장음표시 사용
451쪽
Consessarii dispensatione, vel commutari, vel in aliud tempus differri
possunt; M tamen ut semper Indulgentiae praemittantur. aeros a. an possit quis uno & eodem actu lucrari plures Indulia raolentias, distinctis titulis seu causis concessas r an .g. qui habet grana uo benedicta diversis benedictionibus , quorum cuique concessum est ut, reeitatis semel Litaniis, anni unius Indulgentiam praestet, duos Indulgentiae annos lucretur, semel Litanias recitando. Resp. neg. cum SuareΣ, eadem disput. sa. numer. r. quia aucta Indulgentia necessum est augeri causam; praesertim cum causa vix de se ad Indu'gentiam fimplicem sufficiens videtur ; quae enim uni Indulia gentiae proportionata est , impar est pluribus . a. Quia unaquaeque miscvlgentia postulat actum ad essectum illius applicabilem . Atqui idem actus finitus , si ad multa applicetur , minor est in singulis , 3. Quia alioqui qui duplici via haberet , quod recitando coronam B. Virgis nis , immunis kret a Breviario, semel recitando coronam , a gem ne diei ossicio liberaretur, quod absurdum esse merito advertit largo,
Hic tamen notandum I. ut quis plures in pluribus Ecclesiis Induta gentias lucretur, sussicere ut in singulis oret, etsi in una tantum Eucharistiam recipiat . An autem se ciat unica communio , si secunda Indulgentia non eadem die, sed sequenti, vel intra debitam distam tiam occurrat, non convenit inter Theologos . Assirmat Lugo, n. 93. quia consessio & communio non videntur exigi directe ad Indulge tram, sed praesuppofitive, & ut Fideles Indulgentiae sint magis idonei. Sed ut tutior, sic verior apparet opinio negans; tum ob rationes num. Praeced. allatas, quae recurrunt in praesenti ; tum quia unica Lugonis probatio negari facilius potest, quam admitti. Notandum a. actum unum ad Indulgentias plures sufficere , cum xaxeae per aliam tertiam e cessae sunt ad modum unius; ut cum talem Ecclesiam invisenti conceduntur omnes omnium Urbis Ecclesiarum Indulgentiae. Sed N hie optandum quod causa tot & tantis Indulgentiis proportionata sit.
Quaeres 3. an possit quis eodem tempore Iucrari diversas Indulgentias , partiales iusicei plenaria enim una , si integre percipiatur , idem facit quod plures per actus distinctos, qui eodem tempore poni valeant: an v. g. qui Saluti interest, & Rosarium recitat, simul deradulgentiam quae Saluti huic annexa est, & quae annexa est recitati ni Rosarii percipiat. Affirmane nonnulli, quia sicut praecepta duo impleri possunt , Imta IOIaudiendae Missae, & recitandi officii, sie& annexa utrique actioni me ees simul potest obtineri. Mihi decisio haec, nisi absurda, ut minimum dubia videtur ι 1. enim do si quis audiendo Missam, & simul ossicium suum recitando, duplicem,
quae unicuique harum actionum annexa est, Indulgentiam percipiat, eo
plus quisque lucrabitur, quo minus perfecte aget. Constat siquidem eum agere persectius, ne quid ultra dicam, qui suum Missae tempus , suum ει Breviario speciale assignat ; 2. eum Ecclesia sis qui Missi vel f υμ
si intersunt, Indulgentiam tribuit, iis sane qui pie & religiose inte
452쪽
APPENDIT III. DE INDm LGEMUIrs. sunt. Ergo & iis qui pias fundunt preces , seu Bosarii eae sint , seu
