Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Continuatio praelectionum theologicarum Honorati Tournely, sive Tractatus de universa theologia morali, tomi sexti pars secunda Continens cum re

발행: 1757년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

511쪽

c AP. IV. DE PRIVILEGIIS I v EI LAET. sor Resip. Negat. is enim solus eligi potest qui ab ordinario approba.diis suerit. Imo nec semper sussicit approbatio generalis; quia potest Episcopus certos Jubilari consessarios, aliis pratermissis designare; tuncque praeterinim , vcl omnino ab audiendis confessionibus cessabunt. si ita Superiori videbitur ; vel ut antea consessiones excipient, sed Iubilati privilegia non dabunt . Patet id ex diplomatum pro Iubila is

extraordinariis tenore, ubi haec : Concedimus singulis Christi Fidelibus f eultatem , ut sibi eligere poni quemcumque Presbstterum c fessarium ex apta probatis a locorum ordinariis, qui eos ab excommunicationis, suspensionis, aliis Ecelesiasticis sententiis ab olvant, Vid. q. 3. Quaeres 2. a quo ordinario approbatus esse debeat facerdos Iu

bilaris .

Resp. I. non lassicere approbationem datam a quocumque Episco- 6po, cujuscumque loci sit, uti perperam & ridicule docent HenriqueZ, Postellus , Lerana de alii apud Vivam quaest. 9. art. 3. numer. 7. Ratio est r. quia si valeret approbatio Episcopi nullam habentis jurisdictionem vel in Confessarium , vel in poenitentem , posset quis in India Episcopus Sacerdotes omnes per litteras approbare ; quo nihil absurdius fingi potest ; a. quia jurisdictio nonnisi subdito. vel saltem relative ad oves subditas committi potest . Atqui jurisdictio a quocumque Episcopo commissa , nec subdito committeretur , nec relative ad oves committenti subditas , ut patet , tum ex terminis , tum ex hypothesi. Resp. a. Controverti inter Τheologos an sussiciat approbatio facta 'a solo poenitentis Episcopo . Eam semper , maxime autem lubilati tempore, fatis esse docent Suareet disput. 28. sect. 6. Sanchez Libr. 3.cit. disput. 3. Ledesma, Sylvester, & alii quos sequitur Viva ibidem

Numer. I. Horum rationes sunt , I. quod approbatus ab ordinario

poenitentis habet jurisdictionem in illum quocumque in loco ; quia quatenus Consessarius gerit vices Christi, cujus jurisdictio nullo loco

circumscribitur r a. quia Episcopus subditum situm ubi libet absolvere potest , cum jurisdictionem voluntariam in sero etiam exteriori extra Territorium exercere valeat . Atqui quod per te facere potest Episcopus , hoc alii faciendum demandare potest . Idque adhuc ceristius est Iubilaei tempore , quo approbat quidem Episcopus , sed jurisdictionem tribuit Summus Pontifex. Aliter sentiunt RodrigueΣ , Layman Libr. s. Tractat. 6. cap. II. in s fine , & alii quos secuti sumus , superius cap. 8. numer. III. ubi Episcopi utriusque , loci scilicet & poenitentis , iurisdictionem necessariam esse diximus . Neque hinc recedendum cum in his falteiri Regionibus usu constanti receptum sit, quod iurisdictio delegata, non subditum modo, sed de locum assiciae. Et vero quid non scandali, si Sacerdos Uersaliis non approbatus, forte & interdictus , eorum quos ad se mitteret vicinus Carnotensium Episcopus consessiones palam audiret, vel clanculum audire resciretur.

Confirm. quia Clemens X. in Bulla, quam die 2. Augusti an. I 67O. 9 edidit, disertim declarat , Regularem ab Episcopo approbatum ad audiendas saecularium consessiones in sua Dioecesi , non posse in alia Coum. Theol. Mor. m. VI. Pars II. Ii 3 Dice-

