Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Continuatio praelectionum theologicarum Honorati Tournely, sive Tractatus de universa theologia morali, tomi sexti pars secunda Continens cum re

발행: 1757년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

nos murmur hominum, quam in Deum esse. Bonium miti, si me dignetur siti pro clipeo.

His concinit otio Frisingensis, cit. cap. 6o. ubi haec: Si dicamus san- Etum illum Abbatem spiritu Dei ad excitandos nos afflatam fuisse, sed nos ob superbiam lasciviamque nostram salubria mandata non obserυantes, merito rerum personarumque dispendium repori fe , non erit id ab antiquis rationibus vel exemplis dissonum. Neque tamen magno successii caruit expeditio sacra, quae coram h , II Pminibus infelix, multos cives peperit coelo, qui si statres suos non liberaverunt , suas pro illis animas posuere ; ita ut si ex profectione ibia Orientalis Ecclesia liberari non meruit, certe coelestis meruerit impleri & laetari, nempe ob eorum mortem . qui ut scribit Gauseidus ubi supra, in fructibus pmnitentiae purgatas vallis tribulationibus Christo antis mas rediiderunt. Quod & Ioannes Cafa - Marii Abbas lanctus sibi ex re- elatione compertum Bemardo significavit , ut videre est in ejus ad eundem Bernardum Epistolas quae apud Mabillonium ρst liner Bemar-dinas, num. 386. Et haec, si Hrte nonnihil extra rem dicta videbuntur, singulari no- i strae in S. Doctorem observantiae indulgebit Lector. Dolemus sane tanti viri memoriam a nonnullis de indui ria obscurari . Nuncupet eum quis hominem sine titulo & sine caractere; pneponat ei Sugerium, imo forte fallos Historiae qui Sugerium celebrant, fastis Ecclesiae , qui Be nardum coli iubent; aegre quidem feremus , sed non impendio admirabimur . Unum timemus , ne qui carnalia haec legunt Clerici juniores, hominum facta non ex Evangelii regulis aestiment, sed ex mundana celebritate, quam ceteris malorem habere solent reprobi, quaeque

nihil proiuisset Sugerio , nisi Bernardi monitis obtemperans , & suos ,& Coenobii sui mores immutasset . cu d enim prodest homini , si mundum universiim Iucretur, oc.

De Thesauro , Indulgentiarum fonte.

PER Ecclesiae thesaurum quae vox in praesenti metaphorica est , in- rtelligitur cumulus & congeries honorum spiritualium, quorum dispensatio Ecclesiae concredita est . Patet porro ex dictis cap. praeced.& ex mox dicendis confirmabitur, thesaurum hunc existere , videlicet in invisibilibus mentis divinae aerariis, & Dei acceptatione . Verum tria hic inquiruntur; I. an thesaurus ille primario & essentialiter coalescar ex meritis Christi , & de hoc nulla est inter Theologos difficultas; etsi Francisicus Matronis, de Minorum familia, minus apte quid ea de re scripserit; 2. an ipsa Sanctorum , seu iam regnantium euin Christo , seu hodieque superstitum merita ad thesaurum illum Pertineant; I. posito quod sic, an Sanctorum merita ad Indulgentiam concurrant per modum susseagii tantum, seu intercessionis impetraro-

422쪽

r APPENDIX III. DE IND U LGE NTIIS.riae; an non etiam per modum solutionis& absolutionis; quod quidem circa caput falva fide disputant Theologi. Sit

CONCLUsio I. Thesaurus Ecclesiae primario coalescit ex infinitisae superabundantibus Christi meritis atque satisfactionibus . Conclusio videtur esse de fide , ait Suarea infra , , saltem contraria θηtentia erro

nta censetur .

et Probat. I. Quia non est ditior fundus , unde coalescere possit thesaurus Ecclesiae , quam merita Christi, qui , teste Paulo , 2. Corinth.

