videlicet , valeat se tueri . Atqui haec decisio Superiores Religionum , Par hos Malios tangit ; cum his minus quam Abbatibus insit Episcopalis dignitas , cui annexa est Indulgentiarum potentia. Ergo. 9 Confirm. I. Tum quia potestas largiendae Induventiae , quam Parochis & Consessariis tribuunt Angelus & alii panci , non oritur ab ordine, prout ipsi male supponunt; tum quia si ab Ordine proflueret , non idcirco competeret Parochis. Hi enim sicut & quicumque alii in cerdotes approbati , nullam habent jurisdictionem nisi in χro poenitentiae. Atqui de ratione Indulgentiae est ut sit remissio innae independenter a Sacramento. Quod enim Indulgentia in ipsa etiam conseiasione dari possit concomitanter, non mutat naturam ejus . Unde qui hane in sacro Tribunali largitur, potest & extra ipsam largiri. 1oo Confirm. a. Quia potestas dispensandi thesaurum Ecelesiae non m venit nisi veris Praelatis , qui Rectores sunt integri populi . Atqui soli Episcopi , ut qui praesint toti populo se atque hominibus Omnium ordinum , aetatum , sexuum , conditionum , sunt proprie &simpliciter Praelati . Abbates enim qui solis praesunt Monachis , sunt tantum quasi patres unius vel multipliciis domus e Parochi vero plebi suae praesunt tanquam uni familiae . Ergo Sacerdotes Parochiales , vel Abbates , aut alii hujusmodi Praelati qui non sunt fimpliciter & proprie Praelati non possunt Indulgentias fucora Ita S. Thomas Suppl.

IOI Objic. i. Religionum Praefecti spiritualia eommunitatis suae bona qui busdam benefactoribus sivis, per abriationis Litteras communicare solent. Λtqui communicatio haec est Indulgentia proprie dicta. Resin Dissiligod by Corale

417쪽

Resp. Neg. min. r. Quia communicatio haec non fit thesauro meritois Ioarum Christi & Sanctorum, sed ex piis Fratrum operibus. a. Quia peream non applicantur satisfactiones praeteritae, quaecum superabundarunt, in Ecclesiae the aurum transvectae sunt ; sed futura tantum opera I DQuia per communicationem hanc non solvitur quis a debito faciendi sat is facticinem injunctam, ad quam obligatus est ex praecepto Ecclesiae; secus de Indulgentiis . Ita ibid. S. Thomas ; cujus tertia haec ratio ex dictis cap. Praeced. metienda est. O .. a. Quilibet Sacerdos sacramentaliter absolvendo , non culpam Iortantum , sea & poenae aliquid remittit . Atqui remissio haec vera est Indulgentia.

R. Neg. min. Indulgentia enim, ut dictum est , est remissio poenas Io ter externi fori jurisdictionem concessa, & vi cujus poena alioquin de- ira. fallem ex parte imminui potest. Porro Parochi & consessarii qua tales non habent jurisdictionem inri externi I nec possimi auctoritate Christi satisfactionem a poenitente debitam auferre; quam contra deliactis parem injungere debent; vel si id non serat poenitentis infirmitas. residuum ei committere, per se ast umendum, vel a Deo expectandum. Ita idem

obj. 3. Ipsi Corinthii Fideles incesto secerunt Indulgentiam , Tecun- Iosdum id Pauli et, Corinth. a. Cui aliquid donastis , o ego . Nec dubium quin id quotidie faciant ii etiam de populo , qui aliis fatisfactiones

tuas applicant. Ergo. Resp. Dist. secerunt Indulgentiam, quatenus voto , precibus , com- I Omiseratione obtinuerunt, ut ab Ecclesiae praepositis donaretur; quo sensu Augustinus Lib. 3. de Bapt. cap. I 8. Ait remi nem peceatorum dari per gemitus columba , Conc. Fecerunt Per se ipsos , Neg. Non aliter Corinthia plebs incesto residuum poenae dimisit , quam ipsum vel im-nnitentem vinxit anathemate, vel penitentem ab eodem anathematevit. Atqui neutrum hoc per se ipiam iecit, sed per Episcopos. ENgo nec Indulgentiam eidem concessit, nisi hosi sensu , quod hanc ipsi per intercessionem suam acceleravit. Quod,additur de satisfactionibus quas aliis quandoque applicant Fideles, constat eas ab Indulgentiis plurimum differre ; tum quia , etsi quandam important rinae solutionem, non tamen juridice applicatam tum quia cum iis stat hominem a nulla innitentiae sibi injunctae parte liberari. Ita idem Sylvius