512쪽

Diceces audire poenitentes eidem Episcopo iubditos citra approbationem Episcopi Dioecesis in qua versatur . Atqui definitio haec , qui quid regerat Viva, a paritate rationis militat contra Presbyteros iaculares; nec est quod ad alia quam Iubilari tempora restringaturi cum ex violatione ipsius eadem quocumque tempore consequantur incommoda ; nec jubi um violandis Conititutionibus debeat in servire. E go de his adi qui contra Vivam suse disserit, Theodorum a spici S. cap. 8. D. mihi I 'Io Resp. 3. Nullatenus etiam sussicere approbationem ab Episcopo solius Consessarii , non autem poenitentis tactam . Ita idem Viva cum Ugolino , Barbosa, & aliis pluribus contra Suarem disput 28. de poenit. sect. 6. Cordubam , Henriquem , dec. Ratio est I. quia Episcopus neminem approbat nisi relative ad oves sitas , quas solas cognovi se supponitur , & quae sota regimini eius subjacent; nec plerumque quem suis , quia ductu facilibus, committit, eum alienis , quia dissicilioribus , committeret. Ergo qui relative ad Episcopi sui gregem a probatus est, se ad gregem Episcopi alterius habet perinde ae si non esset approbatus: a. quia ad solum Pastorem spectat ovibus suis considere , quod & quasi rationem Deo redditurus , omni qua potest vigilantia facere tenetur . Atqui non raro ovibus suis pessime consisseret , qui eas ad quemcumque Ministrum a vicino Episicopo approbatum recurrere permitteret . Cum fieri possit ut vicinus Antistes ,

quia facilior, vel suspectae fidei , obvios quosque , & suspectos praecetcris approbet.

II Objiciuntur equidem variae S. Congregationis declarationes t Sed quia earum nulla est quae vere sit authentica ; quin & aliae aliis adversantur ; idcirco ninil ex iis certi deduci potest , Conser caput 8.

de poenit. num. III.

I 2 Quaeres 3. an Confessarius pro dioecesibus Parisiensi & Meldensi ab utroque Episcopo approbatus , possit in utraque absolvere a casibus

reservatis , dcc.

Resp. id eum aliquando posse, aliquando non Posse. Potest quidem in Jubilaeis ad instar, quia in hisce Iubilaeis quilibet Confessarius eli Consessarius Iubilaris; in Iubilaeis vero anni sancti non potest , nisi ad hoe expresse nominatus sit. At nominatus in una Dioecesi, non ideo in alia

nominatus erit. Ita Blasius ab assumpi. Part. 2. cap. 2. Caf 2.

II Quaeres A. an qui ab Episcopo designatus est Confessarius Iubilaris, in tota dioeeesi absolvere possit. Resp. posse, si approbatio ejus illimitata sit: si vero ad hane Parochiam, vel ad ruris incolas sit restricta, non poterit aliorum coninsessiones excipere, vel simpliciter, si nullatenus quoad istos approbatus sit, vel quantum ad censuras & casus reservatos, si non sit approbatus ut Sacerdos Iubilaris. I Quaeres s. an valide Iubilaris Consessarii munus obeat , qui illimitate quidem approbatus est , sed alio laborat impedimento audiendi consessiones , puta Regularis, cui a Superiore interdictum estne consessiones iacularium excipiat , aut qui censuris ligatus est vel irregularitate. ResP. Di it by Coo

513쪽

Resip. Regularem in priori casu graviter peccare contra obedientiam , a qua utique per Iubilaeum non eximitur . At censeo contra Ioannem de Cruce , Rodriguem , &c. valere absolutiones ab eo datas , cum ab Episcopo , de eo mediante , a Papa jurisdictionem accepit. Neque enim iurisdictioni huic obstat mandatum Praelati R gularis , sed tantum habet se velut conditio necessaria , ut omnia debite & secundum ordinem fiant . Aliud fuerit , si a Papa constitutum essen, ut Regularis nemo sine proprii Superioris approbationea quopiam juri silictionem valide accipere posset . Tunc enim secluso erroris communis castu , invalidae forent absolutiones ab husiismodi

Quod spectat ad casum de excommunicato vel irregulari , repetenda sint quae de utroque in specialibus ea de re Tractatibus dictum est Tom. II. Qua res cl. an Regulares vi Iubilaei Consessarium extra Religionem

eligere possint. Circa praesens punctum , atque utinam in eo solo , adversantur ta Isbi Regulares. Assirmant Lugo, disipui. 2o. de poenit. numeri r 87. Mi-χarius, Ustolin, & alii plures quos sequitar Navarrus , Κ h , &c. T.. quia privilegia Commnnitatibus concessa , ne quis suorum extra Ο