8. Vers. 9. Propter vos Venus factus est , cum esset dives , ut illius inopia vos divites esseιis . Unde Clemens VI. in Extravag. vngenuus ,

De pamitent. cra. In ara Crucis innocens immolatus Salvator , non Iut tam sanguinis modicam , qua tamen propter unionem ad verblim pro redemptione totius generis humani sufecisset ς sed copiose veluι quoddam prinum

Uium noscitur Ufudisse . Quantum ergo exinde, ut nec supervacua, inanis ct superflua tanta effusionis miseratio redderetur , thesaurum militanti Ecclesiae acquφυit Quem quitem thesaurum , non in sudario repositum, non in agro abscondirum, sed per B. Petrum Coeli elavigerum , ejusque

successores , suos in terris Vicarios , commisit Fidelibus salubriter dispeη-

fundum ag Probat. a. Si thesaurus Ecclesiae non coalescat ex meritis Christi , vel quia haec in se ipsis finita sint, ut censet Durandus; vel quia licet infinita supponantur, sumesens praemium habuerunt ; cum PrOPterea exaltatus sit Christus, & habuerit nomen quod est super omne nomen, uti docere videtur Matronis. Atqui neutrum dici pItest . Non I. Constat enim merita Christi , non solum ex acceptatione divina , suae ea, ut sic loquar, pluris aestimaverit, quam valerent, infinita etae , sed in se & ex se , propter unionem ad Verbum , ut statim ajebat Clemens VI. & fusius probant Theologi in Tractat. de Incarnatione ;alioqui enim Christus non suisset per se Redemptor persectus, ut qui ex sola Dei indulgentia haberet, quod merita sua nobis in omni gratiarum & fatisfactionum genere prodessent. Non 2. quod haeresim fa-pit, ut observat Maldonatus hic, quaest. a. generali , pag. 37I. Vel enim, cum dicit Matronis suum Christi meritis par praemium retributum esse, loquitur de praemio essentiali , nimirum de visione beatificaς Vel, quod ratio ejus probat , de praemio accidentali , id est de exaltatione humana Christi , de dilatatione Ecclesiae, &c. Atqui neu tro sensu admitti potest opinio ipsius. Non priori, quia praemium essentiale, vi unionis hypostaticae Christo debitum erat, & ei connaturale. Non posteriori r r. quia confundit merita Christi cum ejus satisfactionibus ; quae tamen duo Ionge diversa sunt r unde etsi Christus supponatur secundum merita remuneratus, manent tamen ejus fatisfactiones, quae cum ipsi non profuerint, nobis , ne superfluae dicantur , prodesse debent . a. Quia nomen super Omne nomen , quos Christo datum est , quantumcumque sit , cum infinito valore Ο - rum Christi comparari non potest. I. Quia si jam exhausta foret paeaccidentalem Christi gloriam merces operum ejus , jam nec quid iam per Christi merita postulare , nec per ea remissionem peccatorum in Sacramentis aut ex Sacrificio consequi possemus I quae omnias Digiti b Moste

423쪽

nia , ait Suarez , disp. yr. sect. I. numer. s. sunt absurda & haeretia

Obj. Ex assertione hac nostra duo sequuntur , 1. thesaurum hune , Α utpote infinitum, etiam post judicii diem perpetuo duraturum, & 'sine condigno pretio permansurum ς a. eum ne ab ipso quidem Deo exhauriri posse de condigne remunerari. Atqui primum justitiae Dei, secundum omnipotentiae ejus repugnat. Ergo. Resip. Concessa maj. neg. min. Sicut enim Perpetuo durat potentia IDei, nec vere otiosa dici potest , licet non operetur infinita , quae operari posset; sic N perpetuo durabit thesaurus satisfactionum Christi, licet non durent quibus applicari possit . Neque id derogat vel justitiae divinae , quae concedit totum id ad quod efficaciter ordin tur Christi satisfactio; vel divinae potentiae, cui sufficit ut tantum reis munerare possit, quantum Christus mereri potuit; unde merita Christi non vincunt potentiam Dei , sed potentiam , vel potius impotentiam hominum ad peccandum; quia plus potuit ipse solus satisfacere,

quam possitat omnes homines demereri. Ita idem SuareΣ n. 9. Corac LUsIO II. Coalescit etiam thesaurus Ecclesiae ex superessi nistibus Sanctorum omnium meritis atque satisfactionibus. Probat. I. ex citata jam Clementis UI. Decretali , in qua sic pro- 6 sequitur r Ad cujus quidem thesauri cumulum B. Dei Genitricis , omniumque Electorum a mimo justo usque ad ultimum , merita adminiculum prae flare noscuntur: de cujus consumptione seu mnutione non est aliquatenus fommidundum , tam Propter infinita Christi merita , quam ex eo quod quanto plures ex ejus applicatione trabuntur ad justitiam , tanto magis accrescit ipsorum cumulus meritorum . Atqui his Conclusio nostra diserte continetur. Confirm. ex Bulla Leonis X. quam videris apud Caletanum , 3. p. 7q. 48. art. s. ubi docet, Indulgentias concedi ex superabundantia merito.