De Indulgentia a S. Ermaria Cruce gnaris denumiata. NEscit nemo bellum facrum adversus Saracenos Terras Sanctae inva, rorsores, & Christiani nominis hostes infensissimos , a S. Berna do, hortante Ludovieo VII. cognomento , iuniore I imperante autem

Eugenio III. anno R. S. II 6. praedicatam suisse in Guliis primum , deindem by Cooste

418쪽

deinde in Germania; ubique autem tanto successu, ut, quemadmodum stribit Otto Frisingeniis Episcopus, non solum ex Romans Imperio, sed et

iam ex vicinis Regnis, id est ex occidentali Francia, Anglia, Pannonia, innumeris populis ac Nationibus hac expeditionis fama ad sumendam Crucem coram ris repente torus paene occidenr siluerit I atque ut scribit ipse Bernardus, utinbes & castella incolis destituta remanerent, & uxores viduae ante mor

tem maritorum.

Cum autem Cruce Signatis ad id belli profecturis amplissimas Insidulgentias concessisset Eugenius III. videlicet omnium , de quibus corde contrito consessio facta fuerit , peccaturum remi bonem p Iuvat expendere an

Indulgentiarum dogma vel ex ipsa Bernardi praedicatione confirmari possit . DissicuItatem movet inscelix belli hujus exitus, in quo tot Sinnatorum millia , morbo , aerumnis , & hostili gladio corruerunt, ut Dequentibus per orbem ferme totum dicteriis Bernardus impeteretur. Sit paucis CoNcLUs Io. Indulgentiarum dogma veI ex una S. Bernardi Cruciata, ut ajunt, denuntiantis praedicatione , solide probatur. Prob. Dogma innumeris hominis insigniter fancti miraculis confirmatum , pro indubio haberi debet . Atqui Indulgentiarum dogma innumeris, & quidem viri insigniter sancti, miraculis confirmatum est. 3Q9 Maior constat. Etsi enim contendunt pluresdsmonem prodigia quaedam , non specie tenus, sed ipsa re Vera operari posse ; at nec ea usquam per viros insigniter sanctos, nec Ecclesiae ipsius iussu & nomine; nec demum in iis Arcumstantiis perpetrabit, in quibus nec ab auctoritate ulla rejici, nec aliis emcacioribus signis elidi possint. Mo Prob. Itaque minor ex Gaufrido, teste comaneo, & plerumque Iato. Sic ille in vita D. Bernardi, cap. edit. 2. Mabilloni, Tom.

a. pag. II ao. identer verbum boc praedicavit, nempe ut occidentales in paenitentiam ct remissionem peccatorum iter in Palestinam arriperent , auς Iiriraturi status , aut suas pro illis animas posituri. Et praedicavit quidem, Domino cooperante, re sermonem confirmante sequentibus signis . Sed quantiso quam multiplicibus signis Quanta vel numerare , nedum narrare decile foret . Nam se eossim tempore scribi coeperant , sed ipsa demum Scriptorem numerositas scribendorum, ρο mat ria superavit Auctorem e nimirum eum ad quando una die viginti, seu etiam plures ab incommodis variis sanarentur, nec facile ab hujusmodi curationibus die ulla vacaret. Denique plures eo tempore Christus per Iemi sui laetum oe orationem , ex ipsis etiam mirum uteris caecos Uidere , claudos ambulare , aridos convalescere , surdos fecit audire ετ mutos loqui ; mirabilius resiιuente gratia , quod minus praestitum fueria

a natura.