dinem sibi Confessarium eligere possit , in casu Iubilaei desinunt ἀcum eis expressissime deroget Bulla his verbis i Qui6ui emnitas ct si gulis , etiamsi de illis eo unque totis imbribus, specialiis, specifica re individua, seu quaeυ:s alia mentio facienda esset hae vice specialiter ad ef ctum praesentium derogamus. a. Quia Gregorius XIII. die I9. Decembr. an. Is 8 r. in Consistorio respondit i Tempore Iubilai posse omnes Regulares confieri peccata Sacerdotibus, etiam faculat ibus , applobatis ad confessiones: quia in Rulla non fit mentio nisi de ordinario eorum qui audituri sunt confessones, non de o dinario paenitentis. 3. Quia privilegium ne Religiosi a saecularibus absiolvi possint , re picit immediate Religionem ,& consequenter est privilegium generale e contra Vero privilegium

quod in Iubilatis conceditur , respicit particulares personas per se& erimario , proinde eit privilegium speciale . Atqui privilegium speciale posterius derogat privilegio generali priori , ut communiter docent cum Ovarruvia & Menochio. q. Quia privilegium , quod Regulares extra Religionem Consessarium eligere non possint , sic intelligi porcst , ut id nec ordinarie possint , nec in extraordinariis etiam casibus indulti vel Iubilaei sipecialis , non autem quod id non possint in I ubi leo universali ; quia hujus favor , quam rationabiliter potest , extendi debet; illud vero , cum animarum utilitati

adversetur, quantum potest, debet restringi. Atquc ideo S. Thomas in dist. II. quaest. q. arti . 3. docet Praelatos esse debere faciles ad concedendam subditis facultatem aliis confitendi , ne multis ac sibi ipsis damnationis laqueum inlicIanz. Contrariam opinionem venent Reginaldus & alii, plures quos sequitur UiVa , cit. 'uest. 9. ari I. num. a. Horum ratio in I. luia Iure mmuni, Videlicet cap. Cum igitur, De privilagiis, vetitum est nequis

514쪽

Religiosos invitis eorum Superioribus absolvat. Atqui Bullas novasque Leges sic semper interpretari debemus, ut Iuri communi non derogent. Ergo Iubilaei Bulla sic interpretanda est, ut huic communi Iurinon adversetur.

27 1. Quia idem Gregorius XIII. die et . Octobris anno Is 8 . vivae vocis oraculo declaravit non este suae mentis , ut per Bullas Cruci tae , Jubilaeorum , aut similes , huic Religionum privilegio derogaretur , etiamsi in Bullis apponantur clausulae privilegiorum derogatoriae,& addantur voces; Quacumque prohibitone sublata; prout liquet ex Compendio privilegiorum Societatis Iesu , V. Gratiarum usus . Unde necessiim est ut Gregorius XIII. concessionem anno I 38 I. a se factatu

revocaverit.

I 8 3. Quia idem Gregorius aia. Is 7 s. privilegium in quo aliae etiam Religiones communicant Societati Iesi concessit, ne quis vi Iubilaei Consessarium extra Religionem a solo loci ordinario approbatum eligere posset, aut facultatibus in Iubilaeis , Bullis Cruciatae & similibus ,

concessis absque expressa Superiorum licentia uteretur. Ergo neutiquam id agere tutum fuerit , praesertim a Patribus Societatis, quibus , teste Viva, ibid. pag. mihi 633. a Congregatione VI. Lenerali, Decreto s. sub gravibus poenis vetitum est, ne quis unquam doceret, in conscientia securum esse , qui vi Bullae Cruciatae sibi ad absiolutionem a reservatis Confessarium eligeret. 19 4. Quia Benedictus XIV. in Bulla Conmeatis, ubi a trita Predecessoruin suorum via recedens, permittit quibuscumque Regularibus, ut a minoribus Poenitentiariis Basilicarum quatuor Romanae urbis absolvi valeant; id ut & alia multa p, o hoc dolavit anno sancia indulget. Ergo in cet ris locum non habet, nisi exprimatur.eto En utriusque partis momenta ; eo sane pnaeserenda est posterior , quod in materia ad Sacramentum pertinente sit tutior . Unde qui ex invincibili repugnantia nollet cuipiam ex Fratribus suis confiteri , a Superioribus suis obtinere deberet licentiam ad alium Sacerdotem recurrendi , quod & illi negare non deberent, praesertim si in Oratoris domo pauci adessent Sacerdotes. Quia ramen erunt sorte nonnulli, qui priori sententiae in damnum suum adhaereant.

