Praelectionum theologicarum Honorati Tournely Continuatio, sive Tractatus de universa theologia morali .. Continuatio praelectionum theologicarum Honorati Tournely, sive Tractatus de universa theologia morali, tomi sexti pars secunda Continens cum re

발행: 1757년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

551쪽

cAP. T. DE NUM ESSENT. DIGN. Exo. UNCT. 13νΑbbatis; ex Scriptore vitae S. Osualdi Episcopi Eboracensis; ex .iberiato in vita Leonis IX. ex D. Bernardo in vita S. Malachiae Episcopi. Similia plura dabit San Vius in praecitato Tractatu. His addi possint Concilia multa, ex quibus nos pauca haec subne- 3

ctimus. Concilium Cabilonense M. an. 8I3. Can. 48. haec statuiti G- eundum B. Jacoli Apostoli documentum , cui etiam documenta Patrum eonia sentiunt, infirmi oleo quod ab Episcopis benedicitur , a Presbneris ungi d bent . Sic enim ait Iacobus, Infirmaιur quis , &c. Non est itaque parot pendenda hujusmodi medicina , qua anima corporisque medetur langusribus .

Atqui medicina quae animae corporisque languioribus secundum Apoiastoli doctrinam medetur, non est Histrion ea in erises, nec figmentum humanum.

Concilium Moguntinum an. 847. citata superius num. 27. Theodori 3ICantuariensis verba refert Ac amplectitur. Concilium Ticinense r. an. 8s s. cap. 8. Illud quoque Sacramentum , s inquit , quod commendat Iacobus Apostolus dicens , &α solerti praedic tione populis semotescendum ess r Magnum sane o valda appetendum m sterium , per quod . '. remiuuntur peccata , ct consequenter corporalis fanitas restituitur, &c. Hic porro Unctio extrema & Sacramentum ape te dicitur , & praecipuum Sacramenti caracterem habet , videlicet magnae gratiae productionem . Ergo erat is totius secuto xx. E Heliae sensiis. Sed & praecedentium seculorum erat; cum nemo in

ctionis himus dignitatem extra limites antiquos evectam fuisse conquestus sit. Concilium Constantiense an. I r . Segrs. confirmat De rerum Nam 33tini R sancientis, ut ab eo qui de haeresi suspectus fuerit , praeter cetera

quaeratur , an Christianus contemnens susceptionem Sacramentorum Consem tionis , vel Extri unctiorus , peccet mortalitera

Eugenius IV. in celebri pro instruendis Armenis Decreto m. I 3ν. 3 Extr. unctionem caeteris Sacramentis quinto loco annumerat; ejusque usium de essectus B. Iacobi auctoritate suffulcit. Demum Trid. Synodus sessi I . Can. r. Si quis dixerit Ext. uncti 3snem non esse vere ρο proprie Sacramentum , a Christo D. N. institutum, σa B. Iacobo promulgatum ς sed ritum tantum acceptum a Patribus, aut δε- mentum humanum , anatbema sit.

Prob. 3. argumento praescriptionis , jam quidem trito , sed semper 36

efficaci . Dogma quod ante exortas Lutheri, Calvinique novitates pari consensu credebant Ecclesiae Latina, G ea , ceterae M orient les, & ita credebant ut ejus tanquam de novo in euaem Ecclesias

inducti epocha figi non possit; illud, inquam, dogma non ut figme tum humanum, sed ut perennis Ecclesiae fides haberi debet. Atqui .

Ext. Unctionis velut Sacramenti dogma, I. Credebatur in tota, qua patet. Ecclesia Latina, prout constat ex adductis supra Innocentii & Gregorii Magni auctoritatibus. a. Pari fide credebatur in Ecclesia Graeca , ceterisque orientalibus , aut saltem earum precipuis . Et id quidem liquet in L. ex Omnibus eorum Eucliologiis, quae olei sancti officium , a Sacerdotibus septem, tum & benedicendi, tum δε administrandi fuse eontinenti, a. m