νum Christi ct Sanctorum , subditque thesaurum meritorum Christi ct Sanctorum a Pontifice dispensari. Probat. r. Ut Ecclesiae thesaurus ex ipsis Sanctorum satisfactionibus gcoalescat tria sufficiunt , r. ut Sancti multi satisfactiones multas habuerint, quibus non indigebant a. ut probabile non sit eas otiosas manere & inutiles; 3. ut proinde Deus & ipsi Sancti nobis eas applicari velint. Atqui constat. I. Sanctos non paucos ex suis pro Christo passionibus satisfactiones habuisse plurimas, quibus non indigerent. Quis enim id neget de B. Virgine, quae etsi ab omni labe immunis, tot tam que acerba pertulit, ut animam eius gladius doloris pertransierit ρ Quis

id inficietur de Christi Praecursore, qui ab infantia degens in desertis

satisfactiones satisfactionibus per totam vitam , potitumum vero in morte cruenta cumulavit λ quis id vocet in dubium de tot martyribus, qui a Baptismo recentes, proinde ab omni culpa & poena liberi, atr CIOra quaeque Neronum ac Domitianorum supplicia perpessi sunt pa. Nec probabile est hujusmodi satisfactiones otiosas manere . Deus senim nullam condigni meriti partem absque praemio relinquit . Ergo quae uni superflua sunt , alteri indigenti applicare existimandus est ;praesertim si id exigant leges ab eo constitutae , eoque collineent san-

. iactorum Vota. Atqui, M. 3. Utrum

424쪽

Io q. Utrumque istud merito supponitur . Constat enim ex Scriptiaris Deum ex Sanctorum precibus moveri ad condonandas ipsis etiam impiis poenas , quas promeruere . Sic pepercit non tantum Iusto I oth propter fidem Abrahae; sed & rebellibus Israelitis propter Moy sen servum suum: ipsi 'odomae parciturus , si decem in ea justos reperisset . Atque ea erat intima primaevae Ecclesiae fides, cum ad Ma tyrum vota debitas lapsis poenas moderabatur . Quin & id utcumque

exigit quae a Deo instituta est communio Sanctoruin . Per hanc enim efficitur ut membra se invicein juvent, & quod ab uno perficitur , ad alium quodam jure, quantum fieri potest , pertineat . Ergo nihil est

cur Sanctorum merita ab Ecclesiae thesauro excludantur οῦ est vero cur

in eodem dicantur asservari, non ut quid essentiale . quasi absque iis non sufficiant merita Christi; absit; sed ut secundarium aliquid , per quod Deus sanctos suos honorari voluit. Ir obj. I. Admitti non debet opinio , quae cedit in dedecus Christi . Atqui talis est opinio quae satisfactiones Sanctorum coadunat Christi satisfactionibus. Annon enim istae siissiciunt Annon indignum est quod operi divino uniatur humanum p An plus recipit homo ex applicatis sibi Sauctorum fatisfactionibus, quam ex solis Christi An utraeque si mul applicantur, vel seorfim; ita ut juventur homines partim a Chri ito, partim a Sanctis. i et Resip. Ad I. Neg. min. imo hine insigniter commendatur Christi satisfactio, quae tantae virtutis striste ostenditur , ut ipsis etiain hominum operibus vim tribuerit , qua non sibi tantum , sed & katribus sitis prodesse valerent. Utique sussicit sola Christi fatisfactio i at dignum erat, ut, quo amicos suos honoraret , non minus fatisfactiones ipsorum ad poenae nostrae remissionem acceptaret, quam Stephani preces ad conversionem Pauli. Sane ad conversionem hanc semciebat gratia . & tamen in divinis consiliis decuit ut ad eam concurreret moris talis homo. Neque id mirum p cum in hac regenda & conservanda rerum universitate Deus causis secundis utatur, non ex necessitate quidem aut indigentia, scd ex libera, imo & ex omnipotenti sua voluntate. 3 Nec obsunt quaestiones in argumento propositae ς tum quia operationis divinae modum & viam rimari temerarium est p tum quia