zI Quaeres T. a quo approbatus esse debeat Sacerdos apud quem confise teri vult Regularis ex Iubilaei gratia. Resp. Uel Saccrdos ad quem confugiet Religiosus, est secularis, vel Regularis alterius Instituti . Si r. debet hic approbari ab Ordinario laci I tum quia hujus approbationem requirit Pontificium Diploma ;tum quia Religiosus ad eum confugiens se habet ut simplex quilibet Fidelis. Si a. docet cum aliis non paucis Sanctaretius satis esse quod ille a proprio suo Regulari Superiore approbatus sit ; I. quia Regul ris Superior est vere iubditorum suorum ordinarius; a. quia Gregorius XIII. ex dictis supra n. I s. requirit approbationem ordinarii Confessariorum, non autem poenitentium.

zz Verum Longe melius docent SuareZ, disp. 28. se 2. 6. LeZana , &C.

istud ab Ordinario loci, intelligendum esse de ordinario , seu Episco-

515쪽

CAP. IV. DE PRIUILEGIIS I UBI LAEI. 3po Dioecesis, nec prohinc sumcere Regularis Praelati approbationem . Ratio est . I. quia nomine Ordinarii locorum veniunt tolum Epist pi , & qui Episcopalia jura in seculares exercent , uti notat Rota , decis 798. pari. 4. a. Quia cum Pontifex requirit approbationem Ordinarii, intelligi debet de approbatione secundum formam luris, atque adeo de ea quam praescribit Tridentinum , Sess. 23. cap. I . quia dispositio omnis intelligitur facta secundum jus commune , aci cujus sensum verba disti ositionis reduci debent, ut advertit Barbosa . Porro Tridentinum citato loco Episcopi approbationem requirit. Ita interminis Viva , qui hinc, quod utique notandum cst , colligit contra nonnullos, Regularis, ut Indulgentiam & favores Iubilaei assequatur, non esse satis ut eligat Consessarium a tuo duntaxat Superiore approbatum, nisi is etiam ab Episcopo approbatus sit ζ quia approbatus a

Superiore Regulari non dicitur approbatus ab Ordinario loci, sed ab

Ordinario Communitatis. Quaercs 8. an Moniales eligere possint quemcumque Sacerdotem ab ordinario, seii Episcopo approbatum. R. I. cum eodem Viva, ibid. art. a. Moniales, ut Iubilaeum lucrentur, eligere non posse Confessarium a solo Praelato Regulari approbatum: sed eligere debere approbatum ab Episto . Ratio est, quia in hac materia se habent perinde ac Religiosi. Ergo, ut & illi, eligere debent approbatum ab Ordinario loci r solus porro Episcopus ex communiori Dociorum sensi est ordinarius loci. Ita & SuareZ, ibid. Resp. a. Neque etiam sussicit ut Moniales quemcumque ab Episcopo approbatum eligant ; sed requiritur ut cligant approbatum pro Monialibus . Ratio est , I. quia ut possit quis in Consessarium Iubilarem eligi, non sufiicit quaecuinque approbatio ab Episcopo facta ; sed requiritur approbatio relative ad personam a qua eli3endus est. Unde qui solum pro viris approbatus fuerit , non potest virtute Jubilaei in Consessarium eligi a mulieribus, ut qui quantum ad ipsas fit non approbatus. Atqui approbatus simpliciter ad audiendas consessiones ,

non est approbatus ad audiendas Monialiu in Confessiones; prout ann.I67o. definiit Clemens X. & ex praxi constat. I. Ruia approbatus ad certum locum vel tempus, non potest universim eligi in Consessarium

virtute Iubilati. Sed qui ad Moniales approbatus non fuit, non est ad

certum locum approbatus. Minor per se patet. Major communiter admittitur, iisque tantum dubia est . quibus dubia fuere precipua Christianae Moralis capita. 3. Quia sacra Congregatio, apud Theodorum a Sp. S pag. Iso. die 3. Sept. IDI. definiit Momales eligere non p sese Confessari sibi bene visum, etiam tempore Iubilaei, sed teneri eligere unum ex approbatis pro Monialibus. At, inquiunt, Bulla universis utriusque sexus Fidelibus permittit, ut Consessarium ab ordinario loci approbatum absolute sibi eligere possint. Ergo nulla est ratio cur specialis quoad Moniales requiratur approbatio. Et vero Urbanus VIIL in Bulla Pontificia sollicitudo, expres.se Sanctimonialibus concessit ut in Iubileo quemcumque ex approbatis ab Ordinario eligere eostent.