HI Nec solum ante Ierosolymitanum iter , sed & post infelicem eju&successum probavit Sanctus Bernardus se ore Dei ipsius & jussu fuisse

locutum. Sic enim ibidem numer. Io. prosequitur Gaufridus, pag. I m. ) Accedit autem , ubi primum de ejusdem exercitus dinatione lamentabilis intra Gallias insonuerat rumor , ut illuminandum Dei famula stium

carcum offerens pater , mu tis precibus vincerer ex saniem . Et imponens Sanctus puero manum , orabat ad Dominum , quatenus si ab eo verbum

Praedicationis illius extarat , o praedicanti Spiritκs ejus effuerat , in illius iι-

419쪽

Iuminatione ostendere dignaretur . Dum vero post arationem orationis praesto tiretur effectum ird facturus sum ait puer ἰ video enim . Attollitur iulico clam r adstantium, plures enim n n modo e Fratribus, verum etiam e faecularibus aderant, qui ut puerum videre videntem, multipliciter eonfiolati, Deo graιia1 referebant.

Miracula liaee quae in genere solum recenset Gaufridus, plura sigilla- HEtim refert qui praesens Thaumaturgo aderat in Germania Philippus ,

Legionensis Archidiaconus, exinde a S. Bemardo in Monachum Clar vallensem conversus. Verum haec tot & tanta sunt , ut haec apud Λ ctorem ipsum legi oporteat, Lib. 6. Vitae S. Bernardi, P. I. cap. a. &

Idem fatetur, ceteroquin Bemardo nequaquam favere solitus, otio II Frisingensis, Lib. I. de gestis Frederici, cap. 3o. Narrat enim Bema dum, quem cogente factorum evidentia, sanctum Abbatem vocat, cap. oo. plurima in publico vel occiato fecisse miracula. Sane vero eam, intam infinitis hominibus Cruce signationem persuasit , vix aliter perluasit quam miraculis r cum eo quod Romana lingua loqueretur , vix a P pulo intelligi posset. Adi vitam eJus eodem Lib. s. cap. q. num. 26.

Quin & de miraculis in expeditionis sacrae susceptionem a se per- II. petratis , ut quae nemine laterent , Eugenium ipsum , modeste t men , interpellare audet Bemardus , post auditam Cruce. signatorum intemecionem . Sic enim loquitur Lib 1. de Considerat. cap. I. ubi apologiam suam instituit , Tom. r. pag. qa' numeri 3. ὶ Sed dia eunt forsitan isti , obtrectatores Bernardi r unde scimus quod a Domino sermo Cruce signationem annuntians , egressus fit 3 Quae signa tu facis , ut credamus tibi λ Non est quod ad ista respondeam r parcendum verecundia mea . Responde tu pro me o pro te ipso , fecundum ea quae audisti

Quod autem Bernardus vir fuerit eximie sanctus , haud quidem II sprobabimus eorum susseagio, qui misera hac nostra aetate , sub Christiani larva , quam prorius deponere non ausint , impii faciem obteis gunt ; sed nec ex judicio Ecclesiae , quam tacite dedignantur r Venient nobis in suppetias ejusdem Ecclesiae hostes insensissimi, qui Sancti Doctoris mores & vitam commendavere. Bemardus , iudice Luthero , in Colloquiis Convivialibus , omηes Ecclesiis Doctσres vincit . Eundem virum Dei nuncupat Bucerus, Lib. de concordia , artic. de justificatione . In Libris de e fiderasione ita loquitur , ut veritas ipsa Io. qui videatur , ait Calvinus , Lib. 4. Institui. cap. I . & M. Bemardi Meditationes , ale Heinsius , orat. 3. rivus paradisi, ambrosa animarum, piaulum Angelicum , medulla pietatis . David Chytraeus , in orat. de Phil. Melancthone , A ardus admirabili Religionis studio , o sacrarum Litterarum perilia Melliflui nomen mori immerito adeptus est. Gemingius Carleton , in consensu Ecclesiae Catholicae, &e. Utinam talas mulineos , imo vel unum talem bodie haberemus . . . . qualem Ennardum fuisse

constar, m. Et haec contra quemdam tacite dicta sunto , quia silendum a bonis.