quae tantam adversariis bilem movent, nihil praeserunt absurdi. N que enim absurdum est r. quod operi divino annectatur humanum ἔcum id quotidie fiat & in naturali hominum ac brutorum conservatione ι & insigniter factum sit in generis humani per Incarnationem redemptione ; & pluribus consecratum sit Scripturae exemplis, ut cum Exodi I . gr. dicitur Israelitas credidisse Domino ρο Moysi servo ejus ecum ΙV. Reg. I9. v. 3 . dicit Deus et protegam urbem hanc , O salvabo eam propter me, o propter Dalid servum meum; cum Apostolus I. Corinth. 3. se facit adjutorem Christi, &c.rψ z. Nec absurdum est quod quis ex Christi & Sanctorum satisfactionibus unitis plus recipiat, quam ex solis Christi. Non quod tantumdem&am-mius a Christo solo dari non potuerit ; sed quia quod per se daturus erat. in sanctos suos reserri voluit; praesertim cum quidquid in iis est boni. ab ipso dim*net. Hinc . 3. Nec -Disiligo i by e

425쪽

CAP. IV. DE U HES AURO INDvLG. FONTE. r 3. Nec absurdum est , quod partim a Christo , partim ab homi- rsne juventur homines, sive id simul & semel fiat. live seorsim, quod

a suprema eius voluntate pendet . Id enim & ad Sanctorum gloriam eximie consert& Christi meditationi non adversatur . Absit enim ut Sancti dicantur Redemptores etiam ex parte r in is solus posis

sit dici redemptor , qui propria virtute pro alio persecte solvit, de

ex persecta ivllitia meruit, ut sua solutio pro aliis acceptaretur. Ita idem MareE. disputi s I. sect. a. mimer. 2 r. pag. mihi 66o. vide i

Obsic. a. Sarisfactio unius nonnisi de voluntate ejus alteri applicari Ispotest. Alioqui, ait Maldonatus, qui iupersuas fatisiactiones non habet, pro aliis posset satisfacere; imo posset quis non cogitando, satisfacere pro omnibus. Atqui Sancti non potuerunt Velle ut bona opera quibus incumbuerunt. profuturis deinceps aliorum peccatis applicarentur; tum quia non potest quis hodiernam suam orationem ero futuro alterius peccato applicare; quia nemo dominus est operis sui nisi dum operatur; tum quia Saucti prae modestia sua, vix se levioribus suis delictis expungendis pares existimabant. Resp. I. Neg. maj. & dico cum Lugo disp. 27. num. 37. applica- I

rionem hanc non ab ipsis Sanctis fieri . sed a Deo , qui satisfactionis eorum Dominus est; & ex ea moveri potest ad dimittendam aliis pq-nam, quam Promeruere . non modo siciit movebatur Detas ex meritis

David ad protegendam Ierosolymam ; sed & moveretur Princeps ad

compensanaam fratris inauriam intuitu poenae quam frater ejus innocens Iaudabiliter perpessus esset. Porro Deus nec aliis applicat satisfactionem, quae mihi necessaria est ; nec pro omnibus idoneam habet utisfacti nem, quae non sincit pro omnibus. Resp. a. Neg. min. Sancti enim generalem habuere intentionem, ut Ismus quo vellet modo de eorum ratisiactionibus, seu per se i seu per

Ecclesiae ministerium disponeret. Ex eo autem quod alius alii orati nem hodiernam pro futuro ejus peccato applicare nequeat; non sequitur quod ea a Deo per Ecclesiam pro praeteritis peccatis applicari non possit . Ita serme Marra, cit. Iech. a. n. a ' quem male latis emendat Lugo ubi supra. Nec obest Sanctorum modestia; cum ea non obstante semper exo- 1sptent ut fiat voluntas Dei, Rut in caelo, re in terra.

Obj. 3. Supponit assertio noctra esse quaedam Sanctorum opera ipsis rosuperfluar Atqui id fallam est. Non est enim superfluum id quod me cedem suam habet. Atqui nullum est vel minimum opus Sanctorum quod mercede sua careat, nitem accidentali . Sic Confessoribus datur ex Martyrio Iaureola sita, sicut & Virginibus, &c. Confirmatur, I. quia Sancti nihil fecerunt, nisi quod facere debue- Irrunt , secundum id Luc. I 7. Cum feceritis omnia qua pracepta sunt vobis, dicite .ervi mutilas sumus , quod debuimus facere , fecimus. a. Quia non sunt condigna passione 1 hujus tempuris ad futurum soriam, qua revelabitur in

nobis. Rom. 8. Vers I 8. .

Resp. Dist. mas. supponit assertio quaedam esse opera Sanctorum ipsis Ianiperflua, seu superabundantia in genere poenae & iatisfactionis, C. in Gurn. Geol.'Mor. Tom. VI. Pars II. Dd genere igitigod by Corale

426쪽

genere bonitatis & meriti, Neg. Fatemur nul inm esse Sanctorum opus in genere meriti, quod eis ad mercedem qtiamcumque superfluum sit. At contendimus esse non paucas Sanctorum fatisfactiones , quae cis siu- perfluentes sint ad remissionem poenae propriis peccatis debitae ; quia fieri potest, ut vel nullam hujus di poenam promeruerint, quemadmodum de B. Virgine tenet Ecclesia; vel si quam, meruerint , certe

multo minorem quam quae per poenalia eorum opera compensari ponsit; secundum illud Iob 6. vlivim appenderentur peccata mea, oe calamiatas quam patior, in statEra, quasi arena maris haec Pavior appareret. Iam vero mirum fuerit , si excessus ille otiosus maneat, At nemini cedat in bonum ; praesertim cum eius applicatio Sanctis honorifica sit , & iis praemii accidentalis loco esse queat.

Nec obest quod Martyribus sua tribuatur aureola hec enim vilegis a Deo constkutae datur, non vero propter ipsas Martyrii poenalitates. Unde licet Martyr tota hac poena , imo longe majori indi. seret ad satisfaciendum pro peccatis suis r quod supponi facile potest in Romanis militibus , qui a gentilitate ad fidem una die conversi sunt, & morte damnati ; haud tamen sua ipsi deesset aureola . Idem de virginibus, sed cum provortione, dicendum.

ς Ad r. Confirm. disting. Sancti qui sola praecepta implent, nihil faciunt nisi quod debent , Conc. Sancti qui ipsa consilia exequuntur , subd. nihil ficiunt nisi quod debent, id est quod Deus ab iesis exigere non possit multiplici titulo, Conc. quod non debeant stricte, Neg.

Est tota haec Patrum solatio r sic Sanctus B ardus Tractat. de praeis cepi. & disput. non ita longe ante finem et Dicit Christus r Servi inutiles 'mus , m. at si dilat i Si solis contenti estis praeceptis oenon sponte etiam persectionis vos consiliis mancipat s , liberi quidem estis a debito , non tamen pro merito gloriosi, e si ir poenam , sed non d*u fissis eoronam et insignem inlicet , quae praecepta simul & consilia exequenti bus praeparata est . Qui enim poenam evadit . coronam aliquam necesiario assequitur. Praeterea aliud est , quod Sancti humiliter dicant se servos inutiles esse I aliud quod omnino tales sint ; cum enim id dicunt dicit Christus i Euge serue bone' re fideIir , ut observat s. Chrysbstomus. Ad a. Confirm. fatemur hujus temporis passiones, per se & a gratia seclusas, nullam habere cum gloria proportionem, imo nec, quo cumque spectentur sensu, eidem gloriae pares esse, quia breves & modicae simi ; gloria autem immensa & perpetua . At cum eo stat gloriam rependi ut laboris nostri mercedem. Ut autem eam Vere merentur Sancti; sic be eam aliis procurare seo modo possunt: sive iis gratiam impetrando, quod fit per intercessionem p sive ab iis removendo ejusdem gloriae obices, quod sit per satisfactionem. Obsic. 3. Ex Conclusione nostra sequitur , I. Thesaurum Ecclesiae ante Christum , proinde ante Ecclesiam incepissee ; a. eum quotidie augeri , cum tamen in infinitum augeri non possit ; 3. ad eum deferri ipsas justorum viventium satisfactiones '. Atqui haec totidem

sunt portenta.

Neg. min. I. Nihil absurdi quod satisfactiones Abelis , Icti . N

427쪽

aliorum id genus in memoria divina vixerint, suo tempore applicandae . Quod quidem negat SuareZ eadem sech. a. num. 22. factum in Sinagoga cui coelorum claves datae non erant. Unde thesaurus ille utaque ad Christum clausus fuit , nemini tractemus data illius aperiendi