R. neg. and non enim aliud permittit Bulla , quam quod permisit qui

516쪽

3o6 APPENDIX IV. DE IvBILAE O. qui temere objicitur Urbanus VIII. per Constitutionem Pontificia soli

citudo . Atqui per hanc tantummodo concessit Urbanus VIII. ut M

niales Eligere possent Consessarium ad id probatum , id est , ut habet

communis intellectus, ad audiendas earum confessiones r Quod etiam habetur in Bulla Innocentii X. ann. I 6so. Clementis X. an. I 67 . &ut alios praetermittam, Benedicti XIV. an. 27so. Ergo Bulls cius paulo generalius loqui videntur, ad hunc sensum necessario flecti debent. 23 Sed num poterunt Moniales, exemptς scilicet, ad Consessarium ab Episcopo approbatum recurrere, contra Superiorum suorum voluntatem pNegat Viva; alioqui enim, ait, ibid. n. q. Iubriaci tempope possent omnes Confessarii ri Iuctantibus Praetitis Regularibus ad Monasteria Monialium

accedere ad confessones audiendas; quod certe magnum aperiret ostfum laxitati, i in diructionem potius cederet, quam in aedificationem.

Longe aliter sentit Blasius ab Assumpt. pag. 29o. quia, inquit, Buuis facultates Consessariis concessas, non a Superiorum beneplacito, sed ab Episcopi approbatione suspendunt . optandum ut in eo casu nec Superioribus invisos approbent Episcopi, nec ab Episcopis approbatos facile reiiciant SuperioreS.α8 An autem vi Iubilati possint Moniales eligere sibi Consessarium generatim duntaxat pro Monialibus approbatum , disputant Theologi .. Negat Matthquccius, quia Clemens X. absolute & simpliciter statuit , approbatos pro Monialibus unius Monasterii, non posse audire confessiones Montalium alterius Monasterii . Hsc sententia a rheodoro a Spiri S. rigidior videtur ; quia nihil ex privilegio Iubilsi Moniales commodi perciperent, si tenerentur ei solum Presbytero confiteri, qui

pro earum Monasterio esset approbatus . Favet Ouod Benedictus XIV. In Constitui. Paterna charitas, ann. 17 9 Momatibul earumque Novitiis pro prima vice duntaxat , indulget , ut Confessarios quoscumque a locorum respective ordinariis ad audiendas Montalium cinsessiones approbatos eligere

valeant . Nec nocet declaratio Clementis , quae de Iubilli privilegia magna habentis tempore non procedit . Si tamen Episcopus cestos certis Monialibus Consessarios designet ; quod gravibus de causis facere potest , his vel confitendum erit ; vel Iubileti privilegiis r

nuntiandum .

9 Qvqres s. an Parochus & quicumque Pastorale Beneficium habet, ini Contestarium Iubilii eligi possit. . Resp. posse eligi in Confessarium , qui a peccatis simplicibus absolvar, & sic poenitentem percipiendae subiiqi gratis idoneum reddat r At

noΠ poste, iuxta non paucos, nisi ad id approbatus sit, eligi in Confessarium Iubilarem , id est qui a censuris absolvat, vota commutet&c. Unde nec Moniales etiam Episcopo subditas, in suae etiam Par

chis finibus positas absolvere magis potest tempore Iubilsi , quam ex

tra idem tempus. Ceterum qui Beneficio, ratione cujus tantum appro

batus erat, cessit, ne quidem in simplicem, nedum in Iubilarem Confessarium assumi potest.

517쪽

CAP. IV. DE PRIVILEGIIS IvBILAEI. ro ARTICULUS SECUNDUS.

potestate Confessam quantum ad censuras ct casus reservatos. T ITramque potestatem coniungimus , quia casus Pari reservati cem 3 osuram annexam habere consueverunt . De facultate porro ab iis absolvendi sic vulgo sanciunt Pontificia Iubilatorum Diplomata , quae severo oculo legi debent . Qui , Consessarius ad id approbatus , Fideles ab omnibus excommunicationis, suspensionis, ct aliis Ecclesastieis censuris, a jure vel ab homine quacumque causa Iatis ρο inflictis , necnon ab omnibus Accatis , exce1libus , criminibus o delictis , quantumdis graυibiis o enormibus , etiam locorum ordinariis , sive nobis θ Sedi Apostolicae , etiam in Litteris die Caena Domini legi solitis , eontentis , or alias per