552쪽

praecipuis ejusdem gentis Scriptoribus . Sic Gregorius Protosyncellus

in Epitome dogmatum Ecclesiae, cap. de Extr. Unctione r Septimum, inquit , Sacramentum unctio puri olii est , pro aegrotantibus praeparata per bened monem ct sanet rationem , sanitatis spiriιuatis ρο corporalis confere da Oim habens . Sic adictor Confessonis Ortiadoxae , operis apud Graecos spectatissimi t Septimum Sacramentum est Extr. unctio a C impraescripta . Fruetus hujus Sacramenti δεηι , quos velut ei propeios S. Iactibus Apostolas expostat , videlicet remissis pccatorum , anima sa- Ius , dee. Sic Meletius Syrigus in confutatione articulorum Cyrilli Lu

caris i Certo eredimus oleum Domini θ Dei N. y. C. invocationa eo eis erasum , ab ipso Christo prasicriptum esse . '. '. Ait enim B. Iacobus μpostolus a Infirmatur quis , Ecc. Nee enim eredibile est paria jsis νοι postolos , ns in mandatis a Domino habuitsnt . '.' . Unde infertis , id quod a nobis oleum cum prece vocatur , - sacrum sterium , id est Sacramentum esse . His accedit citata pluries , ubi de aliis Sacramentis , auctorisas , tum Ieremiae , CP. Patriarchae in Respons. ad Lu- theranos Uvittembergenses e tum Synodorum quae plures contra per

fidam Cyrilli Lucaris fidei consessionem habitae sunt; in his enim omnibus eadem quoad rei substantiam deprehenditur Ecclesiae Graecae Mdes, quae Latmae. 3. Demum assignari nequit epocha mutationis , quam in praesenti materia inductam esse fabulantur Calviniani; cum reclament Ritua-las Latinorum Libri omnes cum antiquioribus Euchologiis , iisque antiquiores Patres, qui de Unctionis ritu, ut sacro Be gratiae productiva constanter, data occasione, locuti sunt. 7 sic. g. Potissima Conclusionis nostrae probatio desumitur ex Iacobi capite s. Atqui haec probatio omni ex parte ruinosa est . Ue enim ruinosa dicatur nostra haec probatio , duo sufficiunt; r. ut Epistola Iacobo assim , nec Iacobi Apostoli istus sit, nec Canonica; a. ut supposita gratis ejus canonicitate , nihil ex ea in gratiam Mer menti hujus extundi possit . Atqui I. Epistola hec Canonica non est; ut hinc patet , quod prioribus saeculis rejecta fuerit , nec deinceps potuerit fieri divina . a. Nec ex ipsa quidquam in gratiam Sacramenti hujus extundi potest ; quandoquidem in ea sermo non siede Sacramento proprie dicto , sed de Rratia curationum primis E clesiae saeculis vulgari , 3e a Christo Discipulis suis concessa , secundum id Marci 6. I 3. Daemonia musta ejiciebant , o ungebant eseo multos aegros, ct sanabant. Porro exterior curationum gratia , quae quandoque erga infideles exercebatur , a gratia Sacramentali insigniter discrepat. Erm. 28 Resp. ad T. & a. neg. min. Ze dico I. Epistolam Iacobi vere C nonicam esse , prout ad calcem Capitis brevi Dissertatione ostendemus . Dico a. in ea Epistola sermonem esse de gratia Sacramentali, non de gratia curationum ; haec enim per se non remittebat peccata , nec indigebat Sacerdotum aut seniorum ministerio ; cum infirmitates sanarent ipsi etiam utriusque sexus juvenes insigniter pii , Ω-cundum istud tum Pauli, r. Corinth. II. q. & seq. Divisioηes gratiarum sunι . '.' alii quidem per Spiritum datur semo sapientiae alii λυ-