aliae quas voluerint . - Ergo qui per Salatis tempus Rosarium recitat , eligit quidem e multis, precibus unam . vi cujus Indulgentiam Saluti annexam promereatur , sed nihil facit unde novam Indulgentiam i crati possit. Ad summum ergo duplicem Indulgentiam lucrari posset . qui adluit huic pie simulque flexis genibus interesset. Verum hic occurreret duplex actio, alia hominis Salutem pie audientis ; alia hominis Salutem sexo genu audientis . . : Hinc colliges ad minus dubium esse num ad Indulgentiam sufficiat opus aliunde praeceptum, puta recitatio Breviarii , vel adimpletio poenitentiae cacramentalis, cum Indulgentia pias preces requirit . Ratici est , quia, extra particulares circumstantias, censetur Pontifex studiu' pietatis per opera supererogatoria promovere velle. Hinc Eugenius IV. Monachis Uallisoletanis Indulgentiam pro mortis articulo concessit, ea lege , ut jestinarent singulis feriis sextis , Se aliam diem ieiunio huic constituerent, spradiciis feris ex praxepto Ecclesia, ingumia parnate ιιa ,lvo
to, vel alias jejunare teneantur. ν
ros Si tamen aliud constet de mente Pontificis, ut in Iubilatis, ubi, ob alia quae concurrunt opera, contentus est jejunio aliunde praescripto ;vel quando neglectae alicujus Legis Observantiam revocare intendit . tune lassicere tactio Iam praescripta . Sic.multae die I9. Octobr. 16os. Praemonstratensibus concessae sunt Indulgentiae, si dimidia hora vacarent meditationi, Matutinis de nocte adessent, &c. Vide Amsert M. 33. Io6 Quaeres an possit quis pluries eodem die lucrari Indu entiam, ii concessam, qui quasdam certa die Ecclesias pie inviserint . . ., i γResp. negat. si sermo sit de Indulgentia 'eodem titulo concessi: unde qui in resto Divi Benedicti mane invisit Ecclesiam Monachorum hujus Instituti, vesipere autem factas aedes Montalium ejusdem ordinis, unam tantum Indulgentiam lucr tur. Si autem sermo sit de Indulgentia non eodem, sed duplici titulo concessa,ppta in honorem M. Ber- nardi & Francisci, & quae ad utramque pras ribuntur opera , pluries iterari Veseant, nihil est cur non possit quis hanc & illam una die lucrari. Vide quae supra diximus n. 238. Io 7 Quaeres s. num ad lucrandam Indulgentiam requiratur opus ex
Resp. negat. quandoque enim conceditur Indulgentia iis qui conscientiae examen cum sincero contritionis actu instituunt ; quandoque& iis, qui in mortis articulo, si ore non possimi , corde saltem nO---l mea Iesu invocaverint. Et vero ipsis etiam vivis, qui de Ecclesia bene meriti sint, aliquando pitra opus ullum actuale conceditur Indulgentia, causa scilicet & titulo renumerationis, solatii, medicinae, dic. Ite Lugo ibid. n. 86. IO8 Quaeres 6. qualis ad lucrandas Indulgentias requiratur intentio. R. Quando Bulla determinatam intentionem requirit , puta ut or tvr pro concordia Principum, pro haereseon extirpatione , &c. ut minimum reo iri ut oratio fi in scundum i iruentionem Ecclesiis . Imo censet Amori, in Aq. quaest. 3I. generalem hanc intentionem non sufficere, sed requiri expressam, saltem virtualiter perseverantem in iis qui eius capaces
453쪽
paces sunt; quia preces cum intentione specifica longe validiores sunt, quam quae generatim sunduntur. Opinio haec , etfi rigidior , vel ex eo tenenda est , quod prodesse potest , non autem nocere tenenda tamen absque nimia sollicitudine r quotidie enim expositas Indulgentias lucrantur Fideles cun generali intentione id praestandi
suod optat Ecclesia , quodque quale sit in specie ut plurimum
Indulgentiarum subjecto. Constat apud Catholicos omnes , Indulgcntias Fidelibus Ecclesiae rmilitantis per charitatem Christo coniunctis applicari posse. Cum enim ii & Indulgentiarum rapaces sint , & Ecclesiae jurisdictioni seluciter subsint , nihil est cur erga ipsos non exerceatur clavium usus . Tota igitur difficultas in eo est an ipsi etiam Fideles defuncti per Indulgentias iuvari possint, & qua ratione ; an per modum absolutionis, vel per simplicem viam sustragii; an infallibiliter, an ad merum Dei beneplacitum; quid item ad id necesium sit . Quae ut intelligantur, nonnulla iuvat Pramotare. Not. itaque I. auxilium spirituale unius posse alteri prodesse septem et modis ς I. nempe per modum meriti condigni r sic Christus hominum redemptionem condigne promeruit. a. Per modum Sacramenti rsic per manus impositionem recipiunt Fideles Spiritum Sanctum . 