quascumque nostras, aut Romanorum Pontificum Praedecess)rum nostrorum Constitutiones quomodocumque reservatit, in foro conscientiae ἰ o bac via ce tantum , absolvere oe Iiberare valeant '. '.'. injuncta tamen eis in

supradictis omnibus casibus poenitentia salutari . Et infra et Non intendimus autem per praesentes supee aliqua irregistaritate publica vel occulta , nota, de fectu, incapacitate , seu inhabilitate quoquo modo contracta dispensare , μι aliquam facultatem tribuere dispensandi , seu habilitandi , ct in pristinum statum resιtuendi , etiam in foro conscientiae r Neque etiam easdem pra- sentes iis qui a Nobis oe Apostesica Sele , υeI ab aliquo Praesato , seu Iudice Ecclesiastico excommunicati , s pensi , interdicti , seu alias in sententias er censuras incidisse declarati vel publice denuntiati fuerint , nisi infra tempus dιcturum duarum hebdomadarum satisfecerint , aut cum parιibu concordaverint, ullo mado suffragari posse aut debere. His praemissis arres I. an ea potestas absolvendi a censuris at omnes omnino arcensuras & casus reservatos se extendat. Resp. eam extendi ad censeras omnes tam a jure , quam ab homine , etiam per sententiam specialem ubicumque latas p imo ad casus in Bulla Coenae contentos ; ut liquet ex verbis mox adductis , quae tamen positis ponendis intelligenda sunt , uti ex dicendis innotescet.

Quin etiam contendunt aliqui futurum ut ea extenderetur, tam ad axcasus Bullae in Coena, quam ad casus Episcopis reservatos ; etiamsi de utrisque altum sileret Pontificium Diploma. At primam decisionis hujus partem rejiciunt Suareet , Sancteet , & 33 alii multi quos sequitur Diana, pari. s. Tract. II. Re l. 3 . quia casus in Bulla Coenae contenti , nonnisi propter specialem , quae iis ab Apostolica Sede inesse judicatur , gravitatem reservati sunt . Atqui vix in animum induci possit , catus qui ut gravissimi habentur . ex concessione admodum vaga & generali relaxari posset Cum ex Regu-Ia 8 I. in 6. In generali concessione non veniant quae quis Mn esti verisim Ilier in speeis concessurus. Longe probabilior est secunda pars ejusdem decisionis, quam cum 3 Suare , disp. 7. de censeris , cap. s. Laymano , VasqueZ , UiVR ,

quaest. II. artic. a. tenent plurimi contra non paucos . Ratio est I.

. quia ex Regula s3. in 6. Cui licet quod est plus, licet θ quod est minus.

Porro

518쪽

Porro majus est a casibus Papae reservatis absolvere , quam a casibus reservatis Episcopo. a. Dictio haec, a quibusvis casibus, tam late, Prae sertim in materia quae gratiam & favorem continet , explicanda est , quam sinit verborum proprietas . Atqui sinit, quin & iubet proprietas verborum , ut dictio haec, quae de se admodum universalis est , generali sensu intelligatur. 3. Quia vox etiam, utpote imp stativa, dum casum magis dubium exprimit , minus dubium involvit & supponit . Atqui casus Romanis Pontificibus reservati, quia ceteris omnibus Ionisge dissiciliores sunt, sunt dubii magis . Ergo cum Bulla eorum reservationem aufert, Episcopalium etiam, &a fortiori, reservationem tol-Iere censetur 4. Quia potest Papa per se ipsum ab Episcopalibus cin-hus absolvere , non valide modo , sed licite , nisi obstet ordinis servandi necessitas. Atqui quod Papa semel intra quindecim aut viginti

annos, quo amplam Fidelibus universis gratiam Procuret , per Sacerdotes ab ipso Ordinario designandos suas & alienas censuras relaxet , nihil tranquillo Ecclesiarum regimini nocetr neque sic ordinem subverti conqueretur quisquam nisi iuris sui proterve studiosus. Obsiciuntur tria, I. quod ex cap. I. De constitui. in o. Lex generalis non derogat consuetudinibus particularibus. Ergo nec generalis facultas absolvendi a reservatis Papae, particulari Episcoporum reservationi derogabit. a. Quod Clemens VII. statit an. I 6o I. ne quis a casibus ordinario locorum reservatis praetextu cujuscumqtie privilegii aut facultatis absolvere possit . Unde & Alexander VII. propositionem

hanc num. I a. proscripsit e Mendicantes possunt absolvere a casibus Episcopo reservatis , non obtenta Episcoporum facultate ; & tamen Mendicantes fruuntur privilegio a casibus Pontificiis absolvendi. 3. Quia praesumi non debet pontificem in serre velle pra iudicium Episcopis , contra dispositionem capitis Super eo, I s. De osscio Iudic. delet. aut dero. are Tridentinae sanAioni, Sess. as. cap. I 8. de reform. qua Episcopi sua casus reservandi potestas asseritur . Ergo huc redit citata 1uperius Lex: In generali ccncessone nun veniunt , oec. Verum haec nec aegre ab aliis solvuntur. Reponunt itaque Ad I. neg. conseq. Ideo enim lex genera s non derogat privatae , quia Pontifex hujus notitiam habere non praesiimitur , prout monet objectum caput I. De Constitui. & aliunde lex universalis quae partiocularibus Statutis derogaret , privatae Dioecesion utilitati non raminsigniter & constanter adversaretur . Neutriam porro locum habet in ea quam nunc expendimus materia e quia nec ignorat Rom. Pontifex

Episcopos sibi casus reservare, nec quam obiter & semel largitur eos solvendi facultas, seriam Dioecesianae ulli disciplinae plagam inferre potest; imo eo tendit unice, ut reconciliatis intuitu gratiae amplissimae cum Deo populis, ubique vigeant ordo & tranquilitas. His adde quod in Jubilaeo facultas a casibus reservatis absolvendi , cum ad unam tantum vicem tribuatur , non se habeat per modum Legis , sed per Maodum dispensationis . Atqui dispensatio universalis hinc quidem ad Gmnia se extendit: inde vero cum unico actu exhauriatur, nihil damni Episcopis inferre potest . Ruin & his id unum timendum est ne belles populi oblata sibi gratia uti recusent. Ad Io

519쪽

CAP. IV. DE PRIVILEGIIS IvBILAEI. rost

M T. Decretum Clementis VIII. sicut & Thefis ab Alexandro UILreprobata procedunt de privilegiis particularibus, quorum usus, utpo te admodum frequens , grave Episcopis & disciplinae praejudicium inferebat. Nos vero loquimur de universali dispensatione , cuius exerciarium ab Episcopis approbantibus dependet, quodque cum una tantum vice & ex causa Fidelibus admodum favorabili concedatur , prodessa

Potest, non autem nocere.

Ad 3. Pontifex nullum Episcopis praejudicium insere fi I. quia qui

iure suo admodum moderare utitur , non violat alienum .. Porro

habet Ponti sex per se , vel per alios absolvendi ae casibus cuicuinque reservatis , praesertim cum id exigit Fidelium salus ; a. quia gratiaestae executionem committit Episcopis , qui hanc , cui solum libet ,

Neque vemm est , ait Viva , quod in generali ista a reservatis

absolvendi facultate Pontifex non esset verisimiliter concessurus licen tiam absolvendi a reservatis Episcopo et eum & facultatem tribuada casibus Coenae gravissimis , aliisque quantumlibet enormibus absoΙ- vendi r de haec illius coneessio Fideles in charitate coadunans, Episco. pis unam Fidelium suoriun Lalutem anhelantibus iucundissima accede re debeat.

Ex his colliges vi Iubilati posse qnempiam absoIur , I. ab exmmmunicatione contracta propter duellum , procurationem abortus, ingressum in Monialium aedes , a. a suspensione propter ordinati nem fine titula , vel ante aetatem legitimam , vel contra eos qui feminas intra septa Regularium inducunt, statuta ι 3. ab interdicto alia cui culpae per ius annexo ; licet de eo nulla , ut in antiquis Iubilaeis mentio fiat. Ratio est quia verba haec: ct aliis Eccumsticis tensuris se nihil excipiunt. An autem eiusdem Iubilati virtute ab haresi, si expressa non fuerit,

absolvere liceat , controvertunt graviter extranei . Assirmat Lugo , disp. 23. de fide , n. Ioa. & cum eo recentiores multi tum propter aliquam stacrae Poemitentiariae responsionem anno I 6IT. rum quia cum