553쪽

CAP. I. DENOM SENU. ET DIGNETUR. R N r. s l la sanisatum : '.' bae autem omnia operatur unus atque Hem spiritus to dens Anguli 'qui vult; tum divi Petri, Act. 2. vers II. ubi implo. tum dicit illud quod pridixerat Ioci r mundam de Spiritu meo seper omnem tamem , re prsphetabunt filii v bi , ct filiae instra , ct juvenervestri Cisiones videbunt , &c. Atqui gratia de qua loquitur L Jacobus,& peccata dimittebat. R solo Sacerdotum minitario conserebatur, ut cap. seq. ostendetur. Ergo. Ad id quod additur , gratiam do. qua loquitur Jacobus eandem 39 esse de qua lo itur Marcus cap. 6. non una est Theologorum Cath Iicorum respons o . Alii enim id sponte fatentur , sed utramque vere Sacramentalem misse contendunt . Ita Alphonis a Castro , Thomas Valdensis , Maldonat. Catharinus ; & novissime , adductis variis , D. Thomae praesertim , Bonaventurae , Scoti, Hugonis Victorini auctoritatibus , probabile reputat Laurentius Berti. Alii communius identitatem hanc negant, & melius. Ita qui pro se etiam Doctores Angelicum & Seraphicum cum Hugone Victolino adducunt, Cajetanus, Bel tarminus, Estius, Sylvius, Murnelyus, &e. r. Quia gratia de qua Mamri 6. ea ipsa est quam dedit Chrillus, Matth. io. v. 8. his Verbis r Imsmos curate , mortuos suscitate , leprosos mundate, dimones o cite . Atqui gratia haec per se ipsam simpliciter exterior, ad Elam corporum C rationem dirigitur ι nihil in ea est de tinctione Sacramentali , nihil de gratia peccatum remittente , nihil de oratione a Sacerdotibus e iundenda ; quae omnia distincte commemorat S. Jacobus ' a. Quia non decebat ut Sacramentum , clijus administratio solis o, Sacerdotibus reservanda erat , ab iis conserretur qui nondum erant Sacerdotes . Porro ex Trid. Sess. 22. cap. I. Apostoli nonnisi in ultima Coena Sacerdotes constituti sunt . Nec valet quod reponit Mal- donatus, Christum anticipatione quadam Apostolos Extri Unctionis Ministros secisse, sicut & Baptismi hec enim mera est conjectura', nullo prorsus iundamento innixa r neque eadem erat Unctionis hujus conditio, quae Baptismi; eum is novae quam Christus instituebat Religionis tessera esset , & signum quo Fideles a Iudatri atque Gentilia .hus necessirio secernendi Hrent. 3. Quia Apostoli non eos solum qui infirmi decumbebant , sed & tquoscumque etiam ceteroqui sanos ungebant, claudos puta, coecossessessos a daemone, M. Λtqui unctio de mi a Iacobus, solos spectat aegrotantes cum pericillo vitae , ut constat ex omnium faeculorum sei - Ω, & ex Iacobo ψὰ, cum ii de quibus loquitur Sagerdotes adire vix possint, sed eos prae infirmitate adducere cogantur. q. Quia quos ungebant Apostoli , non interrogabant an baptirati εα serent , vixque dubium est quin infideles multos unxerint . Atquι ex ipsa Christi constitutione , non autem . ut somniat Maldona tus , ex Ecclesim disciplina , Sacramenta nulIi nisi bapti ato conserri debent, & milite, minus adhuc infideli . Esto enim miracula in aliquo per unctionetri perpetrata, eum ad fidem proxime dispoia vent, ut ait Maldonatus p .at certe necdum Fidelis. est, qui ad fidem disponitar . Ergo gratia quam recenset Iacobus, non ea est de qua loquitur Marcus cap. 6. Unde Tridontina Synodus Sest. Is cap. οὐ

caute

554쪽

eaute dicit Sacramentum hoc apud Marcum quilem insininatum fuisse vsed per Iaeobum Apostoliem ae Domini fratrem Fidelitas commmdatum. Nec audiendus Beati , qui vocem infinuatum idem vult esse ac intactum Er institutisn; insinuare enim non est instituere , sed in notitiam at cuius inducere , ut vel ex ipso Calepini Dictionario norunt iuniores Grammatici . Quapropter Marci unctio instituendae postmodum a Christo unctionis alterius longe praestatarioris typus erat atque symbolum sicut Ioannis Baptistius Baptismi subinde a Christo instituendi

figura erat.

3 Αiqne hinc jure a Pallavicino , Lib. D. cap. 12. numer. II. & seq. vapulat Petrus Suavis , qui scribit Tridcntinos PP. in prima Decreti sui forma seu delineatione dixisse , Sacramentum Extr. unctionis a Christo fuiss) lini tutum Marci 6. nec ab idea hac recessisse , nisi quia imus e Theologis, Iodocus Raves ein Loviniensis, Patres monuit, A stolas, quo rempore infirmos oleo inxisse a ' Mapco narrantur , nondum fuisse

Sacerdotes ordinatos, &C.

Haec enim sycophantae intus Calviniani narratio ne veri. quidem umbram habet; cum ex Actis Concilii liquido constet, vin Congre. gatione ad citatum Decretum praevia , non unum modo , sed plures e Theologis monuisse , Unctionem nostram insinuatam fuisse ac praeri figuratam Marci 6. non autem institutam r Et aliunde nemo in animum inducere sibi queat , eo collapsam esse sanctam Synodum , ut articulum hunc contra Patrum torrentem , & nobiliores Scholae Magistros, definiret Inst. r. Unctio mere temporalis tam in effectu quam in usu , nihil aliud esse potuit quam exterior gratia curationis . Atqui unctio de qua Iacobus mere temporalis crat ; I. in effectu , cum ad solam corporis sanitatem ordinaretur , ut ex iis Iacobi verbis patet μEt alleviabit eum Dominus , graece relevabit , seu eriget jacentem . 2-In usu , cum alleviatio per unctionem fieri solita post Apostolorum tempus evanuerit . Unde merito , Lumerus, Libr. de Captive Babylon. Si unctio ista Sacramentum est , debet esse fine dubio , ut dicunt , egi. x signum ejus quod sivificat o promittit. At sanitatem ρο r stitutionem

infimi promittit. suis out m non videt hunc promissioηem in paucis , imo in nudiis impleri. Inter mille enim vix unus restituitAr ; idque nemo Sacramento , sed naturae, vel medicina beneficio feri paras. Ergo. ετ Resp. negat. min. I. enim unctio de qua Iacobus non erat meretemporalis quoad effectum ; tum quia non sistit Apostolus in alte Statione , de qua loqnitur objectio , sed ulterius ad sanitatem spiritualem praereditur per haec verba r Et si iη peccatis sit , remistretur ei ς tum quia voces alleviabit , seu eriget , jure optimo intelliguntur de anima , quam gratia Sacramentalis a vicinae mortis anxietatibus relevat . Sane relevatur quidquid depressum jacet . Atqui depressum jacere in Scripturae phrasi non ad corpus solum pertinet . Neque enim ad corpus spectabat id Pauli , Ephes s. orge qui do mis ἰ istudo Roman. 13. mra est jam nos. de somno surgere. Et vero si comma hoc r Alle abit eum Dominui , de corporali sanitate

latclligauir , nihil iam est aliud quam frigida versiculi precedentita

re. -

555쪽

CAPI. DE NOAEL ESSE.. EU DIGN. Ex R. UNCT. 3 3 repetitio i oratio Mei salvabiι infirmum ; utriusque enim idem erit

sensius. Id autem quis facile admittat pa. Nee eadem unctio penes usum temporalis suit , seu transit 66ria ι tum quia eam perpetuo in Ecclesia viguisse constat ex allata superius Traditione ; tum quia eandem nunc quoad animas , in iis

qui bene dispositi sunt . effectum operatur , quem ab initio habuit; licet non magis ille assiciat sensus , quam qui ab liis Sacramentis

producitur. Neque vero mirum , quod non miaecumque Unctio corporum sanitatem tribuat ; cum haec secundarius tantum sit Sacramenti nostrieflectus ; nec a Deo petatur absolute , sed ut alia quaecumque temporalia bona , ea tantum conditione , quod aeternae hominis saluti. quae sola vere est salus , conveniat i unde qui ab Apostolis ipsis ungobantur infirmi , non utique semper convaluere . Quod autem negat Lutherus , quempiam Unctionis hujus virtute sanari , pseudopro. phetae est & lacrilege divinitatis . Unde enim plus naturae & Galeno tribuit Novator , quam Unctioni ad refocillandas vires divinitus institutae λ An rursum a diabolo , suo circa Missam praeceptore , didicit , eos qui accepta Unctione sanantur , non vi eatis , sed naturae vel artis beneficio sanari non infirmum , etiam ex morbo conficiendum , eximie alleviat facra Unctio , cum ei in serendis doloribus patientiam, atque integram divinae voluntati submissionem conia ciliat An demum quia cum Baptismo , HI actu siuscepto, vel proxime suscipiendo , fiebant primitus miracuIa , nec sorte infrequenter ut patet tum ex Paulo, qui dum ab Anania tingeretur, visum recepit , Actor. 9. I 8. tum ex Cornelio Centurione , qui Baptismo proximus , eum cognatis & amicis suis loquebatur I inguis, ibidem ro. 4s. quae quidem miracula pridem evanuerunt; ideo periclitabitur fides Baptismi, isque tantum ad tempus dicetur institutus suisse.' Inst. 2. Unctio ad animae salutem in ratione Sacramenti permanen- Tter instituta, effectum situm ex opere operato, & ideo absolute, Pr duceret. Atqui Unctio Iacobata, I. effectum suam ex selo opere operantis parit, nempe ex fide Ministri, ut ex eo liqueti oratio fidei DLvabit infirmum. 2. Et eam parit conditionale tantum, ut iudicant haec ibid. verbat Si in peccatis fit, remituntur ei. Resp. ad L. neg. min. Ad I. a. neg. antee. Neque enim per haT 48

verba , oratio fidei ς &c. intelligitur fides Ministri , aut etiam suscipientis , nisi prout ex hujus parte obicem removet , quo sensu de regenerationis Sacramento dictum est e Qui crediderit , o bapti- sns fuerit , salvus eris P sed oratio quae in totius Ecclesiae fide ninditur , pro solis Fidelibus instituta est, & sola fide intelligitur: quo sensu , juxta Augustinum . Tractat. So. in Ioann. Verbum fidei operatur in Baptismo , non quia dicitur eateritis , sed quia mente

creditur Ad a. 2. neg. ant. sicut enim Baptismus absolute peccata remittit, snec tamen remittit, cum ea per contritionem persectam dimissa r perit'; sic & Extr. Unctio hominem solvit a peccatis, nec solvit, nu. si cum peccata habet quod Lepe, autum ad laethesia non evenit; quia