3. Per modum lacrificii ; sic ineruenta Altaris victima ab uno pro aliis offertur . q. Per modum intercessionis r sic Colossi r. dicit Apostolus r Non cessamus pro vobis orantes re postulantes , ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia , cte. s. Per modum meriti de congruo , ut quis jejunet , aut Eucharistiam sumat ad obtinendam alterius conversionem ; quo sensu ait ibidem Paulus t Adimpleo ea quae desunt passumum Christi , in carne mea , pro corpore ejus quod es Ecclesia o o. Per modum absolutionis , qua ratione Indulgentiae vivis prosunt . 7. Per modum suffragii , seu oblationis siinplicis ad Deum directae. Not. a. duo hic praecipue inquiri a Theologis ; r. an Indulgentiar Ideiunctis prosint per modum absolutionis , an per modum suffragii ;a. in quo haec suffragii ratio consistat. Sensit olim Ioannes Angeli , animas in Purgatorio detentas esse de . jurisdictione Papae; quam esus propositionem, uti cap. a. animadvertimus, reprobavit Lacra Faeultas Parisiensis. Ex hac porro doctrina se . quebatur Indulgentias mortuis prodesse per modum absolutionis. Aliunde Cajetanus de Corduba existimarunt , Indulgentiam per mo- νdum absolutionis prodesse, cum infallibiliter prodest; prodesse vero per modum suffragii, cum applicatio ejus non parit effectum infallibilem. De his quaHam nobis statuendae Conclusiones; sed tamen ut quae jam cap. 2. dicta. sunt, strictim tantum & obiter refricemus.. Co Pissiligos by Corale
454쪽
-6 APPENDIX III. DE INDvLGENTIIS.CONCLUs Io I. Indulgentiae ipsis etiam mortuis aprostat, si in sor
ma earum dicatur ipsas etiam defunctis applicari iuste. Propositio pertinet ad fidem, ait Sylvius, in q. 7 I. Suppl. art. IO.ε Probat. I. ex citata pluries Augustini regula , Epist. s . alias II Lnum. 6. QMd tota per orbem frequentat Ecclem, quin ita faciendum fit disputare insolintqfma audacia est . Atqui tota per orbem Ecclesia Indulge tiarum mortuis applicationem frequentat . Prob. min. I. quia , ut d cet S. Thomas , ibid. arg. I. Ecclesia Dei praedicari crucem . . at aliquis Indu entiam habeat pro se, o duabus Nel tribus, ct q.undoque etiam decem animabus , tam vivorum quam mortuorum; quod esset decepιio, nisi mortuis
prodessent . Ex constanti doctrina SS. Pontificu in ; siquidem Sixtus IV. teste apud Sylvium Gabriele, declaravit Indulgentias per modum suffragii prodesse animabus in purgatorio igne detentis, cum ad eas Per Rom. Pontificem disertim extenduntur . Idem secere Paschalis 1. Pius II. Innocentius VIII. unde Leo X. in Bulla ad Caietanum , legatione Pontificia tunc defungentem, extat haec apud eundem Caietam in I.
Part. q. 8. art. s. siub poena excommunicationis latae sententiae, dea cernit ab omnibus tenendum, quod Indulgentiae per Rom. Pontificem, sive viventibus , sive defunctis concessae , eisdem valeant ad poenae remissionem. 7 Probat. a. Ut Indulgentiae defunctis proficere valeant , duo sussiciunt , I. ut ecfuncti Fideles sint nobiscum ejusdem corporis mystiisci membra, per fidem & charitatem coadunata . a. Ut ejusdem coris poris membra se invicem quacumque possibili ratione adjuvare possint. Atqui certissime constat , I. defunctos Fideles ejusdem minici corporis nobiscum membra esse. Neque enim, ait Augustinus , Lib. zO. de Civit. Dei , cap. 9 plorum mimae desunctorum ab Ecclesia separantur Cur enim pro eis ista fiunt , seu offeruntur sacrificia , nisi quia Fideles , etiam defuncti, ejus membra sunt a. Nec minus constat ejusdem corporis membra alia aliis mutuo sibi opitulari posse ; cum teste Apostolo , I. Corinth. I a. as. Pro invicem sollicita sint membra pita ut fi quid patitur unum membrum, compatiantur omnia membra . 3. Et illud etiam constat, posse viventes defunctis applicare Indulgentias rNon enim id magis repugnat , quam repugnet viventes sua vivis aut