a. Nihil absurdum est quod infinitum intensive augeatur extensive 28

per novas fatisfactiones. 3. Nec absurdum quod viventium qui in justitia morituri sunt, sa- ratis actiones in thesauris coelestibus recondantur. An autem eae , dum adhuc in terris degunt, parentibus aut amicis eorum applicentur, s lus novit, qui pro 1upremo nutu facit. Obs. q. In Sacramentis non applicantur nobis Satisfactiones Sancto- 3orum. Ergo neque per indulgentias. Confirm. qnia Pontifex Indulgentias largiendo, non absolvit auctori- 3ttate Sanctorum. Ergo. R. Ad I. neg. conseq. Voluit Christus in Sacramentis , quae fidei nostrae fili idamenta sunt, & totam ab eo vim suam habent, solus operari ; Uoluit vero in Indulgentiis , sicut & in precibus quas alii pro aliis fundunt, operationem suam utcumque partiri cum hominibus; sic tamen ut totum sit praecipue ipsius, quia ab eo totum descendit. Ad a Nego rursus conseq. quia licet ex Sanctorum satisfactione fiat 33solutio , non fit tamen per potestatem ab ipsis sanctis acceptam, sed per potetiatem acceptam a Deo ς qui solus & Sanctis dedit unde satisfacerent ; & satistactionem hanc e Poena Praeterita repetitam acceptare potuit pro poena nunc debita. Obj. Non cohaeret nostra haec doctrina cum doctrina Clementis 3 UI. Is enim non dicit augeri Ecclesiae thesaurum ex sitisfactionibus ,

sed ex miritis Sanctorum.

R. meriti nomen vel a Clemente VI. sumi materialiter , quia sa- Istisfactio quaevis habet etiam rationem ineriti, licet sub hac meriti ratione non reponatur in thesaurci ς vel sumi latiori iansu , pro omni no opere, quod a Deo acceptari potest in satisfactionem; & sic fripe loquuntur Theologi. Inst. Si Clemens VI. non lociuatur de meritis formaliter ut meritis, asstare non potest id quod ipse dicit, videlicet ad hirsus thesauri cumulum pertinere omnium Elect,rum merita, a primo justo G:uε ad ultimum . Nam habuere quidem iusti omnes merita; sed non omnes habuere Q. tisfactiones superfluas; sen quia eas aliis, vivis aut defunctis, applicaverint . seu quia iis pro semetipsis indigerent, ut de eis constat quibus aliquid superfuit in Purgatorio abluendum. Confirmatur i. quia dicit idem Pontifex , de hujus thesauri minu- 371ιone non esse Drmidandum , pro eo quod quantum plus ex eo trahitur adjlistitiam , tanto magis augetur. Quae ratio non valet , si de satisfacti uibus intelligatur . Neque enim quicumque illesauri participes sunt , eum propriis augent sati factionibus, licet omnes propriis eum adaugeant meritis. Ergo necessum est ut de meritis proprie dictis intelligatur Clemens VI.

Respondent aliqui cum SuareZ, ead. sect. 2. num. I . & seq. justorum 33 Dd et omnium

428쪽

omnium merita congrua manere in thesauro, quorumdam vero tantum

fatissaetiones, eorum videlicet qui sibi superfluas habuerunt. 39 Alii vero , quibus non placet haec solutio; respondent cum Lugo , disput. 27. numer verba Pontificis non esse intelligenda de omnibus Electis materialiter, sed per accommodam distributionem , ita ut sensus sit satisfactiones Electorum omnium, qui quasdam habuere supersuas, in thesauro reponi. Sunt enim Electi innumerI, qui nec congrua merita, nec ullas prorsus satisfactiones habuere, ut infantes post Baptismum mortui, & ex iis plures qui jam destituti sensibus, per Baptismum aut Poenitentiam, quae antea expetierant, reconciliati sunt in extremis. Hoc ergo restricto sensu intelligendus est Clemens VI. cujus mentem clarius expressit Leo X. cum poenae nobis debitat solutionem fieri dixit ex superabundantibus Sanctorum satisfactionibus ; & hane fuisse Romanae Ecclesiae doctrinam. o Quaeres r. an in thesauro reponantur etiam superfluat justorum at

quando reprobandorum satisfactiones. 1 Respondet Lugo, ibid. nu. 47. eas quidem manere in thesauro, quan

diu ii sunt in gratia ; at post mortem deleri ; quia scilicet imitantur

merita, quae per peccatum mortificantur. Et vero quis credat , Deum nunc alicui condonare poenam intuitu satisfactionis olim praestitae a Iuda, dum esset in statu gratiae. Merito igitur Clemens VI. ubi de thesauro, solorum Electorum mentionem facit. 2 Quaeres 2. an Indulgentiae nunquam aliunde quam ex thesauro concedantur ; & vicissini an nunquam dispensetur thesaurus uisi per Indulgentias. 63 Resp. ad I. assirm. tiam quia falsum est quod docuit Medina, Pontificem poste immediate, & citra thesauri opem , poenam remittere , sicut ex causa in voto dispensare potest i tum quia exigit rectus omdo , ut divinae justitiae , dum etiain gratis condonare dignatur , fatisfiat per condignam satisfactionem. Haec autem fatisfactio, utpote nomsolum remittens poenam , sed vere redimens , e thesauro , sui se-tisfactiones continet, depromi debet . Unde hanc Indulgentiae cor cessionem solent Pontifices appellare selutionem & dispensationem thesauri. ' An autem ad omnem Indulgentiam concurrant Sanctorum satisfactiones, ficut & Christi , non omnino constat. Verisimile est tamen iis

fieri ; quia cum Christus volvarit Sanctos hisorare , admittendo eos ad suum confortium in hac poenae remissione operanda , magis videtur ad eorum bonstrem pertinera , ct nunquam eorum consortium in me effectu rejiciat . Ita Lugo , numer. 31. ubi & conjectat thesauri hujus distributionem sic a Deo dispositam esse , ut in sine mundi omnes satisfactiones Sanctorum superflua , qua in illo continentur , suum effectum ala quarum

habuerint.

qs Resp. ad a. cum eodem, num. 36. satisfactiones Christi m thesauroe contentas dispensari etiam per Sacramenta οῦ & quoties , etiam ext Sacramenta, remittitur seu culpa quaepiam , seu etiam poena , absique condigna satisfactione. At vero conclusae in eodem thesauro sanctorum

sati factiones non isi per Indulgenti asab Ecclesia dispensari posse vid-

429쪽

tur. Sacramenta enim totam suam efficaciam habent ex meritis & Ω-tisfactione Christi. Ergo nihil ad ea Sancti concurrunt . Extra Geramenta autem non apparet quando aut quomodo Ecclesa polys facere res m appli- eatisnem , nisi per Indulgentias. Haec idem, quem de ceteris interroga . Vide & Bellaminum, Lib. I. Cap. 3.

Iam expendendum est quomodo Sanctorum satisfactiones nobis pro- 46 sint; id enim dupliciter fieri posse intelligitur . I. Ita ut Sanctorum merita, non per modum solutionis, sed tantum per modum impetra. tionis concurrant ad poenae nobis , vel mortuis debitae relaxationem ;quatenus scilicet merita Sanctorum ab Ecclesia offeruntur Deo, non ut quadam solutio poenae hujus , sed ut motivum ex quo Deus propitietur peccatoribus , eosque dignos efficiat , quibus Christi merita per Indulgentias applicentur . a. Ita ut ipsa Sanctorum merita , seu magis satisfactiones , ad remissionem hanc immediate concurrant per modum verae solutionis ; quatenus nimirum ex superfluis eorum satisfactionibus eruit Ecclesia pretium aliquod , per quod una cum infinitis Christi fatisfactionibus poenae nostrae vere solvantur. Is autem modus longe distat a priori r aliud est enim impetrare ut alicui debitum suum ab alio remittatur; aliud remissionem hanc soluto in ejus locum debim illo consequi. Sit iamCONc Lusio III. Satisfactiones Sanctorum ad Indulgentias concurrunt , non modo per viam impetrationis, sed & per modum v re solutionis ιProbat. I. quia satisfactiones Sanctorum non concurrunt imme- T diate ad Indulgentias per modum istutionis, seu verae satisfactionis ;maxime quia , ut adversarii volunt, non ' potest quis pro alio satisfacere , klvendo poenam ejus . Atqui falsum est non posse hominem in.virtute Christi pro alio satisfacere, poenam ejus solvendo. I. Quia opinio id negans valde nova est in Triologia , ideoque omnino vitandam materia adeo gravi, ut docet, cui hac in parte fides haberi pota

sit, SuareZius, disput. 68. sect. a. numeri . ubi contra citat Sanctum Thomam, in distinct. 2 o. quaest. I. art. a. Sanctum Bonaventuram , de alios complures . a. Quia evidenter repugnat Catechismo Romano , qui sub finem materiae de poenitentia , numer. 6 I. haec loquitur : In eo summa Dei bonitas ct clementia maximis lavdibus oe gratiarum actiaribus praedicanda est , qui humana imbecillitati Me eondonaυit , ut unus pro alio possi satisfacere ἰ ita ut quodam pacto alter alterius onera portare Uideatur . Nec vero , subdit, de hoc cuiquam Fidelium dubitandi locus retia ectus est , qui in Apostolorum Ombolo Sanctorum commvetionem profitetur. 3.