556쪽

uia Extrema Unctio post poenitentiam & Viaticum multis in locisatur. Ut ergo cffcctum suum quoad dimissionem peccati absolute operetur Unctio extrema , sitfficit ut peccatum remittat. si occurrit ;& gratiam de se ejusdem remissivam conferat; prout a simili diximus in Tract. de poenitcntia. Non desiint qui, ut insta videbimus , particulam Si existimmi in Iacobato textu non sumi pro conditione rei dubie, sed pro desimatione oventus certi, prout in aliis Scripturae lo is . At eam Trid. Synodus hic cap. 2. conditionale accipit; & is genui. ius e: Iacobi sensus. so Inst. q. Nostra haec interpretatio a sensu veterum dii sonat; quam enim Unctioni tribuimus pcccatorum remissionem , hanc Origenes , Hom. a. in Levit. & Beda in Iacobum, tribuunt potestati clavium, seu consessioni. Quin ibid. Beda docet a Iacobo consilium dari infirmis.

ut se a murmuribus, invocato seriorum auxilio, tueantur. Haec autem quam aliena sint a dogmate nostro nemo nian videt.

st Resp. Origenein & Bedam in uno Iacobi textu duplex Sacrame tum deprehendisse ; poenitentiae aliud , quo graviora peccata remitterentur ; aliud quo per olei unctionem alleviaretur infirmus. Sed ma pis probabile est, ait Eslius in A. dist. 23. g. 7 imo plusquam probabile , totam Iacobi sententiam eodem pertinere ς θ posteriori parte leviorum quin & graviorum ) peccatorum promitti remissionem, prout forma Sacra. mentι manifesta significat.

sa Quod addit Beda, moralis est expositio, non literatis. Ceterum pamlo post perspicue docet illud ab Apostolo praecipi, quod Ecclesiallica

consuetudine circa infirmos observatur, videlicet lacry Unctionis Mysterium, quod & ex Innocenti i I. verbis confirmat. Ergo. 33 obj. a. Unctio de qua Iacobus , toto coelo ab ea disset quam celebrant Catholici ; r. quia illa fanabat infirmos, nostra non item sa. quia illa per plures Presbyteros admini lirabatur , nostra per unum ; 3. quia illa conferebatur infirmis qilibuscumque , nostra cadaveribus pene mortuis , 4. quia illius Ministri erant Senitires , ut indicat vox Graeca , nostrae soli Sacerdotes ; s. quia illa certo ritu constabat, nostra tam ambiguo, ut inter nos nec de materia , nec de sorma , nee de orietu, nec de ipsb etiam subjecto conveniat ; cum Graeci sanos etiam ungant, Latini eos duntaxat quorum sanitas desperata sit.' R. neg. ant. Ad I. unctio Apostolica , perinde ac nostra , infirmos sanabat, cum id corum saluti expediebat, non semper: alioqui ii soli tunc mortui essent, quibus praesto non firassent Presbyteri . . 3s Ad a. per Presbyteros unum de Presbyteris intellexit Iacobus, qui de ovalitate magis quam de numero sollicirus suit. Sta virlgato sermone dicimus confitenda esse Sacerdotibus peccata , licet ad id unus suia sciat. Ceterum non negamus bonum esse ut adsint Sacerdotes multi, prout in Monasteriis & in aliis quibusdam locis observatur. Ad 3. nem ant. 1. quia allo alio quam expressit vulgarias Intem Pres , graece designat statum hominis qui valde opprestus decumbit a z. quia homo non ita infirmus minisset ire ad Sacerdotes; nec credibile est voluisse Iacobum , ut qui sibi in obviis infirmitatibus per

557쪽

eemedia naturalia succurrere poterant, illico ad summaturalia conia fugerent; p. quia si seniores multos ad unumquemque infirmum accedere oportuisset, nec orationi, nec ipsi somno vacare potuissent in urbibus populosis, quae tot habent infirmos. 4. Ipsi se jugulant adversarii r Si enim aegrotos omnes inungi iubet Apostolus , cur ipsi nullum inungunt Ita Bellarminus, hic Lib. I. cap. 3. Ceterum Perperam effutiunt Novatores , Unctionem nostram ideo frextremam dici, quia semimortuis tantum conferenda sit; quandoquidem cum Catechismo Romano, pari. a. c. 6. n. s. confitemur gravi

me peccare eos, qui illud tempus ungendi infimi observare solant, caem jam omni spe salutis amissa, vita ct sensabns carere incipiat. Ad q. quamvis vox Presbter idem graece sit ac senior , ea tamen 11 in novo Testamento ubique fere , sicut & VOx Sacerdos , non aetatis

nomen est , sed ossicii & dignitatis Ecclesiasticae ; idque , si alibi

dubium esset, in textu Iacobi indubium fuerit. I. quia ut cavillis locum praecluderet Apostolus , non dixit Presuteros simpliciter , sed