defiunctis suffragia , suas & fatisfactiones applicare ; quod quidem ultimum fieri posse , & de facto fieri tota docet Ecclesia. Non est igitur ali a ratio , ait ibidem S. Thomas , quare Ecclesia possit transferre communia meνita , quibus Indulgerulae innituntur , in vivos , o nom
g Dixi in Conclusione, Si in Lima, cte. quia, ut bene Sylvius , licezFidelis quilibet possit opus proprium offerre Deo per modum suffragii impetratorii , tam pro vivis, quam pro defunctis , atque ita pro
illis satisfacere; nemo tamen Indulgentiam cuipiam alteri applicare potest auctoritate propria, sed tantum ex intentione concedentis ς quia privatus nemo dispensator est sarisfactionum Christi & Sanctorinn, sed Is solum eui thesauri communis dispensatio speciaIiter commissa est ratque hinc solus papa I aduig ntias defunctis applicabiles concedere V Iet ἱ quia ad extendendum extra militantem Ecclesiam Ecclesie thesa
455쪽
rem , requiritur plenitudo potestatis clavium , quae ad unum Christi Vicarium pertinet. Ita saltem D. Thoma, , hic q. 26. art. 3. Coruchus ro II. Indulgentiae non prosunt defunctis per modum abis solutionis & judicii, sed per modum suffragii. Prob. I. pars, tum quia, ut jam dictum est cap. a. defuncti non sub- ς sunt aurisdictioni Pontificis , cum is nec eos citare possit , nec causas eorum diaudicare; tum quia nonnisi in oves, quas Io: at pascendas suscepit, auctoritatem habet. Defuncti autem non sunt ex eis ovibus; cuin Ecclesia nullum eis vitae vel doctrinae pabulum praebere possis. Probat. 2. pars, tum ex ibidem dictis, tum quia Indulgentiae nulla toalia quam suffragii via defunctis communicari valent; non per viam judiciariae absolutionis, ut ex modo dictis liquet ς non per modum m riti cu)uscumque aut impetrationis; cum Indulgentia, qua talis , nec sit meritoria, nec impetratoria . Ergo superest ut defunctis prosit per modum s ruit satisfactorii, id est eo modo quo fus iκm fatisfactorium proiadest, scilicet per modum soli tionis, satisfaciendo nimirum pro illis, poenas ab eis d bitas solisndo de sati fusionibκ3 Christi ct Sanctorum, in Ecclesiue thesauro reconditis, quae a 'nifice offeruntur Deo in cυmpensationem. Ita post Navarrum Sylvius, cit. q. TI. Pag. 79-
objic. r. papa nec directe , nec indirecte deiunctum ligare po- ittest , poenam ejus auundo , vel protrahendo . Ergo nec directe , nec indirecte eum solvere potest , poenam ejus minuendo , vel coarctando. 'R. Praetermisso antecedente'; neg. conseq. Disiparitas est , quod cla- oves Pontifici datae sint in favorem Fidelium; unde ne unum quidem per censuras ligare potest, nisi ut huic & aliis prosit ) non autem in
eorum perniciem: gravis porro contingeret pernicies animae , cui jam terribiliter afflictae, nova nec merita adderetur afflictio. Obsic. a. Ex communione Sanctorum non sequitur Indulgentias de- 1 functis applicari posse; hujus enim Sanctorum communionis participes soni Catechument. Atqui tamen non possunt Indulgentiae Catechumeanis applicari. V . R. ad I. neg. ant. Ad a. dist. Non possunt Indulgentiae Catech I