nemini ignotum sit opinionem hanc a gravissimis Doctoridus practico teneri; Pontifex haeresim diserte exciperet si vellet excipere, ut a Gmili eolligitur ex cap 2. Ds nranslat. 'istop. . Aliter sentiunt Suareet , mila Ze alii innumeri , apud Dianam , pari. r. Tractat. s. Resolut r. & docent , quod cum ipsis docerem . vi Iubilaei , quod solam a reservatis in Bulla Coenae casibus absolvendi facuItatem largitur, neminem ab haeresi etiam occulte absolvi pos- se Ratio est r. quia concessa per Iubilaeum facultate a casibus simpliciter reservatis absolvendi , non intelligitur ex communiori , ut de tutiori Doctorum opinione facultas absolvendi a casibus in Bulla Coenae contentis; qnia hi strictam habent & gravissimam reservationem . Atqui pariter casus haeresis strictam habent & specialem in Pontificio Iure reservationem; cum ad discussionem haeresis speciale Tribunal intistitutum fit; nec absque expressa clausula privato cuique commissa censeantur , quae gravissimo Senatui demandata sunt. a. Quia Scitus V. an.

1s . & Clemcus UILL m. isy . licet. casus Bullae taenae concessistent, iu specie

520쪽

3ro APPENDIX IR DE IvZILAE o. ispecie tamen concesserunt haeresis crimen. Ergo non videtur in generaliconeessione venire.

Fatentur tamen iidem Theologi contra Amrium & alios quosdam . ex privilegio Iubilaei absolvi posse, tum receptatores & fautores haereticorum , tum qui retinent , legunt , imprimuntue eorum Libros rtum & schismaticos qui schismati haeresim minime conjunxerint i tum& dubios in fide . qui positive dubii non sint , sed negative duntaxat , quatenus judicium suum circa res fidei suspendunt. Nempe, inquiunt , ad heresim requiritur error contra fidem in intellectu , &pertinacia voluntatis. Atqui fantores haereticorum, aliique mox rece siti, licet gravim me peccent, nullum in intellectu errorem habent. E m proprie non veniunt nomine haereticorum . Ergo etiamsi haeresis a Iubilati favore excipiatur, non tamen ea crimina. Haec illi , quae ubi eumque viget Bulla Coenae, haud dissiculter sequerer , praeter ultimum eaput, quod dubium negativum spectat, quodque expositione, ut reor,

indigeret plurima. Verum haec , Deo dante , nullius in Gallia sunt utilitatis ; cum Episcopi nostri auxia constantem Regni huius usum , ab haeresi tam occulta , quam publica . pcr se & per alios absolvant ; uti fuse in Gallico de dispensationibus Tractatu, Tom. 3. Epiit.

a. probatum est.

Quaeres a. an qui nominatim percussus est censura , virtute Iubilaei absolvi possit, & quando. Resp. absolvi posse , cum Bulla sancitum est ut absorii possit, prout supra numer. 3o. Tunc autem necessum est , quod caute :praetcriis bit Bulla , ut infra praescriptum ramus satisfecerit, aut eum partibus co cord-erat. Hic porro per satisfactionem intelligitur restitutio , seu h noris , seu famae vel alterius boni , cujus ob laesionem excommuniacatio fuit inflicta ; per partes autem non ipse Praelatus aut Judex ,.cuIus auctoritas utcumque contempta est , cum , ut advertit Su rez , disput. T. de eensuris , lact. s. numer. 46. Benedictus XIV. in Epistol. Encyc. ad minores Poenitentiarios, numer. 66. contem Plus iliale in omni censura interveniat , & aliunde Praelatus absolutionis facultatem demandans , iure suo cedere censeatur sed persona una vel plures , cui vel quibus illata est injuria quae censuram promeruit. Quapropter si quis excommunicatus sit propter violentam Clerici percussionem , licet per hoc Ecclesiae injuriam irrogaverit , poterit tamen absolvi, si vel veniam petierit a percusso , vel ei percussus Minisulam expresse aut tacite remiserit , pristinam ei uiam familiaritatem restituendo . Qui vero censura percussus est , donec concubinam eliciat, vel damnum alicui illatum reparet , non est absolvendus niti hoc vel illud cum effectu praestiterit ; unde peccaret graviter qui Iempiam his nondum adimpletis absolveret ; quia & magnum Imparti praejudicium inferret , & eommissae sibi potestatis limites

transgrederetur . Hinc , meo quidem, iudicio , recte tacet Sua E semidem numeri r. cum communiori sententia , Sacerdotem, qui eηtur proposito , prinis e aut iuramento poenitentis hic de nunc satissa cere , aut saltem idoneam de satisfaciendo cautionem dare valentis ,

eundem absolveret, non illicite modo , sed de invalide operaturum in

SEARCH

MENU NAVIGATION