Fros imos lesiae, neque enim monere voluit Christianos ut ad Etianicorum preces non recurrerent. a. Quia per Senioras non potuit Ja-eobus laicos indisti nicte designare , cum non omnes laici haberent gratiam curationum , de qua Apostoli textum interpretantur Luthe rani . 3. Quia solis Sacerdotibus datum est remittere peccata . Velint porro, nolint Adversarii, per Iacobaeam tinctionem remittebantur in- Rrmo peccata, si in iis esset. M s. controversiae Catholicorum nec dogmatis substantiae nocent, sycum eam supponant οῦ nec modo dogmatis , cum qui certum ritum pro accidentali hiscnt , eum nusquam omittant . Ceterum non est

quod lites nostras obiiciant nobis Adversarii , qui nequidem de ipsius Baptistii materia, sorma & effectibus cotaveniunt. ut olim evicimus. Sed de his suo Ioco in serius.

Objic. 3. eum Kemnitior Ritus partim ab intreticis, partim ab Eth- ω nicis desumptus, non potest haberi nisi pro admodum profano . Atis qui unctionis nostrae ritus partim a Valentinianis desumptus est , ut Patet ex Irenaeo , Lib. I. cap. I 8. partim ab Ethnicis, de quibus Latinus Poetar Corpusque Imant fretentis re ungunt. Resp. neg. min. I. quia si ritum quem abjici oporteat , quia ipso firusi sunt haeretici vel gentiles, rejiciendum erit aquae Baptisma . quia aquam utrique suis in Mysteriis adhibebant . a. Quia non desumpsit Ecclesia ritus suos ab hereticis, aut ethnicis i sed hi Ecclesiae vel Hebraeorum ritus pie institutos impie corruperunt. 3. Quia Valentiniani& Heracleonitae de quibus Augustinus Libr. de haeres cap. I si oleo& aqua commixtis, idque in vicem Baptismi, & horribilibus qu: busdam Verbis Hebraicis, non viventium , sed destinctorum corpora i ungebant , ut aperte tradit Epiphanius haeres. 36. q. Quia Virgilius de mortuorum unctione. loquitur, nos de viventium . s. Quia etsi mala erat Gentilium superstitio, malum non erat quod corpora mortuorum lavarent & ungerent. Unde & Christiani Tabitham post mortem lavarunt, Act. 9. & Christus pietatem Mariae, quae eum quasi ad Iepeliendum unxit, laudat, Ioan. I9.

558쪽

61 Objic. 4. Nulla est Extr. Unctionis mentio in omnibus , qui plucres supersunt, secundi & tertii faeculi Libris, etsi in iis accurate exprimuntur quaecumque ad Sacramenta pertinent . Item prioris arvi Scriptores, cum de piorum mortibus loquuntur , ne verbo quilem insinuant eos oleo in extremis unctos fuisse. Id silent Elisebius in viista Constantini, Athanasius in vita S. Antonii, Gregorius Naaiania in vita sororis siuae Gorgoniae ; Ambrosius in funebri oratione , seu Satyri fratris sui, seu Theodosii Senioris; Sulpitius in vita S. Martini; Augustinus de morte Monicae loquens; Possidius in vita Augustini , &c. Praeterea plerumque sacri Canones recenseut eos quibus in exitu vel neganda , vel tribuenda sit Eucharistia . Atqui nulli bi vel

voculam reperies de neganda, vel de concedenda Extri Unctione. 6 I Res p. ad .I. arg. pari. I. neg. ant. Origenes enim tertio saeculo Ur-ctionis per oleum , tanquam constanti usu a Iacobo ad suum usque tempus conservatae disertim meminit. Meminit & ejusdem qui sequemti faeculo floruit Chrysbtiomus t Meminit tanquam ritus vulgatissimi Innocentius I. Atqui pluris sunt duo tresve testes qui rem palam aia firmant, quam mille qui rem silentio praetermittunt. Unde Resp. a. neg. conseq. r. Quia ex argumento negante nihil concluditur , praesertim cum suppetunt positiva p a. quia nemini . dubium est quin e priorum seculorum scriptis plura interierint ; 3. quia postulanat silentii seu secreti lex antiqua , ur Religionis Myste ita , ea praesertim quae Gentibus calumniandi materiam pmbere poterant , scripto non traderentur , ut alibi pluries observavimus . Porro a cana inter S. Basilius , Lib. de Spiritu S. cap. 27. olei inunctimem ex pressim recenset. 6s Ad a. Part. nem conseq. I. quia , fatente Dallaeo , quae trita sunt,& quotidiano usu frequentantur, recenseri non solent. 66 a. quia Viaticum certo recipiebatur a morientibus , secundum isttanonis I3. Synodi Nicce r De his qui ad exitum veniunt , etiamnunc sex antiqua regudari seque serυabitur , ita ut si quis egreditur e corpore , ultimo ct necessario malico minime privetur . Atqui tamen nec