menis applicari per modum absolutionis, quia non subjacent iurisdictioni Ecclesiae, C. per modum suffragii, N. Si enim pro iis utiliter ofari, atque etiam sacrificium offerri potest, quidni & Indulgentiae applicati. Adde quod defuncti Fideles plus ratione Baptismalis characteris ad Ee- cIesiam pertinent, quam Catechumeni. O . 3. Si Indulgentiae prosint defunctis, vel directe, vel indirecte .. rs Neutrum dici potest. Resp. cum Gamachaeo , disp. de Indulgentiis, cap. II. m. 3. Pag. 8 O. col. I. B. Indulgentias non tribui ipsis defunctis directe, sed potius indirecte ae mediate per bomines viventet, quibus conceditur , κι pro defunctis illas obtineant , iisque applieαι , si velint ι quemadmodum θ ρομβnt suas satisfactiones privatas illis communieare , unde oe hoc Vocatur per modum sufragii. Idem praedocuerat S. Thomas , citat. quaest. TI. arta 1 . ubi r Dicendum , inquit, quod Indulgentia dupliciter alicui prodesse potes . um modo , principature . Ario modo , secundam. Principaliter ' dem Diqitigod by Corale
456쪽
dem prodest ei qui Indubentiam accipit , scilicet qui facit Me pro quo datur Indulgentia , ut qui usitat limina alicujus Sanciι . unde cum mo
tui non p ssint facero aliqv d borum pro quibus Iniustentiae dantur , eis irecte Indulgentia valere non possunt ἰ sed fecuniario O indirecte , Deceteris obiectionibus vide quae diximus sub finem Tractatus de Pur
Cosc Lusio III. Indulgentiae defunctis verisimiliter prosunt, non solum ex libera Dei misericordia , proinde ex congruo , sed ex quadam justitia , proinde ex condigno , nisi aliud exigat ratio divinae justitiae ita Martinon , disp. 63. num. 33. ubi in idem adducit Do
dicitur: omnes tam vivos quam defunctus, qui mraciter omnes Indu eu. tius hujusmodi consecuti fuerint , a tanta temporali poena secundum divinam
institutionem pro peccatis suis debita Lberari , quanta edincessa re acquisitae Indulgentiae squisulet. Atqui his significat Pontifex defunctos per Indulgentiam liberari infallibiliter , si iusta ac rationabilis Indulgentia veraciter acquiratur; non autem liberari, si Indulgentia haec acceptetur pto libero Dei arbitrio; hoc enim idem esset ac dicere, eos liberari, si liberentur. ENO. 18 Confirm. Quod Deus ex libera misericordia acceptat, id pro nutu acceptat vel rejicit , uti consequenter loquendo docent plures ex Adversariis. Atqui fatetur ibidem Sylvius, Conclus. Indulgentias, m. suis omnibus requisitis , prodesse defunctis infallibiliter , quod solide probat, tum quia Deus illa , quae pro defunctis offeruntur , Ecclesiae iiDfragia , semper acceptat, prout docet Augustinus , Enchiri cap. MO.& Lib. de cura pro mortuis , &c. cap. I. tum quia Indulgentias defunctis infalliolliter prodesse tradit D. Thomas, hic, quaest. a . art. a. Ergo Indulgentiae acceptantur quidem ex misericordia Dei eo sensu suod Deus easdem ut vivis , sic & defunctis instituerit I sed non eo sensu , quod posita semel hac institutione , dubium maneat an proin
is Probat. a. Ut Indulgentiae defunctis prosint de condigno , duo sunficiunt. I. Ut satisfactionem divina justitia dignam exhibeant ἔ a. ut veri admodum simile sit intervenisse divinam de satisfactionis hujus
acceptatione promissionem . Atqui primum constat ; secundum vero
pie & probabiliter credi potest . Et quidem r. nemini dubium est uin Indulgentiae satisfactionem divina justitia dignam exhibeant; quan-oquidem ipsas Christi satisfactiones complectantur ; a. tam probabiliter quam pie credi potest intervenisse certam acceptationis huius promissionem , in ipsa scilicet quae Petro facta est claviuin promissione . clavis enim , niti errat aut inepta est , id omne solvit ad q iod solvendum destinata est . Porro non absurde creditur datas esse Petro claves, non quidem ut defunctos absolveret, sed ut iis viventium ope per Indulgentias mederetur. Siquidem per solvendi potestatem non a
solutio tantum iudiciaria, sed & favor Omuis vi potestatis huiusce concessiS,
457쪽
CAP. VI. DE IN L GENNARUM SUBIECro. eetas, intelligi aptissime potest, & melius intelligitur , prout ex ipso
Sylvio advertimus, stipra cap. a. n. 22.
Et vero, ut bene SuareZ, disp. 33. sect. 3. n. q. nisi iub solutione, de roqua loquitur Christus, intelligeretur ipsa etiam thesauri applicatio per inodum suffragii, jam Indulgentiae nec virtute clavium, nec Apostolica auctoritate tribuerentur pro defunctis, uti definit Leo X. sed fieret per modum deprecationis, quomodo possunt quilibet Fideles orare Deum, ut propter Christi merita purgantes animas liberet a flammis i hinc autem plurimum decresceret Indulgentiarum dignitas. Atque hinc colliges cum Marti non, ibidem num . sp. potestatem lar- 2Igiendi Indulgentias, non esse generatim potestatem lurisidictionis, sed cujusdam auctoritatis thesauri Ecclesiastici dispensativae, quae circa vivos adjunctam quidem habet rationem jurissictionis & absolutionis ;circa defunctos vero . dispensationis tantum , & solutionis factae per modum suffragii. O ie. Si Indulgentiae ex aliquali Dei justitia '& infallibiliter prosint 12 defunctis , ii semper per quascumque Indulgentias plenarias ab omni poena solventur . unde jam pro iis orandum non erit . Absurdum
R. neg. seq. maj. I. quia ex his quae in opinione posita sunt , non et Iest argumentandum practice, potissimum in rebus unde pendet animarum poena, vel liberatio . Fatemur porro cum Bella ino opinionem nostrae oppositam esse rationabilem , etsi nostram , quam idem uti piam habet, paulo verisimiliorem esse conjicimus . a. Quia incertus est se voris ac pietatis gradus, quo viventes Indulgentiam lucrantur , quam
defunctis applicent. 3. Quia incertus quoque est gradus charitatis in quo Fideles decesserint ; & is tamen regula est vel esse potest gradus
Indulgentiae quae eis applicatur. Hinc Maldonatus , Trast de Indulg. quaest. 6. has quorumdam Al- 2 tarium inscriptiones redarguit: cui bie sfam facit, liberat animam Pu gatorii , m. Licet enim sensus sit per hanc celebrationem offerri Deo pretium aequivalens toti , quae ab hoc vel illo defuncto debetur , fatisfactioni ; semper tamen incertum est an pretium illud ea qua parest pietate offeratur. Imo & incertum est an a Deo acceptetur , quia incerta est opinio nostra. Quin etsi moraliter loquendo , Indulgentiae ex condigno prodes- et
sent deiunctis , nihil absurdi seret . si regula haec suas , pro summa Dei sapientia & aequitate , restrictiones pateretur , ne quis ante tempus a tota ferme poena geminatis sacrificiis & Indulgentiis solveretur . Atque haec exceptio iis potissimum timenda est, qui temporali vel spiritinali in proximum misericordiae defuerunt i quod legitia me in serri potest , tum ex Parabola servi nequam , quem , quia in
fratrem suum immisericors suisset , tradidit ilominus tortoribus , quoad que redderet universum deb tum , Matth. I 8. 3 . tum ex iis Marci 4 in qua mensura mensi fueritis , remeti tur vobis . His sorte adsungi posis
sit , quod refertur in vita Rabani Mauri , videlicet a Deo resecta suis e suffragia oblata in favorem Monachi, qui vivens partem eleeanosynae pauperibus per Abbatem constitutae subtraxerat . Regnald. mum. Theol. Dr. m. vLPars II. Ff Τom. 7.
458쪽
Tom. 7. parta a. a. s. sol. 289. Favere possit quod in Bulla ad Caietan. ait Leo M videlicet eos quibus prosunt Indulgentiae, a tanta poenas
eundum diυinam institutionem liberari, quanta concessae Indulgentiae aequio
valet; haec enim divina institutio potest quidem intelligi de effectu ,
infallibiliter, sed iuxta gradum & mensuram a Deo constitutam, o tinendo. Sed de his, quae soli Deo nota sunt, satis hactenus. Couchosio IV. Ut Indulgentiae defunctis prosint, variae requirit
tur conditiones. 16 Prob. inductione; r. enim requiritur ex parte concedentis, ut a suminino Pontifice concessae sint, quia ei soli tanta auctoritas concessa est. Ita Sylvius, ibid. Bellarminus, Lib. I. cap. I . & alii, a quibus non est temere recedendum.
27 a. Requiritur ex parte ejusdem causa justa ; haec enim si necessaria est, cum agitur de viventibus, qui humano soro subiacent; quanto plus requiritur quoad defunctos , qui ad forum Dei specialiter perrment p
Inde S. Thomas, in ε. dist. s. q. a. Non quantam voIuerit Pomifex δε- functis potest e cedere νιmissionem p sed quantam postulat ratio, seu eavsa conve mens, ut loquitur idem S. Doctor, Suppl. q. TI. art. IO. alioqui posset Pro arbitrio Papa totum evacuare Purgatorixae, quod uti ridiculam explodit Angelicus cit. dist. s. 13 Porro, ut bene ubi supra Bella inus, non fusticit pro eausa utilitas iularum animarum, vel xlaria Dei qua redundaret ex animai um illarum liber
tione. Num fi ista sufficerent, Christus ipse, Pius ac misericors, jam omnes
animas liberasset. Itaque requiritur causa aliqua particuI. rit pera nens ad hon rem Dei, ct Eechme utilitatem, sicut de Iniustentiis Pro v ventihus diximus rita ut F. Pontifex arbitretur gratiorem esse Deo rem ibam, cujus gratia Indu gentia conreduntur, quam executionem tu titia, quae exerceto in exp andis animalus Purgatorii. Atque hinc, meo Guidem iudicio , praecipue repetendum, quod Indulgentiae, licet quoad ipsos defunctos , positis omnibus ponendis, in fallibiliter operari dicantur , pene semper maneant ince tae. Ecquis astatim nosse potest , an Deo gratior sit illarum liberatio , quam prolixior cruciatus.19 3. Requiritur ex parte viventium pia operis cujuscumque ad Indulia gentiam hanc praescripti executio e Cum enim , ut supra docebat S. Thomas, Indulgentiae directe & primario solis viventibus tribuantur . mortuis autem indirecte. non possunt hi, nisi per illorum opera adjuvari. Ergo his vel deficientibus, vel minus religiose positis, Indulgentia ex toto, vel ex parte deficiet. 3o Ex eorumdem viventium parte requiritur ad omnino tutius, status grati aer Licet enim non desint, qui statum hunc, nisi in Diplomate exprimatur , probabiliter non requiri credant cum Sylvio & SuareE , disp. I sere q. n. 6. Corduba, &c. eo quia opus ad huiusmodi Indulgentias praescriptum , non est causa eammdem meritoria , sed solum conditio ab iis praestanda qui Indulgentiam lucrari volunt; multo tamen probabilius est requiri statum gratiae , sal rein si sacrif)cium exemperis . Ratio est I. quia opera praescripta non te hab)nt ut conditiomere sterilis, set ut complementum causae finalis, ob quam conceditur
Indulgentia . Ergo sicut ad Indulgentiam stibimet lucrandam requiriturr
459쪽
tur stariis gratia . sic & ad eam aliis lucrandam. a. Quia peccator non est idoneus qui Christi satisfactiones Deo in aliorum gratiam offerat. Nec o, si quod malus Sacerdos possit per Missae sacrificium remissionem poenae obtinere aliis., non autem sibi ; quia in lacrificio occurrit victinia per se ipsam intercedens, non in Indulgentiis. q. Quia ex RG
scripto Innocenti i XII. cusus meminit Murnelyus pag. 372. constat In noccntium X. Alexandrum VII. Innocentium XI. certas in mortuorum gratiam concessisse Indulgentias utriusque sexus FideIibus vfire poenitentibuso cocessis. Haec autem conditio, cum pia sit, & Indulgentiarum securitati consulat, quidni non suppleatur ubi non est expressa λς. Et id utiam ex eorumdem parte requiritur , ut 'niuncta opera 33 fiant ex intentione obtinendi defuncto Indulgentiam. Alioqui enim opera haec non essent formaliter opera Indulgentiarum, id in nulla ratione fierent in gratiam huius defuncti in quod tamen in Pontificia Bulla
6. Disputant Theologi an ex parte eorum quibus applicatur Indul- 3 gentia, requiratur character Baptisinalis . In affirmativam propendet SuareZ, ib. n. 8. ea praeiertim ratione , quod negent Patres Lacrificium Misi, pro Catechumenis offerri posse ad remittendum iis poenam rem poralem ex opere operato. Uerum alibi observavimus, Patres aliquos pro Catechumenis sacrificium obtulisse , puta Ambrosium pro Ualentiniano r nec absurduin quod Indulgentiae nullam iurisdictionem post lantis participes sint, qui non equidem ratione Baptismi, sed ratione fidei & eliaritatis ad Ecclesiae animam , & Sanctorum communionem pertinent T. Ambigunt etiam Doctores annon, ut defunctis prosit Indulgentia, 3 sne sitim sit ut de congruo in vivis meruerint eam sibi prodesse. Censet enim Cajetanus, hic Tract. I S. q s. Indulgentiam iis Qtum desunctis prodesse, qui dum viverent, devoti fuerunt clavibus Ecclesiae, mo tuos iuvare studuerunt, & pro peccatis suis satisfacere non neglexerunt. Atque id ex eo probat, quod iuxta celebrem Augustini textum , Enchir. Io9. suffragia non omnibus mortuis prosint, sed iis tantum qui in hac vita meruerus,t, ut sibi prodesse postent. Sententiam hanc Caietani piam ac utilem esse dicit Bellarminus, cit. 3lcap. Iq. Lib. I. quia viventes ad bona opera excitat . Sed eam minus veram esse, & ideo ab omnibus passim refelli contendit. Utique vero, i quit, Augustinus in adducto loco, nullas ex iis quae in Purgatorio degunt animas. a si stagiis excIudit; sed solum animas reproborum, quia hi, utpote in peccato mortui, non meruerunt juvari post mortem.
Mihi quidem hau Cajetani opinatio sapit plurimum ; & iis quae su- 3sperius n. 1 . secundum rationis, ut existimo , & justitiae leges dixi, non Parum consonat. Neque mirum seret, si dum reprobi, quia nihil bo. ni meruerunt, a suffragiis omnibus excluduntur, miti a certa suffragiorum specie excluderentur , quia id per aliqualem eorum despectum meruissent.
Qua res an Indulgentiae prosint specialiter eis pro quibus in particu- 3 stiri suscipiuntur, an omnibus in communi.
Sensit Praepositivus, de quo S. Thomas in dist. s. q. 2. art. q. su D
460쪽
4 si APPENDIT III. DE INDvLGENTIIS. fragia semper prodesse defunctis in communi, eisque amplius qui liberationi propinquiores sunt: quo fere pacto lucema pro Rege accensa, vel Liber pro eo lectus, omnibus prosiunt, & quibusdam magis quam Regi. Aliter censent Doctores ceterit licet enim fateantur, indulgentias omnibus defunctis prodesse quoad gaudium accidentale; quia facie charitas, ut quis de alieno bono laetetur vel uti de proprio docent tamen unanimes, suffragia , proinde & Indulgentias quae per modum suffragii mortuis proficiunt, eis solis prodesse, quorum in gratiam suis scipiuntur. Atque id patet I. ex Bullis Pontificum , puta Faschalis I. Alexandri VI. Clementis VII. qui concessas a se Indulgentias per modum suffragii tribuunt animabus patris, matris, vel cujuscumque alterius pro quo suscipiuntur. 2. Ex sensu totius Ecclesiae, & omnium Ais delium. 3. Ex Augustino, qui Lib. de cura pro mortuis, cap. q. scribit, Ecclesiam suffragia quaedam communia transnittere ad animas defunctorum, ut quibus specialia desunt a consanguineis vel amicis, non desint aliqua a communi matre , quae est Ecclesia . q. Quia nihil est cur satisfactiones uni cuipiam animae per intentionem satisfacientis apa plicatae, vel ei non plus prosint quam aliis, vel aliis ullo modo prosint. Nec oppositum probat gemina Praepositivi similitudo; neque enim Indulgentiae, vel privata suffragia, quidpiam habent similitudinis cum
lucerna vel libro, sed cum pecuniae summa , quae in unius redemptionem expensa, alium redimere non potest . Ita Bellarm. eod. cap. Iq. 38 Quaeres I. an verum sit omnes Indulgentias ex recenti summi Pon.
tificis concessione posse applicari defunctis. R. negat. cum Amori in qq. practicis , ad prolixi operis ealcem , pag. 13. Id equidem optaverat Ill. de Lerma , Congregationis Indu,
gentiarum Secretarius , prodieratque ab eadem Congregatione Decretum in favorem; in quo quidquid pene a SS. Pontificibus in gratiam
pie deiunctorum constitutum est , fuse recensetur ; idque inter cetera annotatur, suspensis per annum Iubilari ceteris Indulgentiis, eas tamen quae pro defunctis sunt, integras perseverare, prout a Clemente X. dies. Maii an. ras . declaratum est . Verum. Decretum illud neque a Papa subscriptuin est, neque publicatum.
39 Quaeres 3. an Indulgentiae quae in defunctorum gratiam concessis sene iis qui certam Ecclesiam pie inviserint, obtineri possint ab iis qui prp. dictam Ecclesiam, vel quia absunt , vel quiae legitime sunt impediti ,
visitare non Valent. R. negat. ita enim quoad vivorum Indulgentias.responsum est Roma an. ITO9. ITI 6. I72 . I 732. ut Videris apud eundem Amori, ita Porro eadem est omnium Indulgentiarum ratior unde etiam qui Opus
aliquod ex ignorantia vel oblivione praetermittit, excidit ab Indulgentia. Si tamen omissa pars esset quid minimi , ut in Rosario Pater de
Ave, non nutaret Indulgentia , ex communiori Theologorum sense , cui non immerito praesumitur congruere intentio Pontificis; cum prudentia oeconomica quae Doctores faniores regit, Pontificem ipsum dirigat. Eodem modo judicandum de jejunio, auditione sacri, &c.