Quia communis est Ecclesiae sensus quod iustus unus pro alio satisfacere possit. Atqui in proprietate sermonis satisfacere, non est gratuitam Poenae remissionem cuipiam obtinere, scd solvere debitum eiust alioqui Coelites pro nobis satisfacere possent, quia etiamnum pro nonis orare possunt, de poenae remissionem nobis efficacius impetrare , quam possit viator viatori alteri. Ergo. Probat. 1. Quia opinio contraria male admodum coheret cum ver- 44bis Pontificum, qui de Indulgentiis sermonem habuere; praesertim a tem Leonis.X. qui in Bulla a caietano relata, docet per Indulgen-

430쪽

tias remitti poenas temporales ex superab dantia merit in Christi σSahctorum. Atqui, ut bene ponderat Suarea, disp. II. iact. 2. num. 8.vocula ex non dicit causam intercedentem , sea proprie indicat pretium ex quo fit solutio r idque eo certius est , I. quod Pontifex s Ia superabundantia Sanctorum merita Tecenset , non autem alia, quae . tamen non minus intercederent ; 2. quod Paulo post subdit, abesam rum meritorum Christi ct Sanctorum dispensara, idque per modum abs lationis vel solutionis. Atqui dispensare merita alicujus, non est propter ipsa quidpiam impetrare, & multo minus cum ea per modum solutionu

69 Probat. 3. Quia vel superfluae Sanctorum satisfactiones nobis per modum solutionis prodesse postunt. vel non . Si non ἰ dicant adve sarii unde & quo pacto id repugnet . Si sic I ergo non debet his denegari essectus ille , qui quanti apud Deum sint Beati evidenter deia monstrat; qui impedit ne satisfactiones eorum effectu sibi admodum congruo priventur ἔ qui demum ostendit in eis ad apicem impleri illud Christi apud Lucam et I Et eapillus de capiιe veto n m peribit. 0 Prebat. 4. Ex censura huius Baii Propositionis, Diimer. 6o. Per pus

fionea Sanctorum in Indulentiis communicatas non pr pris radmuntuν --βra delicta , sed per eommunionem charitatis nobis eorum passi ies impa

tiantur , vi digni mus qui pretio sangums Ubi isti a poeuis pro peccatis de bitis Issi remis . Atqui censura haec opinionem nostrae adversam directe assicit . Neque enim negabat Baius Sanctorum passiones nobis piis desse impetrando, sed tantum negabat pr.esse redimendo , seu conis dignum pretium solvendo . Hinc i& alia illa elus propositio , numeris'. pariter mufixa . Quando per eIeem Inar aliaque pia nitentia opera Deo fatisfacimus pro pamis temporalibus , non dignum Deo p etium offerimus , sicut quidam errantes autumant a nam alioqui essemus saltem aliqua ex parisse nostri redemptores ; sed aliquid facimus , cujus intuitu Christι satisfactio nobis applicatur o communicatur . Quod & expresserat idem Theologus hac thesi , numer. Io. Solutis pama temp resis , qua peccato dimisso Dispe remaneι, o corporis resurrectio proprie nonnisi meritis Christi attribuemda est. Ergo eodem modo, licet non eadem nativa vi, prosunt nobis humanae satisfactiones, quo satisfactiones Christi ; nec inde time dum quod ex parte simus redemptores nostri A Atqui satisfactiones Christi nobis, non impetrando solum prosunt sed vere & proprie

solvendo. Ergo. SI Obj. I. opinio haec Scripturae & Patribus ad versatur; Scripturae quidem , ubi Christus lavit nos a peccatis nostris, Apocalyp. l. Et δε- metipsum didit redemptionem pro omnibus, T. Timoth. a. Patribus autem , sic enim Origenes, Homil. 8 . in Num. Talis baec fuit bostia , vι una susceret pro toιius mundi salute. Ceteri enim precibus peccata, bis sola Duo flute dimIsit. 33 Augustinus , Tract. 24. in Dan. In fraternoram peccatorum remissionem nullus sanguis Mar rum funditur. 3 Sanctus Leo , Epistol. 97. alias 83. Quamvis mstoram Sanctorum incon pectu Domini prMissa mos fueriι , nullius tamen infomis occiso Topi- Iiatio Du mandii acceperunt jini, non dederuns cormas is P. -

SEARCH

MENU NAVIGATION