Gregorius Nazianet. in vitis Gorgoniae , Gregorii patris, & Basilii pnec Gregorius Nyssenus in Actis Gregorii Neocaesar. Ephremi , &Macrinae sororis ; nec Ambrosius in orationibus de morte Satyri fratris , & Theodosiit nee S. Sulpitius in vita s. Martini i nec Hier nymus cum illustrium utriusique sexus personarum mortes celebrat, fa-cri Viatici ab iisdem recepti meminerunt . Ergo ut hinc nihil contra Viatici susceptionem , sic nihil inde contra susceptionem sanctae Unctionis inferri potest. ο7 3. Quia dubio procul notat S. Bernardus pretium & dignitatem

Extr. Unctionis, ut constat ex scripta ab eo vita S. Malachiae. Atqui tamen a nemine scriptum est, Bernardum Unctione illa donatum fuisse , cum tamen eius recipiendae opportunitatem habuerit , nec circa mortis suae horam fuerit dec plus, utpote qui eam praedixisset. 68 6. Quia cum Extr. Unctio quoddam esset poenitentiae complementum , quaedam & appendix , non absurdum fuerit credidisse de ea in antiquis sermonem fieri, quoties ii morientium poenitentiam com

559쪽

CAP.L DE NOM ESSENr. Er D GN. E HR. UNCT. s 7 memorant . Porro nihil est in vitis Sanctorum seequentius, quam eos . ubi diem obitus instare sentirent, nihil eorum neglexisse quae ad veram poenitentiam pertinerent. Sic Ferrandus Fulgentii Diaconus , in ejus vita a Postrema sua , inquit, poenitentia consecraυu . Sic de S. Augustino P clius e Sentiebat etiam laudatos Christianos θ Sace dotes absque digna ct complenti paenitentia exire de corpore non debere , quod etiam ipse fecit, in ultima qua defunctus en raritudine. s. Quia non omnes religiose etiam defuncti sacro ritu ungebantur; Gnon Clinici qui Baptistia ad ultimum vitae tempus differebant , quod utcumque Constantino Magno evenit δε non ii quos inopina mors , nulla praevia aegritudine , tollebat e vivis , quales fuere Chrysost mus , Paulus Eremita , Paphnutius, Simeon Stylites, & alii plurimi . Sed nec ii Brte , qui cum Angelicam vitam vixissent, ab om- , ni eulpa immunes iudicabantur . Favet huic conjecturae,. quod teste Paschasio Radberto , ino vita S Adhelardi , cum Hildemanus Bel-Iovacensis Antistes a Fratribus petiisset , utrum Adhelardus benedicti

nis oleo deberet perveti, illi interrogaverunt eum utrumne vellet Quem, subjicit Auctor , procul dubio sciebamus peccatorum meritas von duineri . Ubi , quemadmodum notat Sanbovitas , pagina I. dubitatur an vir sanctus , & qui sciebatue ae peccatis liber , Extr. Unseione donari deberet. 6. Quia id cavebant unum Fideles ne Mysteria nostra Ethnicis i onotescerent . Atqui si passim infirmis decumbentibus data micte V ctio , hujus necessario testes is issent Ethnici; tunc enim temporis, si fidelis erat uxor , ut Monica, infidelis erat vir, ut Patricius; si Christianus stater, soror gentilis . Adde quod qui latitare cogebantur Sacerdotes , statim cogniti in magnum vitae discrimen venissent; quod ut Vitaretur, ne Viaricum quidem deferri solebat ad infirmos, sed in

domum deserenda tradebatur Eucharistia, ut norunt omnes.

. Falsum est nulla esse antiquioribus saeculis recepti hujus in extre- tmis Sacramenti vestigia . Liquet enim ex vitis M. Eugendi Abbatis,& Tresani presbyteri , quorum vitas exhibet Bollandus Tom. r. Ianuarii , & Tom. a. Februarii, eos , ut moris est , sacro oleo in emtremis inunctos fuisse . Extant plura saeculorum sequentium in idem exempla , quae videris apud San Vium , pag. 6os. & seq. Imo cum tunc usu receptum Hret, ut Viaticum post receptam sancti olei un- ctionem susciperetur, unctione hac donati censeri debent. quos Uiatico refectos iuisse legimus ; sicut Poenitentiae Sacramento expiatus esse intelligitur, qui dicitur Uiaticum recepisse , nullae licet praeviae consessionis mentio fiat. Ad 3. pari. Resp. cum Ill. Albaspineo , Libr. r. Observat. numer. 7x

T. nomen coemmunionis Irtius patere Eucbarima , eaque omnia strorsus complecti , qua usque Fid tium communia MVet cum ceteris Husibus; quod& extendit , ibid. Observata Ita ad Viatici nomen , ita ut Viaticum non distinguatur a communione , nisi quod sit brevi morituri Communis . . Iam vero hinc sequitur Extr. Unctionem iis omnibus concessam fulta se , quibus concessa suere Communio vel Uiaticum . Quod si Communionis & Viatici nomina strictiori sensu accipiantur pro Euchari-

560쪽

stia , quibus haec concessa fuerit, concessam Risse Unctionem mors liter necesse est in cum haec vulgo praevia Bret ad Eucharistiae partiacipationem dispositio. 3 An pari jure quibus negata est Communio, iis negatae sit Extrema

Unctio, non ita compertum est. Multo certius videtur negatam hane fuisse illis quibus negabatur poenitentia ; quia Unctio haec quaedam sit pωnitentiae species & consummatio ς atque id non obscure declarat Inn centius I. in textu supra citato. Qua porro ratione , & an passiira negata sit in exitu poenitentia , expendimus superius.74 Objic. s. Si Unctio Extr. prioribus saeculis fuisset in usu, ut ad minimum donanda fuisset, quibus per poenitentiam non poterat 1 cu ri . Atqui tamen non dabatur . Minorem probat Dallaeus , I. ex facto Serapionis illius, ad quem , teste apud Eusebium Dionysio Alexandrino, missa est per puerum Eucharistia, non vero oleum sacrum. a. Et Can. 37. Concilii Illiberitani quo Fidelibus qui a spιritibus immunis dis vexantur, si vitae finis immineat, decerniιur dandam esse Communionem, nihil autem de unctione, &C. Is Resp. ad I. neg. min. quae nec ex facto Serapionis Vera esse probatur, cum ei per puerum laicum sacra Unctio administrari non pocste ; & ex Can. 3 . Illiberitanae Synodi facta esse probatur il quia, ut num. praecedenti dictum , communio vel omnia complectebatur a xilia , quae Fidelibus in extremis impertiri poterant is vel si de Eucharistia strictius intelligebatur , omnia ad debitam eius suscepti nem necessaria praesupponebat r alioqui iis etiam data esset Eucharistia , qui cum Deo per poenitentiam reconciliati non essent cum pini ictus Canon & alii Hures altum sileant de poenitentia. Id autem si mrte Dallato, at nemini praeter ipsum probabitur . De his adi Sam vium, pag. I. & seq. Objici 5. Ecclesiae Armenorum & AEthiopum Exu. Unctionem non

agnoscunt. ENO.

6 Resp. Ex iis Ecclesiis quae pari ad ignorantiam schismate laborant, nihil in Dallaei gratiam colligi posse, cum earum auctoritas, non secus ac Calvinianae Synagogae, cum ceteris mundi totius Ecclesiis collata, nullius sit momenti. Ceterum facti hujus veritas multis incerta videbitur. PT Objic. 7. Sacramenta novae Legis non ab alio quam a Christo institui potuerunt. Atqui Unctio Extr a Christo instituta non est. Quidquid enim instituit Christus, in Evangelio recensetur. Atqui nulla est in qu tuor Evangeliis mentio institutae per Christum Extri Unctionis. 78 Resp. ad I. data ma, cusus examen alterius est loci, neg. min. EX trema siquidem Unctio, non a Iacobo. ut existimarunt Hugo Uictor. Magister, & alii quidam, sest a Christo ipso instituta est, ut aperte declarat Tridentinum. 79 Ad a. neg. mai. Multa enim fecit & dixit Christus, quae ab Evangelistis praetermissa sunt , & ad nos seu Apostolorum , seu Traditionis ope deducta . Ea vero potissimum commemorarunt Evangeli stae, quae vel ad necessitatem falsiis pertinent, ut Baptismus & Poenitentia; vel ad distinguendos Ecclesiae gradus spectant, ut ordo, dc Eucharistiae natiusterium. Nihil ergo mirum , si de Unctione Extr. ut dede

SEARCH

MENU NAVIGATION