420쪽

mis implevit , temere ad minus in argumentum Veritatis trahitur :Atqui talis suit Cruciatae praedicatio a S. Doctore facta. III Resp. neg. min. pro prima parte . Nec enim temere factum est , quod cogente utriusque Potestatis imperio factum est , & a Deo per innumera prodigia confirmatum . Atqui nemo nescit denunciatam a Sancto Bernardo fuisse Crucis- signationem , primum ex jussu Ludovici VII. postmodo autem ; quia nihil inconsulta, in negotio tanti mois menti , Sede Apostolica , tentandum esse crederet Bemardus iussu Summi Pontificis. Unde in eodem eap. r. Libri a. de Consider. Quasivmo, inquit, temeritate in opere illo, aut levitate usi fimus. Cucurrimus pla-i . ne in eo, non quasi in incertum, sed jubente te , imo per te Deo, re sermonem confirmante sequenιibus signis ς ut supra alebat Gauseidus , de a nobis probatum est. II 8 Resp. ad a. pari. ncg. maj. Neque enim senestus belli saeri exitus argumentum est malae Bernardi praedicationis, sed pessimae Crucigerorum conversationis, qui viam suam omni criminum genere vitiantes, , sacram expeditionem sacrilege dehonestarunt, ut tradidere coaevi Scriptores , & in his illelmus Tyrensis . Ait Bemardum de his temperate loquentem audire placet. Sic ille ibidem numeri z. pag. rs.

Et quo modo tamen humana temeritas avdet reprehendere , quod minime compreheudere valeι Recιrdemur supernorum judiciorum quae a faeculo sunt , fiforte D consolatio Rem dieo ignotam nemini, o nunc nemini notam. Nempe se se habent mortalium corda. Quod simus, eum necesse non est , in necessitate nescinus. Myses educturus populum de terra a gypti, meliorem itilis pollicitus est terram . Eduxit , eductos ramen in te. ram, quam promiserat, non introduxit . Nec est quod Ducis temeritati imputari queat trini σω inopinatus eventus ἔ omnia fac ebat Domino imperante, Domino cooperante, ct opus confirmante sequentibus signis. Sed populus ille, inquis , darae cervicis fuit Bene illi , Hebraei , increduli ct rebelles ; hi autem , Cruce signati, quid Ipsos interroga. Quid me dicere opus est, quod fatentur ipsi Quod si illi ceciderunt ρο perierunt propter iniquualem suam tmiramur istos eadem fac entes, eadem passosὸ Sed numquid illorum cases adversus promisia Dei λ Ergo nec istorum. Neque enim at quando promissi es Dei j Bitiae Dei praejudicant. Et audi aliud. d. x di Num. 3. Peccavit Benjamina accinguntur reliqua Tribus ad ultionem , nec sine nutu Dei. Designavit denique ipse Ducem praeliaturis i itaque praestantum,

freti ct manu validiori, ct eausa potiori, ct quos his majus est, favore di- vivo . At quam terribilis Deus in consiliis suis Ap r filios haminum l o adedere sceleratis aliores sceleris , est paucioribus plures. Sed recurrunt ad D minum, o Dominus ad eos: Ascendite , inquit. Ascendunt denuoque fusi reconfusi sunt. Ita Deo primam quidem favente, secundo oe jubente , jussi justum certamen ineam, re succumbunt. Sed quo inferiores tartamine, eo fide superiores invent, sunt. Quid putas de me facerent isti, si meo hortatu iterato

ascenderent, iterato succumiberent λ ωe. Num. q. .'. V. Hac pauca vice apologia dicta λι, ut ipsa qualiacumque habeaι conscientia tua ex me, unde habeat me excusatum , ct te pariter , et fi non apud eos qui facta ex eventibus aestimant. Perfecta ct absoluta cuiquε

excusatio , testimonium c sciolia suae. Mik pro mirimo est ut ab illis judicer , qui tiroc by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION